장음표시 사용
71쪽
mam praeripuit, ut in eo genere laudis infra Beeeari Sacrificium tamen subsistat. Guarini Pastor Fidelis ita comptus, perpolitus, delibutusque renidet, tantumque ubique exhibet venustatis & deliciarum, ut hoc tilum delinquere videatur, quod explendescat, efferatque se supra pastorem . In Bonarelli Phyllide magni conatus, licet magna ex parte felices, apparent tamen . Argumenti novitas , & argute dictorum floribus distincta & quasi vernans locutio I.ectorem vehementer alliceret, nisi nimius ornatus sibi oneri esset ; & quaedam gigneretur ex ipsa voluptate satietas.
CLoca . Aliis Carmen Bucolicum Genus carminis rustici & pastoralis . Nuncupatur a bobus vel bubalis, quae prior omnibus est inter pastores honoris appellatio. Primordia licet Tibullus ad agricolas reserat l. a. ele . I.
Agricola , assiduo primum lassatur
o rustea verba pede ;Nihilominus pastoribus eam laudem cum Uarrone plerique tribuunt. Commonstrata haud dubie antiquitus m dulatio a cantu avium , & a sibilis arborum , frondes morantium amatu ventorum. Harum imitatione pastores, cum solitarii, desides, otiosique agerent, cantillare primum , mox per aestatem ad saltuum aestivas umbras, per hiemem conglobatim reducti apricantes ad solem , meditatis
72쪽
tatis eant iunculis , rudi scilicet crassaque Musa depromptis , Otium fallere ceperunt . Usu postea edochi , &aemulatione lacessiti, a languidis illis, ineptisque modulis , ad paulo venustiores, majore ingenii curaeque nisu
adhibito, gradum facere ; postremo excerptos ex iis a que selectos alternatim proferre instituerunt, in coetu ad concertandum constituto. Hinc vero apud Graecos Ecl gae appellatio , quae eleetionem sonat. Hujus Carminis origo, quam vetustissimam esse satentur omnes; authOrem , ut in tanta caligine vetustatis, incertum habet. Patri Libero, Apollini, cum armenta pasceret Admeti
Ihegis, Daphnidi Mercurii filio, Panos etiam Filio scriptores adscribunt. Plerique tamen in Sicilia ortum carmen Bucolicum opinantur. Cum enim ea Insiuia laboraret pestilentia late grassante, post eamdem Dianae ope sedatam , a rusticis & pastoribus grates Deae persblutae memorantur, inconditis pro rudi gentis simplicitate, hymnis & canticis. Q hemadmodum vero iis cantionibus persbnae tum rusticae intersiunt, opiliones nempe, Caprarii, aratores, & agrestium genus universium, sic
earum materia circa agros , pascua, silvas, & armenta versatur. Elocutionis contexendae modus & forma es est , quae pastorii iam ingenuitatem sapiat prodatque Simplex illa nimirum , puraque, nec solum tumoris expers , verum etiam ornatus anxie quaesiti, secatique ν . Nec tamen idcirco illaboratum dixeris hoc genus canendi: quin potius angustiae ipsae, & ariditas materiae , quae agros intra , & pastorum septa concluditur , sustentanda est eleganti nitidaque dictione: habet enim suas veneressundumque ornath admodum concinnmue dichorum . Addo cantus ejusimodi pastoritios a miricis ad lauros interdum assurgere, non Bionis solum , Mopsi , Theocriti,& aliorum, sed Virgilii in primis exemplo, qui avena rustica praenobile canit Genethliacon Pollionis Filio : Silenum vero inducit non solum excelsa 3e grandia quom dolibet reserentem; sed de rerum primordiis mirifice ophi-
73쪽
philosephantem. Bellicas proinde expeditiones , eertamina , victorias , Regum exortus & funera, utque omnia in pauca contraham , sublimia quaelibet argumenta , silvicolarum fistulae non detrectant , ea tamen cautione servata, ut externa isthaec & gravia nemorum genio artent, &siua faciant. Materia hujus earminis multiplex e frequentissima omnium amatoria , ad quam praeter innatam nostri generis affectionem , silvestre otium , consuetudo ludentium puellarum, & animi curarum vacui alliciunt . Per narunt olim suavissimo cantu pastor itio agri Graecorum compascui , & Arcadiae umbrosa nemora , mellitiis mos modulatus edentibus Stesichoro, Theocrito , Moscho , Bione . Virgilium Latini habent , qui non alios modo Graecos , sed ipsius Theocriti famam o scurare potuisset, nisi nimius extitisset ejus Poetae imitator. A Uirgilio post Nesanum, & Calphurnium , longe impares fistulas, decurrenda sent latissima temporun taspatia , donec devenias ad Sanaharum , Uidam , & Pontaniim , scriptores cultissimos , & in quibus vix quidpiam beatissimae illius aureae aetatis desideres. Enoa . Ab Antiquis , authore Festo , ab edendo far ita dictum , quod postea ador est appellatum . Vide Ador .
