장음표시 사용
61쪽
sa PETRI JOAN. PER PINIANI longitudinem sane prudenter, & amice reprehendis , dum ineptiam tibi attribuis , quae in te nulla est : ut ego me ineptum
fuisse intelligam . qui homini & eruditissimo , & diligentissimo plura scripserim , quam decebat. Malui videlicet in hac of- fieti tibi tam diu debiti solutione nimis
multam meam Operam videri, quam desiderari diligentiam. Tu, si qua in re mihi gratificari studes , de quo tuam sententiam expecto, de eo quid existimes , facito me
quam primum per literas certiorem. Aldo Manutio, quem ego jam in eam rationem ingressiam ; non enim vereor ne de tali
adolescente nimium tibi videar polliceri; brevi spero fore similem patris, misi statim epistolam tuam , ut, quae volebaS eum ex me scire, illa melius ex tuis verbis ipse cognosceret. Incredibile est quam vehementer doleat , officio tibi se videri defuisse. Tametsi, cum nullam in se culpam haerere sentiat, quod ne literam quidem a te unam acceperit; illud magis dolendum vere existimat , epistolas tuas interiisse :qui dolor non Aldum modo , verum etiam me, & ipsius patrem , virum nostrae , superiorisque memoriar facile principem , at tingit. Magnam enim jacturam omnes ar-
62쪽
bitramur Latinas literas fecisse; quod speramus eas antiquae illius elegantiae & urbanitatis fuisse refertas. Ipse quidem postridie quam tuam legerat, epistolam mihi
dedit , ut Omnia uno verbo complectar, plane Manutianam , orans , ut eam ad te quam primum mittendam curarem : quam
ideo dedi serius, quam oportebat, ne sine meis illa, vel potius ne sine illa meae. Timebam enim , ne si priorem illam accepisses , ita capereris dulcedine sermonis, ut respueres postea mearum acerbitatem :si veros pariter meae perferrentur , largconfidebam , ut earum asperitas illius jucundissima suavitate leniretur. Eam ubi legeris, non dubito quin omni suspicione deposita , prestantis adolescentis erga te mirificum animum comprobatura sit humanitas tua. Obsecro te tamen pro illa benevolentia , quam adversum me, nullis meis meritis , tua sponte suscepisti, ut ei quae miseras, nec accepit, si quo modo fieri potest, remittenda cures , neque illarum literarum suavissimo fi uctu nos prives. De Quintiliani senioris declamationibus illud modo respondit r eas multos abhinc annos editas , Venetiis aliquando se vidisse; an denuo intra duodecim annos proximos
63쪽
cxierint aliunde, nescire. Nec ego quidem adhuc quidquam audivi. Marcello fratri tuo Huem & virum optimum esse intelligo , & mei amantiorem , non quam ipse veliin , sed quam ipsi forte expediat , dic multam salutem meis verbis ;eumque admone , ut videat quid agat, quo progrediatur , quid oneris suscipiat,
quantum adeat periculum. Nam etsi vel casu aliquo , vel multo etiam magis humanitate, & benevolentia in me tua visa sunt adhuc Vera , quae dixit e metuo tamen, & magnopere quidem metuo , si de homine ζ doctone , an indocto, non dico , certe homine ,' nimis magna & preclara predicare perreXerit, ne qua in re deprehensus , omnium in posterum fidem amittat. Parumne ei videbatur meas pueriles Dugas cum Hermogenis , & Quintiliani gravissimis prsceptis exaequare , nisi etiam anteferret Dictavi aliquando -υ -αων meis auditoribus quaedam , non inficior , nec possum inficiari, si velim. Sed ea non tam commentatione , & cogitatione tacita perfecta sunt , quam scholae nostrae vocibus , & clamore jactata : quae si cogitatione tua
digna judicarem , aut facile putarem posse describi, me sane tibi fratrique tuo hanc
64쪽
peram negare valde puderet ; atque adcotimerem, ii negarem , ne quid de amore nostro diminueretur. Nunc autem , nisi tibi videtur secus, in re tam tenui tantum laboris non censeo collocandum esse. Uevolentia erga me tua. Jam haec scripseram , cum Aldus exempla tuarum , tum
ad ipsum tum ad patrem literarum, ad me detulit, quae ex epistola scripta mense proximo ideo a te missa esse constabat, quod nihil ad eos perlatum esse comperisses. Perlegi cupidissime, & magna cum voluptate. Itaque nunc sola epigrammata desiderantur. Patris etiam epistolam mihi recitavit , qaa respondit tuae. Illa si tibi prius , quam nostrae, reddetur; scito tamen multo esse literis Aldi recentiorem. Sed quid scribo quasi vero non hoc tu perte , sine admonitione mea , potueris viderum si quid aliud suspicabere , longe me
lius ducam meas a vobis ineptias rideri, quam ullam fieri diminutionem de bene-
65쪽
PETRI JOAN. PER PINIANItem in errorem induxerunt. Vale. Romae x. Cal. Febr. M. D. LX IV.
