장음표시 사용
51쪽
fictilia oleo explere; quamobrem subterraneis scrobibus, atque adeo puteis effossis illud custodiunt. Adhibenda
iis cura est , ut pavimentum testa tunsa , & opere signino sit valide subactum ; concamerationes vero arenato, &crassiore calcis tei torio loricatae, ne terra aridior liquorem ex siugat, oleumque essiuat, pereatque per hiatus ri
CANTu RIA . Mensura agri , ducenta continens jugera Hinc ager centuriatus, in ducenta divisius iugera . Capua Ica . Latine hortensia . Sabinus Tyro librum cepuricorum scripsit, quem Mecoenati dicavit. Plin. Ras . Saturni & Opis filia . Dea inventrix & mater frugum, cujusicumque sere generis . Iis inventis & indicatis primos mortalium ab incondita erraticaque vivendi co suetudine ad certas, quas prodidit, leges, revocavit.
Prima dedit fruges, alimentaque mitia territ λPrima dedit leges; Cereris sunt omnia munuI. In Sicilia invenisse fruges , imo & in lucem venisse sertur. Ideo ea insula eidem sacra. Post messem Cereri offer bantur frugum primitiae : peragebantque agrestes turbae lustrationes Ambarvales , non sine conviviis, in quibus vetitum erat vinum inferri. Hinc adagium Cereriseria eant, in eos qui vinum non adhibent in convivio. Plaut. Aulul. Stv I. Cererin', mI SIrophyla, Iitan astari nuptias Stros L qui ξ quia temeti nihil allatam inteulo . Non frumenti sationem solummodo, verum etiam rationem edocuit, qua idem per trituram excussium a paleis secerneretur, ut refert Callimachus in hymno eidem dicato . Eam ob causam spiceae coronae in templis eide' Ω-cris appens e cernebantur. Dibuli. Hosa Ceres, tibi sit nos o de rure eorona
Spicea , quae compli pendeat onIe foret.
52쪽
Caavo . Proprie est cribrare: ad alia per metaphoram transit. Plin. Callvus . Virgil. Animal si vestre . De insigni horum agilitate & cursu plurima extant in sacris Litteris testimonia. Aehilles , a pedum velocitate ab Homero Iaudatus, medullis cervorum nutritus sertur in tyrocinio Chironis . Licet Poetae etiam foeminis cornua attribuant, constat tamen nonnisi mares iisdem praeditos . In vecturis etiam praestasse operam legitur apud Vopiscum , qui Aurelia num Caesarem scribit cervo devectum in triumptio, ut devictorum hostium timiditatem ostenderet. Sunt enim cervi silapte natura meticulosi & sugaces . Ualescunt autem mirifice pedum firmitate & robore , propter ungularum duritiem . Mai. I . 34. Lui perfecit pedes meos xamquam cervorum. Α smilitudine cornuum cervinorum, cervi etiam nominantur pali, stipites, & pedamenta surcillata , ad usiim quidpiam , praesertim in vineis , Q-stinendi. Ziet. Eclog. a. Atque lumiles habitare easas, Onere cervoι . CKLORis . Dea florum . Chloris dicta a Graecis , eadem ac Flora Latinorum . Ovid. Fas. Gloris eram, quae Flora voeor; eorrupta Latino minis es nobi littera Graeca sono . Vide Fura. CICER . Horat. Legumen notum , torridum olim vendebatur, teste Aristophane: etiam scietum e Plaut. Baech.
Tam frictum ego Hum reddam, quam frictum es Oeer. Apud Romanos populo spargebatur in spectaculis ab ambientibus Magistratus. Persiur r, cicer ingere large Rixanti populo. Negat Plinius hoc legumen sieri oportere, nisi pridie madefactum , propter nimium calorem insitum . Cum aliis Ieguminibus locum habebat in coenis emortualibus , quoniam & vilia essent legumina, & minimum alimenti praeberent.
