Nomenclator agriculturae authore Carolo De Aquino Societatis Jesu

발행: 1736년

분량: 205페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

42Ο . NOMEN CLATOR bat ab iis Palilibus, quibus eam a Romulo conditam accepimus. PALILIA . Vide Pales. Pah has. Dea oleae inventrix . Rationem etiam ex oli, vis oleum exprimendi prima monstravit Atheniensibus, . apud quos solummodo procreatas oleas scribit Herod

Paxuas . Colum. Flagellum, seu sarmentum , quod ex trunco vitis emergit, ex quo enati oculi seu gemmae in virgu-; Ias abeunt , quae palmae, idest manus digitos imitantur, ex quo palmitis est appellatio. Singulari benignitate dignatus est Christus Dominus nos, ejusdem servulos, . suos palmites, se vero vitem appellare. Ioann. I S. S. Ego sum vitis, vos palmites. Pa MaruM . Locus palmis consitus . Plin. PALus . Lignum acutum , quod terrae defigitur, & vites praecipue iustentat. Tibuli. Ηie docuit teneram palis adjungere suem. PAMPINATIO . Pampinare vites est , ex coliculis , a flagello seu sarmento vitis eductis, unum vel alterum relinquere, alios decerpere , ne relictis succum praeripiant; & ex immodica exuberantia fruetus inopia nascatur. Colum. Identidem pampinent, ne plura sarmenta, quam debent, exerescant. De pampinationis utilitate & necessitate idem Scriptor et Magis pampinatio quam putatio visibus eonsulit. Ea exercitatio Stolonis est inventum, teste Plinio lib. I 7. I. Est autem pampinus capreolus , clavicula , Uarroni coliculus , frondosium nempe illud , quod fructum fovet, & ab aestu, aerisque injuria protegit: Graeci helices vocant. Non hederaceo solum , sed pam. Pineo etiam coronamento Bacchum Mythologi insignive-

. Tunt. Horat.

Ornatus viridi tempora pampino, Bacchus vina bonos durit ad exitus . De lance pampinata fit mentio apud Trebeli. Poll. in

. Claud. Misi ad eum pateras gemmatai trilibres duas, f phor

132쪽

argenteum librarum viginti, lancem argenteam pamsinatam librarum Iraginta. Pampinatam dicit lancem , in qua pampinorum excursus flexuosi, lususque ex oper: anaglypho cernebantur . Quemadmodum corymbiata vasa nuncupantur , quae corymbis , hederarum racemis exculpi siolent . Non in vasis solum , & toreumatum Orna- tu , sed in aedificiis etiam , quaesitis ab agriculturae fructu vario argumentis exercetur industria artificum . Neu uevero pampinos dumtaxat, sed racemos, & pomorum genus omne, complicatis eleganter sertis, fasciis taeniis, que ad vivum exprimit . Ejusmodi texturae exerrantes apud Architectos locum habent in epistyliis , zophoris 4& antepagmentis , Graecoque vocabulo appellantur en

PaMpINus . Vide Pampinatio. Dau. Pecoris Deus: Praeses montium, educatus in Maenalo , Arcadiae monte ab iisdem populis divinos honores est consecutus . Ovid. Fas. 2.Pana Deum Aecoris veteres colui se feruntur

Iisidem populis primus fistulam , inventum musicum passoritium commonstravit. Venationi vehementer addictus, Uenatorumque Deus est habitus . Imo tam uam

totius naturae parentem pris di mortales Pana eo: Pan siquidem apud Graecos universium notat. Caprino capite, hircinis cruribus, & enudatus exprimitur in simulacris, ut omnes sere silvestres & agrestes Dii E si vis Pan professus in arenam Martiam tortilem & turbia natam concham , tubae nempe venatoriae genus invenit. Quo instrumen , clangorem ignotum reddente serturn fugam vertisse Titanes, adversius Iovem Deosique cae-eros dimicantes , qui vehementer perterriti, Vrturbatique eo sonitu in pernicissimam sugam abrepti sunt , minimum sitii compotes , & de statu mentis deiecti. Atque hinc Scriptores accersiunt originem terror m , quos

