Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

nonpotest pre unam desinitionem explicari, ut expresse docet Arist.

Quaestio ergo procedit de tribus aliis. Et sunt circa eam itet opiniones. Prima asserit, definitum huius definitionis esse naram genericam , secundum essentialia ; ita ut animal sit genus ac praedicabile de pluribus differentibus specie in quid; ut est vivens. sensibile : & sic de caeteris generib . Haec attribuitur Scoto : qui

Cum astirmet nMuram esse uniuersalem secundum se;& ante opexatiouem intellectus, videtur consequenter asserere, quod sit genus,vel species essentialiter. Et probatur ratione : Quia illud

est definitum , eui conuenit desinitio : sed praedicari de pluribus

disserentibus specie, conuenit naturae secundum estentiam,& non ut denominatur a secunda intentione:ergo illa est definitum. Minor probatur, quia animal secundum quod est vivens sensibile; praedicatur de homine, & leone, & non ut denominatur a secunda intentione: nam si hoc modo praedicaretur, dum dic us,homo est animal, ergo sensus esset; homo est gunus. Probatur co sequentia:Quia animai,ut denominatura secunda intentione, eligenus.

Haec sententia nec est Scoti, nec est vera, sed falsa, Prolutur, primum:quia licet Scotus afferax dari unitatem formalem a parte rei, quae est fundamentum generis, & speciei: genera tanten,& species, denominationes tributas naturis ab intellectu esse docet : quare non tenet naturam realem secundum essentiam csse definitum. Quod vero talis opinio sit falsa , hoc argumento prohatur. Si n4tura generica secundum propriam essentiam est definitum : ergo secundum propriam esientiam est genus, vel saltem esse genus, erit propria pallio eius: sed quae sunt egentialia naturae genericae, aut propriae passiones eius, conueniunt necessario speciebus, ut quaecunque sunt essentialia animali, aut tanquam propriae passiones ei conueniant , sunt essentialia equo, & leoni, aut propriae passiones eorum: ergo esse genus, aut praedicari de pluribus differentibus specie,conueniet speci: bus:quod patet esse falsum. Secunda opinio est Caietani in Opus de Ente, & Etantia, cap. 4. ubi tenet nec naturam genericam, secundum Essentialia, nee ut denominatur a secunda intentione, esse definitum. sed secumdam intentionem. Quam tamen dupliciter posse considerari ait: Primo, vi Quot hoc est , ut ratio est denominaudi naturam geneticam : ficut albedo est ratio denominandi corpus album : Schoe est considerare illam in abstracto. Secundo, potest conside rari,in quantum refertur ad species: m cum sit relatio rationis, essentialiter respicit terminum: terminus autem relationis ge-

dile

112쪽

3c hoc modo sumitur ut Quod,& in concreto;& cst proprium de. finitum huius definitionis,non vero primo modo sumpta. Probat Caiet. hoc argum. Definitio debet conuenire definito essentialiter, si sit quidditati ua: aut tanquam propria patito,si sit descriptiua: sed praedicari de pluribus differentibus specie,conuenit naturae genericae ; ut animali, aut colori accidentaliter,etiam consideratae in communi: Ad secundae intentioni in concreto e L

sentialiter; quia secunda intentio generi s , essia saliter respicit species; eu sit relatio ad illas ergo haec & non alta,erit definitum. Haec opinio etiam eli falsa : quod probo. Primo, praedicari de 3 pluribus, conuenit generi concreto : quia quod praedicatur de pluribus , concretum est , sicut disgregare visum , conuenit albo