Enicas . Colum. Sulci aquarii, per quos aqua collecta ex agro elicitur, ex quo origo nominis .
Exuraro, as. Elutriare lintea dixit Laberius , e luto &sordibus purgare. Sed quoniam apud Plinium elutriare dolia legimus, video id explicatum pro transfundere ex uno in aliud vas , Tras are. Deducunt a Lura , idest
utre, quoniam Veteres utribus vinum conderent. Sed a Iura esset Elurio, non Elutrio et praeterea cum ab eodem Plinio, & aliis habeamus vellus & lanas elutriare, plane videtur verbi originem esse ab eluendo , sive ex purgando a luto &λrdibus. Licet nihil obstet, quominus ad illam transfusionem trahi etiam possit; sic enim purgari vinum ipsium necesse est . Euissa aius patiuas. Α Plinio dicitur qui post putationem
74쪽
insertur imis scamnis, ut per singulos annos ad superiora
subeat, scandatque .EMνLAsTRATIO. A formando Graecis dicitur. In agricultura sertur idem esse ac inoculatio . Colum. Tertium genui , cum gemma , cum exiguo eortice, in partem sui delibra iam recipit, quam vocant agricolae implasfrationem, MI, ut quidam, inoculationem . Sed Beroaldus in Columellam diversam putat emplastrationem ab inoculatione . Assentior Beroaldo, & emplastrationem dici censeo ainpolitionem cerae , vel similis tenacis materiae , quae, cum terra adjecta, & praeligata , firmat surculum inlitum . ENTHECA, orum . Pandectae . Latine reposita . Sunt instrumenta, serramenta, vase, & his similia arma rustica, quae censentur dotes praediorum. ENuctillo. Cie. Proprie est nucleum e selliculo extrahere: baccae , & duracina enucleantur. Translate est declarare. EpIsTaras . Villicus, &EνIsrara, ae. Villica est apud Catonem , quae praeest iam,
Iiae rusticanae. Equa . Horat. &Equus . CD. Animal notum ; serma, robore, celeritate praestantissimum , bellique & pacis artibus unice natum . De eodem , quod attinet ad militaria, prolixam tractationem dedimus In Lexie. Milit. Ad nostruna institutum pertinent, qui hominum rerumque variarum vecturis deserviunt, sarcinarii, clitellarii, plaustrarii. Item admissarii, qui ad Ebolem procreandam equabus adjunguntur . Non impar eius generis utilitas ex trituris, molisque versandis . Ab incessu, vario ministerio, & coloribus varias appellationes habent, Gradarii, Veredi, Sagmarii, colatorii , senates, jugales, destitorii, stut lati, palmati, phoenicei, gilvi.
Equiha . Stabulum equorum . Varro. Equisouas . Equorum domitores. Valer. Maxim. Est Amco . Terent. Una cum radice evello.
ERGASTu . . Colum. Locus in agris , ab opere faciendo dμ
75쪽
ctus e career rusticus a Iuvenale appellatur , ubi servi vin- detinebantur arando, sodiendo, terram excolendo equemadmodum Syracusis , & postea Romae , custodiebantur ad metalla & marmora eruenda in Latona iis lapi- , dariis . In ergastula servos heri includebant authoritate privata, ideoque perperam ergastulum confunditur cum' Carcere , in quem Magistratus conjiciebant reos publica
ERRAricus , a, um. Plin. Vitis , brassica, cucurbita erratica et item erratici arborum rami, qui natura, vel artis adminiculo diffunduntur. Eauca . Uermiculus , oleri herbisque infestus , quas rependo abrodit; ex quo eidem nomen . Colum. ERuDERO . Varro. Purgare campum caementis , constadiis lapidibus, ruinis aedificiorum, quae rudera appellantur . Eausco. Colum. Herbas noxias spinasque runca evellere. EavuM. Genus leguminis . Iumentorum pabulum. Colum. Emuti Tuu . Horat. Locus esculis consitus. ExAMua Co . ApuI. Examurcatum dicitur oleum , quod sublata amurca est defaecatum . Exconico . Pallad. Effodere circa arbores, caudicibus I eum liberando , Qtumque expurgando . Receptiore verbo dicimus ablaqueare. Exos SATus, a, um. Ager exossatus non est lapidibus plenus , ut refert Cale pinus ex Cornuto, antiquo Persit interprete, sed lapidibus purgatus. Persiur.