Q a Pane

133쪽

a Pane panicos vocant . Uide Theonem interpretem Arati poetae, & consule sequentem titulum . PANDuRA, vel PasDukIo . Vide Pandurizo. PAN RIZo. occurrit apud Lampridium in Heliog. Instr mentum musicum, quod alii trichordum, alii plures calamos ordine decrescentes, & cera junhos, fistulam , nempe ipsam, interpretantur. Panos, a quo dicitur, est inventum . Meminerunt Martianus , Isidorus , &nonnulli Scriptores Graeci. Erit proinde pandurizare , pandura , vel pandurio canere . Lampridii verba sunt Ipse ad tibias dixit, tuba cecinit, standurizavit, organo modulatus es. Vide ibi notas Cactu boni. Pasicu EA. Ain. Capillamentum lanuginosium, qliod i arboribus picei generis, herbisque nonnullis solet enasci. Dicitur a panico fruge , quod ea lanugine praetendi

solet P uicuM . Uide PanIeria .

PARTIARIus. Qui cum o omino lucrum ex agro & damnum dividit. Cfur. Parilarius colonus qua ocietatis jure, ct damnum ,-luerum eum Domino fundi partitur. Partiaria pecora dicuntur, quarum foetus, lanae, pelles &c. cum pastore dividuntur & Domino . In re civica partic

lones appellati, qui cohaeredes sunt, & patrimonii parte

potiuntur. Pandectae.

Pascuuu . Vide Pasio . PasTIo . Varro. Adhus pascendi, eum greges & armenta

herbosa in loca ad pasturam ducuntur. Ovid. Mille greges HII , totidemque armenta per herbas Pascebant. Pascua sunt campestria, collina , & montana loea her-hida , pascendo pecori idonea. Hinc ager pascuus , qui eiusnodi laetis herbis abundat. Sicuti pascua proventus

uberes landorum dominis largiuntur, cum minimum

tam culturae , quam sumptus indigeant, sic bubulcis &pastoribus est licite providendum , ut aptis ad pasturam stationibus pecora detineantur ; ne fiat illud D antis,

134쪽

Tornan daIpasco pastute vi vento , F non Iesus non τeder lor danno.Quemadmodum vero per hiemem apricis pasciris , & explicata vallium planitie greges laetantur, sic aestivos calores in umbrosis montium saltibus jucundius transigunt temperantque. Ab agris uliginosis , & palustri illuvie foedis sunt cohibendi. Α λlaribus radiis , appetente

meridie , ad opacarum arborum umbram ut seponantur, monet Pastor Montanus apud Sanaetar. Dene azombra de Pammi forat, Pasciuieραoreue , omai eh'u Sole, Sui mraro glomo indrix i ealdi rarat. - Noe urnas vero horas , adversus rapacium luporum insidias ita partiantur pastores , ut praeter canum excubias , vieissim ipsi pervigilente &, mane primum exorto , custoditi pecoris numerum ineant. Idem Sanan. μὰ non dormit, perfn eh'io vidi tigiorno, E 'Igrege numerat di eorno in corno. Vide Pasor , dc D I. Pasret sarro . Codum. Opus rusticum , quo vinea pastino ex- colitur. Pastinum instituere est agrum vitibus serendis destinatum , submotis plantis & fruticibus , in Iatum ad perta fossa, alte sodere , seminaria constituere, cert

que ordine, & debitis intervallis vites disponere. Ut verbo dieam , pastinum est vinea novella . Tribus modisseruntur vites , ut Columella , & Palladius observant ;optime in pastinato, proxime in sulcis , novissime in scrobibus. Ductis proinde ex omni latere Iineis , resectisque plantis aliis , & aequato stio , perpetua sarculis educitur fossa , rejecta identidem humo post tergum , &aequaliter suspensa. Ad tres vel quatuor pedes terra eruitur, ex Ueterum praesicripto, depressis in vallibus , loci sique campestribus: clivosa regio profundius est subigenda. Usque ad quatuor pedes terram plantarum nutricem esse , inferiorem sterilescere , Scriptores serunt.

