Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Cap. 4. de disserentia , 7. I 63

mi onuenire: nam ille praedicantur de pluribus differentibus bspecie, inter sese, ut Sensibile, de equo ,& leone. Differentia vero ultima, ut Rationale, pratalicatur de pluribus differe uribus specie, noli inter se, sed ab aliis: vi de homine et qui specie disteri ab equo:& de Petro,& Ioanne , qui ab indiuiduis aliauim specierum, specie distinguuntur,per idem rationale .Hanc sentcntiam tenuerunt nonnulli,quos attulit AvicenacRp. praesenti.

Sed probatur falsa duplici arg. Primo , Haec fie finitio differentiae eodem modo , & in eodem tensu assignatu a Porphyrio: in quo allignatae sunt desinitiones aliorum praedicabilium: : sed aliae definitiones,ut Speciei & Ceneris, sic intclliguntur, ut haec de pluribus disterentibus numero inter se , illud de pluribus, inter se differentibus spacie, praedicari debeat, ut probant exempla in eis adducta a Porphyrio ergo eodem modo intelligenda est haec definito differentiae: sed sic intellectas patet non conuenire ultimis different i i s:urgo non fuerunt definitae a Porphyrio.

Secundo ; Si sensus ille admittendus ellec, ut conueniret ultimis differeqtiis, seqititur euidenter definitionem Generis, etiam conuenite Speciei. Probatur consequentia: quia praedicatur de . pluribus dimeret cibus specie, licet non inter sele , bene tamen abiadi uiduis aliarum specierum distinctis. Secunda opiolo est Caietani, in expositione huius definitionis, dubio unico : ubi duo praesupponit, ad explicandum sensum definitio uis, in quo ultimis disterentiis conueniat. Primum est: Per hano definitionem indutini am csse disserentiam iiib. ratione communi Di Feren tiae ab Itrali en te a Subalterna,& Vlt Mna. Quia

sub ratione coinmuni denom natur a secunda intentione, ter-

tu praedicabilis. Secundo ;: Vehba alicuius definitionis, duobus modis polle applicari h s quae cootinentur sub definito ; positiue , hoc est assicinative: aut etiam negati ue ; hoc est, per non iIepugna otiam : & utroque modo applicatur definitio haec , diuersis disturentiis. . Positi aequidem, Subalterni si, quae . yeIC prae- dicantur, de pluribus dis celitibus specio : Vltimis vero, per non non CPugnantiam : qir a vςhuin est , eis in qRantum differentiae sunt, non repugnare , quod praedicentur de pluribus disterentibus specie. Itaque , Vltimae duobus nw4j .considerantur; , nempe seb Communi, ratione disterentiae; Particulari , ra- rationet Vltimarum: N hoc modo, omnino ei sirqp. Ignat defuitio; sed Moni primo Nam sicis, , ut differentiae suJt , repugnaret; nullis disterent iii etiam subalternis pollet conueniret cic cum inon definiantur, ut Ulta inae ό sed ut Disterent ita: absolute dicen- dum est , eis conuenire definitionem negat tuu 'ut per non repugnantiam. Hanc sementiam Caietani sequitur Solus cap.

182쪽

sena cap. vltimo praedicabilium , & Iamblicus, cap. ὀe disserenis tia. Et Toletus quaestione unica huius capitis, probabilem esse docet,quamuis non ad mentem Prophyrij. Probat Caietanus hoc argu. Definitio Quanti, est ; quod ni diuisibile in partes : & non tonuenit corpori eaelesti posse iue : quia eum sit incorruptibile, non potest diuidi: alioquin per diuisionem corrumperetur: sed

conuenit ei negati ue: hoc est,per no repugnantiam: ut est inantum,non ut est eorpus incorruptibile: quia ut Quantum est i non

repugnat ei diuidi: quamuis repugnet ei diuisio ; ut tali quanto ineorruptibili, Et tamen sufficit ta ei eonuenire: ut dieatur definitio eonuenire ei absolute:ergo sumetet, quod ultimis differentii conueniat per non repugnantiam:vt differentiae sunt: quamuis repugnet eis ut ultimis.