In concretor sed haec opinio non ponit genus in concreto definiri : ergo est falsa. Probatur minor. Quia concretum accidentate , quale est genus, significat serinam , nempe secundam intentionem : & connotat subiectum, nempe naturam genericam, cui conuenit praedicari de pluribus : si ergo natura generica non est definitum, sed secunda intentio:ergo non definitur genus in concreto , sed in abstracto,quod contradicit verbis definitionis. ucundo, etiam si consideretur secunda intentio generis, inquantum relatio ad species non est concretum , sed abstractum:

ergo falso eam vocat concretum Cate. Probatur antecedens; quia Concretum relationis est relatiuum, sicut concretum albedinis

est album : sed secunda intentio generis , etiam in ordine ad species , non est relatiuum , quia non est id quod resertur , sed ratio

reserendi: ergo non est coneretum I sed abstractum. : - ,

Tertia opinio, est D. Tho. in opus c. de eme 3c ellent a , cap. . 'ubi asserit;definitum adaequatum ex natura generica , & secunda intent one constare : hoc modo consderatis , nempe, natura generi ca,non secundum se, sed ut denominatur a secunda intentionein secunda intentione denominanter ita ut natura hoc modo

considerata, sit definitum materiale.& ut Quod:quia illa est,quae praedicatur de pluribus dis serentibus numero. Et secunda intentio , sit definitum formale,& ut Quo : quia non est id quod pr*dicatur , sed ratio praedicandi: ex utraque vero resultat unum definitum adaequatum , & per se : quia non consideratur tanquam aggregatum ex eis: sed tanquam includens unum in ordine ad alterum : quae vero per se sunt ordinata, non efficiunt unum per

accidens. Exemplum habemus in hac definitione,Disgregativum visus.Cuius definitum materiale,& ut QMd,est eorpus;Vt denominatur ab albedine:quia ei conuenit disgregare visum&rmale vero,& ut Quo;albedo : quae potius est ratio disgregandi visum: sed ex utroq;vt ordinato ad alterum, resultat unum definitum da quatum,& per se .Hanc sententiam sequuntur Iauelaa sua Logica

113쪽

xica tit. .c. i. Paulus Venetus c.de genere. Solus ibidem qu. unica. TOlctus q. I. Et videtur nobis probabilior,&sequenda.

Et probatur hoc argumento. Illud est definitum alicuius desinitionis,cui per se conuenit definitio : sed praedicari de inpluribus

disterentibus specie in quid, per se conuen't naturae genericae, ut denominatura secunda intentione generis,& cum ea per se conuertitur: nec alteri potest copuenire:ergo haee sola potest esse dea finitum. Probatur minor: quia sicut corpori, ut denominatum. vel informatum albedine, per se conueniet esse disgregativum v, sus ; ita natura generica, ut denominatur a secunda intentione,

per se praedicabilis est de pluribus differentibus specie: quidquid est praedicabile,de pluribus disterentibus specie in quid ; est

natura generica ; ut denominata, a secunda intentione. Quod vero ei soli conueniat per se , probatur, quia eidem naturae nou conuenit essentialiter ; ut contra primam opinionem probatum est, sed solii ira potest ei conuenire accidentali ter, Sc secundae in istentioni solim potest conuenire , ut Quo , cum non praedicetur

de pluribus disterentibus specie , scd tantum sit ratio praedicandit

Solum ergo conuenire potest per se eidem naturae, ut denominatae a secunda intentione.

Pro solutione argumenti primae opinionis, notandum est Duo esse consideranda in praedicatione cuiliscunque praedicabilis ex parte praedicati. Primum; Ratio formalis , quam praedicat de subiecto. Sectin- dum Conditio sub qua de illo praedicatur I ut dum praedicatur species de indiuiduo in hac praedicatione : Petrus est homo, ratio

formalis quam praedicat de illo,est essentia hominis.sed conditio sub qua praedicatur,est esse speciem:quod est denominari a secunda intentione speciei,quae est relatio speolei ad indiuidua. Ex hac distinctione, respondeo ad formam arg. distinguendo minorem hoc modo: Si in praedicaxione generis de specie, dum

dicimus, Homo est animal, consideretur ratio formalis, quam animal praedicat de homine , verum est quod praedicetur secundum essentiam, in quantum est vivens sensibile si vero consideretur conditio sub qua praedicatur: est secunda Intentio generis , aqua denominatur : & ideo ratione talis conditionis conuenit ei

praedicari de pluribus disterentibus specie in Quid : & non secundum essentiam , aut praedicata essentialia: quamuis haec praedicet de eisdem speciebus. Et ex hoc intelligitur sensus huius propositionis : Homo est animat:& aliarum, in quibus genus praedicat ut de specie : qui non est, hominem esse genus,leὰ esse vivens sensibile: nam haee est ratio formaliri , quam praedicat de illo: ex qua aec: piendus est sensus propositionis, & non ex conditione sub qua praedicatur .quae est secunda inteptio.

