Nomenclator agriculturae authore Carolo De Aquino Societatis Jesu

발행: 1736년

분량: 205페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

go NOMEN CLATOR

& cilicina tentoria conficiuntur . Propterea ex mollibus illis pilis galericulos concinnari selitos scribit Martialis. Sed & haedorum pelliculis Iacobi collum manusque conteistas a Rebecca , ut haberetur pro fratre Esau, habemus Genes. 27. HAEREDIuM . Plin. Praedium acquisitum ex haereditate .HARA . Porcorum stabulum , aliis anserum λ melius Dona . tus generatim , quo pecora clauduntur . Ge. Hati vatius , a, um. Colum. Uvae 8c vina helvela, vel helvenacea, dicuntur a colore helvo, qui medius est inter album & rusum . Chtaretio. Ηapsaua , alis. Plin. Sapa mustum decoctum ad tertiam

partem.

Hasta . Virgil. Ab haerendo aliqui trahunt , quod terrae inhaereat. Plantae genus arbore & frutice debilius, mollius , brevius. Sativae aliae sunt, silvestres aliae. Item escariae , noxiae, medicamentariae, conditariae , odoratae, litoriae, montanae, agrestes, aquaticae 6cc. Non sigura magis , quam dotis virtutumque varietate sunt mire di strepantes . Herba ab radice soliata est, quo etiam disiseri ab arbore & frutice, quae plantae e ramis frondes

emittunt, & caule semen asserunt . Advertit id explicatque Ovidius; --adhue tua messis in herba es. Primum scilicet herbescunt frumenta ; in stipulam postea adolescunt. In satis cuiusvis generis antequam se mina jaciantur , evellendae sunt herbae, nec is labor per desidiam omittendus; nam si prius herbae proveniant, adempto occupatoque humore, segetes languescunt alisque deficiunt. In Veterum ludis qui vieti erant, herbam ex eodem loco decerptam, tamquam vietoriae symbolum, victori porrigebant in manus. Hinc adagium dare vel storrigere. Herbam dare etiam de iis dicimus , quae nondum maturuerunt, sed spem bonam de se prae

bent.

Huuu . Exiguum est illud nigrum , quod cernitur in grano

fabae. Diqitiros by Corale

92쪽

AGRI CuLTu RAE. sabae. Sumitur pro re admodum tenui : hinc nihilum dictaus, quasi ne hilum quidem . Hilum non proficit, Ciceronis est dii tum . Ηiacus . Caper admissiarius, vir gregis . Plin. HORDEuM. Frumenti genus notum , consuetum plerisque in locis equorum pabulum. Idem militibus pro tritico ministratum poenae genus erat in Romanorum militia veteri, 27. Cohortibus , quaesigna amiserant hodideum darI jussit. Hosta auM . Virgil. A nonnullis dicitur quasi horridum , ab aristis frumentaceis quoniam antiquitus non grana - Ωlum, sed integrae in horreis spicae condebantur. Alii trahunt ab hordeo , propterea quod horreum est proprie hordei conditorium , ut farreum farris. Usu tamen factum est , ut horreum notet cellam conditoriam omnis generis frumenti atque adeo leguminum. Separatim ab . aliis aedificiis horrea aedificari praecipit Vitruvius , ne oincendiis sint obnoxia. Excelsis alicubi in locis eadem leguntur disposita . Frequenter etiam in cellis subterr ne is , sisto paleis & stramentis substrato . Curatur quippe ruam diligenter, ne humor aut aer inducatur, nisi cum epromi necesse est . Quo enim aer, praesertim humidus, non penetrat, tineae , curguliones, & id genus bestiola non proveniunt ὁ eaque cautione condita aetatem serunt. Apud Varronem legimus frumenta ad annos quinquaginta , milium ad centenos , fabam vero a Pyrrho Rege usque ad bellum piraticum Magni Pompeji feliciter perdurasse. Eam porro ob causam ad Septentrionem , Rexortivum solem horrea locari debent; nam flatus aqui- Ionii fruges corrumpi non sinunt. Quae siupra terram construuntur, providebant Veteres ut pavimenta haberent amurca madefacta, & opere Signino, idest testa tunsia, probe inculcata . Hodie praejacto rudere , vel carbonum copia, arenato passim ac lateribus sblidantur . Calcem parietibus horreorum loricandis infestam habebant Ueteres: amurca & subacto luto illinebant. Palladius , Co- L lumella,

