장음표시 사용
201쪽
ut videbimus in pr dicamento, Ad aliquid. Vbi probabimus,quod
licet relatio praedicamentalis, quae vocatur secundum esse , non possit pertinere adessentiam absoluti, re spectus tamen transcendentales, & secundum dici, ad essentiam plurium absolutorum
Ad secundum: Neganda est prima consequentia,quod inhaerentia aptitudinatis,conueniat aequaliter Omnibus accident bus, aut Uni uoce: nam cum conueniat ers per attributionem ad substantiam vel sit ipsemet attributio ad substantiam,non potest eis conuenire uni uoce : quia repugnat attributio univocationi. Et praeterea, unicuique conuenit secundum proprium modum attributionis ad subitantiam 'uod sussicit analog am constituere, ut in antepraedicamentis,c. 1.ostendemus. De modo autem per se,qu1estatis Eucharistia . non est certum,qudd illum habeat; sed orobabile,quὀd immediate sustentetur a Deo, & etiamsi illum habere dicatur,non est natura accidentalis,cui debetur actualis inhaerentia ,sed modus cui per se non debetur: sicut inhaerentiae actuali,no debetur alia inhaerentia: alioqui esset processus in infinitum : sed cum sit ratio,vel modus inhaerendi, non dicitur proprie inhaerere : nec modo illi, per se essendi quantitatis,debetur inhaerentia: quia non est natura accidentalis , sed entitas quaedam modalis, super naturaliter concessa accidenti:ut sit per se, hoc est, sine dependentia actuali a substantia : quae entitas accidentalis est, quia modum essendi tribuit accidenti Itaque,naturae accidentali, tantum conuenit aptitudinalis inhaerentia,per se, sicut ei solum debita est actualis: modis vero, non conii enit per ser sed ratione naturae,cuius sunt modi sicut,nec per se inhaerent,sed ratione natu- rae:& cum modus ill nec sit natura accidentalis, nee modus per se, ex propria natura. conueniens accidenti, non est ei ullo modo debita actualis inhairentia,nec erit e 1sentialis ei inhaerentia apti. . tudinalis. l
TE GOR RUM , ARISTOTELIS STAGIRI-
tae;quae Praedicamenta appellari consueuerunt, Una cum dubiis,& quaestionibus, hac tempestate agitari solitis. BREVE PRO OE M I V M. De insicriptione huius libri. Vamuis vocabulum Graecuin Categoria, ex pAma eius impositione,a praedicatione, seu praedicato dictum sit; communi tamen Dialecticorum, & Philolophoruni consensu, iam accipitur pro integra ordinatione pIR
202쪽
Cap. I. de aequiuotas ct uniueraeae expositio. G s
De modo procedenssi, is ordinatione huims operis,cum caeteris . . itfartibvi Dialectica . . . IModus procedendi,quem Aristot. seruat, in hoc opere, sim plex est. Quia per definitionem, & diuisionem , procedit :Per quas docet, quonam modo simplicia sint ordinanda in prala
od vero ad ordinem huius Operis inter caeteras partes Dia- Iedlacae attinet,sic explicari debet: ut primum locum teneat, inter omnes: quia ordinatio simplicium , & ordinata cognitio e rum,quasi ianua est,per quam ad reliquas partes Dialemcae,& ad totam ipsam scientiam ingredimur.
Ad quam scientiam =ertineat,de predicamentis vera. LIcet nonnulli afferant, ad nullam scientiam determinatam pertinere, artem praedicamentalem et sed intellectum per i men naturale, nulla scientia media , notitiam huius artis habere posse,& adeo, nec ad Dialecticam,nec ad Metaphysicam pertinere:Nihilominus,cuin pr dicatorum ordinationes,non possint fi ri sine arte, vel scientia, necessario dicendum est,ad scientiam pertinc re, &. in primis ad Metaphysicam : cuius ratio satis est per se mani festa, Zc nota quia de clate reali uniuersalissimo agit:ergo ad Cana pertinet, omnes modos entis realis considerare, secundum rationem propriam,abstrahendi a materia:sed prςdicamenta non sunt aliud,quam rerum ordinationes, ex quibus proprios modos entis cognoscimus:ergo haec ars ordinandi res, secundum diuerrisos modos essendi ad Metaph. proprie pertinebit: & etia ad Dia- Iedlacam, sed diuersa ratione : nam ad illam , secundum proprias en ritates;ad Dialecticam vero, in ordine ad praedicationes, enuntiationes,& syllogismos.
