Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1740년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

quos omnium sermone celebrari audis , nequeueam percipies animo iucunditatem , quam qui Graece docti sunt, se percipere testantur. Ecquis adhuc dubitare possit , auditores , multo'ampliocris, ac suavioris sapientiae , quam ceteros , compotem fieri , qui Graecum sbi sermonem adsci. scendum putaverit Θ Cuius rei veritatem quamvis certissimis argumentis satis perspicuam hactenus reddiderimus , tamen ut magis magisque vobis elucescat , adolescentos . tingite animo nobilem virum , qui Europae peregrinationem suscipiat , ut sapientis Ulyssis exemplo diversorum mores hominum , & urbes videndo , multa I

Tum cognitione , atque experientia animum in.

struat , qua sbi , reique publicae honori , atque emolumento esse possit. Verum si minores urbes tantummodo lustret , omnium vero nobilissimas Romam , Lutetiam Parisiorum V Londinum , Vindobonam . vel negligat , vel tabellis depictas inspiciat , nonne parum iucunde , pa Iumque utiliter peregrinatum esse existimabitis p Qui vero principes illas urbes , & ceterarum praestantissimas adit , Regumque illic consilia, Magistratuum prudentiam , civium instituta , gentium opes , minres , solertiam introspicit , quanto praeclarius , iucundius peregrinari , quantoque instructior ad patriam reverti videatur δ Atqui hoc ipsum de sapientiae regno, siquis illud peragrare instituat, iudicium ferte , adolescentes. Nonne Homerus, Plato, Aristoteles, Demosthenes , ceterique , quos iam memoravimus , in hocce praeclarissimo aegno

312쪽

primas tenent, & tamquam praecellentissimae urbes stini quas nisi aliquis Graeci sermonis peritus invisere valeat, peregrinationem humiliorem conficiat necesse est , mentisque oculos minime pascat dulcissimo rerum pulcherrimarum spectaculo λ Quod si summos Graecos illos Scriptores demirari apud intei pretes satis habeat , idem plane est , ac potiora regni loca, potiores uIbes non revera existentes , 1ed picturatis veluti line mentis in pagina ductas, & repraesentatas Conis templari . Quae cum ita sint, eia agite , animo Consurgite , optimi adolescentes , & in Graeci sermonis studium alacriter incumbite . Literarum amore captos vos video, & vehementer laetor; sapientiae avidos , & magnopere laudo; quomque magis me recIeat , Iecte sapiendi cupidos. Exolevit enim barbaries , quae iampridem lite-Ias, Omnemque politiorem humanitatem obrum rat'; emersit e tenebris sapientia , caputque ad pristinam lucem erexit . Quis enim longe rectius, nobiliusque quam antea literarum studia excoli, longeque splendidius doctrinis omnibus lumen accessisse , denegare valeat Θ Nihilominus unum adhuc desideratur literariae felicitati , &splendori ; unum adhuc vestrum compluribus deest, & sane maximum , optimi adolescentes, parandae sapientiae subsidium, nempe linguae Graecae cognitio. Partim enim in unoquoque doctrinae genere literatos , & cumulate literatos ,

etiamsi Graeci sermonis ignaros, fieri vos posse confiditis ; partim vero rei dissicultate deterriti Tom. I. Ll ne

313쪽

ne a limine quidem Graecas literas salutare frustinetis . Novi veritatem saepe numero odium diis

centi parere . Attamen ea, qua vos Omnes prinsequor benevolentia, veritatem me praeterire non

sinit. Malo enim damnum ipse accipere dicendo, quam damnum, me silente, vos subire. Cie-dite , adolescentes ; vestra vos fallit opinio . Erit fortasse ut ad aliquam literarum laudem etiam sine Graeci sermonis adiumento perveniatis, non vero ut ad plenam , ad cumulatam , ad summam laudem perveniatis . Graecae enim linguae cognitionem , praecipuam ac potiorem esse partem, &veluti totius eruditionis caput, nemo eit Cordatorum hominum, quin fateatur. Nolim ergo vos generosa indole, singularique ingonii acie praeditos , mediocri tantummodo laude contentos esse , & mancam adeo sapientiam , vixque dimidiatam eApetere . Omnem sapientiae plenitudinem , Omnemque cumulum assiduo Graeci se monis studio vobis comparate. Suavissimam dulcedinem degustate, iucundissimam voluptatem eη-

perimini , quam a Graecis literis largissime profluere docuimus. Inanem metum abiicite , magnos spi litus sumite , Graecamque linguam non tam certe arduam , ut mendax habet vulgi op nio , non tam salebrosam , non tantis dissicultatibus circumseptam, toto pectore consectandam vobis statuite. Magnanimus ille Hannibal, traiecto Rhodano , Italiam recta petens, cum milites suo Alpium , quae nivibus obstructae erant, superandarum dissicultate perculsos animadverteiet , ita

314쪽

sapienter eos allocutus esse apud Livium perhibetur . Quid aliud Alpes esse creditis , quam , montium altitudines ρ Fingite altiores Pyrenaeis:

An terras aliquas coelum contingere, & inexpugnabiles humano generi esse creditis ρ Norta absimili vobiscum oratione utar , adolescentes. Fingite Graecum sermonem in celsissima sede situm , dissiciles habete aditus , multosque ut ad eum conscendatis, praeruptos scopulos vobis esse superandos . Anne vero putatis aliquam esse linguam , ad cuius cognitionem vestra ingenia pe venire non possint 8 Cum praesertim coeli huius

benignitate acutiora vobis obtigerint, quam aliarum gentium adolescentibus, qui tamen non longo temporis curriculo Graecam linguam addisce.

re valent P Liceat Anglis , Gallis , Belgis Latinae linguae studio Graecarum quoque literarum Coognitionem adiungere , solis Italis non liceat ρ Pe.

regrinos epularum , vestiumque mores , Omnemque exterarum nationum vitae licentiam studi 1issime aemulamur, quam potius respuere oportuerat , maiorum nostrorum , qui laudabili nobis exemplo praelugerunt. , frugalem , ac modestam vivendi rationem consectantes . Peregrinam vero studiorum consuetudinem , quam aemulari debue-Tamus , refugimus. Pudeat nos probri , quod in nos Transalpini homines iactant, cum nos , quod Graece nesciamus , indoctiores dictitant . Pudeat Graecas literas nos negligere , quae olim in hac florentissima inbe per Ficinum , ae Politianum Mediceorum favore revixerunt. Quamobrem n

Ll a strum

315쪽

strum est , adolescentes , iterum afflictas erigere,

iterum paene intermortuas eAcitare , eaIumque luce sapientiam nostram mirum in modum ada

gere. At si quis adolescentiam est praetergressus, num & ipse possit Graecae linguae navale operam , & ad Graecas literas aspirare ρ Quid ni possit , si velit Θ Quandoquidem labor omnia viniscit assiduus. Sane Cato, Tullio teste , in senectute Graecae linguae studium arripuit, aliique complures grandiori aetate post illum non infeliciter arripuerunt . Ego quidem cuicumque Graecum sermonem addiscere cupienti quidquid est in me ingenii , quod tamen sentio quam si exiguum , quidquid in Graecis literis valeo , a quibus ego

confiteor nullum aetatis meae tempus abhorrui

se , id omne , quemadmodum ultro , libentissimeque hactenus exhibui , sic etiam deinceps dum vixero , maxima qua potero diligentia , atque assiduitate nullo non tempore exhibebo. Labo- Ium, curarum, vigiliarum fiuctum omnem, quas in Giaecarum literarum studio diutissime pertu-li , vestris partum esse commodis , vestrae pate. re eruditioni existimate . Id enim a natura no. his insitum sentimus , & summopere gaudemus , ut nemini sapientiam invideamus , sed prompto, ac benevolo'animo quam nobis utcumque modicam literaturam comparavimus , eam Omnibus accipere volentibus Communem facere ex

ptemus . Terret me , fateor , loci huius amplitudo , quam tot viros in sapientia maximos tenuisse video. Terret me maxime omnium d

316쪽

ORATIO I. 269ctissimi decessoris 3 ae praeceptoris meu sapienti si simi dignitas , gloria , atque eruditio singularis. Quis enim umquam Salvinio in literis clarior pquis doctior Θ quis sapientior P Quis ad eam ,

qua maxime valuit, tot linguarum cognitionem, omnigenamque doctrinam accedere possit Θ Ve-Tum me recreant non parum , & confirmant

Theophrasti , & Speusippi exempla non vulga-xia ; quorum alter in docendi munere Ariit teli successisse fertur; alter Platoni. Qui etsi docti ina , & eloquentia essent insignes , tamen Praeceptorum suorum gloria, & sapientia longissime abfuerunt. Neque vero iccirco dignitatem loci obscurasse dicuntur ; sed multa cum laude obtinuisse . Fateor me quoque Salvinii doctrinam , & eruditionem ter maximam aequare non

posse ; nihilominus , si Graecis literis operam dando experiri velitis , & me habere praecept Tem , me non inutiliter ab ineunte aetate in ita esse versatum , neque fortasse literariis vestris commodis promovendis prorsus ineptum, in hune locum amplissimum Conicendisse cognoicetis.

317쪽

ra .

Discipulorum socordia , optimorum Praeceptorum mirtutem frangi s sudio mero eorum ac sedulitate mediocribus etiam a di mirtutem , ut

Rudenter Mercurii simulacrum duplex .efinxisse Aegyptios ccnseo , & iuvenis formam formae senis adiunxisse , patres amplissimi, humanissimi auditores . Cuius mysterii cum multae afferri possint interpretati nes , ea mihi arridet prae ceteris , quod scilicet commento illo indicare voluerint non posse imvenem sapientis laudem' adipisci. , nisi senum consuetudine libenter utatur , & ab iis doctrinam , & prudentiam , qua Caret , diligenter exquirat . De Epaminonda tradit Nepos , quod Philosophiae praeceptorem habuit Lysidem Tarentunum , Pythagoreum , cui quidem sic fuit deditus, ut adolescens tristem , & severum senem omnibus aequalibus suis in familiaritate anteposuerit; neque prius eum a se dimiseIit , quam doctrinis tanto antecessit condiscipulos , ut facile intelligi