Mihi vero nullam fetὸ probabilitatem habere videtur, Vnde 49

neque ullus sere iam eam defendi t. Probatur primo:Definitio rei, si essentialis sit,eontinet essentiam omnium , quae definiuntur: &si deseriptiua, aliam propriam passionem eorum: sed essentia, i cpropria passio,non possunt rebus conuenire negati ue,aut per non repugnantiam, sed neeesse est eis positive eonueniant: eigo repugnat definitioni conuenire alicui per non repugnantiam. Seeundo: Quia si ex eo solum eonvenit definitio ultimis disserentiis et quia non repugnat eis, sub communi ratione differentiae eonsideratis, praedi eari de pluribus differentibus specier quamuis repugnet , ut sunt differentiae vitimae: sequitur definitionem hominis , eonuenirs leoni t imo &definitionem euiuslibet speeiei, , conuenire eaeteris speciebus eiusdem generis, Consequens est ab- surgum t ergo Antecedens erit falsum, Probatur Consequetuta,

quia licet definitio hominis,repugnet leoni, sub ratione speciscaleonis, non repugnat tamen ei, sub ratione communi animaliseonsiderato.

Tertia opinio eommunis di vera,tenetsper hane definitionem solum definisse Porphyrium disterentias Subalternas, non vero Vltimas. Ita Commentator, Anicena, & Alpharabius, quos citat& sequitur Albertus Magnus,tract. s .de disserentia,cap. 6. Iauel lus uaniemes Mus,Canterus, Mereatus, Villapandeus, Tot tus,& Fonseca, cap. praesenti, in explieatione eiusdem definiti nis. Et probatur,ex impugnatione aliarum opinionum: quia nullo modo potest conuenire ultimis differentiis.

Sed quare has non definiuit Porphyrius Respondent quidam,

quia ear non rognouit. Sed salsum hoc ςst,quia certum est, spe. cies ultimas eognouisse, quarum mentionem fecit cap. de sp te, in ordinatione praedicamentalit ergo cognouit etiam ultimas differentias,saltem in ratione communi ultimarum:quamuis parr

ticulares ignorauerit: ac in hoe cap. x vltimo huius libri , diffe

rentiam

183쪽

tentiam ultimam hominis, dixit esse rationes Mortale:vnde se quitur etiam in particulari aliquam cognouisse. Ideo alij,eas non definisse asserunt,quia eximauit non esse siminplices, sed compositas, aut complexas:n rationale mortale, esse differentiam hominis : complexa vero non pertinent ad praedicabilia, quae simplicia esse debent, aut incomplexa: ri in ultima

quaesta uniuersali diximus .Haec tamen ratio contra mentem Pora

phyrij est, eap.VItihuius libri, ubi comparans differentiam curii specie, ita iam Disserantia quidem sape in pluribue ieciebus conside--turs'ecies vero n solis his, qua substeria fiunt ndiuiduis est , &e. Si ergo inde in pluribus speciebus differentia est non semper ex mente Porphyrij,apud quem dabitur vltima disserentia praedic

bilis,quae cum lpecie comparetur.

Dicendum igitur est, ideo solas subalternas definisse Porphyrium: quia cum nobis notiores sint,frequentius eis utimur in definitionibus. Quod a simili probati potest: nam cum dupleae se

proprium,Subalternum & Insimum, hoc solum definiuit cap.seq. quia frequentius eo utimur in demonstrationibus. Suffieit autem definisse disserentias Subalternas: quia cum eodem modo pra dicentur omnes,nempe in Quale quid , ex harum notitia, facilὸ est differentias infimas cognoscere;in quantum peltinent ad tertium praedicabile:facile est etitam definitionem communem sub- alternis,& infimis assignare:quae talis erit:Disserentia est,qua pradicatur de pluribuου in Luale quid. Ad arg.Caiet.respondetur,falsum esse; quod gefinitio Quanti, ab Arist. designata, non conueniat corpori coelesti positive: quia cum veram habeat quantitatem,verὸ per se,& positiue,est diuisiobile in partes:quamuis actualis diuisio, per aecidens impediatur, propter incorruptibilitatem substantialem,eiusdem corporis.

De Proprio. MTEXTUS POR PUTRI APropriam vero quadrifariam diuidunt, M.

. ' Breuis expositio textu .

