Apparatus ad positivam theologiam methodicus, in quo jam reviso multumque ditato, clara, brevis, & expedita delineatur ... Auctore R.P. Petro Annato ... Tomus primus secundus

발행: 1717년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

1o8 De sacris Ecclesiae Conciliis.

ante lapsum erant in igniti, permanerent ; si vero haeresis auctores fuerint, praevia poenitentia , sublatis honoribus ad Communionem dumtaxat admitterentur laicam.

a. Gravis illa ac periculosa controversia de nominandis in sacrosancta Trinitate suppositis , inter Graecos & Latinos exorta, feliciter tandem fuit sopita et quae in hoc sita erat, ut Graeci, qui tres hypostases dicebant , viderentur Latinis tres taue, sive essentias cum Ario dicere , eo quod , S. Hieronymo tesse, Epist. 37. tota Graecorum profariorum schola discri nen inter hypostasim ct ignorabat. Latini vero , qui relecto nomine hypostalis , personas dicebant, Graecis videbantiir distinctionem

non realem, sed tantum ratione muneris sive ossicii, inter Patrem & Filium & Spiritum sanctum agnoscere; eo quod nomen personae ad designandam ossicii auctoritatem usurpari solet: de ob illam de nominibus litem. eo res pervenerat, ut teste NazianZeno , oratione de laudibus Athanasii . Tericulum Get, ne orbis terrarum Ams, id est, Orientalis & occidentalis Ecclesia, una cum ollabis a se invicem dιβraherentur , ct abrumperentur .

Effecit autem S. Athanasius hoc in Concilio, ut deposita illa de nominibus controversia, Graeci persona nomen pro hypostali iisurparent, & Latini vicissim hnostasim pro persona dicerent; & quamvis S. Augustino lib. s. de Trinitate , cap. 8. S 9. Latinasque posteris haec non placuerit conciliatio; effecit tamen S. Hieronνmus Epist. 37. apud Damasum, ut rcciperetur e & licet olim vox hypostasis pro essentia & sabsistentia hierituturpata, usu tamen deinceps in Ecclesia receptum est & nunc, ut nedum in divinis, sed in natura qualibet intellectuali idem significet graece byp stasiis, quod Latine per1ona. 3. Fidei sormula ab Arianis titulo Sardicensis Concilii promulgata, ut spuria & subreptilia, fuit hoc in Concilio reiecta. et s. Parisiensee anno 362. sub Liberio Romano Pontifice celebratum , unumque ex frequentibus Conciliis illis, post Hilarium ab exilio reversum In Gallia habitis, quibus orientalium error adversus Nicaenam fidei pro sessionem, una cum sitis auctoribus nomen consubstantialitatis a Dei

Filio relegantibus, penitus condemnatur. 26. AlexandrInum II. sub Liberio pariter Romano Pontifice, anno 363.

post Iuliani Imperatoris obitum , ab Orthodoxis Episcopis , per Athanasium ex Agupto , Thebaide, ac Libya convocatis habitum, ad conscribendum fidei Catholicae libellum , novo Imperatori Ioviniano fidem doceri petenti cito mittendum, ne ab haereticis praeventus, illorum perfidiae fautor fieret. 27. Antiochenum II. sub eodem Liberio anno 363. a Meletis Antiocheno ac Catholico Episcopo , ad Acacianorum instantiam convocatum ;Cum enim Semi-Ariani, Imperatoris animum pra occupaturi, oblato fidei

libullo postulastent, ut Acaciani Filium Dei Patri in substantia dissimilem

esse docentes, suis ejicerentur Sedibus, eorumque in locum substituerentur ιpsi Acaciani , Meletium illico rogant & urgent , ut orthodoxorum Antiochiae Episcoporum Concilium cogat; quoὰ eum coegisset Catholicus Antastcs , ad illud vencre 27. Arianae laetionis Episcopi, ibique Om-ncS ad unum , Nicaenam fidem in medium prolatam communi suffragio comprobarunt, suaque subscriptione munitam, ad Imperatorem Iovinia' num transmitti curarunt , sicque fidem toties impugnatam sunt tandςM sine contentione prosem.

