Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1740년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

tem , poteritne quaeso citharae pulsationem ala. iter prosequi , vimque illam, qua summe valet, solerter merere Θ Iino potius eius praestantia lamguebit , iacebit vigor , digitique paene emortui videbuntur , qui si aequiores , attentioresque naincti essent auditores , pernicissime scitissimeque admiraculum usque fides percurrerent . Complura

alia suppetunt exempla , . si afferre velim, quibus magis magisque liqueat agendi operia , ferendique Iaboris necessarium quasi delenimentum esse sive spem videndi fructus , sive gratum , ac beneum tum eorum , pro quibus labores , in te opusque

tuum animum. Cum tamen illa duo sussicere putem , satius erit cimissis ceteris ex eis colligere ita prorsus rem se habere . etiam in optima rum disciplinarum magistris . In primis enim a bonus quisque excellensque magister theatro gam

det . & frequentia discipulorum, super quos diffunditare possit, quasi imbres , divitias sapientiae suae ; non tamen discipulis gaudet , qui ad comvenientia discendi i loca quemadmodum sapientiae gymnasia appellat Demosthenes nil aliud

afferunt quam corpora , mentem vero sive nugis , sive vitiis omnino habeat implicatam , &quovis alio potius vagantem , quam illic , ubi

sapientiae praecepta traduntur , commorantem .

Cum tamen huiuscemodi discipulorum numerus saepe maior , aliquando etiam totus praeceptoribus vel doctrina singulari praeditis. contingat, ipsique meram temporis iacturam esse cognolcant

quam in eis instituendia impendunt operam ,

322쪽

festionis eos paenitet , si eorum virtus elanguet, ac prope dixerim , misere contabescit ρ Credite quidem , iuvenes ; eamdem toties, ac saepe nutilo fructu crambem repetere socordibus discipulis , tam gravem affert insignibus honarum aditium professoribus molestiam, ut tantum non ad restim adigat , a qua molestia ut liberentur. mallent in quovis alio opere se exercere , quam in quo versantur . Cum enim norint multos ia. res devorandos esse, multa ferenda , multa fa cienda , sudandum , algendum iis adolescentibus, qui ad gloriae metam volunt pertingere , quam ipsis commonstrant ; interim autem eos videant otio ignavissimo marcescere , mollibus deliciis diffluere , summa oscitantia sibi docentibus adesse ;nolunt iam plenum eruditionis suae eis aperire penu , effundereque reconditas opes , quibus mentem ipsi suam complere , ac locupletare non Curant . Anne quispiam exundantes sive Massici,sve Falerni cyathos alicui praebeat , qui palati

vitio turbidam , ac putrem aquam magis amet ΘΑnne quispiam gemmas , atque aurum largiri velit stulto , qui longe pluris aestimet lutum pQuamobrem quo quisque est solertior , atque ingeniosior , eo docet iracundius , ac laboriosius, si eruditas voces suas , quibus sapientiae praecepta tradit, per aerem inaniter dispergi, ac cum sonitu evanescere sentiat ; pretiosaque doctrinae semina , quae in discipulorum mentes iacit , per

eorum socordiam omnino perire . Sane in Conis

323쪽

Centia . Quae autem maior , atque insignior , quam rudem hominis mentem doctrina formare,& magisterio quodam , & ductu vitae colorare mores adolescentium , ac veluti murice probitatis inficere Θ Τam grande hoc beneficium est, auditores , tam amplum , ut inde enatum adagium constet , Diis , & Magistris nihil umquam satis rependi. At si praeceptor doctrina eximius, qui huiusmodi beneficii magnitudinem sentit, videt eos , quibus collaturus est , nullo eius beneficii sensu assici , nihili facere , negligere , ac

