장음표시 사용
121쪽
NOMEN CLATOR iisdem di talutis. Hi ne oceationem Cicero de Senen quia1
obcaecationem exponit: Primum id obcaeeatum cohibet; ex quo occatio, quae hoe incit nominata es; videntur enim obcaecari semina, cum superjectis glebis operiuntur. Id autem fit rustico instrumento , quod ligneo manubrio nexum, transversumque in fine habet dentatum asserc
tum , quod rustici occam appellant ; idemque vel ipsum est rastrum , seu peeten , vel ab iis minimum discrepat.
Ducta proinde occa, agri superficies complanatur, aequatis porcis , & quasi consepulto iisdem glebis jacto semine . Eam exercitationem Columella pulverationem nuncupat a glebis extritis: Pulverationem faciunt, quam vocant rusui occationem , cum omnis gleba in vineis resin
gitur, O dissolvitur in pulverem.
Ocutius . In re rustica est id, ex quo arbor germinat , quod etiam gemma appellatur . Virg. Nec modus inserere, atque oculos imponeres plex . OLaA . Arbor nobilissima, & humanis usibus omnium , quotquot natura prodidit, aptissima z utpDie quae , Cum plantarum principatu gaudeat , longe minore sumptu& labore exculta, liquorem nulli secundum ministrat. Agnoverunt ejus excellentiam Mythologi , quia a sapientiae Dea procreatam commenti sunt. Virg.
Ejusdem pulchritudinem designant Sacrae Litterae. EGI Iasu. et . Luasi oliva speciosa In ea is . De fritinuum praestantia testimonium habemus Psalm. St. Io. γυῖolisa fructifera in domo Dei. Sed & gloriae immortalitas
a perenni hujus plantae viriditate demonstratur eae I . 7. Erit quas Oosa gloria ejus. Propterea rite sectum a Varrone, qui initio sui operis de re rustica , Minervam, cuius est oleae patrocinium, deprecatur. Praecipuum in modum honorifice olim habita apud Athenienses , qui eamdem, ut patriam arborem, omnibus officiis prosequebantur: Senec. Hercul. Fur. Te
122쪽
Te ramur oleae fronde gentili tegat. Lege autem cautum erat, muli haeque pecuniariae in eos additae, qui eas evellerent, nisi sorte, idque admodum raro, ad usum templorum & sacrificii. Ideo in arce oleam religiose detentam Cicero de Legib. testatum reliquit. Solemnitates vero apud Athenienses nullae, nulla festa celebrabantur, in quibus coronae oleaginae non gestarentur. Iis frondibus e publico donati qui e praeliis , vel ex agonibus victores rediissent. Trasibulus autem , cum, sublatis triginta Tyrannis, ad libertatem pristinam Urbem restituisset, in laborum & vietoriae praemium , ejus dem frondis coronamento insigniri satis habuit. Cum Atheniensibus in oleis condecorandis Romani certarunt. Plinius: Oleae honorem Romana majestas magnum prac Θuit, turmas equitum Idibus Iulii coronando , item minoribus triumphis ovantes. Serto ex oleis plexo AEneas donavit victores in ludis Curulibus: Virg. --tres praemia primi Aecipient; flavaque eaput nectentur oliva . Decus olearum omnium pulcherrimum ab omni aevo suit , ut pro pacis symbolo haberentur . Praeserebant eas manibus suplices , cum victorum iram deprecabantur . Urg. lib. 7
memeraeque manu ramum praetendit olivae . Item Statius Theb. I. a. . ramumque precantis olivae
Et L la I e manu ramorique oleae, vittarique precanter Tradit.
