장음표시 사용
151쪽
formale huius definitionis,sieut natura indiuidui denominata,est una;& est definitum materiale. Probatur utrumque hac ratione: Secunda intentio Indi uidui, aequaliter denominat quodlibet In diuiduum praedicabile de uno: & natura Indiuidui, in communi aequaliter est denorninata ab ea:ergo utraque est univoca; & suo modo definitum huius defigitionis. Pro solutione primi argumenti, notandum est; Secundam intentionem Indi uidui in communi,dupliciter posse considerari. vestuo,& ut Quod i& prima consideratio formalis est:quia eonsi-ἡeratur ut forma denominans naturam indiuidui, praedicabilem de uno.Secunda vero, materialis : quia consideratur tanquam id, quod praedicatur ile multis, secun s intentionibus Indiuiduoru . Vnὀe secundum primam consideratione tantesm,pertinet ad praesentem definitionem;vt formale definitum eius:secundum aliam
vero, ad praedicabile speciei pertinet:quia praedicatur de pluribus differentibus numero,in Quid:pertinet quidem, non proprie, sed reductive,& impropriὸ quia sicut individuum quodcunque , non praedicatur praedicatione propria, perti nente ad artem , & scientiam,sed impropriissima,& quae vocatur identica,& naturalis: ita secunda intentio indiuidui,tanquam incompletum quid , dc impropr*, praedicatur de hae & illa secunda intentione Indi uidui, δι ideo solum per quandam similitudinem denominatur a secunda intentione speciei;sicut naturae completae,denominantur propriὸ. Argum.vero procedit de secunda intentione Indi uidui materialiter considerata, & ideo nihil probat contra nostram conclusionem.
o Ad secundam respondeo,quod per hane definitionem non definitur quodlibet Indiuiduum , sed proprium, ac determinatum, quod de uno praedicatur,hoc est de seipso, praedicatione identica:& ideo nec definitum formale est , nin secunda intentio propria Indiuidui; quae est ratio praedi eandi de uno. De indiuiduo vero vago,asserunt quidam,non definiri hac definitione,quia est complexum;ut quidam homo. Alij vero dicunt,non definiri r quia nihil determinatum fgnificat; sed vagum quid, quod ad singularia omnia eiusdem naturae se extendit, nullum determinando. Sed utrumque est falsum .Primum quidem; qitia Quidam,vel Aliquis, signa quaedam sunt , non significantia rem distinctam a nomine, cui adiunguntur;sed particularem modum essendi;qui est indiuidualis differentia , a qua denominatur: res autem determinata per modum,una , & eadem est: ergo Indiuiduum vagum ι aut ex demonstratione, res simplex est ; & nomen,quo significatur , incomplexum quamuis voce videatur complexum; ut quidam homo uignificat naturam humanam singularietatam; non significando ultimas rationes singularium per qua distinguitui in diuersis
152쪽
indiuiduis. Hanc vero rem, determinatam esse, aut determina tum conceptum, manifestu eaequamuis non determinet aliquod iudi uiduum:de quo veri ficetur in propositione:sed sufficit in uno, aut altero verificari.Ex quo patet, falsum esse secundum .Qua redinendum est: Indiuiduum vagum, non esse proprie Indiuiduum; cum de multis praedicetur e & ideo non pertinere ad praesentem
Si autem aliquis obiiciat, aduersus hanc definitionem Indiui- ldui:illud quod asserit Arist. in praedicamento substantiae,nempe, A prima substantia nulla est tradicatio;quod est idem,ac si dicatur ab Indiuiduo nulla est praedicatio : cum individuum , & prima substantia,idem sint: unde ex et, videtui sequi, Indiuiduum nullo modo praedicari :consequenter nee de uno;vt in definitione dicit .Respondetur; duplicem esse praedicationem:vnam propriam, x doctrinalem ; cuius praedicatum aliquo modo diuersum est a subiecto: Alteram impropriam, & non aptam ad dominam,vel lscientiam ; sed quasi naturalem ; in qua idem est praedicatum , &subiectum:dum ergo Arist.asseruit, A prima substantia,vel ab indiuiduo,nullam dari pradicationem; de doctrinali loquitur . & naturalem seu identicam non excludit,de qua intelligitur haec definitio Porphyrij; Indiuiduum est,quod de unosolo praedicatur.