114쪽

s6 Cap. a genere,quast. a.

Pro solutione argumenti Caici. aliud est notandum : nempe duplex esse materiale significatum generis,in concreto signficati, sicut aliorum concretorum accidentalium. Vnum proximum, adaequatiam,& per se s Aliud remotum , inadaequatum & per accidens materiale significatum albi,adaequatum , & per se , est corpus: inadaequatum,& per accidens,paries, aut aliud quodcumque corpus particulare : ita significatum materiale, per se adae-suatum N proximum generis, est natura generica in communi; quae denominatur genus , a secundo praedicabili: Remotum ve- 1 indaequatum , & per accidens,est animal, vel colost Et ex hoc respondetur ad formam arg. distinguendo minorem : Namaicet animali , aut colori conueniat accidentaliter definitio generis: quia si1nt significata materialia , remota , & per accidensmaturae tamen genericae , ut denominatae a secunda intentione generis: per se conuenit, & non accidentaliter. Sicut corpori, ut nabenti albedine, per se conuenit esse disgregativum visus: secundae autem intentioni, etiam in ordine ad plures species, non conuenit definitio:nis,ut Q D: sicut probatum a nobis est.contra Caiet.

An definitis generis sit quidditativa vel descriptiua.

DV o sunt explicanda, ut soluatur quaestio praesens. Primum; qualisnam sit definitio generis: quidditativa, vel descripti. aa. Secundum : quidnam pro genere in ea ponatur : uniuersale, aut praedicabile, vel quid aliud: ideo in duas partes diuidenda est quaestio. Circa primam vero , duae sunt opiniones , quasi extremae, & altera media. . . :

Prim spinio extrema asserit. Non solum non esse quidditatium,aut estentialem desinitionem generis;sed nullo modo posse definiri genus definitione quidditati . Quam sequuntur Alber

tus Magnus,tradi. I. praedicabilium. cap. 3. Villat pandieus in prissenti cap. & pro eadem citat Ammonium. Toletus quaist. I.huius cap.Probaturque hoc argumento. Genus est concretum acciden. tale, includens pro materiali naturam geneticam:quae potest esse substantia, aut accidens reale: & pro formali secundam inte tionem,quae est ens rationis r hae utem diuersis habent essentias; ergo non possunt una definitione explicari. quare insen poterit genus definiri definitione quidditativa. i . - dSecunda opinio extrema, Non solum asserit, posse gehus d

finiri definitione quidditatiua ; sed hanc definitionem eius por' phyrio assignatam, esse quidditatiuam. Ita Scotus qua LI . Lue valuerialium : quem 1eqvitur calet quAst. I.buius cru in istu' .

115쪽

Cap. a. de genere, quaest. 3. U I

tione ad primum. Probat Scot is hac ratione. Genus cous deratur a Porphyrio in licia opere lub latione praedicabilis: sic iri & cateia Taedicabilia: sed delinitur per praedicari de pluribus distcrentibus specie: ergo definitio est quid ditativa. Probatur consequentia quia Praedicabile dicit potentiam praedicandi; & pradicari est proprius actus talis potenti ae; sed potentia definitur quid ditatiue per pio Prium actum; a quo id thit tuam essentiam, aut speciem : elgo dcii, nitur. genus, ut praedicabile quid litiue Turcia opin o est commviris que duo a stirmata limum ; quod

genus potest definiri quid litaticio. Secundia oe; quod definitio Porphyri j , non est quid ditatiua; sed descriptiua. h r qaantum ad hoc

secundum; eam tenet D. Tho. opus. 8 . tract. I. Cap 2. & 3 Alber-bertus Magnus tracta. 3. piaedicabilium cap. 34. Ammon us & Vil-kpende iis , ubi supra. Notus quae si . unica huius capitis. g. vltimo. Toletus quaest. L. Mercatus cap. de specie, fol. I s. col. 2. Et haec est