135쪽

eta NOMEN CLATOR

Postquam vero constae ordinatim vites fuerint, caute is pastinum ac prope religiose est habendum , ne a bestiis proculcetur, ne humanis etiam proteratur vestigiis , ut novellae radices libero excursu serpant, molliter siuspensis stlo , caelestesque imbres ad procreandam bolem aequaliter excipiant. PasTisuu . Uide Pasinatio . iPasTOR. Qui gregem fic armenta pascendi curam habet. Sunt qui pastorem de ovibus curandis , bubulcum vero de

bobus proprie dici putant ; quo trahunt illud Iuvenalis. Pasioris duri es hie sitim, ille bubulei .

Sed hoc discrimen non observatur . A rerum exordio repetenda est origo vitae pastoritiae, quam Abelem primum mortalium exercuisis docemur a Sacris Paginis . Miniamum laboriose , imo desidiae & otio proxima , caeterum ingenua, pristaque quadam simplicitate spectabilis est vita pastorum . Statione in dies singulos permutata, nihilo minus ipsi, quam eorum greges erratici siunt. Cum vero per pascua saliunt pecora , ipsi sub frondosarum arborum umbra cubantes, aut viridantium camporum prO- spe tu laetantur, aut cantu, fistula, avena, vel tibia resonante diem transigunt: Virg. Utire tu patulae recubans sub tegmine fagi Silvestrem tenui musam meditaris avena . Non illos indumenti & alimoniae cura exedit, quae scilicet penes se habent; pecudumque illis ubera, lanae , &pelles, ad vitam, si minus laute, certe felicius producendam large suppeditant. Licet autem amictu pelliceo, pera , & baculo finiatur supellex universa pastorum, adhuc tamen artem pastorii iam ad reliquarum invidiam nobilitatam omnes agnoscunt. Neque vero immorabor recensendis Astrologorum commentis, qui splendidissimis caelestium orbium signis Arietis, Tauri, Caprae, Hoedique nomina indiderunt. Neque Fabulatorum inventa selicitabo , qui Apollinem , & Mercurium eam artem exercuisse memorant: ut insuper constet poeticam & oratoriam Diqitirso by Corale

136쪽

riam facultatem ad nos a pastoribus pervenisse ; quemadmodum & Astronomica studia ab Endymione, item opi lione , sunt commonstrata . Pana vero , naturae universa parentem habitum, pastorum Deum iidem Mythologi constituerunt . Iis , inquam , praeteritis, ex oraculis Sacrorum Voluminum tam ampla, atque frequentia recensentur documenta pastor itiae nobilitatis, ut de eximia ejusdem dignitate dubitari non sinant. Neminem praeterit primarios rerum sacrarum praesides, & Haebrei populi principes, rem pecuariam studiose coluisse. Ex eorum numero praecipuum in modum David id genus nobilitavit . Quanto enim Tarpeja rupe , & Capitolino apice altius extulit sese Terebinti vallis i quam festivis

clamoribus circumfusa late nemora persenarunt , cum

adolescens interritus sunda solum , pera, & baculo armatus , praeserocem & jae abundum Gigantem primo saxi jactu prostravit i Petrarcha. Negiaeque 12 fmarruo nella valle

Non commemorabo, post tot vietorias reportatas, summa cum gloria exercitum regiae potestatis imperium ;cum caeteris ejus laudibus cumulus ille , humana omnia

honestamenta supergressus , accesserit, ut ex ipsus stirpe , cilicio se nostrae mortalitatis induerit Uerbum Divinum , nostrarum & ipse animarum Pastor , ut benigne testatus est man. io. Egosum Pastor bonus. Post tam insigne pastor itiae dignitatis exemplum , in medium proferre a caulis & pascuis ad regium fastigium evocatos Romulum Romani Imperii conditorem , Gygem Lydia: Regem , aliosque non ita paucos, piget pudetque. Reliqua ad rem pastoralem spectantia vide in Tit. Pascua , &

Deus

PAvicu LA . Cato . Instrumentum , quo area pavitur , id est caeditur & complanatur.