De Disserentia. T E YT V S P Ο R P Η Γ R.
Disserentia vero,ct comuniter,isproprie,is propriissime,dicituricte. Breuis expositio textu .
INtentum Porphyrij in praesenti capite, est explicare naturam Iterlij praedicabilis , quod est Differentia. Diuiditur autem caput in duas partes; in quarum prima diuidit Differentiam quinque diuisionibus. In secunda, eam definit quinque aliis defini
Prima diuisio est,Differentia una est Communis; alia Propria,& alia Propriissima. Communis differentia est, illa; qua aliam differunt accidete commimi;vi albedo Petri,est differentia communis,qua differt Petrus albus,a Ioanne nigro. Disterentia propria est,qua differunt aliqua accidenti inseparabili;vi albedo cygni; per quam differt a coruo. Propriissima tandem differentia vocatur illa,per quam distinguuntur aliqua specie ; ut rationale,
per quod differt homo a leone. Secunda diuisio disterentiae est; secundum ossicium proprium esus, quod est diuersum facere 3 &sic se habet. Disterentia quae
153쪽
dam est,quae facit diuersum per se,ut essentialis:alia quae facit diuersum per accidens: ut accidentalis. Haec diuisio , non in minus uniuersalis,quam praeceden&: quamuis duo tantum mei iura ha beat: quia sub membro eius secundo continentur duo menstrapri inae; nempe diffetentia communis & propria. Tettia diuisione diuiditur etiam Distere nria,secunddm totam suam latitudinem, in Separabilem,& in Inseparabilem : ita ut subsecundo membro,comprehendatur disserentia communis,& propria Nam differentia separabilis est, qua disserunt aliqua accidenti separabili,ut albedo parietis 1 inseparabilis vero qua differunt inseparabiliter vi rationalitate,xut ri libilitate.
Quarta diuisio est Disterentiae inseparabilis, in In separabilem per se,ut rationale: & Inseparabilem per accidens , ut albedo cygni: & est minus uniuersalis, quam praecedentes: quia subdiuisio est unius membri,tertiae diuisionis; nempe .disserentiae inseparabilis:& duo tantum membra continet primae,videlicet propriam disterentiam, &propriissimam. Ultima diuisio e Differentia una est; quae diuidit genus alia, quae constituit species Exemplum ponit in animali;euius differε-ria conlii tutiua est sensitiuumidivisiva vero rationale. Et diuisio haec minus comprehendit, quam praecedens ; eum sit subdiuisio quaedam unius mebri eius,nempe differentiae inseparabilis per se:
potestque utruque membrum eius conuenire eidem disserentiae, non tamen eadem ratione;nec respectu eiusdem; ed diuersorum: quia utrumque ossicium exercere potest; ut rationale, eth disterentia diuisiua animalis,& constitutiva hominis.1 In secunda parte cap. definit Disserentiam quinque definitionibus;quarum prima talis est: Disserentia est,qua steries exceditge-μ- , ut homo excedit animat: quia propter naturam sensitivam eius,continet rationalem; non contentam actu in eodem animali.Hanc vero disterentiam asserit habete speciem; non a se,nec ex nihilo:sed ab ipso genere,in cuius potestate continetur,& ab intellectu educitur de potentia eius,& tribuitur speciei, ut ex ea simul cum genere componatur.
