장음표시 사용
91쪽
1 Tractavim de natura Entis rationis. quod in se nec distinctum est,nee habet fundamentum,ut a seipso
distinguatur. Ex nis conclusionibus sequitur, distinistionem rationis duplicem elle,ut communis consenses scholae asserit. Vna est. quae habet fundamentum in rebus ipsis, & hate dicitur distinctio Rationis rata oeinatae;quam ponimus inter uniuersale, & singularia, &inter diuersos gradus vegetandi,sentiendi, & intelligendi animae rationalis: Alia est distinetio, non habens fundamentum in re ipsa cognita,sed in aliis; aut solum in nostro modo cognoscendi impexsecto ut ea,quam ponimus inter Petrum.& seipsum,dum prPdicatur in propositione identica. Et haec de Entibus rationis habentibus fundamentum in rebus.
Alia sunt Entia rationis,quae nullum habent fundamentum in Rrebus: sed ex quibusdam impossibilibus ab intellectu coniunctis finguntur , ut Chimaera. & Sphinx. Ex impossibilibus coniunctis fieti diei mus: non quod impossibilia in se sint i hoe enim est necessarium sed quia licet possibilia sint, coniunctio tamen impossibilis iudieatur:& hoc modo dieitur Chimaera impossibilis:quia ex rebus diuersae speciei, ut ex parte aliqua hominis, & ex alia parte leonis,alteriusve animalis quasi composita fingitur.Et huiusmodi sintia rationis, in infinitu possunt multiplicari ab intellectu, sieut infinitis modis potest res diuersae speciei coniungere. Secunda diuisio Entis rationis,quasi subdiuisio est primi mem- sbri .nam Ens rationis habens sundamentum in rebus,diuiditur in tria membra , nempe, in Negationem,Privationem,& Relationem: Im diuisionem insinuauit Arist. .lib. Met.tex.2. & lib.
c. 7.tex I .asserens priuationem,ct negationem, esse non Entia. ut significarent non esse vera Entia realia ; sed ad similitudinem eo- tum facta ab intellectu. Et in secundo loco praeter vera Entia;
quaedam alia esse docet,non tam vera secundum entitatem,quam secundum veritatem praedicationis,lam affirmativae,quam negatiuae quae non possunt esse,nisi Entia rationis;quq vocantur priuationes,& negationes.De relatione vero rationis,egit c. I s. emtae libri,explicans relationes tertili generis mensurabilis,& mensur docεnsque mensuram referri ad meserabile, non per relationem intrinsecam,sed extrinsecam mensurabilis ad ipsam ; cum tamen
certum sit, nihil posse ad aliud ordinari, nisi per relationem in
se existentem : quam certVm est etiam non habere mensuram in se:quae potius est res absoluta. Intelligit ergo Aristo. inserri, per relationem factam ab intellectu, eandem mensuram ordinante ad mensurabile, ac si ex propria natura ordinaretur. Eandem diuisionem videtur colligere ex his locis D.Tho.quaest. 1 I. de veri
92쪽
Tr fiat- de natura Entis rationis. ' 73
Sed circa Negationem, & Privationem , duo sunt adnotanda; ut eorum natura, & distinctio intelligatur: Primum est , duobus modis posse utramque considerari:Primo secundum se,aut secundum suas essent ias, nempe , ut sunt negationes alicuius formae realis 1 & in hac significatione dicuntur ab Aristotele non Entia realiae quia cum Ens reale habeat este ab aliqua forma reali; negatio aut priuatio quae formam realem negant , consequenter dicuntur negare En reale:& ideo non esse entia realia, sed potius non entia, ut Arist. I.& s. lib.Phy sicorum docuit. Quod de Entesimpliciter intelligendum est.nam negationes formae realiS,entia realia secundum quid vocantur, hoc est, non positiva, sed negativa. In hac etiam significatione docuit Aristoteles a. lib. Physicorum de priuatione, quod sit principium rei naturalis. Et de negationibus,docet D.Tho. in opusculo de Ente , & Essentia , quod .put de essentia natura realis. Vt de essentia hominis est esse non equum , aut non hinnibilem. In hac tandem significatione sumptae, verum est, & necessarium , quod dentur ante operationem intellectus, & ab eo non dependeant. Probatur euidenter, quia χnon potest priuatio esse principium generationis naturalis , si
dependeat ab intellectu, ante cuius operationem certum est eandem generationem dari. Nec potest esse negatio de essentia naturae realis, si non detur ante operationem intellectus , hoc modo sumpta.