, Nientum Por rij cap.praesenti est, explicare naturam Pro. Iprij , quod est quartum praedicabile. Diuiditur autem , in duas

partes In primat,Tradit Porphyrius quatuor acceptiones,seu modos proprij.In secunda , Solam quartam acceptionem eius, ceteile propriamaeaeteras vero communes aliis accidentibus. Proprium,primo modo,accipit' pro eo,quod conuenit alicui

speciei solimon tamen omnibus inviuiduis eius:vt esse medicum

184쪽

166 Cap. s . de proprio, qua l. I. aut philosophum proprium hominis dicitur : quia soli homini

conuenit licet non omni homini conueniat Secundo modo,accipi rur ex opposito,pro eo quod conuenit omni in liui luo alicuius speciei, non tamen soli, sed etiam indiuidi iis aliarum : ut esse bipedem , vel dilos habete pedes omnibus hominibus ex propria Datura conuenit;non tamen solis,sed quibusdam etiam aliis animalibus aliarum specierum Tertio modo accipitur pro eo,quod conuenit alicui speciei, & omnibus indiuiduis eius , non tamen Omni tempore, sed quodam determinato: ut canescere conuenit Omnibus solis hominibus,verum non semper, sed solom tem pore senectutis. Quarto modo accipitur Proprium pro eo, quod conuenit alicui speciei, & omnibus indiuiduis eius , non pro determinato tempore,sed semper divi Risibile conuenit homini ,&- omni homini,atque etiam semper: quia licet non semper homo -rideat, semper tamen habet aptitudinem ad ridendum : & ideo semper est risibilis.

Ex his quatuor acceptionibus sola quarta propria est, sin quit 'Porphyrius ) quia proprium proprie sumptum , solum est illud,

quod conuertitur cum eo,cuius est proprium sed solum proprium quarto modo acceptum, conuertitutaergo solum in quarta acceptieae proprie accipitur. γ

An proprium forum quarto modo acceptum, constituat quartum Jra

dicabile. υel etiam secundiam altos tres modos. ωPRaesupponit tanquam certum Titulus qua si ioni S , quod Pr - prium secundum quartum modum , pertineat ad quartum praedicabile sed dubitat; An htic solum constituat quartum praedicabile , & tres viiij modi potius pertineant ad quintum. : MI ex omnibus quatuor modis,essiciatur quartum. Et prima opinio tenet; Proprium non solum se Cundum quartum modum, sed etiam secundum alios,constituere quartum prς- dicabile: hoc est,uel secundum omnes, vel saltem 'cundiim ira

dum tertium. Sic videtur sentite Albertus Magnus, trac. 6.de proprio,ca. I i& tract.7. de ρccidςnti, cap. etiam i. Lovanienses cap.

praes. & ibid. Cantcr. qu0s saltem, quantuin ad proprium ter i modo sequiintui nonnulla ex modernis.

Probatur primis uiri ieetPtopsia aliorum modo nam, sum tapro acta, sint commimia accidentia,si tamen sunt ratur pro a Pt rudine, et potentia, pcoprie passiones surit,emessantes ab essentia: ergo non pertinent ad quintum pr dicabile, sed' ad quartum .pto-batur Antecedens in proprio primi mogi:nam esse medicum vel

philosophuaj,hoc est,habest aliquam icientiam ex his,commune

. . accidens

185쪽

Cap. s. de proprio, qua l. I. I 6

accidens est: aptitudo vero ad eas habendas, sicu. ad caeteras,propria pallio hommis:quam appellare solent capacitate disciplinae. Secundo: Quia proprium tertio naodo conuenit omni, Sc loli; ergo est propria pallio. Probatur consequentia: Quia esse propria passionem, in eo solism consistit; quod ab essentia emanet emanatio Vero, non tollitur ex eo; quod non semper conueniat; sed tempore a natura statuto : quia eo tempore,& non alio, reperitur dispositio in subiecto, ad talem emanationemrergo nec tollitur ratio propriae pastion is in emanatione consistent IS. 3 Secunda opinio communis & veta : Negat ullam acceptionem proprij, praeter quartam, constituere quartum praedicabile .sed tres priores ad quintum praedicabile pertinere affirma tr& solium proprium quarto modo constituere quartum praedicabile. QIam tenet D.Tho. Opus . 8 c 7.Iaiiei trinet. . praed. c. s. Caiet.Sot & Tol.