Secunda definitio talis est Disserentia est,qua prace tur de ρω-ribm disserentibus stoeie.in Luale qui .Probat Porphyr us: Disserentiam praedicari in Quale quid' quia ad quaestioinem factam despec e , per Quid: propriὰ iespondemus pei Genus; ad .iaestionem vero factam per Quale ; non minus proprie per Differentiam Ut si inquitatur, Quid est homo'proprie respondemus esse animal si vero Quale animal; non minus proprie Qic mus , esse rationale : ergo Genus praedicatur in Quid , sed Disterentia in
uale non quidem absolute : quia non est qualitas accidentalis,
sed pars essentialis speciei: N ideo praedicatur in Quale; addito,
154쪽
i 3 6. Cap. .de disserentia,quast. r.
quid i ut denotetur praedicari in Quale essentiale. Tertia definitio est Disterentia separat ea, qua sub eodem genere
conueniunt ut rationale,separat hominem a leone; cum quo con ueniunt in animali.
Quarta definitio: est,qua disserunt a sesingula, ut per
rationale d fieri homo a leone. Differentia enim constituit Spe elem, & ab aliis separat eam. Vltima definitio , magis propria videtur , quam praecedentCS, quia explicat pol illimum actum eius. Ait enim: Disserentia confereaii siubsantiam rei est pars sentia ae definitionis ει ι .Vtrutraque habet rationale:consert enim,hoe est,iuuat per se,ad subitantiam hominis,& eum eum componat cum animali,est vera pars ementiae ipsius:& vltima quidem,ut per hoc distinguatur a Genere .Per has quinque definitiones, tum definit Porph. Differentiam propriistimam,quia haec sola est essentialis, & sola etiam pertinet ad tertium praedicabile.
Vtrumlνima diuisio Disserentia in Communem, propνiam
is Pruriissimam sit sufficiens. I Vobus modis intelligi potest , Insufficientem esse aliquam
Diuisionem:vel quia aliquod membrum ei deficit:aut quia aliud continet superfluum.Vtroque autem modo insuffcies probatur haec diuisio Differentiae. Et primo , quod aliqua membra contineat,quae non continentur sub diuiso,hoe arga)iuitum huius diuisionis est tertium praedicabile: d Disterentia communis, S propria,non pertinent ad tertium praedicabile,sed ad quintum: ergo non continentur sub diuiso.Probatur minor:quia differentia communis,& propria, sunt accidens separabile, & inseparabile: sed haec pertinent ad quintum praedicabile,ut notum est 2 ergo non pollunt pertinere ad hanc diuisionem. Quod vero alia membra ei desint, duobus aliis argumentis probatur. Primo, quia Differentia indiuidualis , per quam differt vinim Indiuiduum ab altero,non est communis,nec propria,cum non sit accidens , nec est propriissima: ergo non continetur sub aliquo membro diuisionis, sed aliud pro iIla addendum est. Probatur non vile propriissimam: quia Disserentia propriissima syraec ea ut docet expresse Porphyrius in eadem diuisione sed indiuidualis non est specifica, ut notum est:ergo nec est proprii ει nia Disterentia. Secundo : Propriae passiones specierum , ut risibilitas, faciunt differre easdem species,accidenti in se rabili:& tamen non sunt disterentiae propri ergo nec pertinent ad hanc diuisionem Con- , sequentia
155쪽
sequentia euidens est quia non poliunt ad duo alia membra per tinere : cum nee sint accidentia separabilia,nec Differentiae specificae. Item prob tur minor: quia Differentiae propriae, ut Porphyrius asserit, in explicatione quartae diuisionis,sulcipiunt magis, dia minus:quod constat conuenire propriis passionibus specierum. Tenendum tamen est,Diuisionem hanc sussicientem esse.QDd non solum probatur authotitate Porphyrij , & expositorum omnium, sed hac ratione. Sufficiens Diuisio est illa, cui nullum membrum deest, nec aliquid habet, quod non contineatur sub diuisor sed talis est haec, ergo sufficiens. Minor probabitur,ex lolutione arg.Et ad primum:quo probabatur eommunem & propriam differentiam , non pertinere ad hane diuisionem : distinguenda est minor: nam Differentia Communis,& Propria , dupliciter considerari possunt. Primo, vi sunt accidentia quaedam:& hoc modo pertinent ad quattum,vel quintum praedicabile. Secundo, ut faciunt disserte unum ab altero accidenti separabili, aut inseparabili: & hoc modo pertinent ad hane Diuisionem : cuius diuisum non est tertium praedicabile;sed quid uniuersalius;nempe, Disterentia secundum communem rationem , ad essentialem, & accidentalem;sed tertium praedicabile, sola propriissima conitituit.