93쪽

Iumella , omnesque rei rusticae Scriptores negant frumenta ventilanda esse I neque enim sic aut refrigerari , aut a noxiis bestiolis exortis vindicari putant. Uentilatio quippe eas bestiolas non expellit, sed stibinotis acer- . vis immiscet. Cum vero palmi mensuram ea animalia non pervadant, praestat subire damnum ex summa massa, quam vitiari totam atque corrumpi. Ex horreo dari dicimus , quod prolixe & affatim datur e plenius nempe &abundantius ex horreo , quam ex choenice , vel alia mensura depromitur. HORTus . Horat. Triplicem notionem habet. Sunt enim

olitorii, florei, & arborei. olitorius est , ex quo olera , acetaria, herbaeque aliae ad ustim cibarium comparantur . Sub adaperto & perflatili aere pingue stilum olitorio quaerendum. Si aridius vel infirmum occurrat, fimo, praesertim stipulario, est corroborandum; sed inspergi leviter debet, nam validiore succo indigent fruges , quam herbae salivae, quarum solis foliis horti inum-hrantur . Irrigatione singularem in modum refici eos oportet. Aquae proinde inducendae sunt per canales &fistulas aquarias, scrobiculis & sulcis, quasi lactante oubere adapertis. Si desint aquae profluae e vivo sonte, tollenonibus , tympanis ductariis , aliisque pneumaticis organis accersendae sunt atque supiendae . Salsiugine insectae omni studio vitandae , quoniam radices adurunt, succumque adimunt, vel deteriorem creant. Intra Urbium, moenia horti olitorii admitti non solent ἔ udi nempe aquarum derivationibus, & stercorati, noxium aerem gignere existimantur. Epicurus tamen primus illos in

Urbem invexit; eosque pro schola habuit, ut reserunt Cicero, & Laertius in ejus vita . Adstrue Propertium et Iliae volstudiis animum emendare Platonis Deipiam, aut hortis, docte Epicure, tuis. Utrum decus aliquod ex ea per Epicurum inductione in urbes hortis acceuerit, piget quaerere. Nihil illis ad supremae perennitatem gloriae contingere clarius potuit,

quam Diuitigod by Corale

94쪽

quam quod in Sacris Paginis legimus, nimirum Christum Dominum salutari iudore sanguineo hortum Gethsemani consecrasse , postquam primus mortalium Parens, ramosa fata lique culpa, Paradisum, idest hortum voluptatis , & suam progeniem senestavit. Iterum horti a Divino humani generis Reparatore Sanctissimi Corporis Sepulcro nobilitati. Joann. I9. 4 I. Erat autem In loco , ubι eruet ui es, hortus , in horto monumentum n vum , in quo nondum qui uam positur eras . Ibi ergo propter Parasmen Iu orum , quia juxta erat monumentum , posuerunt Iesum . Cum vero redivivus inter mortales ageret , ut Discipulos cslestibus disti plinis imbueret , non alio , quam olitoris habitu S. Mariae Magdalenae conspiciendum se obtulit . Horti foribus comiti, ut ad speciem siunt longe venustiores , sic itertiorem culturam deposcunt. Ejus generis flores, coronarii apud Scriptores audiunt ; quoniam ex iis coronae nexiles & plicatiles , in nuptiis, conviviis, sacrificiis,& victoriis concinnantur. Flores odore , colore, va

rietate , spectatores mira jucunditate alliciunt detinentisque . Nusquam vires suas suavius, pulcrius , & illecebrosius exercuisse naturam dixeris. Recepti interdum it vasa testacea , tumulisque & podiis elati, longo excursit lineatim producuntur; vel areolas ipsas aequo dimensiudistinguunt atque praesepiunt. Orbicularibus, angularibus, quadrangularibus diviseris eleganter consepti atque dispositi. In iis excolendis praecipuus labor in irrigatione impenditur. Propterea e seliis canaliculis non temere & effvsh aquae profluant, sed certis intervallis