ca .praef. & en expressa in doctrina Arist. in qua definitio proprij

continetur,solum conue mens Proprio,quarto modo. Et pr terea, Proprium secundum alias acceptiones, ad praedicabile accidentis pertinere dicitur. Utrumque habetussa lib. Topicorum, ca . . De-iinitio quidem Proprij his herbis ; Proprium est,quod num indicat, quid est esse rei : soli autem inos coaeversim pradicatur. De aliis etiam acceptionibus Proprii sie ait : Nenio enim proprium ditet. Mod contingit alij inesse , nρρω forsitan per aliquod te M inessseli,&c .Et in fine capitis triclitu: Marifestum est autem ex his. quo niam accidens nihil prohibet, o 'quo Ois ad alf i id p roprium fieri:

simpliciter autem pro tum non erit, 3cc. Proprium autem Ad ali- quid vocat primo δc secundo modo acceptum 'ma iii ordine ad alia tale dicitur, hoc est quia couenit soli,& non omni; vel omni,' & non soli. Proprium vero. , Quando, idem est, atque proprium tertio modo : nam quando significat rempus , & cum proprium

tertio modo, solum conueniat pro dcterminato tempore, appellatur ab Arist. proprium uando.

Nec minus est expressa senrentia Porphyrij, cap. vltimo huius libri : ubi in tribus distingui docet, quartum & quintUm praedicabile. In primo quidern ;quia proprium solum conuenit oi speciei cuius essentiam sequitur , eiusque indiuid s: aceidens ve-' ΙΘ , pluribus aliis conuenit. In secundo,disterunt, quia proprium nuertibiliter praedicatur de silbiecto; non tamen commune accidens. In ultimo vero : quia proprium non sulcipit magis , Sc minus, sed communia accidentia sit stipiunt. Haec nudom triplex differentia', respectu accidentis Psoluiri cod uenit proprio quar

186쪽

1 68 Cv.f. de proprio, quasi. I.

commune: is praterea, quod semper eis conuenit . quibuι est νε-prium et sed has duas conditiones, solum habet proprium quarto

modo i ergo hoc tantum erit proprium : reliqua vero accidentia communia: & ideo hoc tantum e stituet quartum praedicabile; reliqua vero potius ad quintum pertinebunt. Probatur minor: nam Proprium primo,& seeundo modo,vel non conuenit omnibus, vel aliis, etiam commune est: proprium vero tertio modo, multis indiuiduis nunquam conuenit: aliis vero omnibuS, multo saltem tempore non conuenit: ergo nullum vere proprium

appellari debet,neque ad quartum praedicabile pertinere,intelligendum est. Et si dixeris:Quare ergo propria aliorum modorum adduc reur a Porphyrio in hoc cap.Respondeo ; Solum adduci, quia aliquam habent similitudinem ,& analogiam , cum vero proprio quarto modo,ex qua similitudine melius cognoscitur natura , Scessentia veri proprii,atque etiam ex dissimilitudine,& improprietate eorum.Quare si proprium in communi accipiatur; non ves- uocὸ, sed analogice, dicitur de omnibus: & solum de proprioe quarto modo simplieitetide aliis vero non nisi secundum quid ,α per attributionem adiplum. ιAd primum arg.Distinguendum est Antecedens:nam aptitudo ad scientias,duplex est, Vniuersalis, & Particularis. Vniuersalis vocatur capaciras, quam habet homo per intellectum:Particularis vero, respectu particularium scientiarum. Nam unus homo particularem inelinationem; & aptitudinem habet ad unam selfi, tiam,vel arrena,quam non habent alij licet uniuersali aptitudine intellectus non careant. Ad formam igitur arg. respondetur, Verum esse,quod proprium primo,& secundo modo,pro aptitudine uniuersali acceptum, sit propria passio, sed hoc modo , non est Proprium primo, aut secundo modo, sed quarto, quia est proprium, di manans ab essentia hominis specifica:si vero accipiatur pro aptitudine particulari, solum est proprietas indiuiduorum: neque omnibus conueniens licet conueniat solis: & ideo non est proprium simpliciter, sed commune aceidens pertinens ad qui

tum praedicabile. . ' .