Probatur autem primum , quod assirmat: genus posse definiti quid ditatiue, hoc argumento. Vniueilali: eit genus ad quinquep aedicabilia , ut quaest. g. v niui r salium probauimus, ergo primum adicabile , quod est genus , est si ecies uniuersiabs : sed quaelibet species componitur ex genere i& differentia, tanquam ex partibus essent talibus ii ergo per eas potest definiri: & definitio tradita per genus,& differentiam, est quid ditatiua ; ergo genus potest definiti definitione quid ditativa.

Probatur secundo, Quod definitio Porphyri j non sit quidditativa primo ex verbis eiusdem cap. praesenti, quae sic habent. 2 oderiam desictibentes ossi nar-t: genus esse dicentes : quod de plurabis, disserantibM 'ecie, in eo quod quid, adicatur. De inde ratione: quia duo habent praedicabilia , ut iuperius probauimus. Pr unum; quod sint uniuersalia: hoe est, unum in multis: deinde quod praedicari possint de eisdem : & primum se habet tanquam ei lentia eorum 3 secundum ut propria pallio. Sed g nus definitur per praedicari de multis: ergo definitur per piopriam passionem : definitio autem quae datur per propriam palliolienaicii 4escι iptiua : v; si defiuiatur homo per risibilitatem : ergo definitio generis est deseri priua. Ad argum .primae opin:onis, respondetur; diuersa esse , quae includit genus; sed ordinata inter tertiam includit natu lam , ut Ordinatam ad secundam intentionem : tanquam ad formam denomi-uantem:& secundam intentionem , ut ordinatam ad naturam, tan . quani ad subiectum denomina uin i & ex hoe efiicimi Vnum OI-dine quod una definitione possit explicari. Ad argumentum Scoti respondeo, distinguendo antecedens: sam si intelligatur genus , & reliqua praedicabilia considerari a

116쪽

Porphyrio. ut praedicabilia , in eo sensu , ut praedicabilitas sit ratioerntialis eorum: falsum est : nam essentias s ratio potuis est uniuersalitas. Si vero inte ligatur considerari, ut praedicabilia, ita ut praedicabilitas sit passi , communis. quae de illis probatur, verum est:&ideo per illam definiuntur o muta , tanquam per communem

passionem, quod est definiti definitionibus dercriptiuis: & tales de

bent omnes reputari.

. Secunda pars quaestion SSd supposto, quod sit descr ptiua definitio, quaeritur in secun i

d a parte quastionis : Quidnam ponatur in ea p:o genere. Ex pruna opinio asserit,genus huius definitionis esse uniuersale: quia licet non ponatur expressi, verbo , refertur tamen per illud retari-uum, quod praedicatur de pluribus: id m enim est dicere, Genus esse quo praedicatur de pluribus, ac dicete . Genus esse uniuersale. Haec tamen sententia non potest in primis defendi , apud Po phyrium quod sic probo, Porphyrius exponens eandem definitionem, inquit, per illam particulam , praedicari de pluribM; excludi indiuid sum: quod non potest esse verum, si uniuersale sit genas: nam iam esset exclusum per illud: cum individuum non ii niuersale. I inde,non potest de Andi, quod definitio sit descriptiua: nam si auferas illas palliculas, praedicari de pluribus,& loco earum ponas uniuersale: sensus definitionis erit, Genus est uniuersale in multis, differentibus specie in quid : & ideo auferetur propria passio: qua ablata, non erit definitio desci iptiua , contra communem sententiam, ex Porphyrio,& ratione probatam .. Secunda opinio asserit. genus in hac definitione esse praedicabile quod explicatur per illa verba,quod pradicatur de pluribm: naverba in definitione, non dicunt actum,sed aptitudinem et idu ergo