De aequi uocis, univocis,& denominatiuis. T E X T V S A R I S T. AEquivoca dicuntur,quorum nometasolum commune est, siecundum: vero nomen , substantia ratio diuerta. Textus expositio. INtentum Arist.in hoc primo capite est,explicare naturam nominum AEqui uocorum , Uni uocorum , & De nominatiuoruimnam cum ex rebus fiant praedicamenta, ut significantur per voces,ex modo significandi vocum,maxtine dependet distinctio rerum, quae in praedicamento collocandae sunt:& ita,ex applicatione harum trium vocum, tria alia constabunt. Primum, quaenam
203쪽
sint a praedicamentis excludenda. Secundum , ex quibus praedicamenta constituenda sim. rium,quonam modo res unius praedicamenti,praedicari possim de rebus alterius. Druiditur autem caput in tres partes, in quarum Prima , pro ponit Arist.definitionem AEqui uocorum: in Secunda , desinitionem Vni uocorum:& in Tertia,definition em Deno'inatiuorum. Definitio AEqui uocorum talis eth: AEquivoca dicuntur, tuorum nomen commune est alio vero substantia nomini aceommodata , di-
Mersa. Quae duas continet partes. In prima dicitur , quod AEquivoca debent liubere nomen commune , vi significetur, distinctaeue ab eodem nomine:& esse tes significatas per ipsum : ut canis latrabilis,stdus eae lette,& piscis malinus,quae sunt res significaret, per hoc nomen canis: diltincta quidem haec sunt ab eo, sed non dicuntur AEqui uoca, nisi ut per nomen significantur:quia res non pertinent ad Dialecticam ; nisi ut significantur per voces. Et ex hoc desumpta est communis illa distinctio , qua distinguuntur AEquivoca in AEquivoca aequuocata,& AEquivoca aequi-
uocantia: ita ut AEquivoca aequi uocata ,sint res; quae,ut significantur tali nomine , dicuntur fieri aequivoca in eo : PEquivoca vero aequivocantia,sint voces iplae; quae ex tali modo significandi, res efficiunt aequivoca S.
Secunda pars definitionis est, in qua dicitur , Quod ratio su
flantia, accommodata nomini equivocoset diuersa.Per rationem vero intelligitur definitio vel conceptus quidditatiuus ; in his, quae non habent definitionem. Definitio igitur, vel conceptus AEqui-
uocorum,ut signifieantur nomine aequi uoco, omnino diuersus es-
c dcbet; ita ut in eo nullo modo conueniant: sed sollim habeant
Definitio Vni uocorum haec est:Vni uoca dicuntur ; aeuorum nomen eommune secundum nomon eadem siubstantia ratio. In qua,per rationem subitantiae, definitio , vel conceptus Vniuocorum intelligitur:qui idein esse debet,& non diuersus, sicut diuersam esse diximus in AEqui uocis.
Definitio Denominatiuorum sic flabet:Denominatiua dicuntur. quaeu'que ab aliquo, seu dissarentia casu , seeundum nomen habent pellationemrvi a sortitudine, riis. In qua tria continentur,quia in destominatione tria sunt: Forma denominans: Res denominata et & Denominatiuum nomen: tali ordine intelligenda: ut Res denominata dicatur talis,a Denominatiuo nomine: & hoc dicatur Denominativum,a forma:& ita forma , sit quasi origo totius denominationis. Gratia exempli:Fortis, nomen denominatiuum est. in quo res denominata est Petrus ipse. Forma vero, a qua denominatur : est fortitudo. A qua nomen ipsum denominatinum,
is debet differre : .ut significetur derivatio denominationis eiusdem,
204쪽
Cap. y.de equivom: ct vnsustc. .unica. eiusdem , quam a forma,res denominata accipit.
iam definitio Vniuocorum. coniunt.ἔt Denominatiuis.