Alio modo sumi possunt Privatio, & Negatio;vt atti ibuun urrebus in propositione: & hoc modo non accipiuntur secundum rationem negationis,& priuationis ; sed ad similitudinem formae positiuae ; quia quod alteri attribuitur , forma positiva esse debet, aut similitudinem eius habere :& quia sumi per modum formae positiuae non habent ex se , sed solum ab intellectu, ideo
hoc modo sumptae, ab eo dependent: ante operationem eius non dantur, neque ullo modo possunt esse Entia realia, sed sunt Latia rationis. Quod hoc exemplo explicare possumus: dum dicimus hominem esse caecum , non sumimus caecitatem Vt negationem , seu priuationem visus: quia hoc modo sumpta , non proprie dicitur esse in alio, sed potius tollere formam ab eo: ψ o nec ut priuatio est , alteri attribuitur in propositione , sed in quantum concipitur ad similitudinem formae positivae: & cum hoc habeat a solo intellectu ; ab eo etiam necessario dependergdicitur, & ante operationem eius non dari: quae sunt conditiones
Secundo notandum est,pro intelligenda distinctione priuationis a negatione , quod in uno coueniunt,& in alio distinguuntur: Conueniunt in eo,quod utraque est negatio formae realis in subiecto .differunt vero: quia Negatio solum negat formam in iub-
93쪽
Tractam de natura Entis rationis.
lecto: siue sit aptum eam habere siue non : Privatio vero dicit ne- sati .nem sormae, non in quocunque lubiecto; sed apto habere Illam: unde non dicitur lapis caecus , etiam ii non habeat visum, quia non habet aptitudinem habendi illum, sed bene homo, vel animali in quibus si non sit,eit tamen aptitu/o habendi visum. Ex quibus intelligitur; quonam modo distinguantur Privatio,& Negatio: distinguuntur enim dii tinctione sor mali,quae vocari solet includentis,ci Inclusi:quia priuatio includit negationem,&addit supra illam ordinem ad determinatum subiectum , aptum habere formam, qua earet; clim tamen negatio non dicat ordinem,nisi ad subiectum non habesciue aptum sit habere,siue non. Ex his, quae de diuersitate Entium rationis dicta sunt; sequitur non esse absolute asserendum,qubd ens rationis,st Ens confictum ab intellectu, sed ibium elle veram hanc locutionem; de
Ente rationis non habeate fundamentum in rebus, quibus attribuitur: ut Chimaera aut Sphinge non veeto de iis,quae habent fundamentum. Et huius ratio est manifesta : quia fingere solum dicitur ille,qui sine aliquo fundamento loquitnr: locutio vero aliquo modo fundata in veritate , aut natura rerum ι non propriε
dicitur fieri: sed si propite loquendum est,de his Entibus rationis, dicendum est, quod facta sint ab intellectu, praesupposito funda
Per quam yotenti operatronem si t Fns rationas.