53쪽
CicoNIA . Colum. Instrumentum ad sulcos ducendos, nequis aliis altior vel profundior evadat. Dicitur a similitudine rostri avis ciconiae. Cicuu. Membrana tenuis, nonnullorum fructuum , ut mali punici , & nucis, grana & cellulas contegens. Hinc cicum pro re nihili & spernenda usurpatur. Varro . Cicura . Proprie est pars arundinis excavata. Sumitur pas sim pro instrumento musico rustieano &pastor itioὴ constatque septem disparibus calamis , cera nexis . Hetu.
Est mihi , disparibus septem compacta elaum ,
Cippus . Horat. terminus lapideus ad disternendos fines agrorum . Suplet statuas Terminorum , Hermas , & m
CisTERNA . Plin. Lacusculus aquae pluviae , subterraneis firmisque substructionibus ad modum foveae excavatus. Col Ieeti imbres a stillicidio per tectorum suggrundas ibi detinentur, ad domesticos & hortenses usus; praecipue
si deficiant putei perennes, & aquarum ductus, derivati per canales fictiles , formas struthites , vel fistulas plumbeas. Sed providendum diligenter, ut prius aquae per
euripos, & scrobiculas expurgatorias, attritu strati silicet detergantur a irdibus, tectorum alluvione contractis. Eas comparandi normam praescribit Plinius L i 6. U. Caeterum aquarum rationem in primis ducere oportet agricolas; nec solum irrigationis ergo; utque pecora potum in promptu habeant; verum etiam propter usum potandi colonis & operariis . Nulla frequentior in agris morborum causa, quam ab aquis impuris, foetidis,. gravibus, quomodolibet inquinatis . Contra vero quae pellucidae sunt eaedem salutares incolumitatem & valetu dinem prorogant atque confirmant. Eam ob causam scribit Diodorus, procera corpora & validissima conspici apud Indos, qui aquis utuntur saluberrimis . Deterrimae
54쪽
AG RICuLTu Ras. 63 sunt palustres , lacunose, & quae pigro lapsu decidunt :vitandae etiam quae ex metallorum sedinis proveniunt, propter insecturae vitium, agnatamque, ut assolet, gravitatem . Noe urno imbre collectas praestare iis , quae interdiu defluunt, monet Theophrastus. Gravissimae omnium sunt, & propter falsedinem noxiae , quae per aestiva tempora inter tonitrua & fulgetra colliguntur . Collinae montanaeque laudantur magis , quam quae in ima valle subsidunt. Fuge influentes limo terreo herbidoque e tutus contra indemnisque haurias devolutas per saxa , &glareosa loca, praesertim si in procursiu non commaculent lapillos reli istis sordibus. Omnium saluberrimas habeas , quae aeri sunt smillimae , limpidae nimirum leves.
que , aporisque omnis & coloris expertes . CITRETUM. Pallad. Locus citris consitus.
Chanas . Virgil. Notione Graeca a ramo dicitur ; & proprie uir patur de abscissione ramorum ab amputatione , vel ab impetu ventorum, pluviarum , & turbinum . Translate usurpatur de occisione , vel damno ab hostibus illato oCxarasti . A Columella dicuntur instrumenta hortensia , ad terram evellendam . Sed proprie sunt repagula ex tignis ferreis aut ligneis , directe vel in transversiim locatis , ad prohibendum aditum , vel ad muniendum .
CLAvIcuEA. Cicero. In vitibus germen illud est , quo vitis serpit & erigitur . Dicitur etiam proprie Capreolus , &pampinus e translate vero cincinnus , ab intortis crinibus . Graeci helices vocant. CLausTRuM . Vide Cohors.