Ad sexmm m octabam quaestionem. .
DE octo quaestionibus ad me missis
duae restant , sexta de antecedentibus, consequentibus, & repugnantibus , &Octava de ratione argumenta oratorum in suos quaeque locos referendi; de quibus quid sentiam, tibi diligenter exponere conabor. Antecedentia & consequentia non uno modo mihi dici videntur. Sunt enim quae tempore vel antecedant, Vel consequantur, ut juventu S antecedens est senectutis,
vita mortis , possessio amissionis , debitio solutionis, insidiae csdis , caedes haesitationis & palloris , colloquium flagitii , flagitium ruboris. Sunt alia , quae temporis omni discrimine sublato , in concludendo tamen alia aliis antecedunt, vel consequuntur ἔ ut, ex quibus alia necessario efficiuntur , ea antecedentia dicantur , quae Vero concluduntur ex illis, consequentia. Priori genere adjuncta continentur , quaeque an te rem sunt , quaeque postea sequuntur. Nam divisionem a Cicerone traditam, quae adjuncta in tria tempora partitur, non mo
66쪽
do veram arbitror , sed etiam propriam illius loci, quamvis & similitudines , &comparationes, & alia argumenta fortasse ex instantibus , praeteritis futurisque ducantur. Quis enim non intelligit conjuncta sola ex omnibus generibus argumentΟ-rum esse ejusmodi, ut partim antecedant, rartim in re sint , partim consequantur, Cum tamen spectent ad rem ipsam Θ Ro-dulphus autem, & omnes alii , qui distributionem illam hoc nomine reprehenderunt, quod vel omnibus , vel plerisque lo- Cis communem esse dicerent, nihil aliud egerunt, nisi declararunt adjunctorum vim, naturam sibi non fatis esse perspectam , nec videre quantum inter haec intersit ex eo , quod multo ante gestum sit, neque tUm, cum gereretur, ad quod modo probandum est, pertineret, similitudinem capere , & confirmare caedem ex armorum, ceterarumque rerum pertinentium ad caedem faciendam apparatu. Ad conjuncta igitur magis attinet illa prior antecedentium , & consequentium significatio. Posterior est hujus loci propria , & disputationis a nobis institutae. inamquam inter dum consequentia sic accipiuntur , ut adjuncta omnia comprehendant. Etenim Ari
67쪽
stoteles de captione ex consequenti verba faciens , omnia signa oratorum ex consequentibus oriri confirmat : Nemini autem dubium est , quin & ex iis, quae ante rem,& ex iis, quae cum re sunt , multa sumantur. Sed hoc nemo unquam dixit apertius , quam duo principes Latinorum rhetorum , M. Tullius , & Quintilianus : nam ille conjecturae locos explicans in partitionum Oratoriarum libro , cum accusatoriduo prima esse dixisset causas , & eventu S, eventus autem esse consequentia qus
dam signa praeteriti , & quali impressa facti vestigia , posteaquam multa ejusmodi signa collegit : Haec enim , inquit , m talia sunt , quia aist in re ipsa , aut etiam ante
quam ladium est , aut postea suspiciosum cri
men esticiant. Hic vero cum appellasset consequentia pro adjunctis in lib. v. calxx. si haec , inquit , consequentia , dico άκολοδα r e t enim consequens sapientiae bo
vitas , illa sequentia quae postea fa-
dia sunt, aut futura. Nec sum de nomι- Ibus anxius. Vocet enum , ut boluerit quis que, dum ris rerum ipsa manifesta sit; appareatque , hoc temporis , illud ele naturae. Itaque non dubito haec quoque conseqωentia , quamius ex prioribus dent assumeu-
68쪽