Caeterae vero explicantur, ut ex earum rationibus magis manifesta fiat Disterentia propriis lima;vnde non pertinem ad duo praedicabilia; sed ad unum tantum quamuis in hoc tertio adducantur ad faciliorem eius intelligentiam. Circa Disterentiam indiuidualem, de qlia procedit primum argumentum alterius partis, moderni quidam asserunt, Essentialem esse:quia individuum non potest sine illa esse, nec intelligi: quod si verum est : erit propriissima disterentia.Sed probatur sal
sum, hoc argumento: Elientialia , ea solum appellantur:qtiae praedicata sunt, ex aliquo gradu ipsius essentiae desumpta,ut rationale,ex gradu rationalitatis: & sensitiuum, ex gradu lentiendi: sed Disserentia indiuidualis,non accipitur ex aliquo gradu estentiae: ergo non est essentialis. Probatur minor:quia ultimus gradus es sentiae,aut natur est Disterentia ultima: per quam conitituitur vltima species: sed Disterentia indiuidualis determinar ultimam speciem iam eonititutam, per ultimam Disterentiam: ergo non potest esse essentialis, sed extra essentiam indiuidui. Et ita tenendum est, Modum potius substantialem esse, extraesentiam , aut naturam: auam determinat, atque constituit singularem, aut indiuiduam : & ideo non est Disterentia pmptiissima: sed propter similitudinem,quam habet cum disterentia speci- fita : reducitur ad propriissimam Disserentiam. Quod vero sine illa non possit esse, nec intelligi individuum : non probat esse essentialem: sed solum este modum intrinsecum : naturam 'e I
156쪽
3 3 8 Cap. - . de di ferentia, quast. I. r
essentiam determinantem nam in relativis, notum est non posse Dum esse, nec intelligi, sine alio: ut patrem sine filio , dc tamen
unum,non est de essentia alterius.
Circa proprietates denique specierum , est prima opinio Sota, Mercati,& Canteri, in expositione textus: a flerentium,non per i nere ad hanc diuisionem. Quod etiam videtur tenere s oletus inexplicatione huius diuisionis. Et ratio eorum est: quia Porphy Iius loquens, de Differentia propria ; semper ponit exempla in Proprietatibus Indiuiduorum: quibus indiuidua differunt, accIdenti inseparabili. Et in quarta diuisione, vocat Disterentias pro Prias,In separabiles per accidetis: quod non conuenit propriis passonibus specierunt quae potius stine inseparabiles per se. Alii vero affirmant, proprias passiones specierum, reducendas esse ad Differentiam proprtissimam : quia Porphyrius in 4. diuis. posuit exemplum Disterentiarum inseparabilium , per se quasci nstat esse pr Oprii tanas in propriis passionibus ; ut in capacita' te disciplinae: ergo sentit esse disterentias propriissimas. CO Tmunis tamen sentent a & vera duo asserit : Primum i pa Gsones spee erum,propriε pertinere ad hane Diuisonem aduersus primam sententiam. Secundum , Non esse differentias propriis simas, sed proprias:& ideo in secundo membi ci diuisionis colloca-τi , aduersus secundam. Probatur ptimo hoc argum. Proprietares indiuiduorum, ideo sunt differentiae propriar: quia faciunt differre indiuidua, accideti inseparabili sed proprietates specierum, faciunt differte easdem species accidenti inseparabili : ergo sunt disserentiae propriae. Probatur secundo : Quod non sint propriissimae, testimonio 7 Porph. & ratione. Porphyrius enim in se eunda Diuisione, ita ait: iuersaliter ergo , omnis disserentia addita alicui, alteratum facit: μή hoc quidem qua communiter, is proprie sunt, alteratum faciunt: qua vero proprii me aliud. Sed propria passio speciei, facit alteratum ti non aliud Σergo ex mente Porphyrij, non est Disterentia propriissima, sed propria.Probatur primum, quia alteratum , est accidentaliter diuersum,clim alteratio sit motus circa dialitatem ; sed propria passici speciei, est verum accidens,& vera