212쪽

Liber quintus. 2 9

18. Lampsacenum, tempore Liberii Romani Pontificis, anno 36 . a Semi rianis adversus Arianos Lampsaei in Hellesponto habitum a in quo, juxta Sozymenum, lib. 8. cap. 7. decretum est, acta Constantin poli, opera ac studio Eudoxii & Aeaeii cum suis sancita, abroganda esse ; fidei sormulam in consecratione Ecclesiae Antiochenae editam, &Seleuciae confirmatam, in omnibus Ecclesiis esse tenendam a de ut hi qui ab iis , qui Filium Patri dissimilem asseverant , abdicati essent . luis denuo restituerentur Ecclesiis , utpote quia per nefas & injustὁ detrusi. Ex iis omnibus, Concilium liuid Catholicum fuisse, colligunt eum S Omeno viri eruditi non pauci , nec deceptum fuisse SoZomenum , dum hujus Concilii Praesules Catholicos esse putavit a Catholici enim dici debent hi Episcopi, qui Arianam damnabant haeresim , fidemque

Nicaenam agnoscebant, nec ulla aliunde erant erroris labe maculati , quales erant Lampsaceni Concilii Patres. Ab aliis tamen, ut Concilia. bulum reputatur Concilium istud, tanquam ab Arianis & Sem,Arianis habitum.

29. Singetanianum , seu Conciliabulum anno 366. a Valente & ins eis, aliisque eorum in Mima perfidia sociis, Singetani in Mysia adversiis Semi-Arianos habitum, ut scilicet Semi-Αrianos inducere tentarent ad Miminensem & Constantinopolitanam fidei formulam approbandam , a Filius Patri tantum similis esse dicebatur, sed non in substantia , seu non per omnia similis r eoque fine ad Germinium Semi-Arianum Epistolam scripsere Valens & Ursacius, quaerentes ab eo quid sentiret ipse de Dei Filio; sed ab eo responsorias accepere literas, suae doctrinae dissonas, quibus fatetur Filium Patri per omnia similem , innascib,

Iitate excepta.

3o. Romanum I. sub Damafo Romano Pontifice , anno 367. in quo Valens & Deius, caeterique maniseste ArianiEantes fuere damnati, tot, que terrarum orbi per literas Romani Pontificis denuntiati. D. Romanum II. sub eodem Damaso, anno Christi 369. a m. Episco- is ex Italia & Gallia convocatis habitum ; in quo Auxentius Medi mensis Ecclesiae invasor Episcopus , & Arianus condemnatur, depon, tur, & ab omnibus sub poena anathematis vitandus denuntiatur , & semus schismaticus toties in Damaseum studia renovans, iterum damna

tur.

32. Aquileiense denique Concilium , anno Domini 38 r. sub Damasso pariter habitum a 3 a. Italis & Pannonicis Episcopis, praesentibusque Gabiorum & Afrorum Legatis, S. Ambrosio Mediolanensi Episcopo Praesiderin quo Palladius de Secundianvs Episcopi Ariani damnantur , qui conquinrentes se de haeresi Ariana in)uste infamari, ad siti purgationem a Grati no Imperatore universale Concilium indici petierant; sed S. Ambrosio hoc indignum esse monente Gratianum , ut propter duos in fide cariolos viros, totius Orbis convocarentur Episcopi, suarum Ecclesiarum damno, hoc Aquilejae Concilium indixit, ad quod Italiae vocavit Episcopos; aliis vero extra Italiam Episcopis ad libitum venire permisit. πρar. Annati T. II. O A MDiuitigod by c Ooste

213쪽

varia , in quibus Pelagiani at que semi Pe asiani cum suis hinesibus damnati.

xio De se in Ecelsiae Conciliis.

De conciliis in eausa Pelagianorum, vel Semi- pelagianorum habitis. CIrca Pelagiaerorum, vel Semipelagianorum haereses, quae quinto ineunte saeculo in Ecclesia grassari coepere , varia variis in locis habita r periuntur Concilia, quorum praecipua sunt ista

mini Ais. sub Innocentio Papa, huius nominis primo, a Iq. dumtaxat Episcopis, Praeside Eulogio Caesariensi Metropolita habitum ; in quo Pelagius, post haereses suas proprio ore simulate damnatas, ficteque fidei C, tholicae professionem emisiam, absolutus est a Concilii Patribus sic errore facti deceptis ; & haec est Synodus illa , quam confirmare renuit Innocentius , & quam , miserabilem Synodum vocat Hieronymus , Epist. 79. cum in ea dolose & misere egerit, quidquid Pelagius egit.

scopis in Africa celebratum , ad Pelagii causam iterum examinandam , eo quod in praecedcnti Dio olitana Synodo suas haereses simulate dumtaxat eiuraverat, quo discusso ne3otio, & omnibus diligenter inspectis , Pelagii, Caelestique proclamata damnatio, nisi suas haereses ipsi essent damnare parati.