tum ad ea quae sequuntur. Quo minus mirandum est , quod Perionus jam ante vidit , & prudenter admonuit , Ciceronem in a. de Orat. lib. consequentia dixisse pro adjuncti S. Verum haec tametsi non inutilia forte sunt, aliena tamen ab eo , quod quaeris. Venio ad rem ipsam. Recte mihi videtur Rodolphus M. Tullii Ciceronis de ante- Cedentibus, consequentibus , & repugnantibus explicare sententiam , in connexis videlicet & conjunctionum negationibuS ,
Omnem eorum vim esse potitam : argumentumque dici ex antecedenti , si ex eo Primum quod in connexo est,essiciatur id quod consequitur ; contra eX consequenti : eX repugnantibus autem , si addita vel adempta negatione consequenti , conjunctio conficiatur ex duabus partibus ita dissidentibus, ut cohaerere nunquam possint, eique negatio prsponatur , ut non & numerata pecunia est argentum , & non est legata Fabiae numerata pecunia : non &oriente Canicula natus est Fabius ,& in mari Fabius morietur. Nihil enim aliud voluisse Ciceronem ipsemet ostendit , cum in lib. de fato , quo loco peracute contra Chrusippi sententiam colligere conatur ,
69쪽
so PETRr IOAN. PERΡINIANI ' omne quod falsum datur in futuro , id fieri non posse ; tum in topicis , ubi 'locum hunc proprium dialecticorum affirmat esse. Qusd nunquam, ille fecisset , opinor , nisi hanc ex connexis , & conjunctionum negationibuS argumenta concludendi, rationem significari putavisset, quae ab oratoria consuetudine dicendi, & oratione populari, longe videtur esse remota. At ΠΟ-mina profosso, Graeca praesertim, declarant hoc ipsum existimasse veteres illos hujus artis auctores. Nam apud Aristotelem , tum in top. tum in lib. de sophistarum reprehensionibus, & apud Alexandrum diligentissimum ejus interpretem , antecedentia vocantur , quae M. Tullius in a. de
oratore lib. interpretatur praecurrentia; consequentia Vero πα-το, μομενα, quae
in eodem loco ille Latine explicans consentanea appellat. Atqui nec quae anneXa sunt, , vel prscurrentia , nec qui
nea recte dicerentur. Hujus ergo rei firmissimum argumentum illud agerre possum , quod cum in comparationibus , &proportionibus numerorum, illum mathematici τον ηγο-ινον appellent, qui prior asi sumitur ad comparationem ; quicum au-
70쪽
ALIQUOT EPISTOLAE. 6 Item ille confertur, eum τι ν ἐπιμενον : si quando comparatio commutetur , ut CX I. Euclidis libro cognoscitur, fieri dicunt ex precurrente consequentem , ex consequente prscurrentem : ut si novem cum sex comparentur , novem praecurrentia sint , sex consequentia , si vero contra , sex cum no-Vem conferantur , sex antecedentia sint , consequentia novem. Idem ego prorsus in his dialecticorum antecedentibus & consequentibus evenire credo. Etsi namque neque Aristoteles , neque Alexander ipsa connexa exprimit, ea tamen intelligi oportere, ut mihi quidem videtur, perspicuum est ex utriusque verbis. Duo certe antecedentium exempla , quae ab Alexandro proferuntur, unum ex Phaedone, ubi Socrates demonstrare nititur , esse apud inferos animos mortuorum , alterum ex Menone, quo loco probat doceri posse virtutem , non aliter quam cor ex is ab ipso Platone tractantur. Ejus verba in Phaedo
vii; Quibus ita positis , eo Socrates confert disputationem suam , ut illud antecedens confirmet , fieri viventes ex mortuis , ut quod est consequens , mortuorum animos