Ubi vero Misericordiae templum describit, oleas singularem in modum commemorat e te nemur circa , cultuque insigne verendo ,
Cittatae laurus , , fulicis arbor olivae . Cum enim dulcissimus sit oleae liquor, mollique taehu blande se & leniter insinuet, apposite admodum ad eum
123쪽
nexum significandum assumitur , quo dissidentes animi
pace la concordia eonciliantur . Exemplo id memorabili commonstrare voluit summus rerum Conditor, cum post terras a caelestibus pluviis latissime inundatas &. obrutas, columbam ad Noe , olivae ramum rostro gestantem , re misit , qua generi humano pacatum se benigne significavit. Apud Ethnicos vero Scriptores vix ulla occurrit conglutinandae pacis tractatio , quin olearum ramos quasi pararios 3c sequestres habuerit. Evandrum AEneas sic alloquitur apud Virgilium I. 7. Optime Grajugenum, cui me fortuna precari,
Et suta comptos voluit praetendere ramoI .
Centum Oratores augusta ad moenia regis Ire jubet, ramis velatos Palladis omnes, Donaque ferre viro, pacemque exposcere Teueris. ingenti ex primaria Graecorum nobilitate , teste Diodoro Siculo , ad Artaxersem Sidonem obsidentem ,
ramos oleae manu deserentes , pacem deprecantur. Carthaginienses velata ramis oleaginis nave, Annibalis jussu ad Scipionem missi , ut concordiam implorarent. Eam vero praerogativam ad commiserationem flectendi animos nomine ipQ olea indicat, quod a misericordia origine Graeca deducitur. In sacrificiis etiam olearum corona: plicatiles adhibebantur . Virg. I. S.
Ipse caput tonsfoliis evinctus olivae Stans procul in strora pateram tener, extaque salsor Drrieit in fluctui, vina liquentia fundit.
Lignum oleaginum , utpote aequali levore contextum , non dehiscit in rimas , nec tinea aut te redine corrumpitur. Idcirco sigilla & toreumata ex iis elaborata perennitatem quamdam habent. Cum vero innumeri pene ousus & commoda ab olea percipiantur, illud est in ea praecipuum, quod, ut ait Columella , facile colitur , &negleista non deperit. Genus oleae duplex distinguitur e
silvestre aliud, aliud urbanum sive domesticum . Silvesl re
124쪽
stre oleastrum vocamus . Nasti ilet ex sativae nucleo , vel ex ejusdem incuria et sepe enim ex Olea despccta o& inculta fit oleaster . Foecundior tamen eli Olea domestica; ut sere omnes silvestres arbores. Aspeetu horridior & impexus: caeterum perenni vigore in longa temporum spatia perdurat. Domesticae & sativae oleae duplex iterum genus est : nam aliae ad escam , aliae ad liquorem excoluntur . Priores illae , vel virides, ut ait Cato, muria; vel contu se lentisico condiuntur. Posteriores , non solum ad escarios, sed ad alios variosque etiam uis asservantur. In universiim quae majores sunt oleae ad es, cam , quae minores ad oleum aptantur. Ex edulibus conditaneae quaedam nucis juglandis magnitudinem aequant. Ejusmodi sapidissimae ex Hispania, in Italia vero ex As sculi Piceni olivetis proveniunt. De iis Martiam :Si mihi Puena turdus palleret oliva. De Hispanis ex Baetica praesertim provincia idem :Baetis olivifera crinem redimite corona.