76쪽
A3A . Legumen notum , & omnium vilissimum . Ex Graeco dicitur a vesten do , quoniam primus suerit hominum cibus . Non contemnendus inde fabar honos . Caeteroqui legumen inauspicatum est habitum ; nam in ejus flore litterae luctus emortualis apparent . --Idcirco, ut Varro, Festus, aliique tradunt, vel nomen fabae pronunciare vetitum erat Flamini Diali. Eamdem ob causam adhibitae fabae in re senembri, & sacrificiis parentalibus. Ad haec hebetare senses existimantur , turbare mentis tranquillitatem , & in-stmnia sacere. Hi ne exortum plerique existimant Pythagorae monitum , a fabii absineto; tametsi Plutarchus , aliique reserunt illud ad Magistratus, quos , suffragiis olim per fabas latis creatos, vitandos esse Philosiopbus hortaretur. Terentii pronunciatum , Isbae in me cud rurfaba , in paroemiam abiit, id est, in me hoc malum recidit: a faba , cujus percussione laborat sistum , Cum a
tosta sustibus eaeditur Martinius , nullo Scriptorum te stimonio prolato , adst te huius proverbii originem . aliam ridiculariam Ait autem quemdam, cum fabam ederet neutiquam coistam madidamque, ea causa iratum, eamdem silpra coqui caput comminuisse , jocota adjectionis causa hoc die um accipias . Fnea a m qpoRTAE . Apud Catonem sunt, quibus inclusae,inx praelo stupponitur, ut vinum tacatum exprimatur. Fax . min. Purgamentum , cras que serdes , quae ex vino,
oleo, & similibus subsidunt. Translate effertur sepius rsex civitatis, quisquilia, homunciones e homines nihili, vel vitiis perditi.
77쪽
arborariae , vineaticae , silvaticae , ruscariae . Praetereo militares , quae non sunt nostrae indaginis. De falcibus bello exorto, in enses mutatis Virgilius lib. I. Georg. Et curvae rustdum falces conflantur in ensem. De lanceis contra conversis in falces Isai. c. a. q. Cou
bunt gladior suos in vomeres, lanceas suas in Ialces. Quod a Martiali etiam sic habemus , falce ad loquendum
Pax me eerta duris pueIris mutasu ιn usus: Agricolae nunc sum, militu ante sui' . . Falcis inventorem fabulatores Saturnum stludi , mus agri culturam monstravit ; idcirco Falcifer perpetuo sere epitheto appellatus . Falcet postulabam , tu de L -gove responder ; adagium est de iis , qui respondent quoclad rem nihil attinet. ortum ab eventu agricolae , qui cui piam e vicinis salcem commodato petebat , cui illo negavit ligonem sibi domi esse .
FALCARII. Occurrunt apud Ciceronem Catil. I. Ubi tamen non sunt rustici utentes saleibus ; sed neque fiunt armati falcibus , ut parum diligenter exponitur alio. Tullius enim armatos falcibus , non falcarios , o falcatos dixisset Apud Seriptores quippe severioris Npurgati Latii ordines militares uolantur adjecta vis elinentibus inati, qui sequiore aevo designantur obus in arii: ut aisint primos scutati , hastata, ςa iracti; apud alteros scutarii, hastarii, .catafractarii. Diligentius proinde Muretus, & Lambinus Ciceronis sal carios exponunt vicum , ubi conjunctim, ut a solet, inhabi-α. Parva falx Faxasca. Cato. Locus in stabulo , ubi ponitur pabulum gramineum, herbaceum, scenum scilicet, farrago, &FAR . Plin. Notum frumenti genus . A frangendo sertur quoniam Antiqui molis nondum inventis, illud
in pila frangerent. Ui Graeci hordeum, sic
78쪽
cibum omnium antiquus mum existimabant . Idcirco , prae aliis frumentis , in sacrificiis adhibitum , & usurpatum in nuptiis; atque hinc confarreatio , modus connubii apud Romanos, quo Pontifex Maximus , R Flamen Dialis frugibus & mola salsa sponis conciliabant. Ejus modi matrimonii dissolutionem vocabant diffarreationem. Hinc etiam sarrago, quae proprie est pabulum pecoris ex recrementis farris, vicia & hordeo admisto. Transitate sumitur pro rerum variarum commistione. Vide Ador. FARRAGO. Vide Far. Fascis . C c. Congeries lignorum , vel similium , quae vinculo aliquo, vel brachiorum complicatione colligatur.
F RABITEs, aliis Fast Aviras . Sysenna apud Nonium. Uitis sera, silvestris, labrusca. Fan Sotia . Colum. Uitis serax, a serendo: vel potius aliquantulum fit vestris & sera, ut serabiles, de qua stiperius.