318쪽

271 posset , pari modo superaturum omnes in ceteris artibus. Utinam praeclarum nobilissimi iuvenis eAemplum ivos extimuleti, atque impellat , ornatissimi quotquot adestis adolescentes , ut quoniam ad literas , ac sapientiam aspirare videmini , nugarum avocamenta respuentes , quibus nonnullia virtute devii aequales vestri vos abducere conantur eam diligentem , assiduamque audiendis praeceptoribus operam navetis , quae vos pariter doctxinae gloria cumulet , ceterisque excellenti res ericiat . Credite , adolescentes , hoc praesertim in caussa esse , cur adeo pauci literas eximie condiscant; sed contra plerique ubi complures annos publica Athenaea frequentarim , te.

tune admodum , ac tenuiter abeant eruditi . Mais

gistris , qui in eis erudiendis laborant non satisse praebent accuratos , & doctrinarum , quas sibi tradunt , cupidos . Profecto nonnullos homines ipsemet audivi , qui nimis facile de rebus omni.hus udicium ferentes, in publicis hodie Athenaeis viA paucos aliquos idoneos viros ades iactant , qui plene & cumulate possint doctrinar dissicipulis tradere . Neque desunt adolescentes aliqui satia dicaculi . qui huiusmodi cal

mniam, qu4m ex grandioribus natu acceperunt. iactantes ipsi adversus nos, hanc negligentiae suaq caussam praetexerunt , e iguaeque quam fece iunt in doctrina, progressionis culpam i magistrorum sive tenuitatem , si ve oscitantiam transferunt. Atqui iustius conqueri possunt doctrinarum prosessores perpaucos hodie in publi-

319쪽

ara ORA T Ι' Ο I. cis Athenaeis versari discipulos , qui seduli, ac

studiosi praeceptorum opera , & labore uti v lint . Et si enim praestantes omnes non essent scientiarum magistri . si tamen insigni eos circumlient discipuli diligentia, atque attentione, plurimum inde incrementum illorum doctrinam accipere polle contendo . Quod ut clarius luqueat , breviter demonstrandum suscipio , discipulo tum socordia , optimorum praeceptorum vi tutem frangi ; itudio vero eorum , ac sedulitate mediocribus etiam addi virtutem , ut fiant optumi . Age vero orationem meam , qua ad it dia recurrentis anni impigie capestanda Vos C hortor , attentis auribus excipitet , adolestentes , ut maiorem deinceps diligentiam doctoribus vestris exhibentes , maiorique studio ad ea, quae vobis tradunt, animum adiungentes , Promptiores ipsos , atque alacriores ad vestram institutionem reddatis.

Omnibus hominibus natura insitum est , ut

laborem oderint, atque incommoda detrectent:1

ubi operam suam male locari , aut etiam perdisentiant, neque bonum laboris, quem subeunt, sperent fiuctuin . An vero aliquis sit agricola , ut ligonibus exercere agrum, & aratro proscinere , & in eo triticum serere velit , nisi spes illum alliciat copiosae messis colligendae p Fac

vero illum terrae vi , ac natura minime recrea

ri , quae cum gremio mollitO , atque subacto sparsum semen excepit, primum id occatum c

hibet , deinde tepefactum vapore , & complexu suo

320쪽

suo diffundit , & elicit herbescentem ex eo viriditatem , quae nixa fibris stirpium sensim adole. scit, culmoque erecta geniculato , vaginis iam quasi pubescens includitur , e quibus Cum emeo

ut , fundit frugem spicae ordine structam , &Contra avium minorum morsum ab unitur vallo

aristarum : Fac , inquam , illum iucundissimo hoe spectaculo non deleniri , . quo scilicet messem videat ad maturitatem in dies succrescere, putasne excolendi agri longos labores , diuturna incomomoda subiturum p Ρutasne arbores Iigaturum s , obortos rubos subinde excisurum , soboles vitium e radicibus caudicum super terram fusas revulsurum ι stolones in pomis , aut in oleis. Proc TOs amputaturum , nisi uberem sui laboris semctum expectet ρ Quanto praestantius rei rusticae disciplinam calleat, tanto plus se pigebit agrum excolere, qui sterilescat , laborique, quem in eius

cultura, dum se circumvolvit annus, assidue i pendere debeat , largo nequaquam foenore re spondeati. Fingite quoque animo auditores , n bilissimum citharoedum tam acri pulsandarum fidium peritia inclytum k ut non minus quam Terpander , Linus , Orpheus audientium aure1, animosque allicpre. possit , ac suavissime delecta-ε se . Hic vero in in frequenti hominum coetu divinaim artem sitam proferre iussus si forte dum cithara canit , alios oscitantes videat , alios dommientes , hos inter sese colloquentes, illos Cientes strepitum , vixque aliquem unum attentas R. bi aures dedentemi, eiusque scientiam degustania l. Tρm. I. Mm tem,

SEARCH

MENU NAVIGATION