CLira1 n. Liv. Sellae dossuariae, quibus muli, jumentata, asini sarcinas & onera commodius portant. Co Laa. Apud Vitruvium unum est ex organis aptis aquae
hauriendae, ad irriganda olera, herbasque hortenses , ubi aquaeductuum inopia laboratur. Ejus descriptionem vide apud nos Lexie. Milit. CORORs , Cooas , & Coas . Virgil. Locus ante aedes villieas F a Per
55쪽
persatilis , adapertus , & undique conclusiis: domus rusticae vestibulum dixeris . Ibi gallinar, anseres, & id genus altilia; oves etiam, & arietes degunt. Adstruis, lent ad latera stabula, receptacula, & conditoria, non silum ut in iis memorata altilia , noetu praesertim , de tineantur, verum etiam ut instrumenta rustica , &agrestis supellex asservetur . Excipiunt praeterea cortes Omnis fere generis cellas , vinariam , lignariam , Oleariam , Promptuariam ; item torcular , & quidquid ad usus villi eos est diligenter custodiendum . Adde furnum , , di piscinulas, ex Columellae praescripto minimum duas ἔquarum altera altilium & pecoris potui serviat, altera lupinos, coria, virgas, vimina, & salices maceret &madefaciat. Ut ad meridiem Cortes vergant monet Palladius , quoniam hyeme teporem a Sole concipiunt, detentis animalibus propitium . Ad aestivos autem ardores temperandos dirigantur porticus , quae, si copia firmioris struicturae non suppetat, asseribus, longuriis, ramalibus , scandulis , tegi poterunt , palisque surcillatis defixis probe firmari. Distinguitur cohors a claustro , quod a claudendo dicitur , notatque quodcumque repa guli septique genus, sive lit adapertum , sive conclusum. I. imina etiam , finestque regionum commode claustra appellamus. Livius Etruriae castra, Cicero claustra Imperii dixit.
COLMcIAE, & coxLIquin . Colum. Sulci majores in agris, per quos aquae inutiles in fossas eiiciuntur. Hinc apud Catonem tegulae colliciales leguntur, per quas aqua defluit in impluvium . Cox tua visam. Quae collibus praetenduntur I ut enim
Praecipue s meridianos ventorum flatus hauriant. Colum. COLLuco , as. Colum. Dicitur a luce; & est amputare ramos ossicientes silvae vel arbori; utque locus a luce sit per
56쪽
Cotio, is . Virg. Colere agrum , est terram exercere ad proventum uberem. Id assequimur aratione , satione,
instione, putatione, aliisque rusticis ministeriis & laboribus . Necesse est haec sedore & industria comparare , postquam fructus & alimenta, sponte a natura nobis primum tradita, exitiosis ramosisque lapsu primi Parentis amisimus; parendumque est supremi Numinis praecepto et In sudore vultus tui vescὰris pane tuo. Uide Colonus. CoLosus . Apud Pignorium coloni vel servi erant , vel servili conditione adhibiti ad agros colendos. Certe opponuntur ingenuis ' nec sis luna servis junisti, sed poenis servilibus , sustuario & flagellis leguntur coerciti. Alia notione Coloni erant, qui in exteras iciasque civitates mittebantur ad ibi degendum , non earum , sed propriis legibus , ut apud Romanos factitatum in Coloniis deducendis. Sed quoniam ad terrae culturam praecipue mittebantur, inde Coloni terrae cultores in universum appellati . Duo autem sunt terrae ad proventum exercendae genera & munera, serere, & colere. Altero ex his deficiente , perit spes omnis , & expectatio anni feracis. Quanti reserat, studio operaque numquam intermissata , culturae laborem impendere, ostendit Romanis Iudici- . bus C. Furius , qui, teste Plinio, cum ab exiguo agello. uberiores fructus colligeret, quam affines ex agris amplissimis, eaque causa dies eidem dietus esset, tamquam veneficiis fructus alienos ad se traheret, instrumenta , &serramenta rustica omnis generis, vomeres , ligones,
bidentes produxit in forum ὁ eaque ma esse veneficia pr nunciavit ; causatus sedores suos & vigilias non posse in medium proserre . Quo spectaculo deleetati simul exietique Iudices colonum strenuum gnavumque non modo a solutum , sed magnopere laudatum dimiserunt . Jam vero quantacumque terrae sertilitas , nis cultus accedat , cito silvescit. Ciceronis effatum est Tuscul. 2. Ager uam
vis fertilis, sine cultura fructuosus esse non potes. Adde
57쪽
NOMEN LATOR NIDr, assiduo si non renovetur aratro , Nonnisi eum spinis gramen habebit ager.