137쪽

126 NOMEN CLATOR

Paxixhus . Ge. Parvus palus Paetras. Virg. Instrumentum rusticum; exponi selet dentatum , ut rastrum . Plinius pectinari segetes scribit, idest tracto pectine metere rariores . origo a peetine textorio, - vel a pectine capillos explicante.

' γ vide Deus, oris.

Pecora de omni dieuntur animalium genere pereri es idem de Hur equino.

Idem a

Caprigenumque pecur nullo eusode per herbas . Pecudes vero proprie dicuntur de ovibus; translate apud Varronem , & alios etiam de bestiis maioribus , Lucretius ad pisces etiam transtulit;

- -u avi mutaeque natantes

Squamigerae pecudel . Apud Veteres quidquid quaestuosium est , aut ad comme cium & negotiationem facit, pecunia dicebatur, quom niam mulistae, reditus, vec tigalia , opes quaecumque pecore & pa uis censebantur. Plin. In tabulis Censeris pascua dicuntur omnia , ex quibus populus reditur habu , quia diu hocsuum vectigal fuerat. Α Servio Tullio conflati primum nummi signatique nota pecorum , ovis scilicet, bovis, ves stis figura; sive, ut est etiam traditum, ex pecorum corio primum consecti vulgatique is . Indui tum postea aes publica forma signatum , quo utimur in mercimoniis comparandis, rerumque venalium eminptione. A pecore fit etiam peculium, quod servorum est proprium, authore Festo; & est pecuniae summa, quam servi, praeter stipendium , ex industria sibi comparant . Usurpatur etiam de filiis- familias, qui patrum permissu idem faciunt. Sed & castrense peculium insuper appellatur , quod sibi milites servant, & ad signa deponunt,

138쪽

mominus de iis deserendis cogitent. Ex commemorato ab Antiquis peeoris quaestu propagata est , teste Varrone , Pecuaria, nempe ars parandi pascendique pecoris, ut ex eo sundo fructus capiantur. Hinc demum Pecuarii, qui antiquitus non pastores Qtum , sed praedivites erant patresfamilias, armentis & gregibus affluentes. Jamavero se per iis , quae ad rem pecuariam pertinent, licet plurima in aliis titulis observata superius dederim, quaedam tamen hic adjicere operae pretium fuerit. Receptis simi moris suit, ut armentorum custodes signa quaedam candente ferro iis imprimerent, ut unusquisque propria ab aliis internosceret. Virg. Georg. I. Aut pecori signum, aut numeros impressis acervit .

Idem Georg. Continuoque notas ct nomima gentis inurunς. Item Anacreon z

Coxis habere signum. Ex veteri porro consuetudine bestiarum collo tintinnabula adaptantur. Inventum id aliqui putant, ut serae

noxiae eo sonitu perterritae ab armentis arceantur . Uerum Sidonius Apollinaris Epist. l. a. a. author est iisdem alligatas bestias a seris saepius impeti & maistari. Proinde alii iis erepitaculis incinistas censent, ut si forte procul oberrent, pastores , mnitu admoniti, possint accurrere ad locum certum, & compendi sacere laborem irritum vagandi ad multas horas , ut eas inquirant. In eos qui ejusmodi tintinnabula suffurabantur , Iustinianus Imperator hanc legem tulit: Si ui erepitaculum , vel xint n-nabulum bovis, aut ovis, aut alterius eurissis animalis

fusulerit, flagellator, ut fur . Et si animal deperitum fuerit, id damnum sarcito, quod ejus erepitaeuium δε

lit. Addo plures existimare tinnitu illo edito oblectari pecora, atque adeo pinguescere, non secus ac delphines in mari tibiae , vel fidium seni tu mirifice capiuntur .