FastMasruM. Colum. Farina siubacta , nondum sit ita , aco rem contrahens . Mista panificio massam gravidam , &panem efficit leviorem , aptioremque tam ad c d uram , quam ad digestionem . Fermentare terram, frequens est die io apud Scriptores de re rustica. Id autem perscitur, eum terra pastinatione, & ealidis stercoribus computrescens rarest, atque reselvitur; ex qua conspersone eamdem inflari , augeri, & quasi ebullire necesse est . Christus Dominus Matth. I 6. cavendum esse praecipit a sermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis . Ea stilitet nota nequissima vitiosi , inducto deforis religionis tei' rio, ad pietatem compositi , & curvi frontes, se magnisce cireum spiciunt, corrasaque popelli admiratione intumescunt; nec ut caeteri hominum se reputari contendunt & satagunt; intus autem , in cute, & , ut Persus loquitur, in jecore aegro, vitiorum omnium colluviem , & deterrimam nequitiam occulunt. Caveas ab AElpicis
79쪽
hisce graculis , & sim iis purpura palliatis . Dicas potius cum Dante Aligherio, Non retioniam di Ar , ma guaris , e passo .
FERTILITAs. Cic. Foecunditas. Α serendo. FERRAMENTA . Pallad. Omnis generis arma rustica ex serro .FICARIA . Pallad. &FicaruM. Varro. Locus scis consitus.
FidicaruM. Pallad. Locus filicibus consitus , vel impeditus. FiMaTUM . Plin. Sterquilinium , quo congeritur fimus mox dispergendus. Fruus. Alimentum terrae ad sata & olera vegetanda , quae aqua & fimo uberius & citius adolescunt. Laudatur praecaeteris cinis , quoniam natura calidus , & admodum tenuis, vermes, noxiasque ejusinodi bestiolas sobolescere non sinit. Proxime accedit fimus herbaceus, & stipularius . Ad ussim omnium frequentissimus est stercorarius , ex iumentorum, ovium, columborum & maxime hominum excrementis . Quod attinet ad stercorationem suillam, Columella cim ritum deterrimam eme reputat: Plinius contra , & Theophrastus eμmdem pluribus commendant. Turdorum , aliarumque avium , gallinarum item,& simi Itum eortis altilium fimo agros Romani antiquitus stercorabant; utpote quo laetae admodum uberesque segetes redderentur. Eoque magis eodem utebantur , quod aviaria condere sisterent amplissima, omnique volucrum N altilium genere, non ad usum modo, verum etiam ad ostentationem quam resertissima . Sunt qui inter serendum , fimum superjaciunt, ut Pinguior succus proveniat.
- Cavendum in primis ne recens sit fimus, nam bestiolas gignit , quae succum & humorem praeripiunt . Augias Helidis Tyrannus primus in Graecia , authore Plinio, stercorationem invenit. Bubile is sertur habuisse tria continens boum millia , quod cum a sordibus emundare. auderet nemo, expurgatum est ab Hercule, amne Alphaeo in illud immisso. Originem inde habuit adagium, . Augis sabulum purgare, quod effertur de iis , qui ad
80쪽
opus immensa laboris consciendum operam collocant. Fiscus. Colum. Cista ex sparto vel vimine , multis apta ulibus, tam rusticis, quam urbanis. Est etiam vas ole rium , appellatione propria qualus, qui supponitur torculari , ne iaces cum oleo defluant. Hinc fiscina & si scella, vas vimineum , lacti coagulando idoneum. Apud Veteres , cum pecuniae publicae , vel regiae deserendaei ripia non siufficerent, eamdem conjiciebant in fiscos . Hinc majoris summae pecunia , a Principe vel Republica asservata, Fisicus nuncupatur: nam pecunia privata loculis , arca, vel sacculis conditur .FIsTuLA . Instrumentum musicum pastorale & rustieanum Septem calamis conficitur, superius gradatim disparibus,
I mihi di oribus septem compacta eicutis, Fisula.
Τheocritus novem calamis compactam habet. Ovidius fistulam ex centum calamis Polyphemo appingere ausus est: Sumptaque arundinibus eo acta es Asula centum.
Sunt qui fistulae buxeat, atque adeo aereae meminerint.
Ab aere in cannas immissis ex Graeco fistula dicitur. oris
fatu per easdem cannas excurrente, senum ciet , quem
singuli calami proprium, & ab aliis discrepantem reddunt , ita ut septem vocum discrimina eadem prodat fistula. Plerique Pana ejus instrumenti authorem serunt, qui illud Areadiae Pastoribus primum monstraverit: Virgil. Pan primum cera calamor conjungere plures Insiluit. Musicum hoc organum pastoritium in sui Coetus tesseram& insigne extulerunt Romani Academici, Pastorum Arcadum appellatione insigniti Anno reparatae salutis I 69 I. Fatentur omnes, Leetissimorum Uirorum studio restitutum , in Italicae praesertim Poeseos lucubrationibus, nitorem pristi nuna, & ingenuos illos silvarum Genios revocatos . Quamobrem non est demirandum, si, deductis