Utcumque contra dumosum , sterile , & iniquum sit Q-lum, industria, & assidua sedulitate corrigitur. M. Varronis dictum est, nullam adeo immitem terram effera , quae cultura domari non possit. Quod si leones , tigres,terocissima silue belluas mulcendo tractandoque mansiret as& dociles reddimus, quidni exercitatione & diligentia quantumlibet asperum durumque tum coloni laboribus foecunde grateque respondeat Uide Agricola , Rusicus .
COLONA , ae . Coloni uxor . Ovid. COLuM. Virg. Uas vimineum , per quod vinum, vel alius liquor in aliud vas transfunditur . CoLuMaan. Plaut. 8cCOLuMaaRIuM. Pallad. Columbaria soramina sunt in peri-sterotrophio, ubi columbae nidificant . Duplex est apud Plautum locus , ubi columbaris meminit primum i sui Rud.se. 6. Nam in eolumbari collum haud multo pos eris; Ubi fallitur Priscianus Columbar exponens genus laquei, quo collum nectitur. Neque enim vinculum ibi columbardicitur, sed foramen , quod essicit vinculum , rei collum adstringens . Proprie columbar de indicato dicitur loculamento columbarum , translate de multiplici foraminum genere . Hinc Vitruvius foramina, ubi cubant capita trabium , Columbaria appellat. Eodem nomine n tant Inscriptiones veteres apud Fabretium Loculos, ubi inserebantur ollat mortuorum cinerariar. Item in aquae-
duetibus foramina , quae in castellis dividunt aquas , in plures vias ususque dominorum dispertiendas . Iterum in Plauti Fragmentis legitur :Non ego te novi, scriba navalis, Columbar impudens tUbi erasse fallitur Festus , feribam navalem exponens tabularium vilis conditionis. Ibi herus facete objurgat ser
58쪽
vum improbum, quem jocosb convicio vocat scribam navalem , idest remigem , vel remigio dignum ; cum
remiges , manu remos agitantes, scribere videantur in mari. Quod autem addit Columbar impudens, vel ad s ramen roferas, quod efficit laqueus cum rei collum n et it, vel ad foramina, quae in navi proxima siunt ad remigum manus, ubi remi inseruntur. Appellat autem Plautus servum nequam Columbar impudem , eadem Ggura usius, qua Lucilius hominem improbum carcerem
vocat, idest dignum carcere . ino idiotismo Itali etiam utuntur, qui pravum hominem & consceleratum appellant Forea, videlicet suspendio dignum . COMMATA . Sic appellat Ulpianus agrorum incisiones , quibus aquae emittuntur : a Graecis Diacopi nominantur.
CoMoenia. Ruri nata , Urbium postea habitatrix , scenam populumque exhilaravit. Super ejus definitione a Scri-- ptori biis varie valideque certatum . Ab Aristotele exponitur : Imitatio pejorum juxta ridiculum . Sed hoc jejunum , implexum , & explicatione indigens, quam Philosephus non reddit, ε vestigio transgressus ad trai tationem tragoediae. Constat autem , ejus Poeticam multis partibus interpolatam , & mutilam ad nos pervenisse. Seligo ex aliis definitionem Scaligeri: Poema dramaticum , NeZotiosum, exitu Irio , His populari. Elymon Comoediae apud Graecos a comessando, quoniam Atheniensium agrestes turbae cum Apollinis , pastoris , Dei-Jue pastorum , sacra celebrarent, comessationibus inisul gerent; dc saltu cantuque laseivientes , per pagos parum verecunda convicia jaciendo in plaustris discurrerent. Partitione dicuntur palliatae , togatae, praetexta tae, tunicatae, tabernariae, Ates lanae . Ut reliqua ad earum tractationem praecidam , nam rusticae exortu losuere, satis fuerit Comoediam in veterem novamque di-
idere . Vetus, quae a Susiarione primum prod i i sse sertur, mordacior, 8c satyricis dicteriis illiberaliter usa ,