Solum albicante argilla glareosum , solidum , siccumque, idemque collinum sere & montanum siliceum , oliva desiderat. Virg. Di iter primum terrae, colle ue maligni ,
Tenuis ubi argilla, oe dum s ealculus arvis, uadia gau rex fisa vivacis otivae . Campestre solum uvidum, & uliginosium , in frondes quidem luxuriat, minimum vero aptum fruetui serendo censetur. Sunt tamen, qui conditivis paulo crassiorem agrum assignant. Caeterum quemadmodum oleta arduis plerumque & acclivibus locis laetantur, quoniam Solis ardores attemperantur flatu ventorum , sic commode
admonet Columella, in aestuosis & praeservidis locis adhoreales auras , in frigidis autem gelidisque, ad prospectum Austrinum esse obvertenda . Habenda tamen inprimis ratio naturae plantarum, quae , ut non exiguam varietatem habent sub eodem genere , sic non eamdem omnes culturam deposcunt. A proximo certe mari Oleta
125쪽
sunt removenda propter invectam a ventis salsuginenia ,
quae corrosias flores exurit . Neque enim commotus undis
aer Favonios, oleis propitios, semper expirat; sed meridianis sepe ardoribus praegnantes auras, vel Aquilo nias , praegelidasque, & urentes apportat. Non levi naturae beneficio contigit, ut, cum Olea nobilissima sit arbor , & humanis ussibus maxime necessaria, multiplicitamen modo nasicatur. Satio per semen sola probari non solet, tum propter longaevam temporis diuturnitatem, qua indiget, tum ob deteriores fructus, qui, dulassatis cunctatione saeculis, progignuntur. Sunt qui crassores
ramos, trunco proximos adimunt, eo silue in rectunia
stantes obruunt praefossis scrobibus; tum terra senis vel septenis pedibus cooperiunt ue nodosa magis parte super- extante, ut uberius germinent. Ustatus conserendi m dus est , ut plantae cum radicibus , capite & brachiis decisis, terrae defigantur, designato prius loco per infixum palum, glebisque circum adaggeratis . Dissecant alii, ut Columella & Palladius reserunt, radices silvestrium arborum , easque in seminariis vel olivetis probe stercoratas infodiunt. Consilio per taleas omnium est probatissima. Deciduntur taleae, novelli nempe ramuli, exseracissimis plantis adempti, cras studine, quantam ma
nus comprehendit, & terrae mandantur . Solius inter arbores oleae, ut docet Theophrastus, peculiare & prodigiosium sationis genus est per stipitem a summa adimam partem discissum, & terrae depactum . V et. A uin cy eaudicibus sectis , mirabile tuu ,
Truditur esseeo radix oleagmna ligno . Ut omnia demum in pauca contraham , nego in universa arborum nomenclatura ullam esse plantam tot modis pro- lificam, tamque amplo foenore cultorum Iaboribus respondentem . Nec tamen proinde inficiandum est , seu- istus alternis solum annis oleam serre ; licet quandoque' continuo eos biennio contigerit etiam emittere. Fructus quoque & plantae incrementa stro proveniunt ; id
126쪽
AGRI CuLTu RAE. II scireo oleam tarde crestentem Virgilius vocat. Quod attinet ad ejus arboris culturam, ablaqueationem , insitionem , aliaque rustica ministeria, in propriis ea titulis digeruntur. De praestantia fructus oleagini, vide inserius in Tit. Oleum . Mihi vero veniam, Lector, indulgere , obsecro, ne graveris , si de hac arbore paulo prolixiorem commentationem attexui . Noveris me isthaec
scribere in secessu Urbis Tiburtinae , ubi me ex Romano, quo utor, domicilio, amoenioribus hisce studiis operam navandi gratia , benigne detinent Moderatores mei. Hujus autem Urbis ager laetissimis olivetis tam ample ex omni parte est convestitus , ut perpetuo earum arborumperenne viridantium , quam latiis me agi potest, prospectu animus mirifice capiatur & hilarescat.
OLETuM . Cato . Locus oleis consitus .