paene recipere nolle, quomodo eius voluntas non

frigeat , sive exarescat , & ah eo conferendo discipulis illis inertibus , ingratisque abstineat λOportet enim hoc beneficium nequaquam Venumdari , ut probe docet Fabius , sed neque perdi. Perditur autem quoties is, cui confertur, non illud in pretio habet , non in rem suam recipit, non sinu complectitur , non grata recordatione prosequitur. Quoties igitur praestantissimi quique praeceptores neque studiose , neque ampliter hoc docendi beneficium vobis impertiuntur , adolescentes, non eos Continuo accusare debetis quasi muneri suo desint, partesque suas implere nolint; sed vosmetipsos redarguite , socordiam & supinitatem vestram in lepate, vobisque vitio tribuite, quod eorum in docendo virtus frangatur , &concidat. Neque is sum , adolescentes , qui postulem a vobis ut tanto in doctrinam doctosque viros , qui eam tradunt , amore exaestuetis,

324쪽

o R 'A.T Ι Ο II. a Tquanto arsisse fertur magnus ille adolescens Euclides Mqgarensis . Qui cum Athenis lex esset ,

quae capitis paena sanciebat , nequis Megarae natus Athenarum fines ingrederetur , quotidie Megara Athenas ad Socratem mutata veste se conserebat , ut ex eo sapientiam condisceret, nihil veritus praesentissimum vitae subire periculum . At peto tamen , ut ubi alta pax viget , nullumque .subeundi damni discrimen adest , literas consectari non detrectetis , ut magistris praestanti rerum scientia praeclaris attentos , gratos , assiduos vos ipsos praebeatis , doctrinasque , quibus vos erudiunt , in pretio habeatis . Non postulo , quod

volebat Isocrates, ut ad eos , qui sapientiam vel in remotioribus locis tradunt , proficiscamini longamque eatis viam ς Cum enim mercatores rei familiaris augendae gratia tanta maria trans mittant, turpe esse arbitrabatur vir ille sapiens, adolescentes excolendi ingenii causa nec terrestre iter velle suscipere . At peto tamen , ut magistris , qui vobis ad manus sunt , & in ipsa patria vestra munus docendarum literarum profitentur , ad quos facile , nulloque incommodo accedere potestis , sedulam impendatis operam , diebusque omnibus continuatis, non autem Paucis quibusdam intercalatis ad eos ventitetis. Non postulo ut nimis effuso cursu ad doctrinam adipiscendam contendentes ad vos frenis Compescendos praeceptores adigatis , quemadmodum in

Theopompo Isocrates , in Aristotele Plato , in Theophrasto Aristoteles freno usi esse dicuntur.

Quin

325쪽

1 8 ORAT Ι Ο II. Quinimmo minime indignor, si calcaria vobis adcurrendum identidem admoveri debeant ; neque enim id facere optimi praeceptores refugiunt ;memoriae squidem proditum est calcaria admovisse Ephoro Isocratem , Zenoni Platonem , Callistheni Aristotelem . At peto tamen , ne in a sum calcaribus vos exacui sinatis, neve tamquam alte defixa rupes in socordia obfirmati videamini ; peto ut monitoris aculeis salubriter extimulati facile excitemini, neque os durum, ferreumque monenti , aut etiam obiurganti praebeatis . Quod si meis monitis parere non vultis , nec ea

qua par est, diligentia, atque assiduitate , praeceptoIibus , a quibus doctrina formamini, adesse,

id profecto fiet, quod hactenus docui , ut sapientissimorum virorum, qui in publicis Athenaeis vobis erudiendis divino munere praesto sunt, animi vigor, doctrinaeque praestantia Culpa vestra retundatur , & Contrahatur , adeo ut in vestrum bonum se proferre, atque explicare nequeat. Iam vero quemadmodum discipulorum socordia opti. morum magistrorum virtutem frangi certum est, ita discipulorum diligentia virtutem exaugeri mediocrium altera mihi orationis parte demonstrandum superest. Magna quidem vi amorem esse praeduum , magna posse , magna effcere notius esse arbitror , auditores , quam ut sive rationibus sive exemplis probari debeat . Quis vero amor acrior, ac Venementior amore gloriae st Nonne, illum homines facere ex infirmis fortes, ex pa vis magnos , ex mediocribus summos saepe vide-