eodem Innocentio I. Romano Pontifice, & SilMano Numidiae Primate, Scontra eosdem, Pelagium videlicet & Caelestium a 6 i. Episcopis habitum rrui cum Pelagianas haereses, octo Canonibus editis , unanimi consensu amnassent, Synodicam ad Innocentium Romanum Pontificem scripserunt Epistolam, cui & quinque privati eiusdem Concilii Episcopi, videlicet Aurelius, Alsius, Augustinus, Euodius & Tollidius, suas privatas & fam, tiares adiunxere literas, quibus monerent illum, ne cum Pelagianis Romae degentibus communicaret, aut saltem conniveret, ut secum comm nicare gloriabantur Pelagiani. Concilium istud ideo Mileuitanum II. dic, tur, quia sub Innocentio Romano Pontifice, duo fuere Mileti in Numidia habita Concilia, unum scilicet, illudque primum anno qor. tempore Xantini Numidiae Primatis ; in quo post nonnulla confirmata Synodalia decreta, Cresconii Uillaregiensis Episcopi, Quodvultdei Centuriensis Antistitis, Maximiani Vagiensis Praesulis, & xantini Numidiae primatis causae suere tractatae r alterum , illudque II. anno 16. in quo haeresis Pelagiana damnata, quae tempore Mileuitani primi nondum erat exorta.

Rom. Pont. anno Christi 38. ab Aurelio Carthaginensi Episcopo, totiusque Africae Primate convocatum, & ab eodem cum 2Iq. vel 2IT. Episcinpia in eosdem , Pelagium videlicet & Coelestium , habitum , & de quo S. Prosper in Chronico sic paucis ait i Concilio apud carthaginem habito , ducentorum decem . septem Episcoporum , ad Pontificem Zo mum Synodalia decreta prolata sunt, quibus probatis, per totum mundum haeresis Pelagiana

damnata est.

ab Attico sub caelesino I. Romano Pontifice celebratum , ut constat C

214쪽

Liber quintus. LIC

s prospero , camine de ingratis cap. a. in quo pariter Pelagiam fuere

damnati, & urbe Regia poli damnationem eiecti. 6. Romanum particulare alterum, anno Domini q3 o. a caelestino I. in Ne orium quidem, & Nestorianam haeresim convocatum, in quo tamen Pelagianae Sectae Episcopi, qui Constantinopolim confugerant, & quos Nestorius fovebat, iuere damnationis poena mulctati. . Ephesinam denique primum , quod est oecumenicum tertium , comtra Nestorianam haeresiim pariter convocatum, anno 43 I. & in quo com Sedis Apostolicae Legati narrassent, quae Romae gesta fuerant in Pelagia. nos Episcopos, quorum fautor Nestori erat, unanimi voce conclam ta est iterum Pelagianorum damnatio ; sicque duae illae quasi coaetaneae, haereses, Pelagiana videlicet & Vestoriana, fuere simul confossae, simulquo

sepultae. 8. Ar sicanum II. anno Domina 319. sub Felice IV. Romano Ponti-εfice, contra Semipelagianos di minuenses habitum, & a Caesaris Aret,itensi Episcopo convocatum , Occasione cuiusdam Fausti Regiensis scripti de gratia Dei qua salvamur ; in quo , sub specioso Pelagium damnandi praetextu, vere pelagianizabat et contra quod Fausti Regiensis opus, c-rias Arelatensis non solum libellum de gratia & libero arbitrio scripssit, sed hoc Episcoporum Concilium indixit , ad definiendum quid circa

hane orthodoxae fidei doctrinam credendum esset atque tenendum . &in eo communi Patrum consensu, pro fide Catholica de gratia & libero arbitrio , a s. Canones fuere constituti, qui omnes fere ad unum sunt ipsissima S. Augustini verba, sententiaeque ex diversis Augustini locis depromptae . Hoc in Concilio, a Bonifacio II. Felicis In successore confirmato, Semipelagiani ultimo tandem ictu iugulati, atque sepulti fuere Dicitur autem Mausticanum II. quia longe ante habitum fuerat Armssicanum aliud, sub Leone I. Romano Pontifice, anno Domini Mi. in quo , Praeside Hilario Arelatensi , actum est de Ecclesiastica disciplina , ev de recipiendis variorum generum Poenitentibus, triginta Canonibus ad hoc ibidem constitutis.

ARTICULUS UIL

De conciliis in causa Vestorianorum habitis.

A Tempore quo in Christum , Christique Matrem Nestoriana fract- . Coneiliari coepit haeresis , haec in eam, et usque sectarios Nestorii discipu' ti sib L

los habita reperiuntur Concilia. damnata I. Romanum unum a Cales Ino I. Romano Pontifice, anno Domini luetesia.