qualitas; ut risibilitas: ergo facit alteratum. Probatur secundum.quia illud est aliud ab altero , quod dissert ab eo essentia ,. aut natura: sed proprii passio , non facit differre unam speciem ab altera eL sentia, aut natura, sed quodam accidenti proprio rergo non est differensia propriissima. Probatur etiam ratione i quia Di merentia propri i ssima,est omnium maxima; cum maximam essiciat di serentiam, nempe essentialem,atque specifica sed propria passio non facit Differentiam ellentialem inter species ; ergo non est maxima Differentia, nec erit Differentia propriissima. i
157쪽
Ad ultimum igitur argumentum neganda est minoriquod propriae passiones speceram,non sint Disterentiae propriae : & quod Porphyrius asserit, Disserentias proprias,suscipere magis, & minusmon de omnibus intelbgit sed de his , quae conueniunt indiuiduis, in quibus exempla posuit,potius quam in propriis passionibus specierum : quia communiter sunt nobis notiores.
An Diuisio disserentia, in Communem, Pνυνiam, o Pro priissimam,sis generis in Jecies , o tanalogi in analogata.
s X TT intelligatur difficultas quaestionis.supponendum est,tan
V quam certum apud omnes e membra huius Diuisionis non conuenire in sola voce, sicut conueniant significata nominis inqui voci: sed etiam aliquo modo,in re significata : quae est, esse Differentias,per quas unum differt ab altero:iste enim conceptuS, faciendi differre,communis est eis: unde certum est apud Omnes, Diuisionem non esse aequivocam. Sed an sit Vniuoca, aut Analo ga,in hoc consistit difficultas quaestionis. Cuius solutio maxime dependet ex alia:nempe, An sumatur Diuisio realiter, hoe est,pro realibus differentiis,facientibus differre unum ab altero, ante operationem intelliastus : aut pro secundis i mentionibus,seu differentiis realibus: non ut reales sunt, sed ut denominantur a secundis intentionibus:& ideo hoc in priantis determinandum est. Circa quod,duae sunt opiniones. Prima tenet, Diuisionem non sumi pro differentiis realibus,ut reales lunt. sed pro eisdem ut denominantur a secundis intentionibus , vel pro eisdem secundis intentionibus,ut eas denominantiquemadmodum Genus,& Species,in suis definitionibus. Haec est Caiet. cap. praesenti,quem se quuntur aliqui ex recentioribus. Probatur hoc arg.Quia si pro realibus differentiis acciperetur, membra eius coincidere nisi ita ut eadem Differentia esset Communis , Propria, atque Propriissima , & ideo nulla esset diuisio. Probatur antecedens:quia disterentia albedinis respect u parietis, est comunis; respectu cygni,propria;& respectu sui,propriissima. Probatur secundo; Quia diuisum huius Diuisionis, est Disterentia formaliter, & in communi considerata: & membra sunt differentiae particulares . etiam formaliter acceptae: sed Disterentia formaliter , est ens rationis , sicut Genus & Species ; erg' accipienda est Diuisio pro secundis intentionibus. 9 Sec uada opinio,est communis , quod non pro secundis intentionibus accipiatur diuisio, nec pro di fierentiis, ut denominantura secundis intentiorubus: sed pro eisdem , secundum actus reales
158쪽
I4o Cap. . ali disserentia, quas. t.
faetendi dissere.Ita sentiunt, Avicena, Albertus Magnus,sOtas,di plures moderni in praesenti eapite. Et mihi videtur probabilior
Probatur testimonio Porphyiij, & ratione. Verba Porphyrijsuinta. Disserentia quae alicui adiuncta , facit illud diuersum ab alior Vna es CommunM:alia Propria Propriissima altera. Sed alicui coniungi in illud facere diuersum ab altero, non conuenit secundis intentionibus,nec differentiis , ut ab eis denominamur, sed actus reales, faciendi disterre unum ab altero realiter: ergo realiter in Diuisione accipiuntur a Porphyrio,& non pro lecundis intentionibus.