326쪽

mus p Fac igitur praeceptorem esse, qui rerum scientia non ira incellat , qui primas in literis non serat , sed bonam tamen afferat muneri suo doctrinae mediocritatem ; huic autem adolescenistes praestanti indole summaque attentione , ac diriligentia contigisse, qui quam ipsis propinat ex mditionem avidissime combibant , studium impense diligant , nihil quaerant laxamenti nec veniae . , tantosque efficiant in literario studio processus ,

ut evolare , non euurrere videantur . Nonne

praeceptor ille mediocris amore gloriae e timuislatus dies noctesque perpetes libris impallescen. do eam sibi doctrinae copiam comparare Con bitur , qua sibi opus esse. videt , ut doctrinae tantum discipulis praebere valeat, quantum ipsi accipere idonei sunt ac parati P Nonne vehemem ter cupiet , discipulos illos tam in studendoacres , sedulosque, tanta ornatos doctrina e suo auditorici dimittere , ut magnam nominis famam eae eis consequatur, & in discipulorum doctrina commendetur doctrina praeceptoris p Hinc est in ea opinione fuisse nonnullos sapientes viros , non raro profuisse magis discipulis mediocrem praeceptorem , qui solera, & accuratus ex disci pulorum progressu gloriam quaerat, quam viros doctrina. praecellentes , qui cum satis iam glo Iiae suae con sultum putent , non multum lab

rant , ut aliquid sibi lavdis ex discipulis a sepiobe institutis proveniat. Quanto incitamento, ut ad celsiorem doctrinae gradum proveherentur , fuisse putuix praeceptoribus suis Catelerium . &Tas

327쪽

Τassu in , quorum unus sex annos natus Latine scivisse fertur , alter vero Graece annos natus

duodecim P Quanto Iosephum Scaligerum , qui

valde adolescens Tragoediam illam composuit cui nomen Oedipus p Quanto Hugonem Gr tium , qui paIva aetate Marcianum Cappellam nobilissimum scriptorem multis mendis purgavit,& doctis annotationibus illustravit Θ Quanto Ioannem Barciatum , qui nondum adolescentia egressus scripsit Euphormionem Θ Quanto tres illos fratres Andream , Iacobum , Petrumque e familia Canteria , qui , ut scribit Henricus Cornelius Arippa , decennes erant eruditissimi p Quanto Pi

cum Mirandulanum , qui viginti annos natus praeter linguarum Latinae , G1aecae , Hebraeae,3 Chaldaicae , Arabicaeque cognitionem eam muti,ta, ac fere omnia scivit, ut Romae profiteri po-ituerit disputare adversus praestantissimos viros ediversis mundi regionibus aere suo arcessitos de re quavis , quae ad Platonicam PeIipateticam, i Chaldaeam , Hebraeamque itam divinam , quam humanam sapientiam pertineret iuxta Cuiuscum-ique sectae & hominum diversas opiniones, suam que propriam sententiam Θ Proselio , auditores, non aberrabitis a vero , si eos omnes , aliosque ingenio , & diligentia eis consimiles discipulos arbitremini acerrimos magistris suis addidisse stimulos , ut fierent longe doctiores , quam sublata eorum instituendorum occasione fuissent ;Cumque omnes non usi fuerint praeceptoribus

praestantissimis , sed plerique eorum etiam

328쪽

mediocribus', effecisse tamen , ut ex mediocritate assurgerent , & ad summum doctrinae cutimen , seu pertingerent , seu propius accederent . Non facile dictu est , auditores , quantum exaugeatur studium , atque industria in iis , qui aliquod ministerium obeunt , quoties opus suum feliciter progredi videant ; nec inanem laborem se suscipere , nec operam ludere . Equidem , Ut de me fatear , quoties discipulos ex sententia nactus sum , qui ferventiore in literas studio fer-1entur , & quorum capita , ut de Servio Tullo adolescente memoriae proditum est , flammis ardere viderentur , desiderio videlicet doctrinae , ac sapientiae , nulli labori peperci, me ipsum acriter extimulavi, me ipsum ad probe illos erudiendos, quantum potui , idoneum reddidi , meamque inde in re literaria tenuitatem aliquantum in maius provectam esse cognovi. Non pudet palam in hac luce , & lectissimorum virorum corona dicere, me hanc meam quantulam cumque in Graecis lite Iis iacultatem non parum quibusdam discipulis diligentibus debere quibus cum valde iuvenis principio Graecam linguam coepissem tradere , quoniam in illud studium toto pectore incumbebant , neque testudinum ritu lente progrediebantur , sed gigantum instar , ut Plautine loquar,