AD hoc dubium respondent aliqui, non solum intellectumessicere Entia rationis, seci etiam lenius interiores, praesertim imaginationem, vel phantasiam; de qua scimus, quud fingat
montem aureum, qui cum non detur in rerum natura, vocabitur
Ens fictum ab imaginatione;quod est Ens rationis. Nos vero sub dii tinctione respondendum esse asserimus : nam Entia rationis ficta , hoe eth, non habentia fundamentum in re, non solum ab intellectu, sed etiam a phantasia, fieri possunt: ea vero, quae habent fundamentum, solum ab intellectu. Et de primis pater, fieri a phantasia, quasi componente unum aliquid non
existens in rerum natura ex duobus vere existentibus; ut ex speciebus montis,&aura,componit montem aureum; quod non po- teli fieri ab aliquo alio sensu ; nec a voluntate aut appetitu : quia non habetit talem virtute componendi. Entia vero rationis, quae
habent fundamentum in rebus non possunt fieri ab alia potentia, nisi a solo intellectu. Et ratio huius est, quia haec Entia rationis sunt denominationes quaedam , vel relationes , quas intellectus tribuit naruris, iam cognitis a se , per aliam cognitionem: unde quasi per cognitionem reflexam fieri dicuntur: sed nulla alia potentia praeter intellectum habet hanc virtutem refiexivam , per quam
94쪽
rotat in de natura E mis rationis. 7 s
quam possit sumere pro obiecto rem , ut a se cognita alia cogni tione:ergo nec habebit virtutem efficiendi Entia rationis. Maiore it manifesta ex his quae diximus in qu. s. Vniuersaliti, de mod8squo uniuersale fit ab intellectu per simplicem comparatione. Di ximus enim Comparationem esse coguitionem, perquam intel lectus otia si reflectitur supra naturam tarn cognitam, per simpli
cem abstractionem : & naturam ita cognitam comparat ad in se xiora. Minor vero mani sella est,quia reflexio haec nhn potest co
uenire voluntati,quae nihil cognoscit, sed tendit in obiectum cognitum ab intellectu: nec minus potest tribui sensibus, quorum cognitio imperfect illima est:& ideo non pollunt operari circa re, ut a se iam cognitam: quamuis possit contingere , quod eandem
rem iam cognitam , iterum cognoscant, non tamen cognitione
reflexa, sed pluribus cognitionibus quasi directis. Sed iam , quod a solo inici lectu fiant Entia rationis , poterit quis dubitare; per quam operationem eius fianr: An per primam. quae eth apprehensio simpliciu aut per secundam; quae est com- post: o,& diuisio, per discursum; qui ei tertia. Respondent qui dam, non posse fieri per primam:& probant hac ratione:Εntia rationis fiunt per comparationem naturae cum in serioribus; aut
praedicati cam subiecto: sed omnis comparatio est compositio, aut diuisio,& actualis praedicatio: ergo non possunt fieri per sim
Communis tamen sententia a nobis sequenda tenet, ut vidimus in qu s. uniuei sali) quaedam entia rationis fieri per primam operationem intellectus, alia per secunda, &quaedam alia per tertia. Quod hoc argumento probatur. uaedam Entia rationis conue-nrunt simplicibus, priusquam ex eis fiat copositi oralia conueniunt eisdem simplicibus, ut sunt iam in eompositione, vel ipsi compositioni: alia denique compositionibus,ut sunt in syllogismo : ergo per singuias has operationes fiunt diuersa Entia rationis. Proba
tur antecedens; quia per simplicem comparationem naturae cum
inferioribus fit Fns ratronis,quod est uniuersale; fit etiam genus.& species,quae G aia conueniunt praed cabilibus,priusquam acta praedicentur:ergo priusquam ex eis fiat propositio. Quare necesse est fieri per sim pucem apprehensionem, per quam cognoscimus unum in ordine ad alterum. Nam haec simplex cognitio,prior est compositione. Dc Entibus rationis, quae conueni ut compositioni.& di cursui, manifestum est fieri per secundam, & tertiam Opera tionem intellectus, & talia sunt denominatio praedicati, & subiecti, atque etiam propositionis: & praeterea denominationes argumentationis &syllogismi. Ad argumentum vero alterius opinionis, negandum est; quod omnis comparatio sit composixto,aut diuisio; cum probatum sit