43O. Romae celebratum a in quo Summus ille Pontifex , visa Nestorii ad se directa Epistola impietatis semine plena, acceptisque Cyrilli Nestori nam impietatem confutantibus literis, de unanimi Patrum consensu , Nestorii damnavit haeresim , ipsique Nestorio decem dicrum spatium ad rosii piscendum, per literas ad eum missas dedit, anathema comminans nisi resipiscat; scripsitque ad Cyrillum Alexandrinum, suas illi committens viaces, & mandans, ut Nestorium, nisi intra praescriptum decem dierum inritervallum resipiscat, anathemate feriat. εχ. Alexandrιnum eodem anno q3 o. post acceptas Coelestini Romani Pono a cilicis

215쪽

2Ia Descris Ecclesie Conciliis.

tifieis literas, a Cyrillo Alexandrino convocatum; in quo quatuor deceranuntur Legati, ad Nestorium cum literis Romani Pontificis mittendi, ebque decem dierum spatium ad haeresim abiurandam praescripturi. Literis Pontificis plures alias adiunxit Cyrillus, 'uarum ima cum duodecim anathematismis erat ad Nestorium directa, aliae ad Clerum Constantinopolitanum , vel ad Monasteriorum Patres. Constantinopolim cum perveni sent Legati quatuor, videlicet, Theopemptus di Daniel Episcopi, necnon Potamon , atque Macarius , Alexandrinae Ecclesiae Minitisi, creditasque literas cum anathematismis Nestorio reddidissent, neutiquam responde-xe dignatus est Nestorius ; sed de cludenda Romani Pontificis sententia. cogitans, Imperatorem in Cyrillum commovet , Anathematismos de Apollinaristarum haeresi suspectos asserit ; sicque sententiam in se a Romano Pontifice latam , sibique ut haeretico denuntiandam ,.Cyrillo haeresis labe polluto non potuisse committi contendit. Quas ad Ities componendas , cum universali Concilio opus csse videret Theodosius Imper, tor, de illo, anno sequenti Ephesi celebrando, apud Coelestinum Romanum Pontificem mit . . .

3. Ephesinum primum, quodque fuit cecumenicum tertium, anno q3I. sub eodem calesino I. Romano Pontifice celebratum, de quo supra, &in quo a ducentis Patribus Nestoriana prostrata est haeresis. . Ephesimum Conciliabulum eodem tempore, quo praecedens Oecum: nicum, aIoanne Antiocheno Nestorii amicissimo, Cyrillique hoste manismlio , cum nonnullis aliis sibi devinctis Syriae Episcopis habitum , adversiis Prillum, aliosque orthodoxos in Nestorium Ephesi congrcgatos.

s. Antiocbenum unum anno q32. a Ioanne Antrocheno convocatum ,

ut ibi decerneret cum suae factionis Episcopis, quid sibi agendum incum- heret, ne ex mandato Imperatoris Theodosii cogeretur ad dicendam causam Nicomediam proficisci, ibique detineretur, donec cum Cyrillo pacem iniisset; & communi Patrum sententia decretum , ut illico ad parendum Theodosii monitis, Nestorianam damnaret haeresim cum suo auctore, commimicationemque cum Romano pontifice, & Cyrillo Alexandrino peteret: & reipsa Nestorianam damnavit haeresim, Nestorii depol, tionem , & Maximiani subrogationem approbavit, ac tandem petitam communionem impetravit, licque cum Cyrillo , & tota Ecclesia Catholica pacem inivit. 6. Armeniense, sive Armeniae Concilium unum, anno Domini q33. sub

Sixto III. Romano Pontifice, & imperante Theodosio, ab Armeniar Episcopis celebratum , ad damnandos nonnullos Nestorianorum Libros , videlicet aliquos Theodora Mopsuestent & Diodori Tarsensis Libros impietate plenos, di in linguam Syriacam , Armenam atque Persicam tranStatOS , Omnibusque ad legcndum expositos tanquam CatholicoS , quos pariter , ad instantiam huiusce Concilii Patrum, damnavit & ipse Proclus Constantinopolitanus EpiscopuS. . Romanum denique Concilium sub Ioanne II. Rom. Pontifice , in coemetas Monachos habitum , anno Domini 33 q. vel 334. Erant intcm coemeta nonnulli Scythiae Monachi, Eutychianae haeresis Sectarii, &Chalcedonensis Concilii hostes occulti, tres in turmas ita distributi, ut per vices succeaentes sibi, Dei laudibus in Ecclesia canendis diu noctuque sine intermissi. ne vacarent ; unde Aid cst, Isonmes vocati:

qui cum Chalccdcnensi concilio quali imperfecto, subdole addendum cilc

216쪽

Liber quintus. ' - LI

dicerent, Unam de Trinitate passum ube in carne; nihil econtra addondum vile diceret Victor Diaconus, Chalcedonensis Concilii tanquam perfecti d fensor esregius ; causa delata est ad Hormisdam Romanum Pontificem . Damnati sunt iacaemeta r nihil addendum esse respondit Hormisdas, &αositionem illam , Unus de Trinitate passur est in carne, a Chalcedo- Concilio procul rejecit. Ex qua decinone , cum isti nestorianiZaim do iactarmeta Monachi concluderent, Si unus de Trinitate non es passus in

came r ergo neque natus in carne, ac proinde B. Maria non est dicenda De

para; idque dum propugnarent, recurritur ad Romanum Pontificem Ioan. nem II. Scribit ad illum Iustinianus Imperator, Legatos mittit, mittiant& Monachi suos. Convocat & celebrat Romae Concilium istud Romanus Pontifex, & in eo Acoemetas ut Nestorianirantes damnat; & definit Catholice & pie dici posse, Unum de Trinitate 'asium in carne ; declarat-Jue, in quo tensu hoc re; ecerit & improbaverit Hormisdas Papa , diceno videlicet propositionem illam , Unus de Trinitate passus est in came , mille ab Hormisda Papa reiectam , non ut haereticam , sed tantum velut novam & insolitam , ac de Eutychianorum fraudibus suspectam , seu ut Chalcedonensi Concilio quasi imperfecto subdolε ab Eutychianis addendam; eam vero non rejecisse, nec improbasse separatim, di in se, rem ta Eutychianorum fraude, consideratam.

De conciliis in causa Priscillianistarum babitis. Contra Priscillianam, Aula Hispaniae civitatis Episcopum, & Haere- Insiarcham, a quo Priscillianistae fluxere haeretici, in Hispania praeser- Priscillia, tim grassati, celebrata Concilia reperiuntur istai fuere . cclcraugustanum in Hispania , anno Domini 38 t. sub Damaso Sum q/MRyx 'mo Pontifice, a duodecim Episcopis contra Priscillianistas habitum, &in quo, contra eorumdem perversa dogmata, octo fuere Canones editi. 2. Burdexalense anno Domini 38 s. sub Stricto Romano Pontifice contra Priscillianum , ad instantiam Maximi Imperatoris indictum. Clim enim Priscillianus a Caesaraugustano Concilio camnatus, Gratiani ImPeratoris mandato fuisset restitutus, Ithacius Hispaniae Episcopus , & Priscillianistarum hostis acerrimus, eumdem Priscillianum nedum de haeresi, sed de criminibus aliis apud Maximum accusavit, mortisque supplicio dignum esse nuntiavit. Quibus motus accusationibus Imperator, hoc Bilrdegalae Concilium haberi , & ad illud Priscillianum cum Ithacio venire mandavit . Qui cum causam dixissent, Ithacius suo Episcopatu indignus est judicatus; non quod adversus haereticos auxilium Principis implorasset, sed quod Episcopus ipse eos poena capitis, vitaeque supplicio mulctandos denuntiasset; Priscillianus vero se pariter damnandum praevidens, ad Principem ap pellavit : qua appellatione contra ius, & Ecclesiae regulas admissa , Treviris auditus & convietis, & tandem cum nonnullis aliis, jussu Maximi

ImperatorIs, gladio truncatus est.

3. Hispanicum generale anno Domini μ . a S. Turibis Asturicensi Episcopo, suasit S. Leonis Magni Romani tunc Pontificis, ex diversis Hispa' marum Provinciis, videlicet Tarraconensi, Carthaginensi , Lusitana re par. Annati T. II. O 3 B -

217쪽

α I sicris Ecclesiae Conciliis.

Boetica, in causa Priscillianistarum indictum ; in quo Priscilliana damnata fuit haeresis, & contra eam particularis fidei regula cum aliquot Capb

4. Bracarense L hoc est Macara, quae Gallaeciae civitas est Metropolis , a Lucretio Metropolita , di Comprovincialibus Episcopis habitum sub Ioanne III. Rom. Ponti & Theodomiro Suevorum Rege in Hispaniis regnante, anno Domini s63. in quo damnata est Prilcillianistarum haeresis cum multis aliis aliorum haereticorum erroribus ; ideoque ante omnia , proposita ea Capitula, quae contra Priscillianum, eiusque haeresim fuerantra Hispanico generali Concilio , suasione S. Leonis, constituta , & postea pro aisciplina Ecclesiastica M. Canones editi. s. Bracarense fuit re alterum Concilium sub Ariamiro Suevorum Reve, anno Domani s a. post obitum Ioannis III. Romani Pontificis , eo tempore interregni Pontificii, iussu Regis habitum ; in quo, post qua, tuor rCcCnuta Concilia cecumenica prima, nulla quinti in Hispaniis nomdum rccepti mentione facta, pro Ecclesiastica disciplina decem Canones sunt constituti. 6. Bruannse fuit denique & Concilium ΙΙΙ. sub istaeodato Papa , tempore Ba/nba Hispaniae Regia habitum , anno 67s. contra superstitiosos Prusbyteros nonnullos , lac pro vino consecrare praesumentes ; & defini

tum In pane tantum, & vino aqua permixto consecrandum.