quasi ad numerum distributae . Quod si hydria se persunduntur , non inconsulto & praecipiti jactu , ejiciendae sint, ut inundent; sed syphunculo crebris soraminibus

pertu sis attemperate distribuendae . Hujus generis hortos habitationi proximos construi aequum gratumque fuerit. Nam eorum olfactu visuque mirum in modum animi rcficiuntur & hilarescunt. Hortorum etiam nomine postrem O

95쪽

nuncupamus loca praeeeliis arboribus ad voluptatem &delicias consita; sive in prolixas ambulationes arbores marginentur ; sive complicatis ramis concameratae jucunda nos umbrosaque statione detineant . Ex hoc genere summam celebritatem obtinuerunt apud Romanos horti Pompejani, & Lucullaei, statuis etiam, nobili iasimisque struetur is ornati. Apud exteros vero cultissimi commemorantur horti Hesperidum , in quos aurea serentes mala, & pervigili draconi in custodiam traditos, Hercules madiato colubro penetravit. Amoenissimi etiam

seruntur Alcinoi, Pheaciae Regis , horti , & Babylonii pensiles, sussulti scilicet ingentibus pilis, arcuati sique substructionibus, quos alii Cyrum , alii Semiramidem condidisse scripserunt . Famigeratissimi postremo sunt apud Mythologos Elysii, de quibus plura habes apud Virgilium l. 6.

3ax . Genus caprae mirandae pernicitatis , ut refert Plinius : in summis rupium fastigiis habitat. Harum cornua a fronte ad nates producuntur; eaque sunt magnitudine, ut singula

excavata trium congiorum mensuran

impleant. Ex iisdem arcus & pocula praegrandia formari tradit AElianus . Est arando terram redigere in porcas , idest in terram elatam inter duos sulcos. Id autem fiebat tertia aratione. INARO, as . Non est aro, ut solet exponi; sed arando fimum , stercus, vel aliud quidpiam pro fimo adaggerare, & terrae miscere . Varro : Lupinum pro percore in rare solent. Iucaari IcuxuM. Plin.. Idem aci cribrum ἱ nempe instrumen

tum a

96쪽

tum , quo a sordibus frumenta purgantur : ab incerno , vel cerno , quod est separare.

INFus nisu uM . GaIo. Instrumentum , quo vinum, Oleum,

liquores alii in vasa infunduntur . Item canalis , per quem frumentum in molam devolvitur. Isocco, as . Apud Columellam est operire & obruere semina, glebis sarculo dissolutis. Hi de Oeco. INOCuLATIo . Plin. Genus insitionis, quae fit in solo cortice; ideoque debilis & infirma, & levibus etiam auris obnOxia , quae illam iacile dejiciunt. Constat adaperto oculo, sive gemma, in cortice exciso unius plantae , inclusoque

ibi germine ex alia planta sublato. Virgilius illam nitida. sic exponit. Nam quas medio trudunt de cortice gemmae, Et tenues rumpunt Iunicas, avgusius tu tuo Fit nodo sinus: hue aliena ex arbore germen Includunt; udoque docent inolescere loro . Hoc genus non admittunt arbores , quae minimum habent humoris : nam siccitas corticis aut non excipit, aut facile dis luit inoculationem . Vide sequentem Titulum. Issirio . De instionis invento praeclarum habemus testimonium ex Cicerone de Senem me consitiones modo deiectant, sed etiam insitiones, quitas nihil InveuIi agricu tura Iertius. Ubi consitionem sationem ipsam vocat.

Non caruit insitio apud Romanos suo Numine & praeside-Is Insitor est appellatus ; neque enim sationi praeerat, ut par unx diligenter assirmat Hota annus , cum sationi Sator Deus praeficeretur. Insitio est surculi unius plantat in aliam unio & coagmentatio . Ea adoptione & quasi connubio consequitur admirabilis illa conversio, de qua

Virgilius: Miraturque novas frondes, O non sua poma .