95쪽
76 Tractatus de natura Entis rationis.
in quaest. s. uniuersali, dari comparationem, quae sit simpliciam apprehensio; per quam cognoicimus unum in ordine ad aliud,vel
An Enna rationis fani ab intelles iu diuino, vel angelico. ΡRima opinio assirmat,diuinum & angelicum intellectum emcere entia rationis: quam tenent moderni quidam. Et probarur I.testimonio D.Tho. I .part.quae. I s ait. 2. ad 3. ubi habentur haec verba: Huiusmoda re pectu/ quabies multiplicatur idea non cau-
tur a rebus, sed ab intellectu diuino , comparante essentiam siuam res,&.c. Ex quibus hoc argumentum colligitur: Distinctio idearum in Deo non est realis; cum ideae conueniant essentiae diuinae, in qua non potest este distinctio realis: ergo solum est di- . stinctio rationis: 1ed distinctio rationis est relatio rationis: ergo Ens rationis fit ab intellectu diuino, seeundum mentem D. Tho. Probatur consequentia; quia dicit dilhinctionem idearumcausari ab intellectu diuino. Probatur etiam duplici ratione Primo,Intellectus diuinus eo-gnoscit persectissime Eatia rationis : sed Entia rationis non habent aliud eine,quam eo gnosci: ergo habent esse ab intellectu diuino;quod est fieri ab eo. secundoantellectus diuinus distinguit ea, quae a parte rei non sunt distincta sed hoc non potest fieri,nisi essiciendo Ens rationis: ergo diuinus intellectus emcit Entia rationis. Maior est manife- ita: auia distinguit suam iustitiam,& naisericoris iam, atque etiam ideas in se existentes,quae non distinguuntur a parte rei .Probatur minor,quia distinguere ea, quae non sunt distincta,fit per relationem rationis,quae est Ens rationis.' Secunda opinio asserit;diuinu in intellectum non essicere Entia rationis,& haec est probabilior,& tenenda. Quam explico duabus conclusionibus. Prima Intellectus diuinus perfectissime cognoscit Entia rationis , quae fiunt ab intellectu nostro. Hanc omnes concedunt: & probatur euidenti ratione. Entia rationis fiunt ab intellectu nostro : ergo cognoscuntur ab eo: sed quidquid ab in tellectu cognoscitur continetur iissi obiecto eius: ergo entia rationis , continentur sub obiecto intellectus nostri: sed obiectum diuini intellectus non est minus uniuersale,quam nostrum et quin diminuta,& impersectissima comprehendit:ergo non minuS continet Entia rationis,nec minus ea cognoscit. Secunda conclusio : Diuinus intellectus nullum Ens rationis facit: sed nec potest illud facere. Quam ut probemus,suppone dum est,quod ad emetendum Ens rationis,duae sunt impersectioci pes necessario requisitat, in modo intelligendi. Palma quod res, Quae non sunt a parte iei distinctae, sed unum , distinguantur ab intelle
96쪽
Tractatus de natura Entis rationis. 77
intellectu, & per plures conceptus concipiantur. . Secunda,quod obiectum repraesentetur intellectui,& ab eo intelligatur,non siicut se habet in se, aut a parte rei; sed alio modo. Vtraque conditio manifestatur hoc exemplo: Vt intellectus efficiat naturam uniuersalem, genus, aut speciem,necesse est; ut eam
distinguat ab inferioribus a quibus non est distincta,& eam ab eis abstrahatticum non sit secundum te abstracta,sed a parte rei sit eis coniuncta : &hoc est alio modo eam intelligere , atque est a parte rei; hoc est pluribus conceptibus, atque distin iis intelli ere ea,quae a parte rei sunt unum. Sed utrumque facit intellectus sine mendacio: quia sine affirmatione, & negatione. Et quod de his Entibus rationis dicimus,euidens est in caeteris. Ex his colligitur argumentum , ad probandum essicaciter nostram sententiam. Entia rationis non pollunt fieri ab intellectu, nisi distinguendo ea , quae a parte rei, aut secundum se non sunt 4istincta; & concipiendo per plures conceptus ea, quae in se sunt vatim, atque etiam alio modo ea intelligendo, atque se habent a parte rei: sed modus sic intelligendi, est imperfectissimus, & qui non potest conuenire intellectui Diuino ergo nec poterit emcere Entia rationis. Probatur minor: nam diuinus intellectus