Pro solutione seeundi arg Duplex proprietas distinguenda est, s Speeifiea,& indiuidualis. Illa dimanat ex principiis edentialibus speciei,quae sunt Genus, & Differentia , ut risibilitas ex propriis hominis. Indiuidualis vero,ex complexione indiuiduali,ad quam

concurrunt humores,& aliae qualitates,& dispositiones matellae, Viide sequitur,quod illa sempee conueniat:quia essentia specifica eodem modo te habet semper: Indiuidualem vero,non neceste est semper comienire.quia non sunt humores in eadem dispositione: unde nec vocatur propria passio simpliciter sed commune acciden a

187쪽

cidens. Talis est canities, etiam si pro aptitudine accipiatur: quae licet soli homini proprie conueniat, aliis vero animalibus peL. similitudinem tantum ad hominem, ut ex causis eius colligitur. quas tradit Arili lib. .de generatione animalium cap. s. non tammen dimanat ab essentia specifica eius, sed ex coplexione homianum particulari: di ex aliis etiam causis extrinsecis, in eisdem, &solis hominibus concurrentibus tempore senectutis: ideo non ad

quartum praedicabile,sed ad quintum pertinet. 1 Ad formam igitur arg. Neganda est Consequentia, quod,proprium tertio modo,sit propria passio simplicitet sed solum habet similitudinem cum propria passione. Et dum dicitur: Non esse necessarium semper conuenire , ut sit propria passio et negandum est etiam: quia propria passio simpliciter, ex nuda essentia sequitur:vnde non variatur,sed eodem modo se habet, sicut ipsa esse . tia:proprietates vero indiuiduorum ex aliis causis ac*dentalibus,& extrinsecis dependent, quae diuerso tempore, diuerso modo se habent: ideo tales proprietates , non sunt propriae passiones simpliciter, nec sub nomine proprij, constituente quartum praedica

bile,comprehenduntur.

An propriumst uniuersale, aut quartum pradicabile . restemuspectet,vel indiuiduorum.

ΡRo faeiliori intelligentia quaest. annotandum e rimo; D

plex esse Proprium : Vnum , quod consequitur naturam generis,aut speciei subalternae: & ideo vocatur Proprium Subalter num, praedicaturque de genere ipso conuertibiliter, sed cum qualibet specie, non conuertitur i 3c ideo respectu generis, est Pr prium Adaequatum : dc respectu cuiusi. het speciei, Inadaequatum: ut Sensibile, proprium subalternum est, quod sequitur naturam animalis: cum quo conuertitur , sed cum nulla eius specie : ideo proprium adaequatum est, respectu animalis: sed respectu specie-ἔum inadaequatum: de omnibus tamen praedicatur eodem modo, ac degenere,quamuis non proxime,sed remote: hoc est, in Qua te proprium: secundum regulam Antepraedicamentalem ab Aristi traditam , cap. 3. Antepraedi amentorum: Quod quando aliquid adicatur de aliquo: quacunque pradicantur de tali pradicato, pradicantur de stim subiecto, is de omnibus contentu sub tuo ; dc eodem

genere praedicationis, secundum omnes interpretes et ut animal

praedicatur de homine, dc leone; 3c sensibile de animali, praedic tione propali: 3t ideo necesse est: quod idem sensibile praedicetutde homine,& leone, sub eodem animali contentis, praedicatione

ouam proprij. Aliud c* proprium, quod sequitur speciem inta

188쪽

de illa praedicatur proxime,adaequate, & conuertibiliter' . de indiuiduis vero eiusdem,in adaequa te; quia ci Iri, nullo conueF-titur:& remote ; quia media specie: sed praedicatione proprij;quia in quale proprium. Secundo notandum est, Utrumque proprium definitum esse ab sArist. idib. Topico. cap. . illa definitione : Proprium est , quod non indieat, quid est esse rei, boli autem inest θ conuersim praeHcatur.