Profuerit in primis mane & vespere armenti & gregis

139쪽

ra 3 NOMEN CLATOR

numerum subducere , singulis sub virga tactis . Virg. Eelag. 'Brique die numerant , ambo pecus , alter cthzdos. Idem Eclog. 6. Cogere donec opes sabulis, numerumque referre' t. Idem Georg. q. Ubi Protheus, more pastorum , phocas

recenset :I e Delut stabuli eusor e montibus olim;

sper ubi e pasu vitulos ad tecta redueit, Auditi ue lupor acuunt balatibus agni)Consedit scopulo medius , numerumque recenset. Adde ex Sacris Litteris illud Hierem. 33. I 3. Transibant oves per manum numerantis . Vide Potir, de Pastio .PEDAMENT- . Varro. Adminiculum , sul lentaculum . Ad vites sere referri selet. Panuu . Virg. Pastorum baculus incurvus . PER A. Sacculus, plerumque viatorius, ex pelle vel camnabe , quo , ex collo ad renes pendente , gestari solet panis, obsbnium &c. In ussi est passim apud rusticos, cum viaticum migrantes serunt. Plin. PERGuLA . Olum. Exporreetus extra aedificium locus, sive tectus sit, sive subdialis. In vineis similis est ordo v N. tium , sed sere de techis dicitur. Hinc apud eumdem Columellam vites pergulanae, ad eam figuram consitae. Pergula fit a , ut a-st regula , a tegula .PERO . Virg. Calceamentum rusticum ex corio crudo, ad versius imbres , nives, & loca coeno foeda, & uligine. Pastrica . In foro rustico est longior baculus, quo fructus arborum decutiuntur. Ovid. Perius dat plenis immitia vulnera ramis. PHALANGEuM. Plin. Genus aranei, frumentum, praecipue

ervum , arrodens. PHAsEotius, & pHAIELus, aliis FasELus . Legumen notum.

Sunt qui dictum putant a similitudine phaseli navis; aliis tamen contra Opinantibus . Apud Martinium Platina de

140쪽

AGRI CuLTu RAE. I 29 valetud. tuenda , & Pomponius Fortunatus in Columellam sic appellatum censent a Phaselo Insula , non procula Monte Olympo. Legumen vile vocat Virgilius , 8c serendum praecipit ad occasum Bootes :Si vero viciamque feres, vilemque phastam , Haud obscura eadem mittet tibisigna Bootes.

PIsuri . Legumen notum . Ferunt vocatum , allatumque

primum a Pisa , urbe Peloponnesi , ubi magna erat ejus copia. Nisi suleris & adminiculis sustentetur, cauliculos super terra repentes spargit. Disseetis proinde aridisque ramusculis erigitur, quibus scandendo accubat, capreolis diffusis eosdem alligans atque revinciens . Loca tepida expetit, cum sit frigorum , ut ait Plinius , lmpatientissimum . Gelicidiis est maxime obnoxium pro pter imbecillas radices : & quoniam vagum est, & terrae adhaerere contendit , aeruginem facile contrahit, &vermibus computrescit. Illustri apud Romanos Pisonum Familiae cognomentum pia indiderunt, quoniam iis serendis & excolendis excelleret. PLAurA . Uide Plantatio. PLANTARIuM. Vide Plantatio. Et observa ex Plinio seminarium plantarum , quod, arte excogitatum, vulgati Gsimum est, a natura fuisse demonstratum in plantis pro-lificis , circa quarum radices silvula stolonum suppullulat, qui avulsi translatique germinant. PLaurArro . Plin. Si vocabula ad uniuscuiusque proprietatem & censuram revocemus , aliud est satio . aliud plantatio . Satio enim , ut vox ipsa clamat, fit jacto semine, plantatio vero ex germine, sive arboreo, sive herbaceo, - terrae mandato . Verum post Theophrastum Scriptores . alii sationem & plantationem , quae duplex est generatio vegetabilium , promiscuas habent. Plantatio a planta dicitur . Rejectis originationibus minus commodis ;planta dicitur a plano. Utque pedis plantam vocamus , quod corpus superpositum sustinet, sic planta vegetabilis est, ex qua terrae defixa herba vel arbor exoritur, sive

SEARCH

MENU NAVIGATION