unica cognitione &unico conceptu,& simplicissimo intelligit omnia,&secundum eundem modum , quem habent a parte rei: ut si sint unam, cognoscit ea per modum unius: si vero sint distincta, tanquam distincta:ergo non potest ei conuenire talis modus impcr- sectus intelligendi, per quem necessario debet fieri Ens rationis:& ideo nee poterit illud emcere. Ad arg.alterius opinionis respondeo,& ad primu testimonium D.Tho.Sensam eius ex alio loco colligi,nempe ex qu. I . de potentia art.6.ubi docet distinistionem rationis,quae reperitur inter diuina attributar vi inter iustitiam, & misericordiatri, aut interiἐeas,diuerso modo reperiri in intellectu diuino, & nostro : quia in illo reperitur tanquam in radice, & quasi virtualitem in nostro er4 formaliter. od hoc modo explicandum est: Idea non est aliud quam essentia diuina , pro ut participari potest a creaturis. Et cum plures ereaturae sint distinctae secundum essentiam , distinguimus in ea plures ideas,ita, ut ea ratione, qua potest parti-eipari ab homine,sit idea hominis, & non leonis: N ut participari potest a leone ; sit idea leonis Sc non elephantis; & sic de caeteris. quamuis autem diuinus intellectus intelligat essentiam diuisam, ut imitabilem ab omnibus creaturis, unico ac simplicissimo conceptu, & ideo non distinguat in ea plures ideas, per illum tamen unicum conceptum intelligit, quod a nostro intellectu imperfecto modo eam concipiente, hoc est per plures ac distinctos soceptus, distinguatur in plures ideas,hominis,leonIS,ae aliarum
97쪽
Daciatm de natura Entis rationis.
Terum. Nam unico coceptu intelligimus nos essentiam diuinam,
ut participari potest ab homine , & per alium conceptum distin. ehum,ut participari potest a leone:& hoc est distinguere in ementia diuina plures ideas distinctione lationis,& ideo essicere entia rationis,intelligendo diuinas ideas. Ex quibus intelligitur differentia inter diuinum intellectum,& nostrum: quod ille,non distinguit ideas iti essentia diuina distinctione actuali, aut formali, sed fundamentali, aut virtuali, inquantum cognoscit distingui posse a nostro : noster vero intellectus actualem distinctionem rationis inter ideas facit: & quia omnis nostra intellectio causatur, & regulatur per diuinam, docuit D. Tho. intellectum diuinum causare distinctionem idea, rum, non efficiendo eam actualiter , sed solum virtualiter, inquantum intelligit essentiam diuinam , ut intelligi potest a nostro intellectu per plures conceptus , & ideo distingui possunt a nobis plures ideae:quam distinctionem a nobis factam, causat intellectus ipse diuinus per suam intellectionem. & iste est sensus. illius testimonij.
Ad primum argumentum concedendum est antecedens, quod diuinus intellectus,perfectissima cognitione cognoscat Entia rationis, sed neganda est consequentia, quod ea faciat. & ratio est, quia non cognoscit res cum duabus illis imperfectionibus necessario requisitis ad effcienda Entia rationis. Et ut uno vel bosolutionem declatemus,dicendum est; diuinum intellectum non cognoscere Entia rationis, cognitione factiva eorum;sed cognitione,per quam facta a nobis intelligit. Ad secundum distinguenda est maior; quia distinguere ea quae non sunt distincta,duobus modis potest intelligi. Primo fliciendo actualem distinctionem inter ea; & in hoc sensu neganda est: Alio modo, solum emciendo distinctionem quasi virtualiter, aut fundamentali ter ;& hoc modo concedi potest. Nam cum intellectus diuinus intelligit ea quae non sunt distincta et ut distingui possunt a nobis imperfecte cognoscentibus per plures conceptus; virtualiter dicitur emcere distinctionem, quam noster intellectus facit actualiter: in quantum intellectio nostra causatur, ®ulatur per diuinam. Et quae de diuino intellectu dicimus , de angelico etiam. o modo intelligi debent: qui cum perfecte in telligat, non dicitur facere Entia rationis; sed .ea cognoscere a nobis facta. .
Ad quam scientiam pertineat astere de Ente rationu.