Quia non minus conuertitur proprium Subalternum,cum specie Sub alterna,quam sequiturivi sensibile cum animali, ac proprium Infimum, cum Infima specie, ut riirbile cum homine: quamuis nec illud conuertatur cumspeciebus inferioribus, neque hoc cum indiuiduis: quia respectu inferiorum , neutrum est adaequatum. proprium. Quod vero dicitur,non iudicare quid est esse rei:hoc taneum significat, quod est,non pertinere ad essentiam, sed esse acci dens eius,quamuis a postetiose,per illud cognoscamus essentiam:

& in hoc sensu videatur indicare,quiues esse rei: sensus definitionis prior est. Utrumque est etiam definitum a Porphyrio,dumast, Proprium quarto modo quod solum est proprium simpliciter

esse 'Mod conuenit,omni oti,i semper. DC Vtro lite etiam proprio, tam Subalterno, quam Infimo,quaeritur, An sit uniuersale ,& quattum praedicabile , respectu speciei subalternae,vel infimae, luam sequitur,vel solum respectu inferiorum specierum , aut in imi duorum. Et ratio dubitandi est manifesta: iuia nihil Est Vnitur sale nisi respectit plurium : sed species,

quam sequitur utrumque proprium una ramum est: nam cum ea conuertitur:ergo respectu illius, non erit uniuersale,aut praedicabile, sed solum respectu specierum inferiorum,aut indiuiduorum, quae plura sunt. Prima opinio assinit, Proprium non esse uniuersale nec quar- 'eum praedicabile,respectu generis,aut speciei , quam proxime sequitur, sed respectu inferiorum Sic Lovanientes, cap. praesenti, FOnseca. S. Meta. cap. 28. quaest. I9. sectio. 2. Et plures moderni probant. Primo: uia uniuersale ad plura se extendit, quam su lectuin,de quo praedicatur : ergo si cum eo conuertaturi non erit respectu illius uniuersale. Probatur Antecedens: nam Vniuersale ex vi nominis, significat id, quod non est particulare, sed ad multa particularia extenditur ergo repugnat esse Vniuersale, respectu unius particularis subiecti: unde cum species sit utilina particulare subiectum, non erit proprium uniuersale, respectu illius. Secundo: Quia ratio Vniuersalis , & rario Proprii , oppositae' sunt ergo non pollunt eidem respectu eiusdem Ionuenire : sestproprium dicitur aliquid, respectu speciei, quam sequitur ; ergo repugnat dici uniuersale, respectu eiusdem. Probatur antecedense

riam Valuerale dicitur, respectu multori , vr probat definitio

189쪽

, CV.F.de proprio quast. a. 171

eius,quodsit unum in multis: proprium vero, respectu unius tan- 'tum; ut ex ei is etia definitione patet,qua dicitursti autem inesse ergo sunt rationes oppositae. Secunda opinio amrmat: Proprium esse uniuersale,& praedica bile, respectit speciei,quam sequitur,& non solum respectu indi- Uiduo ruria. Hanc sequitur Alber. Mag. tract. .de proprio, cap. I. Caiet. & Sot.quaest. I.huius cap. Tolet. In fine iusdem , d etiam

plures moderni. . '

o Probatur ex Arist. & Porph. Ex Arist. quidem , quia definitio

quam tradit de proprio , non conuenit ei respectu inferiorum, sed solum respectu specten ait enim Soti autem inest,inc uersim praclicatur: hoc est,soli speciei,de qua solum praedicatur conuers, biliter,& non de inferioribus speciebus,aut indiuiduis, ergo sentit Arist. Proprium,re pectu solius θeciei .esse proprium , atque adeo, uniuersale , is quartum pradicabile. Porphyrius etiam , Proprium quarto miso,dicit esse illud,quod conuenit,omnisoti,issemper;Quas conditiones non videtur habere,nisi respectu speeici: 8c cap. vlta huius libri,enumerans ea,quae conuenium quarto prςdicabili,ait, esse praedicabile de specie,quam sequitur. Item ratione probatur. Primo: aia moduς praedicandi, sequi tur modum essendi , quem res habet ex propria natura, aut ecmodo, quo concipitur ab intellectu. sed proprium , ex modo na- turali essendi, atque etiam ut concipitur ab intellectu , respicit, specie anquam principium proximum δε quo dimanat : species vero inferiores,aut indiuidua, remote tantum & per participationem speciei:ergo rationem uniuersalis,&praedicabilis in Q lc, roprium primo habet ,respectu speciei,& quali secundario,re

ffectu vidi viduorum. ....