est dicere genus est quod praedicatur de pluribus:ac si dicatur,quod aptum est praedicari de plur: bus, sed esse aptum praedicari de plui xibus idem est , ac elle praedicabile de pluribus t ergo praedicabile ponitur loco generis in hae definitione. Tertia opinio est communis, & teuenda : quod loco generis

ponatur natura generica, non quidem eodem modo sumpta, ac

dum dieitur esse definitum, sed alio: nam dum definitum est, sumitur simul cum secunda intentione,a qua denominatur, & eum quarnum definitum per se iacit 'nitate ordinis : sed pro genere poni- cir solum, ut in eommuni sumitur, non ut ordinata ad secundam

intentionem. QSod possum explicare e3emplo albi, quod dum hoe modo definitur, Album est disgregativum visus, definitum est

corpus, ut denominatur ab albedine r ita ut ex utroque, nempe ex corpore, M δlbedinetoidinatis;fiat unum definitum completum

117쪽

4m,8c per se : sed loco. genetis ponitur corpus absolute sumptum: GC eit , non considerato sub denominatione albedinis , nec simul Um illa. Hanc sententiam sic explicatam sequumur, Ammonius, Libertias Magnus,& Catiterus, locis superius citatis. Et videtur no- is probabilior. 'Nam in primis colligitur ex doctrina D. Tho. r. lib. de interrit Latione, ca. I. le R. 4. & opus. de erire & e sientia ca. 7. ubi tra-lit modum definiendi accidentia in concreto di per subiectum loco

entiae r ut risibile quod iit homo aptus ad ridendum : risibilitatem/ero: quod sit aptitudo hominis ad ridendum. Et rationem utriuΩque esse et quia polle in h.rrere sit biecto, est de esistitia accidentis: ed inhaerentia in subiecto proprie explicatur per idem subiectum politum in definitione : ergo proprie definiuntur accidentia , peri ubiectum loco generis:si definiantur in concreto, loco differentiae, si in abstra isto.

Deinde, ex hac doctrina eonficitur hoc argumentum ad illam probandam. Genus definitur a Porphyrio in concreto ; ut significant verba definitionis. Quod pradicatur de plurum disserentibus pecte in quid. Nam concretum est; quod praedicatur; non abstractum: sed genus est concretum accidentale. sicut album: ergo desinitur per subiectum loco generis: s ubiectiam vero est natura gene-nerica: sicut subiectum albedinis est album : ergo per illam loco generis in definitione positam definitur: Ze sensus definitionis est: Genus est natura: quae praedicatur de pluribus differ coetibus specie in quid. G Ad argumentum primae opinionis respondetur: Accidentia me lius definiri in concreto, per subicctum, quam per genuS : quia melius explicatur per illud inhaerentia aptitudinalis: quae est de essentia eorum. Vnde mag:s proprie reflartur subiectum generis, quod est natura er illud ta latiuum , quod praedicatur : quam uniuersiale. Et eodem modo responuetur ad algumentum secundae Opi

QUAESTIO IV.

Vtram genus includat disi rentias o species asta, meUoiam pdtentia. V Alde utilis est quaestio haec,ad intelligendam naturam generis : sed pro breuiori resolutione eius notandum est: Tribus modis intelligi posse, qubd unum contineat alterum actu. Pii- mo: actu distincto : sciit definitio continet utramque siri partem. nempe genus, & differentiam, Secundo : actu determinato , sed non expresio: sicut si ecies continet genus ,& differentiam : ut

118쪽

IOD Cap. 2. de genere, quaest. 4.homo, animal,& rationale. Tertio , consule, & in determinate : οe Is continet modos inti insecos substantiis,& accidentis : qui su ut per se, M in alio : non soldm confuse, sed neutrum derer minando

potius,quam alterutrum.

Ex his tribus modis 1 Primo certum est ; genus non contineredisserentias actu distincto, sicut definitio continet genus de disterentiam. Probatur euidenter: quaa si animal contineret actu distincto rationale pet illud solum possemus definii e hominem, dicentes hominem esse animat: quia in animali ecia includi Lur actu, atque distincte rationale:& ideo talis desiuitio conitaret gene se, iusserentia:& ideo esset sufficiens. quod patet e it e falium.