Duplex est insitionis genus: alia in trunco agitur; ea que firmius & tenacius inolescit, propter caudicis duritiam , alia in cortice, quae ob hujus levitatem laxius haeret, & facile ditatuitur. Vera insitio, ejusique maxime

97쪽

usitatum genus est inter lignum & corticem. Sumitur autem sarculus praeacutus, ut Cato praecipit, inditurque in rimam praecisam ; tum circumligatur, argillata vel creta concretus ; fimoque bubulo & arena oblinitur . Iloe genus Itali vocamus Incalmare , a calamo λ quoniam sirculus ad modum calami cuspidatus immittitur. De vulgari hac insitione Ostius:

-- fac ramum ramus adoptet; Metque peregriniι arbor operta comis.

Vulgata etiam est insitio, eum truncus ipse per medium si inditur, in quem serculus euspidatim decisius adigitur ;tum luto oblinitur, solii 'ile & corticibus tegitur adversum Solis ardorem, ventorum impetum, & imbrium copiam. Rubis etiam circum vestiri sistent contra pec rum morsiis. Monent porro Scriptores , ut postea circa plantam terra adaggeretur, ne eidem calores officiant.

Hoc genus sic expressi Virgilius :Aut rursum enodet Irunei restaretur, aueFinditur in solidum euneis via ; deInde feraces Plantae immittuntur: nec longum tempus,'ingenrExiit ad Caelum ramIssiaeibur arbor. Insitio per terebrationem in vitibus potissimum locum habet apud Scriptores . Ex vite adulta, di valide fructus serente, palmes attrahitur , & per foramen terebra adapertum transmittitur; qui mox, vite per terebrationem

incisensit, oblitus, ut in aliis instionibus, & praeligatus augestit. De inoculatione, & emplastratione, quae reliqua sent instionis genera, Propriis in locis agimus . Iam vero si sationem Sc inlitionem , quae duae sint generationis plantarum species, studiose perpendas , continuo intelliges sationi multimodis insitionem praestare . Ut enim praeteream nobilius esse ex trunco, quam ex terra incrementa capere, quid mirabilius admissione illa & secietate seu fluum diversorum Parumne prodigiosam dixeris arborem illam apud Tiburtes , quae, ut Plinius refert, innumeris pene nodis insita, tot pomo

98쪽

rum genera , quot ramis diffundebatur , ostentabat Uerum quos ego ramos expendo Z quot sint ramorum surculi , tot saepe videas intermicare novella frui tuum germina. Addo , quod fidem invenire vix posset, nisi exploratum experientia ususque redderet. Narro tibi stuetus ipsbs bifrontes & bi generes conspici , ut dimidiati

ex una parte pirum , ex alia malum , uvamque hinc nigram, albam illine ostendant & proserant. Plane ista, fructuum partu aemulari artem dixeris permistionem illam , qua natura mirifice ludit in nonnullorum marmo rum venis discolori temperatura miscendis. Modus vero educendi frui tus ex duplici natura coalescentes sic digeritur. Duo diversi generis sarmenta accipiantur, quae per medium scissa sic ariste jungantur, ut utriusque oculi in unum quasi oculum coeant: mox eadem papyro & glutinosa terra nexa & praeligata inserantur. Quod si in plantis diversi generis tam valide sciteque procedit insitio, uniusque naturae in aliam conversio , facili negotio percipies, suturum ut longe validius robur plantis accedat , cum iisdem senescentibus ejusdem generis surculi adiguntur; ut tamquam redivivat alacrius adolescant. Ad hune Plane modum explicat Plato vim illam , & quasi necessitatem amoris, quae inter amicos mutua benevolentia coniunetos exoritur, quod Tansitus sic eleganter ex