OLauu . Liquor ex olivis expressus. Ut hujus liquoris claritudo &sublimitas elucescat, nihil necesse est a priscis
saeculis repetere consuetudinem eodem Pontifices , Reges , Sacerdotes inungendi; nedum commemorare ritus varios consecrandi, quae laneta & maxime religiosa esse volumus. Satis stiperque fuerit meminisse verborum, quae habemus Psalm. - . 8. Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis e quibus cumulus 8c am inplitudo indicatur coelestium donorum , quorum copia
Deus humanam naturam Christi Domini locupletavit. oleo apud Iudaeos , Romanos, & Graeeos vita suncti it Iinebantur. Palaestritae ante luctationem eodem corpora madefaciebant , & inspergebant pulvere , ut firmius membris apprehensis haererent manus, & idius non frustrarentur in lubrico . Mat. I. 6. Postquam oleo gavisa cutis, petit aequor uterque Procursu medium , atque hausa vesitur arena ;Tum madidos artus alterno puisere siccavi. Eodem liquore adversus Romanos aggressi res in obsidione Hierosblymorum feliciter usbs Judaeos sic enarrat
Iosephus in Excid. Cum Romani se invicem adboriati jam
127쪽
latera Duxissent, ae desuper protecti longioribus sutis
inexpugnabilem globum fecissent, muroque succederent, tunc illeferventi Oleo eos persendi ubet. d Iudei prompte cupide fecerunt ipsis etiam ahenis bullientibus in eormissis. Lux res Romanorum connexionem solvit ; eum
maguo dolore e muris abibant praeeipites. Celerrime enim Heum a castue ad fledes per omni me arma insinuabat, crearnem instar ignis depascebatur. Genus olei ex bitumine, vel ex occultis terrae venis, teste Strabone , nascitur in Parthia , & Susiana , quod potentissimum pyrothechniae genus merito reputatur; ex quo creditur imbutus Hercules periisse concrematus in Monte Oeta. olei vivi nomineis liquor circumfertur , aliter naptha appellatus. Non Q-lum in lucis alimentum , & in cibis condiendis oleum adhibemus. Vim habet medicamentariam praesentissimam ad venda vulnera , ut demonstrant Sacrae Litterae LM. Ita, ubi Samaritanus oleo in sui semivivi hominis vulnera curasse legitur. Corporum vero salubritas & firmitas mirum in modum eo liquore comparatur . Hinc Democriti effatum ; Intur mei, deforis oleum , pro certissimo valetudinisitiendae munimento . Oleum operam perdere: formula a Plauto, & Cicerone usiurpata, abiit in sermonem popularem , cum laborem irritum indicamus . Oleo tranquiLDor : item ex Plauto e dicitur de sedatis & pacatis ingeniis, ab oleo, quo nullus lenior succus . OIeum addere eamino ; Horatii est dictum , sermone vulgari etiam tritum . Effertur in eos, qui ad iram incitatos novo so-mento Ac suscitabulo extimulant: ut siquis camino prunis ardenti oleum superfunderet.
OLiviras. Tempus olivis legendis idoneum . Colum. La gissimis olisitatibus, liberisue vindemiis exuberant. Oxus . Horat. Complectitur hoc nomen genus omne herba-- rum edulium salivarum . Cibi genus est a Pythagora &Qciis commendatus; qui ab esica , quae animalium morte comparatur , abhorrebant. Pupenal. Vive Disitiroo by Corale
128쪽
Vise virentii amans, ct eulti villieus hortI , Unde epulum posse centum dare P thagoraeir. Ab alendo olus nonnulli trahunt, quoniam iis homines alerentur, frugibus nondum inventis. Varro ab ollata, deducit. oleribus ab antiquis praeses & custos Priapus additus, propterea quod horti olitorii cultum , qui uberrimus est in re agresti universa , ejus Dei foecunda falacitas adumbraret. Temperatum coelum olera exposcunt:
nam humidis in locis valescunt quidem aestate, sed hieme flaccescunt; contra in siccis vigent hieme, sed aestivis caloribus aduruntur. Vide Horsus. Ohiroa . Ge. Qui curam habet horti olitorii, vel olerum
venditor . ΟMpuhctuM . Plin. Immaturae & acerbioris uvae succus .