grandiores grandibant gradus , pro eo ut ipsos urgerem , me ab ipsis uigeri sentiebam , ut auctoribus , quos enarraturus eram , diuturniorem operam , atque impensiorem darem , quo eorum

sensum probe intelligerem , ac sibi dilucide e

329쪽

ponerem. Ipsosmet testes appello , quorum aliis

totum Homerum duobus circiter annis verbo te. nus sum interpretatus , aliis uno anno paene totum Isocratem , aliis non exiguam brevi tem.

pore Demosthenis partem , aliis Odas Pindari , aliis Aristophanis Comoedias , aliis alia , prout

eorum sive in Graeca cognitione processus , sive etiam voluntas postulabat . Ex qua re probe sentio factum esse , ut alios docendo egomet permulta discerem , quae necessitate illa no adactus forsitan non didicissem . Verum ne aliqui. bus obscuro exemplo meo ambitiose uti videar, quo comprobem non paucos magistrorum excitatos discipulorum studio , ac solertia magnum in doctrina incrementum accepisse, atque emersisse e tenui mediocritate sua , in qua forsitan adhuc ipse versor, & iaceo , aliud afferam exeminpium , tanto praeclarius meo , quanto aurum

praecellit plumbo , & tenebris lux . Hoc autem in Politiano illo vobis considerandum propono, auditores , qui tanta in literis tum Latinis , tum Graecis praestantia fuit , elegantia tanta , ac profunditate , ut omnes sui temporis doctissimos viros sive aequarit , sive superarit . Anne vero futurum existimatis , ut tam sublimem in Graeca Praesertim cognitione gradum obtineret , in qua mirifice tum intelligendo scriptores , tum Graece scribendo nativo illo Attico lepore eminuit , nisi Graecarum literarum publice docendarum in hac urbe provincia sibi demandata m gnus nobilissimorum adolescentium confluxus,

quos

330쪽

quos ingenium , ac sedulitas commendabat , iIlum compulisset , ut Graecos auctores diligenti sime evolveret , attentiusque perscrutaretur, qui

sibi & domi privatim interpretandi , & publicis

praelectionibus illustrandi essent . Profecto ipsemet de se ingenue testatus est tot insignissimos iuvenes , qui en eius Schola , tamquam ex equo Troiano in Graecis literis versatissimi prodiere, multum sibi adiumenti attulisse ad Graecam sapientiam intime pervadendam . Quamobrem si officio illo non emet perfunctus, neque in bonos studiososque auditores incidisset , minime vereor assirmare , quod longe minus Graeca eruditione praestantem Politianum habuissemus . Adeo verum est , diligentia , ac studio optimorum discipulorum magistros vel mediocres , vel non st tim a principio adeo praestantes ad summum doctrinae fastigium urgeri , aliquando etiam eX- tolli . Iam vero reputare vobiscum mihi videmini , adolescentes , me hodierna luce nostram magistrorum egisse caussam ; erratis egi vestram. Si namque id , quo omnis oratio mea Collimat, a vobis impetravero , ut nempe diligentiores deinceps sitis tum ardenti studio , tum assiduitate, in vestris audiendis praeceptoIibus non amplius in iis ad bene cumulateque vos instituendos , solertiam , benevolentiam , praestantiam desider bitis . Ex quo fiet , ut probe ab ipsis eruditi luteras facile consequamini , & cum literis nominis immortalitatem . Plerique vestrum gloriam stiterarum appetunt, sed laborem refugiunt . M N n a gi-

SEARCH

MENU NAVIGATION