99쪽

emolumentis licet metiri. Ut autem omittam ab arbore insita sepidos magis seu et iis & uberiores decerpi, pro' ventu etiam celeriori iidem in lucem eduntur . Nam quae' primum non nisi plurium annorum mora agricolae expe- stationem fatigaverat, anni sepe unius ambitu, fruetuedito nitere conspicitur. Ad haec quae longa temporis diuturnitate silvescunt arbores , & quasi defatigatae deficiunt, suomet surculo insito reviviscunt, redeuntque is in vires pristinas . Certare tunc omnino videntur officiis

arbor & surculus : hic imbecillae & deficienti vigorem, impertit, illa foetum insitum fovet, ut plane fungi nutricis bonae munere videatur . Superest, ut quae in insitionibus observanda praecipiuntur saltem indicem in transcursu. Ex tenera & seraci arbore sumantur si reulianniculi , crebris nodis praegnantes, bifurci , vel tri- surci , quique digiti minimi crassitudinem non excedant. Negant plantat scissuram in nodo esse aperiendam propter ejus duritiem , quae surculum advenam repudiat, nee snit coale sicere. Quo proximius terrae inseritur ramulus , eo citius & validius sobolescit, ob humoris ter- rei propinquitatem , ex quo alimonia siuppeditatur . Sunt qui arbores in silvis insitas transferant in pomaria ; alii contra in ipsis pomariis silvestres inserunt. Quod attinet ad idoneum insitionis tempus , cum aliae aliud expetant, earum naturae, & regionum usui est in serviendum. INTERORniuxu M . Colum. spatium inter ordines arborum .

INTERvuxuM . Cic. Non ignoro haberi ab Etymologicis vocem castren sem , a vallis, nempe palis, quibus castra isepiuntur. Fateor tamen id mihi mirum accidere. Cum enim antiquius sit ordinari vallos in re agresti, ae praesertim in vineis, quam in castris , satius etiam putaverim intervallum dici ab interstitiis , & mensiura spatii servata in vitium, vel arborum disipositione, quam in

100쪽

dirigenda , vel claudenda metatione castrorum . Sed vide hic titulos Dispalo, Si ncux .

IRRIGATIO. Cu. Herbae & arbores nihilo secius quam sensit praedita animalia cibo potuque indigent . Ut autem simi& stercoris aspersito pro herbarum plantarumque cibo habetur, sic earum potus est irrigatio. Duplex autem est, ut aquarum , sic irrigationis genus. Alterum natura

exhibet, arte alterum comparatur. Iterum: aquarum,

quae eX natura proveniunt, duplex genus est. Nam &Caelum tempestivos imbres ministrat; & flumina , quasi

riguae totidcm venae, terram intersecant. His aquis beneficio naturae agros , montes, silvas, terramque uni

versam benigne irrigatam colimus . Ubi pluviae desunt, di fluenta per Solis ardores minimum humoris impertiunt, ars adlaborans aquarum inopiam sapiet. Nititur autem ars duplici etiam irrigatione ; altera per canales - de luetis aquis , altera manuum ministerio asipersis .. elestium aquarum irrigatio ad culturam maxime proficit, praesertim si ab Aquilone pluviae demittantur; quoniam. frigore valescunt agri, Austrinis flatibus debilitantur. Diurnis imbribus nocturni, propter prolixiorem humoris moram, & Solis absentiam , potiores habentur. Intempestivae merito reputantur pluviae, quae plantis florescentibus , vel erumpentibus fructibus decidunt: nam immodico humore vitiati vel pereunt, vel inficiuntur. Cum vero non sit nostrae potestatis advocare, cum opus fuerit, pluviales imbres, culturae necessitas sepius co-. git eorum inopiam arte su pleri. E rivis proinde aquae, deducuntur , vel iactu idoneo asperguntur . Duo autem . sunt sedulo providenda : alterum ut matutinis horis vel vespertinis fiat irrigatio, ne radiis solaribus aqua serveat, humoremque adimat potius, quam augeat. Alterum , ut aquae deductae vel asperis vitio careant, praesertim salsugine , aliisque serdibus & inquinamentis . Sed nec liquore obruenda sunt germina; nam , ut mo pet Horatius,M - irrI

SEARCH

MENU NAVIGATION