Secundo, cia tum est genus non continere dissetentias actu determinato , licet confuso contineat, ut animal non continet rati

nate, sicut homo. Quod probatur: quia si animal contineret actutationale, de irrationale, falsae essent omnes praedicationes, in quibus praedicatur de suis speciebus: ut homo est animal, leo est animal quia sensus esset, homo est rationalis. di irrationalis: dc similiter leo,quod est absurdum. Solum ergo potest esse dubium , ad genus contineat differentias actu indeterminato , Se consuta; ita ut nullam particularem potitis,quam alteram exprimat, sed omnes in determinate dicatur spontinete,diuerso modo , ac species quaelibet continet suam disterentiam iam homo. licet non expresse contineat rationale, tamen determinate,ita ut hanc disterentiam,& non aliam contineat; animal vero non sic potest continore rationale, de irrationale : quia non magis unam quam alteram dicit , sed sub eadem confusione vitamque. Nihilominus posset intelligi actu confuso , εἰ inde rerminato, eas continere,iuxta tertium modum. Et se: hoc modo eo

tinendi actu differentias, procedit quaestio:cuius sensus est, An gemnus actu conius o. atque in determinato contineat disserentias, vel solum in potentia: sicut materia continet sormas , solum in potentia.

Et pii ma opinio asserit, Genus hoc tertio modo continere actu It/isserentias. Probatur duobus testimoniis Aristor. Primum habetur x. lib. Physic. textu . ubi ita ait: Uni ersiale autem totum quoddams,multa enim comprehendis, ut partos. Secundum vero,7. lib. Physic. textu 3 I. ubi de genere sic loquitur: Genus non unum quid est, se in hoc latent multa. Ex quibus sic argumentor. Genus continet multa, tanquam partes; ergo continet illa actu: quia omne to tum actu contiu et partes,cum ex eis componatur: sed ea , quae ita continet genus, non possunt esse alia praeter disserentias,& species, ut notum est: ergo eas continet actu,& non in potentia et ex menae Arist.

Deinde probatur hac ratione: Ut vera sit praedicatio, necesse

est, i

119쪽

Cap. a. de genere, Io I

, id totum qcicci continet subiectum,continere praedicatum,no lum in potentia;sed etiam actu: at genus praedicatur de specst: LD debet actu eontinere,quidquid species continet,nempe dif-

Fentiam , Ex qua simul cum genere componitur. Probatur ma- r. Quia cum animal praedicatur de homine, sensus praedicatio- is est, hominem este animal actu:quod verum non erit,si animal Mum dicat actu naturam sensit tuam: nam cum haec sit pars ho- in is,praedicabitur pars de toto:vt ergo sit vera,debet etiam ani-aal acta continere rationalitatem ,& non iusticit in potentia: atri adhu ;& non potentia praedicetur. Secunda opinio tenet Genus non actu,sed in potentia. tantum Pontinere sp cies,& differentias,ut animal ,rationale, & irratiora te,de posteriori resolutione,tex. II. ubi ita ait:.Supponatur enim

t. te es gens ,ut sit secundum potentiam in plin. Esse autem in plus quam speciem, est esse uniuersalius, & plus continere quam singulas species: hoc est,alias species ,& earum differentias, si ergo est in plus secundi im potentiam , in potentia tantum continebit species,& differentias. Hare est etiam expressa senrentia Porphyrij;cap. de disterentia,ubi de genere loquens sic ait:.Potestato quisem habet omnes, qua Db se sunt disserentias, actu vero nullam. EcD.Thom super verba Aris .citata,&opusc.q2.ca.'.quam sequunmtur Albertus Magnus tractatu s. praedicabilium , cap. 4. Iauellustra e .prςdicab. cap. . ante medium. Caiet. Scotus,CantemS,T -lztus, cap. de disterentia, in expositione textus; Mercatus quaest. Unica huicis capitis. Et est vera,ac tenenda. Sed ut eam probemus,