De Conciliis in causa Eutychianoram habitis.

i. ias. ' I Nter Concilia, quae Eutychiana vigente haeresi, contra Eutychen , vel Eulyehiana 1 pro Eutyche habita fuere Concilia , numerantur ista:

dan I. constaminopolitanum unum, anno Domini 448. sub S. Leone Romuhκre no Pontifice, Praeside Flaviano Patriarcha Constantinopolitano , in causa Florentia Sardiorum Metropolitani, adversus Episcopos Ioannem ἐκ cos-nium ejusdem suifraganeos convocatum : in quo cum nuntiasset Eusebius Dorilael Episcopus, vulgatam incerto auctore novam haeresim , qua dincebatur in Christo Domino, ante Incarnationem, duas; post Incarnati nem vero, non duas, sed unam dumtaxat filisse naturam, ab Eutyche Archimandrita praedicari & doceri; seque eum pluries , sed stustra monuisse; obtulit adversus eum querelarum libellum in Concilio legendum , Mut ad sui defensionem citaretur Eutyches, petiit: qui post varia subterlingia, trinamque citationem, comparuit tandem , & de haeresi convictus , c rcsipiscens, communi Patrum Concilii calculo , Sacerdotali ossicio . Primatu Monasterii, & Ecclesiae communione privatus , sive excomm nic. tus : cui subscripsere sententiae et r. Episcopi, & at. Concilio praesem teS Archimandritae. Α sententia ad Romanum Pontificem appellavit Eutyches, sed stustra.. z. Constantιnopolitanum alterum anno 49. jussu Theodosii Imperatoris in causa Eutychetis habitum. Dum enim in priori Concilio se a Flavi no damnatum vidit Eutyches , nullum non movit lapidem , ut lavznte

Chrysaphio Eunucho Imperatorii Cubiculi Praesecto , acta Synodalia a Fia νιώδεο legitime consecta, plane irrita reddat, & in ipsum Flavianum

damna.

218쪽

, Liber quintus. DF

damnation poenam convertat ἔ itaque publicis , palamque propositi scriptis se iniuriam passum asserit. Acita Constantinopolitani Conciliis er Notarios diminuta, salsataque contendit eaque de causa, oblatomperatori libello, huiusmodi acta Concilii alio in Concilio retractari pe tit, & ejusdem Chrysaphii suasionibus obtinet. Iussit confestim Imperator , ut iidem 3o. Episcopi Constantinopolim convenirent, Praeside Th labio Caesareae in Cappadocia Episcopo, & praesente Florentio Patritici in isto conventu , in gratiam Cnrysapnii faventibus Eutycheti Magistrat,bus, variis cavillis illusum est legitimae Eutychetis damnationi , di primris Concilii de Eutychete iudicio. Postea Flavianus fidei Consessionem edere Iussus, parilit; eamque, quae extat initio Chalcedonensis Concilii, Epistolam fidei dogmata continentem scripsit, & ad Theodosium Imperatorem misit.

3. Ephesimam secundum universale, sed reprobatum , ac Conciliab, Ium, praedatoriumque Concilium, & latrocinium diaboli iure dictum . Cum enim communionem a S. Leone Romano Pontifice non potuisset Eutyches assequi, inaudito Flaviano , Synodum universalem obtinuit ab Imperatore , ope Chrysaphia, cujus suasu hanc Imperator contra ius omne indixit Ephesinam Synodum , dato ad Dioscorum Alexandri. num rescripto , quo eum Synodi Praesidem constituit, cum facultate adducendi quos vellet Episcopos, quique Eutychetis causae contra Flavianum faverent. Convenerunt Ia8. Episcopi anno My. a quibus, Prae sido Dioscoro, & non auditis Sedis Apostolicae Legatis, videlicet Iulia. no Puteolano Episcopo , Renato Presbytero Cardinali S. Clementis , &Hilaris Ecclesiae Romanae Cardinali Diacono, Eutyches haeresiarcha suis absolutus, Mus confirmata haeresis, & lata depositionis sententia in Ficivianum, N EUebium Dorilaei Episcopum : cui, praeter Legatos S. Sedis, caeteri fere omnes quamvis Orthodoxi subscripserunt Episcopi, vi metthque stacti. Cum Flaviano damnati sunt & alii Episcopi plurimi, quos iviter fitere nas Edessenus, & Theodoretur Cyri Episcopus. Ab huius prae, datorii Concilii sententia, cum ad Romanam Sedem viva voce appellabset Flavianus, & scriptum appellationis libellum Legatis obtulisset, C.γfas est , inquit Liberatus Carthaginensis Archidiaconus, in suo de causa Nestorii & Eutychetis Breviario, cap. I a. oe multis iniuriis affectis, dot