DVabus distinctionibus praesuppositis respondendum est huic
dubio.Prima est,quam supelius adduxtinus de Ente rationis habente
98쪽
Tractatim de natura Entis rationis. 79
habente iandamentum in rebus, & non habente tale fundamentum. Et de hoc secundo certum est, ad nullam scientiam per se pertinere. Quod duobus argumentis probatuta. Primo, Quia ea de quibus scientia per se agit,determinata esse debent: sed Entia rationis,quae non habent fundamentum, possunt in infinitum mulistiplicari ab intellectu; ergo nulla scientia potest per se agere de illis. Secundo, Illud de quo agis scientia, debet babere determinata principia, per quae prob*ntur de illo determinatae passiones,
sed haec Entia rationis non habent determinata principiat ergo
nulla scientia potest agere per se de illis. Minorem probo , quia
componuntur ex rebus di l paratis, aut specie diuersis; ergo ex eis non potest sumi determinatum principium nec tale compositum impossibile, potest habere determinatas palliones. Alia distinctio est Entis rationis, habentis fundamentum in re. Q uod si sit relatio rationis, duobus modis considerari potest. Primo , secundum se aut secundum propriam Entitatem : & hoc modo pertinet ad Metaphysicam : non per λ qiva obiectum per se huius scientiae est Ens reale;sed quasi per accidens,in quantum habet quandam similitudinem cum relatione reatri de qua per se agit haec scientia. Secundo potest considerari,n est denominatio, naturae,cui attribuitur;ut denominatio generi Sipecie praedicati,& subiecti. Et secundum hanc considerationem dicitur Ens rationis logicum; de quo agit per se Logica, tamquam de proprio
obiecto. Si vero sit priuatio , aut negatio; ad illam scientia reduci debet,quae per se agit de Dima, aut essentia,quam negat,vel qua priuat; ut priuatio formae naturalis, pertinet ad Philosophiam; tanquam unum ex tribus principiis naturalis generationis,ut docet Aristoteles I lib. Physicorum; & negatio quae est de Essentia huius,aut illius naturae; reducitur ad scie otiam, quae per se agit de rati natura,vi non esse equum,ad scientiam de homine;
2uonam modo Ens rationis reducatur ad ordinem Haedicamentalem. 'DE Ente rationis nom habente fundametum in rebus,certum est non posse reduci ad ordinem praedicametalem; quia coponitur ex rebus diuersis secundum essentiam: R ideo non habet
unam aliquam determinatam naturam,secundum quam possit in praedicamento. ordinari. De Ente autem rationis, habente fundamentum, quantum ad pripationem, & nogationem ; etiam est certum habere quandam similitudinem cum qualitatibus. Quod . se probo. Priuasio,& Negatio,sunt Entia rationis,ut considWan- ..tur ab intellectu,tanquam formae positivae,& Maibuuntur alicui
99쪽
so Tractatus de natura Entis rationis.
subiecto in propositione:vidum dicimus; Hominem ess caecum: sed ita consideratae habent similitudinem cum qualitatibus: ergo ad praedicamentum earum reducuntur. Probatur minor. Quia sic praedicatur caecitas de homine,sicut albedo,aut color ; ergo similitudinem habet cum his, & aliis qualitatibus. Solum restat Relatio rationis , quae possit ordinari in speciali praedicamento. Quod tamen non erit proprium ; quia praedicamentum proprie ex solis entibus realibus fieri potest: sed maximam habebit similitudinem cum vero praedicamento ad aliquid, ex relationibus realibus ordinato. Praedicamentum igitur relationis rationis sic ordinandum est; ut supremum genus sit relatio Tationis, nam Ens rationis uniuersali ismum,ab hoc praedicameto excludi debet,propter transcendentiam; sicut Ens reale excluditur ab omnibus praedicamentis realibus) quod diuidi potest in tria genera,siue species subalternas,secundum diuersa fundamenta;quae sunt diuersae operationes intellectus. Vt apprehensio simplicium,compositio, & diuisio,atque discursus. Quemadmodum Arist.diuisit supremum genus, praedicamenti ad aliquid, quod est