non popularibus solum & patriciis, sed ne Prineipibus
59쪽
. quidem parcebat. Hoc immoderatae impuraeque Ileentiae genus etiamnum alicubi perdurat , haud equidem in Comoediis, sed Qto messis & vindemiae tempore, quando conviciatores agricolae obvios quosque impudentia verborum, & maledictis audent incessere . Novae comoediae . initium a Menandro plerique accersunt. Verecunda ma-. gis S gravior contumeliosiam illam libertatem refugit. Nec proinde suis caret iocis, 3c salibus , sed pudicos, ingenuos, & liberales habet ; urbanos scilicet , nono agrestes. Submota proinde amarulentia , & impudenti dicacitate , facetiis utitur , laetoque exitu blanditur populo, & ad spem bonam erigit, qui scopus est comoediae propostus I cum tragoedia , tristi sun estoque plerumque exitu , Patricios & Principes terreat ; utque moderate & Qbrie potentia utantur, studet, & as
COMPAGINANTas AGRI, qui se invicem tangunt , ut nexae paginae. Frontis. de limit. COMpasco . Varro. Simul paseo. Hinc agri compascui, qui ad simul & communiter pascenduna relinquuntur. COMPLuvIATA vrsEA . Plin. Ad modum compluvii iactata; idest undique devexa in unam partem, veluti ad cen
CONOsuRA, ae . Concisiiras agrorum dixit Seneca minutos quosdam euripos in coenationibus praesertim aestivis . Commodus erit hujus vocabuli usus in re hortensi, ad significandos aquarum ductus per areolas herbarias. Ibi. enim aqua duetilis , interjecta terra, ligone conciditur,& alio derivatur. CoNDucTITIAE OpERAE. Varro. Rustici sent, qui agresti Iabori serendo alteri serviunt, ad id evocati, & mercede conducti. CONFIauda. Pars torcularis , quae arboribus dehiscentibus inducitur; ad earum hiatum comprimendum . Cato. CONFINEs ac RI . Lis. Qui eosdem fines habent. CONsisImus , a, um, M
60쪽
Cousmiuavis, te. Colum. Winea conseminea , quae diversi generis vites habet: silva conseminea , quae variis arborum generibus est consita . CONsapruM. Colum. Multimodis consepta occurrunt in re
. agresti. Sunt autem loca undique clausa , sed interdum subdialia. Opere & struetura varia indigent, pro diversitate rerum , quae custodiunt. Leporaria, & vivaria , ubi serina & silvestria animalia asservantur , concludi si Ient firmiore septo , muro nempe struistili , lapideo , vel
Iateritio . Uineae , hortique non uno sepimento praetenduntur . Neque enim semper copia suppetit ad muros ductiles excitandos . Itaque asciscuntiir in eorum se plementum sepes, vel ex vivis fruticum, ruborum , & arbuscularum radicibus; vel ex ramalibus , virgultis , &. sentibus complicatis , nec tamen vivis, qui nectuntur
de paetis in terram palis , virgisque & viminibus selidis colligantur . Macerias alii adhibent ex lapidibus luto
compactis: vel easdem sista saxorum congerie, composi- . taque aggestione corroborant. Foveas alii , & scrobes aquarias effodiunt; elatisque superaggesta terra aggeribus & munimentis, militari more vineta hortosque protegunt . In viridariis demum topiaria , & areolae herbarum florumque, praecipue si peregrinis exoticisque sint consitae , mirii, buxi, juniperi, laurique tonsi is viridi od
Copulsus . Iuvenal. Uas rusticum vimineum et oneribus praesert im asportandis deservit. Coa sis. Cato. Vas item rusticum vimineum . Varro dii hum putat a corruendo, quod illuc spicae de messe eorruant, quae sic postea a rusticis in aream asportantur. Isidoriis a curvatis viminibus, quibus contexitur, nuneupari seribit. Hinc verbum Corbilo , in corbitam mittere . Plaut. Casis. AII. q. a. Novi eaeo Hur ambar estrues: corbitant, ab