re plagarum migravit ad Dominum. q. Romanum III. sub eodem S. Leone Romano Pontifice, eodem anno

habitum; in quo omnia pracedentis Ephesini Conciliabuli gesta suere post

Hilarii Diaconi reditum penitus damnata. Quod cum Dioscorus audiisset, eo insolentiae venit, ut vix Alexandriam reversus , habito Episcoporum conventu, in S. Leonem Romanum Pontificem excommunicationis

sententiam tulerit. Quod inauditum facinus ita exhorruere Praesules fere omnes, ut vix decem, hique lacrymantes & inviti, tam portentosae n fariaeque subscripserint sententiae. . constantinopolitanum sub eodem S. Leone, anno Domini os . cci bratum ; in quo , praesentibus Sedis Apostolicae Legatis, Abundio vid licet , Asserio , Basilio , ac Senatore Presbyteris, . atotius Coritantin politanus Praesul in Flaviana locum subrogatus I aliique Episcopi, Cingente Dioscoro , in satanico Ephesino Concilio lapsi, fidei Coiv ni

nem edidere, & constitutum est, ut eis suae tantiim, non totiug Eccie siae Catholicae communio daretur; sancitumque , ne Dioscorr Alexa iri

219쪽

Lis De sacris Ecclesiae Conciliis.

ni , Iuvenalis Ierosolymitani, necnon Eustatbii Beryti Episcoporum nomina recitarentur in sacris, eo quod impcenitentes Schisinaticorum essentantesignani. 6. Mediolanense sub eodem S. Leone, ab Eusebio Mediolanensi Episco. po cum suis Comprovincialibus ante Chalcedonense habitum, anno que I. ad profitendam, de subscriptionibus testandam doctrinam de Incarnati ne Verbi, a S. Leone ad Flavianum in Epistola mulam. Erat enim pristino usu receptum, ut cum oecumenicum indicebatur Concilium, cui non omnes interesse poterant Occidentales Episcopi ; hi, si opportunitas te poris id serret, vel Romae ad Synodum convocarentur, vel habitis sub Metropolitano Provincialibus Conciliis, per Synodalem Epistolam de sucisum agio Romanum Pontificem certiorem facerent , atque ita ipsi licet absentes, suum quodammodo suffragium per Legatos a Romano Pontimce missos & instruetos, in oecumenico Concilio serrent, & hunc in finem, iussu S. Leonis ante Chalcedonense cecumenicum contra Eutychen& Dioscorum indicendum, hoc Provinciale Concilium Eusebius Medio.

lanensis habuit. 7. Chalcedonense cecumenicum IV. anno eodem 4s I. sub eodem S. Leo. ne Romano Pontifice, & Marciano Imperatore contra Eutychen & Dioscorum a 636. Patribus habitum, ut fusius visum est supra. 8. exandriniam anno Asa. sub eodem S. Leone Rom. Pontifice, a

Poterio Alexandrino Episcopo, & in locum Dioscori, magna Alexandrunorum seditione, subrogato celebratum ; in quo actum est de Eutychianorum conversione , & concessum, ut qui ob haeresim Eutychianam huctenus fuerant ab Ecclesiae communione separati, ad eam redire possint, fidei Catholicae consessione praemissa. s. constantinopolitanum 73. Episcoporum , anno Domini 439. sub eodem S. Leone Papa, a Gennadio Constantinopolitano Episcopo, praesent bus Domitiano atque Geminiano Episcopis, Sedis Apostolicae Legatis, his,

tum , ad Ecclesias ab Eutychiana haeresi & a Simoniaca labe purgandas;& in quo actum est primo de firmando fidei decreto in Chalcedonensi Concilio edito , & ab intreticis frequentibus ictibus impugnato ; deinde contra Simoniacam Constantinopolitanae Ecclesiae labem editus est ille Ca- non , qui in Encyclica hujusce Concilii reperitur Epistola.

ARTICULUS X.