xelatiuum, ut relatio realis; per diuersa fundamenta. Ita ut primum genus sit relationum; quae fundantur in unitate, ut relationis ide itatis,similitudinis,& qualitatis Secundum,relationum quae fundantur in actione, & passione ; ut paternitas, & filiatio. Tertium, earum quae fundantur in mensura ; ut sunt relationes scientiae ad scibile , & potentiae ad obiectum. Ita ergo diuidenda est relatio rationis ε, In eam quae fundatur in cognitione simplicium, & eisdem simplicibus attribuitur: & hoe est primum genus, habens sub se diuersas species; ut relationis uniuersalis, generis, speciei aliorum praedicabilium.Deinde in eam;quae fundatur incompositione;&diuisione; ad quod genus pertinent v riae species propositionum : & tandem in eam, quae fundatur in tertia operatione, quae est discursus, sub quo genere continentur diuersae species argumentationum,& syllogismorum. Itaque haec tria genera habent sub se alia, usque ad species infimas, ex quibus omnibus sic ordinatis resultat praedicamentum proprium
cretis de abstractis Primarum & secun- i
Λ D finem tractatus praecedentis, diximus 'de Ente rationis cirresatio quaedam, aut denominatio attributa
100쪽
Tractat in vi praedica iam ibim abstractorum. 8 I
attributa naturis ab intellectu . In qua acceptione vocatur Ens rationis Logicum. Ideo in hoc tractatu secundo , agendum est de modo, & ordine, quem habet ad praedicationes concretorum , &abstractorum : in quibus denominationes exercentur, quaS natu rae accipiunt ab eo Et quoniam praedicationes postulat fieri in primis intentionibus 1 quae sunt natutae reales : atque etiam in secundis; quae sunt Enia a rationis , in duas p.rtes diuidenuis prauentem tractatum : ita et in prima tractetur de praedicationibus concretorum; M abstractorum primat intentionis, & in ecunda de eisdem abstractis;& concretis secundarum intentionum. Er in ptimis intentionibus quatuor modis excrceri possunt. Pri- Ino, ita ut concretum praedicetur de concreto 3 ut homo est animal. Secutid ,,abstractum de abstracto ; ut humanitas est animalitas. Tertio,abstractum dς concreto; ut homo est humanitas. Quarto concretam de abstracto ; ut humanitas est homo. Et ut ea quae
sunt cςrta supponamus: quantum ad veritatem, & salutatem pro politionum; de his tantum propositionibus loquendum est, in quibus praedicatum & subiectum aliquo modo sunt ordinata, ita ut se habeant tanquam superius , & jnferius, aut tamquam . qualia, quorum unum pertinet ad alterum, quia in eo includitur; vel propria passio eius est, vel commune accidens. QRibus explicatis: certum est primo, Veram esse illam proposuionem, in qua concretum praedicatur de cone leto inferiori, aut superiori: vel etiam aequale; siue sit de e flantia eius , aut propria passio. vel commune accidens:tales sunt istae, homo est animal, homo est rationaliς, homo est risibilis. somo eii albus: verae etia sunt aliae, in quas conuertuntur istie sed indirecte atque improprie. Secundo te rum est, propositiones in quibus abstractum praedicatur de concreto, aut contretuin abstracto,salsas elle sine se habeant tanquam superius,&Jnferius, vel sint aequalia r ut homo est humanitas, homo est rationalitas, ain tisibilitas, vel albedo. Et ratio huius est manifestat Primo , propter diuersum modum significandi terminorum , quia abstractum significatur per modum par-ris,concretum vero per modum totius, pars autem non praedica
de toto; ut pes,vel manus de homine. Secundo; quia subiectum .aeisdem pio positionibu aliquid includit, quod nullo modo includit praedicatum : ut album includit corpus , quod non includit albedo: vel e contra aliquid includit praedicatum , quod non ineludit iubiectum, ut in propositionibus in directis ex eisdem te iminis factis: quod sis dicit, ut non sit verum, quod unum sit aliud , ut significatur per propolitionem. Ex quo tequituri Primo ; falsam elle sententiam Soti, q. 3. Vni uertali urn,ailetentis,propositionem, in qua piaclicatur abstractum de concreto, ut homo est humanitas , tollim esse ias tam , propteri F