Ratio vero talis est Disserentiae istae possunt sumi, ut praedica- I 'hiles sunt,uel ut faciunt disterre unum ab altero:& in prima consideratione,non pertinent ad tertium praedicabile , sed ad quartum;& quintum e cum praedicentur in Quale accidentale ; & nonia Q le quid : in secunda vero non possunt sumi, ut denominantur a secundis intentionibus: quia actus faciendi differre v- num ab altero, realis et ,& ante operationem intellectus eis e n- uenit ; imo sine ulla dependentia ab intellech u, ut patet in albedine:quae sine dependentia ab intellectu , facit disserre hominem album a nigro . ergo non potest sumi Diuisio haec pro secandis intentionibus. Ad primum arg. respondeo,Membra bonae Diuisionis,c incidere posse in eadem re: dummodo distinguantur ratione formali:quod patet in Diuisione. Boni in Honestum, Vtile, Sc Delestabile ; cuius membra in virtute realiter coincidunt; sed satis est, dis ingui rationes eorum formales:quia alia est ratio honestatis, alia utilitatis,&alia delectabilitatis , in eadem virtute. Ita ergo Differentia Communis,Propria,& Propriillima,coincidunt in eadem re; sed semper habent rationes formales distinctas quia alia est ratio eiusdem disterentiae albedinis; ut Communis est disterentia alia,ut est Propria,aut Propriissima. . . PIAdsecundum ; distinguenda est maior : quia ratio formalis Differetiae duplex est; Vna est ratio praedicabilis; alia est ratio faciendi differre: dum ergo dicitur, Disterentiam in hae Diuisione , sumi formaliter : si sensus sit de ratione formali praedicandi, falsum est antecedens : si vero de ratione sormali faciendi distetve, verum: sed tum neganda est minor. quod Differentia hoc modo considerata, sormaliter sit ens rationis: est enim,reale potius, Per realem actunx faciendi differre unum ab altero. Hoc iam supposito de alio agendum est: quod priueipaliter quaeritur: An Diuisio sit Vni uoca,vel Analoga .Et est prima opinio eorum : qai tenent Diuisionem sumi , pro lecundis intentioni-hus , & propterea esse Diuisionem Vni cam generis in species:
159쪽
Cay. .. de disserentia, quaest.2. I
ita re Differentia in communi, prout denominatur a secunda rn tentione , Genus sit ad Differentiam Communem, Propriam, SPropriissimam , prout denominantur etiam a secundis Intentio
Probant ex Porphyrio,qui in textum,vocat membra huius Di uisionis tres species Differentiae:sentit ergo diuisam esse laquam genus 3n suas species. Deinde ratione: quia licet sumpta Diuisione realiter, non possint membra eius uni uoce conuenire : cum sola Differentia Propriissima : faciat differre simpliciter, caeterae vero,non nisi secundum quid: quia solum faciunt disterre accidentaliter : nihilominus , ut denominantur a secunda intentione Differentiae, aequaliter conuenit illis ratio Differentiae: sicut ratio Generis,prosecunda intentione , aequaliter conuenit generibus substantiae,
1 2 Secunda sententia est aliorum omnium , qui tenuerunt Diuisionem hanc sumi realiter a Porphyrio , & consequenter asserunt,eta Analogi in analogata:quod etiam tenet Caietan quamuis sentiat sumi pro secundis intentionibus. Et haec est probabilior sententia. Itaque duo afferimus.Primum est, Diuisionem sumptam realiter,ella Analogi in analogata,quod cocedunt auctores utriusque Opinionis. Et probatur euidenter:quia illa quae disterunt substan. xialiter, disterunt simpliciter: quae vero differunt accidentaliter, differunt secundum quid: sed sola Disterentia Propriissima, facit disterre substantialiteriduae vero aliae solum accidentaliter: ergo in ratione iaciendi differre re literinon univoce, sed solum analogice conuenire possunt. . Secundo asserimus'; Quod , etiamsi accipiatur uisio pro secundis intentionibus, aut pro differentiis, ut ab eis denominantur: non est Generis in Species ,.sed Analogi in an togata, ut asseruit Caieta. χaod probatur hoc argu. Membui huius diuisio.. nis, vel considerantur sub ratione praedictbgis ; v sub ratione faciendi differre;& in prima consideratione, Communis,& Pro Peti, nomertinent ad tertium Praedicabila : quia non praedican-
in Quale accidentale,proprio,vel communi.Εt certe,si in ratione praedicastias Disterentia in communi esset Genus ; & membra essent Species; distinguerent specie, in ratione 'raedicabilis r de ideo duo, aut tria praedicabilia Differentiae essent mi itipliciada. In secundὶ vero, non denominantur a secundis intentionibuscruta facere differre accidenti proprio,aut communi, non depen- et ab intellectu: sed est actus realis , ante operationem intelle- eis chiuieniens: in quo non possunt unilio e conupnire cum
160쪽
x x cap. . de digerentia, q st. a.