De conciliis in causa trium capitulorum habitis. Coneilia Irca celebrem trium Capituloriim controversiam , quae per annosv xi centenos Catholicam exagitavit Ecclesiam , ista ruperiuntur

mix habita Concilia:

rum c uia. habitum , cuius occasio dici potest Theodorus Caesareae Cappadociae Α chiepiscopus. Is enim cum Iustiniano Imperatori suasisset, futurumque promisisset, ut si tria Chalcedonensis Concilii Capitula, nempe Theodorum Mopsuessenum, Epistolam Iba Edessent, de Theodoreti Cyrensis adversus Cyrillum scripta condemnaret, statim Acephali omnes Chalcedonense Conciliam susciperent et cumque monitis eius persuasus,publico edicto haec praelata Capi-

220쪽

Liber quintus. i ii γ

Capitula damnasset Iustinianus, hoc in edictum insurrexere Vigilius Roamanus Pontifex , caeterique Occidentales Episcopi, & praesertim Africa ni, putantes hoc edictum in praeiudicium Chalcedonensis Concilii datum, quo in Concilio nas & Theodoretus fuere post abiuratos scriptorum crvores admissi. Plane sciens Imperator hoc liuim edictum nullius roboriseisio , nisi esset Episcoporum , & Vigilii praesertim Romani Pontificis amctoritate & subscriptione firmatum, de Concilio regia in urbe celebram do cogitavit, Uigiliumque Romanum Pontificem honorifice rogavit &induxit, ut Roma Conliantinopolim veniret. Quo cum pervenistet, obtinuit Iustinianus , ut trium Capitulorum ibi in Io. Episcoporum comventu causam examinaret. Sed hos cum vidit inter se dissentientes Episcopos Uigilius, statuit per seipsum seorsim a Synodo judicium ferro; de reipsa singulorum suffragiis sibi scripto delatis, ludicium tulit , quo tria

praefata Capitula hactenus cum occidentalibus propugnata damnavit 3 quod cum audiitsent, improbarunt Occidentales Episcopi, & datis ad Iu-1tinianum literis, trium Capitulorum de sentionem suscepere. Quos motus clim viderent Vigilius & Iustinianus sedari non polle line Concilio utibversali, de iIlo indicendo simili conveniunt, de loco disconveniunt: interim usque ad illud cecumenicum proxime suturum Concilium, de proposita trium Capitulorum quaestione tacendum , omnibus sub anathematis poena imperat Vigilius. a. Mopsuessenum novem dumtaexat Episcoporum Concilium , sub Vst lis pariter habitum Mopsuesia in Cilicia , anno Domini sue o. adversiis Τheodorum Mopsuestenum, ab annis sere centum ante de iunctum, de contra ipsos Theodori, edicto Imperatoris condemnati , defensores ; in quo decretum est, Mopsuestiae antiquas inquirendas esse memorias, & videndum num de ipso reliquiae conservarentur aliquae, & num in sacris ejus.

dem Ecclesiae Dypticius ipse cum aliis ejusdem Civitatis Catholicis Episcopis reperiretur adscriptus.

3. Aurelianense V. quinquaginta Episcoporum sub eodem Romano Pomtifice Vigilio celebratum, anno Domini s sa. occasione trium Capitulorum habitum esse suadetur ex I. Canone damnante Nestorii & Eutychetis hinreses, quarum causa non ignorabant Concilii Patres, Ecclesiam praesertim Orientalem agitari trium Capitulorum controversia. q. constaritinopolitanum, quod fuit cecumenicum quintum , contra orbgenis errores, & pro componenda trium Capitulorum controversia, sub

eodem Vigilio Papa, & Iastiniano Imperatore habitum , anno 3 3. & de quo fias ius supra, ubi de cecumenicis Conciliis. s. Ierosolymitanum unum eodem anno sue 3. sub Vigilio similiter hab,

tum a in quo quinta cecumenica de tribus Capitulis approbata Synodus, & cuius acta summatim reseruntur act. I. Concilii Nicaeni secundi , his verbis r Praetereὰ Imperator noster Dei amantissimus acta Synodi quinta Ier olymam miset, in qua civitate coacto Discoporum conventu , quotquot erant Palaestinorum Episcopi, manibus oe pedibus ct ore sententiam oe R tutum Synodi confirmarunt ; nise quod Alexander Episcopus ADter contrarium sensit : quamobrem Episcopatu exutur , DRantium se recepit, ct terraemotu

absorptus est o defossus.

6. Aquileiense Conciliabulum eodem anno sue a. & sub ejusdem Vigilii Pontificatu , ab occidentalibus Episcopis habitum , contra quintam de tribus Capitulis Synodum. Cum eniin putarent Occidentales Episcopi ,

SEARCH

MENU NAVIGATION