OpILro . Colum. Pastor ovium , quasi ovilio . ORYEA . Norat. Alii inter legumina, inter frumenta alii orietam , tamquam genus hordei, reponunt. Culmo cuis, hi tali, vel sesqui cubitali, & hordaceo simili , nascitur. spicata sub flavo solliculo grana claudit, pellucida, d riuscula, & candoris eximii. Magna ex parte in aquis residet: gaudet enim uliginoi & palustri loco. In Oriente , ac praecipue apud Sinenses, magna copia provenit, & frequentissimo est in usu . Neque enim ad pultes , ut apud Italos , sed in tritici septementum utuntur . Uali dum esse, valetudini firmandae aptum edulium Theophrastus, Scriptoresque omnes affirmant. Sunt populi, teste Strabone , qui excussum , & in areis tostum sacramento messores adigunt ne alio asportent; veriti ne ea mercis permutatione regiones aliae ditescant , ciboque - Deile parabili ipsi careant. Apud Columellam oryza
hordeum distichum &galaticum appellatur, quoniam binis versibus ordinatur , & candidum est hordei genus. A voce Oveta , amputata priore syllaba , fit vox Italica Risu
ovis . Ge. Pecus balans, lanigera. Animal impense smplexi
129쪽
113 NOMEN CLATOR plex , timidum & imbecillum . Idem damnis & periculis
prae caeteris obnoxium , ideoque perpetuo regimine indiget , quod tamen non detrectat, pastoribus mire morigerum . Morbis facile vitiatur , potissimum vero scabier Colum. opes frequentlus quam ullum aliud animaiscabie insesantur . Caeterum homini plurimum conserunt ; nihil enim deperit ex iis quibus constant: Omnia nobis ministrant utilia, lanam, carnem, pellem , fimum , lac. Multo proinde eorum merito scripsit Columella : Osilli prima pecoris ratiost si ad utilitatis magnitudinem referas. Hostiarum maxima propter ingenitam placiditatem ovis habebatur et Servius: Maxiisam hostiam Ovilli pecoris anellabant, non ob amplitudinem corporis, sed ab animo placidiore. Eadem in lustrationibus vivo sulphure imbuta cremabatur. Ovid.
Caerulei fani puro de fulphure fumi; . .. Tectaque fumanti sulphure balet ovis.. Divinos honores ovibus impertitos memorat Clemens Alexandrinus. AEgyptiis vero vetitum ovillis carnibus vesci , quod sacrum illud animal reputarent. Cum vero Cambises Pelusium, teste Herodoto , obsideret, ante aciem Oves collocavit, quo consilio inhibuit tela AEgyptiorum. Romani vero quemadmodum triumphum agentes honorabant bove maetato, sic ove immolata excipiebant ovantes; atque hinc , authore Plutarcho , ovantibus appellatio. Singularem in modum a pastoribus curanda & eustodienda siunt ovilia propter luporum nocturnas insidias & rapacitatem . Ovid. Incusoditum e tat ovile pecus.
Pervigili praesertim canum custodia, dc pastore ipsis in Q-pito, septi sique , quam maxime fieri potest, validis continendae sunt oves campestribus in locis . Lupo ovem committere , paroemia elt ab effato Terent ii, qua monemur, ne rei cujuspiam curam iis tradamus, a quibus magis metuimus .
130쪽
ALa . Instrumentum rusticum , quo terra vertitur . Plin. Iuncosut ager sola perti debet, saxosus bidentibus. PALEA . Calamus cujuslibet frumenti, quo spica continetur. Varro trahit apalam; alii a Pale Dea. SAugustin. de Civit. Des. Luis paleae dedit vel Iam frigidam vim, ut obrutas nives fer-τct , vel tam fervidam , ut poma immatura maturet ZEX palea concinnant eleganter artifices vascula , thecas ,& id genus opuscula . De flabello ex iisdem contexto sic olim Poeta cecinit :
Dalcaeeeso Leon fulmini invatio Esiso Sole orat rende a gisco Muoi darises ingegno umano . Tant egli s ad rὸ , che apoco a poco , I ualose traitan da leuia a mano, Foretis te pulte a inire it seo . P Las . Pastorum Dea, pascuis & pecori praeses. A pabulo dicta , aliis a pariendo , quod pecorum partui praelit . In huius honorem instituta Palilia , festa celebrata a pastoribus ad armentorum morbos depellendos , arcendo siquo a pascuis lupos. Eo die conditam Urbem Romam scribit Cicero de Divin. Urbis etiam nosrae natalem diem repete bat Diqitigod by Cooste