Disserentia Proprii mima; quia istae non iaciunt disterre , nisi secundum quid, & per attributionem ad Disterentiam propriissumam; quae sola facit disserre substantialiter,& simpliciter : ergo
repugnat membra huius Diuisionis habere conuenientiam unl- uotam. Sed etiam si in ratione faciendi differre, denominarentura secundis intentionibus; non pollent conuenire uni voce. Probatur ; Quia facere differre in communi sumptum, Analogum est: eum primo,& per se conueniat Disserentiae propriissimae, facienti disterre substantialiter:& statim secundum quid, caeteris facientibus disserte accidentaliter: ergo nec secundae intentiones deis
nominantes haec membra, possunt conuenire uni voce. Probatur
consequentia: Quia una eli ratio faciendi disterre simpliciter: alia faeien/i disterre secundum quid: ergo sicut facere disterre incommuni est Analogum:sit etiam ratio iaciendi differre in eommuni,erit Analoga.
Ad testimonium Porphyrij, pro alia sententia, facile respon- 13 deo,tres species Differentiae,appellasse membra huius diuisionis; id est,tres modos disserentiae; non proprie de specie loquens;sed
per similitudinem . . Ad arg.Negandum est antecedens ex ea parte: qua dicit membra huius Diuisionis, ut denominantur a secundis intentionibus, unit oce conuenire: quia nec denominantur ab illis; cum non pendeant ab intellectu, in ratione faciendi differre : & etiam si denominarentur, non possent uni uoce denominari: quia conceptus faetendi disterre , quantumcumque abstrahatur, non potest
aequaliter participari ab his, quae non faciunt disterre; nisi accidentaliter: & abeo,quod saeit differre substantialiter; sicut eo ceptus entis non potest abstrahi; quin diuerso modo participalis sit,ab ente simpliciter; quod est substantia; & ab ente secundum quid;quod est accidens. Et si dicater.verum hoc esse, si membra Diuisionis aecipiantur i
realiter; sed υ denominantur a secundis intentionibus,aequaliter eis conueni e rationem communem faciendi differre, sicut Generibus Substantiae, & Accidentis, ut animali & colori, uni uoce conuenit ratio Generis, quia aequaliter denominantur a secunda intentione: quamuis sumpta realiter nihil commune uni vocum habere possint .Respondeo,diuersam esse rationem de Generibus,& Disterentiis sub ratione faciendi disserre iumptis: qui a Genera Substantiae, & neidentis, eodcm modo sunt in multis speciebus,& do illis praedirantur in Quid : & ideo uni voca est eis denominatio Vniuersat',& Generis a secunda intentione sed itatentiis substantialibus & aeeidentalibus, non potest esse uni uoca , ratio faetendi clifferre,sed temper est inaequalis: quia simpliciter a Propriisluna, tanquam a substantiali, & secundum quid, psticipatur ab alii