duo sunt notanda. Primo, Genus significare gradum superiorem naturae, disserentiam vero gradum inferiorem , per quem determinatur ad constituendam speciem,ut animal, significat gradum naturae sensitivae, qui superior est gradu rationalitatis, quem significat disterentia rationalis , per quam contrahitur ad constituendam ' eciem hominis. Secundo notandum est , duobus modis considerari genus. Primo,Vt partem actualem componentem speciem simul cum differentia.Secundo,ut totum potentiale, contrahibile per differetias: t animal,quod eli pars actualis speciei humanae,quam componit simul cum disserentia rationali: & ut totum potentiale est, quod determinatur per eandem differentiam,ad constituendum homi-dς ,& per differentiam equi,ad constituendum equum. ' Ex his duobus notabilibus , duo colliguntur argumenta, adprobandam nostram sententiam. Primum est, genus signifieat gradum naturae diuersum,ac superiorem,a gradu,quem significat differentia:& est abstractum ab speciebus, di differentiis, ut animal ab homine,& equo:& consequenter a ratis nati ,3 irratioua

ii:sed id quod ab inferioribus abstrahitur, ut sic abstractum, rinia

120쪽

1o2 Cap. 2.de Venere, ' st. 4. ineludit illa: cum abstrahi ab illis, sit eognosci sine illis:ergo genus non potest i ludere actu species & disserentias,a quibus abstrahitur sed solum in potentia. Secundum argumentu. Cenus solum potest considerari ut pars actualis speciei, vel ut totum potentiale,contrahibile per disieretias : sed neutro modo includit ea actu: ergo solum in potentia. Probatur minor: luia non incladit eaq actu, ut est pars specieima una pars actualis,non includit alteram : quia eo ipso, quod eam

actu includeret, non posset cum ea componere totum cum com

ponentia distincta elle debeant,& ideo non se includentia:sed nec ut est totum potentiale includere potest eas,nisi solum in potentia:quia solum sunt partes potestativae eius,ex quibus ut tale totum potestatissium componitur.Et confirmari potest;quia si genus contineret actu disserentias,cum illae sint omnino diuersae ut rationale,& irrationale,contineret actu plura diuersa, & ideo esset aequivocum respectu specierum,de quibus praedicatur, vel saltem analogum:sicut ens, respectu substantiae & accidentis , quae actu confuso, atque indeterminato continetute ut genus continet dinferentias , secundum opinionem oppositam : consequens autem falsum esticum genus sit univocum: ergo etiam erit falsum;quod genus contineat actu differentias. Ad testimonia Aristotelis pro alia sententia adducta, respondeo Genus continere multa in potentia,hoc est,species, & differentias,non tanquam partes actuales,sed potestativas : nam sicut totum,aliud est actuale , & aliud potentiale,ita partes , aliae sunt actuales, d aliae potentiales. Actuales sunt,quae estentiam actualem componunt: potentiales vero aut potestativae , per quas, et ad quas constituendas contrahitur,aut determinatur totum: idem namque est,esse partes, ad quas actu constituendas determinatur totum,& esse partes suae potestatis. Ad argumentum, neganda est maior : Quia non requiritur ad *ν veritatem propositionis quod praedicatum contineat actu, quidquid continet species, sed sussicit quod aliquid contineat actu,&aliquid in potentia: si enim praedicabit partem speciei, inelusam

in speciemo ramen per modum partis, sed totius: & ideo veramessiciet propositionem, in qua dicitur hominem esse anima licuius sensus est, hominem includere animal, quod determinatur , per rationale ad constitutionem eius. Hoc est enim includere rationale , ac caeteras disserentias in potentia. Quod sic declarandum est Contrahibile,aut deterntanabile,dicit potentiam,& contrahes astum. led genus est contrahi bile per differentiam, tanquam peractum , ergo est potentia respectu disserentiae, & speciei, quam cum ea potest constituere : quare non potest continere species, ω differentias actu,sed potestate tantum.

SEARCH

MENU NAVIGATION