Secundo ε, Praedicabilia ordinantur ad ii emotast rationem, sicut praedicainenta,ergo propositiones necessariae, R. per se ex quibus 9 cmonstratio conficitur,pertinent ad praedicabilia: scd tales sunt i llae, in quibus proprium praedicatur de specie vi homo est risibilis: pertinebunt igitur ad quartum praedi cabi l e,cum non sit aliud, . ad quod pertinere possint: & ideo proprium erit uniuersale , iapi aedicabile,respectu speciei. i Nostra sententia duabus coclusionibus explicatur.Prirna ; Pro - prium non est uniuersale, respectu solius spectui., scd respectu inseriorum specierum , vel thdiuiduorum. Probatur haec ex definitione uniuersalis nempe, Vnum in multis, . . mitis : sed Spe- ' cies, non est multa sinplicitur,sed unuin : Quamuis sit multa, secundum rationem virtualem,qua participatur a multis: ergo Iespectu illius no a p'test proprium esse uniuersale.. Probatur consequentia:quia multa simpliciter non sunt,nee di euntur, nisi illa, quae actu sundo,uit,arac distincta r in specie vero, nec indiuidua

190쪽

multa sunt,nee distincta,sed unum:nee snecies ipsa,est in eis mul ea,sed etiam unum,ergo proprium respectu solius spec: ei, non est

uniuersale.

Secunda eonclusio:Esse tale uniuersale, hoc est proprium , aut quartum praedirabile ; nee habet proprium in ordine ad solam apeciem, nec in ordine ad sola indiuidua: sed in ordine aὰ indiuidua,vr participant rationem speciei. Vt autem eonclusio haec , &Praecedens,melius intelIigatut notandum est,in proprio , sieut in quocunque alio praedicabili, duo esse consideranda : & rationem

Communem uniuersalis:quam omnes participant, & in qua conueniunt ω rationem specialem, ex tali modo praedicandi desumptam,per quam distinguuntur. Ratio ergo uniuersalis, ut sic, petit plura pro termino:& ideo eam non habet proprium respectu speciei,ut in prima conclusione probatum est: quia species, non est multa simpliciter, sed unum: rationem vero specialem, talis

uniuersalis, & praedieabilis,non habet solum respectu indiuiduae-rum:quia non dimanat ab eis, nec primo, & per se est proprium illorum:sed speciei,i qua primo,& per se emanet,& de qua per se timo praedicatur, in quale proprium: unde in ordine ad illam, abet per se primo, specialem modum praedicandi, per quem distinguitur a caeteris praedicabilibus Sed quia ad rationem talis

uniuersalis,requiruntur talia multa,sicut ad rationem uniuersalis in eommuni,multa simpliciter,adhue proprium non est tale unia

uersale , respectu solius speciei nisi eum ordine ad indiuidua, a

quibus ratio e sientialis eius,& consequenter proprium ipsum, ab ea dimanans participatur. Ex hae doctrina non solum declaratur utraque eonelusio, sed I colligitur hoc argu.quo probatur secunda. Proprium,ut est quartum praedieabile,sio definiendum est, Proprium est, quod pradicatu da pluribuου in Quala proprium. sed primum non habet, respectu solius speciei: nempe esse praedicabile de multis, nec secundum, nempe, in Quale proprium, habet respectu indiuiduorum, nisi cum ordine ad speeiem,ratione cuius praedicatur de illis,in Q le proprium:ergo eompletam definitionem quarti praedicabilis. nec habet a sola specie: nisi cum ordine ad indiuidua , nec a solis indiuiduis,nisi cum ordine ad speciem. Arg.vero primae opinionis solum probant,quod proprium no habet rationem uniuersalis,ut sic,respectu speciei,sed indiuiduorum : non tamen, quod specialem rationem talis uniuersalis, ex

modo praedicandi desumptam,non habeat ab specie , cum ordine ad indiuidua. Arg. secundae opinionis solum probat, eandem raetionem specialem, talis uniuersalis, aut quarti praedicabilis, habere ab specie, non tamen,sine ordine ad indivi in quia utruque continet

SEARCH

MENU NAVIGATION