P Rima opinio tenet ; De nominatiua simul esse Uni ucsca, sed
diuersia ratione : nam in quantum appellationem habent ab ab alto,dicuntur Denominativa. in ordine tamen ad res denomi natas:de quibus praedicantur,vere sunt univoca:vi album,respectu
albedinis,a qua denominatur Denominatiuum dicitur: sed respectu huius,& illius corporis;nempe parietis,& hominis, de quibus praedicatur; Vniuocum est:quare omnibus Denominatiuis conuenit definitio Vni uocorum. Ita Solus q. univoca huius ea. ad se eundum. Quam sententiam probabilem dicit esse Caiet.in expositione definitionis Denominatiuorum. Et videtur probari ex definitione Vni uocorum ι quia nomen Denominatiuum commune est omnibus subiectis; de quibus dicitur: ut album,homini,& pa rieti.& ratio significata , quae et i sorma aceidental s , eadem est etia in ei s; ut albedo in eisde:ergo conuenit eis integra definitio. Et potest probari secundo ; quia omne uniuersale, debet esse uni vocum : ut in quaest. vltima Universalium diximus ; sed inter uniuersalia,quartum,& quintum praedicabile, sunt denominativa, ut risibile, & album probant:ergo Denominatiua sunt uni-- ea,& eis vere & proprie conuenit definitio Vni uocorum. secunda opinio, est Toleti : qui quamuis negare omnino videatur,Denominatiua esse univoca: unum tamen asserit, ex quo videtur contrarium colligi:nempe illam particulam definitionis
uni uocorum substantia I intelligi, de definitione quidditativa, vel descriptiua: ita,ut sussiciat ad rationem uni voci, quod definitio deseripti ,eadem sit in omnibus uni uocatis. Ex quo colligitur nomina propriae passionis,ut sensibile,aut risibile, es Ie Vniuoca, respectu subiectorum, de quibus praedicantur: ut sensibile , resespectu hominis & equi.
. Nostra tamella sententia est,Denominatiuis nullo modo conuenire definitionem uni uocorum,ita tenet Caiet.cap. praesenti, Mest expressa sententia Arist. cap. de substantia. Vbi Denominatiuasserit.non predicari de subiectis,nomine, oratione : quia forma significata per nome; non est quidditatiuὸ in eis,sed accidentaliter. Et ratione probatur: Quia in definitione Uni uocorum dicitur quorum nomen est eommune ; ratio vero substantiae eadem. Per rationem autem substanti intelligunt omnes,aut definitionem quidditativa aut quidditatiuu conceptu:quq proprie ad se stantia rei pertinent: sed hoe no reperitur in Denominatiui sequia
res lanificata per illa : neque est definitio quid ditativa respectu inferia
205쪽
inferiorum,nee quidditatiuus conceptus eorum, sed forma accidentalis:ergo non sunt Vniuoca. Ad primum arg.Distinguenda cst minω:Nam ratio significata Ier nomen ,duobus modis potest esse communis,vel eadem in in-erioribus essentialiter,aut accidentaliter:& primo modo, Communis esse debet, ut nomen sit uni vocum , hoc enim intelligit Arist.per illa verba cratio substantia nomini accommorita in de finitione Vni uocorvi quia ratio substanti Midem est ac ratio essentialis, significatum vero De nominatiuorum , solum est Commune,&vnum in inferioribus,accidentaliter : & ideo non potest eis conuenire definitio Vni uocorum. Secundum arg. luitur alia distinctione. Vniuocum duobus modis accipitur ; proprie pro eo , cuius non solum nomen Commune est univocatis, sed definitio, vel conceptus quidditatiuum& hoc tantum definiuit, Arist. cap. praesenti. Aliud est Vni vocum, improprium:cuius significatum,commune est inferioribus,solum accidentaliter a & hoc modo improprio, Denominatiua possunt dici uni uoca: qui licet non lassiciat, ut eis conueniat definitio Vni uocorum, sufficit tamen, ut sint Vniuersalia, & praedicabilia: nam ad rationem uniuersalis,sufficit aliquid esse ni vocum, solum , ut distinguitur contra aequivocum & analogum : quod ha
bent Denominatiua,per impropriam uni uocationem.
TRactario de natura. & ratione Analogiae, maxima eae parte apertinci ad Metaphysicam:cum praecipuὸ reperiri possit inente uniuersalissimo,quod proprium obiectum eius est atque etiain passionibus eius, & in accidenti, quod nomen praedicamentis est commune: sed proprie pertinet ad Logicam ; ut ex ea cognoscatur: Analoga excludenda esse a praedicamentis , atque etiam a isyllogismis,ia aliis argumentationibus:quq in solis terminis uni-uoeis commode fieri possunt. Aristoteles vero non definiuit ana- . oga cap.praesenti;sed solum aequivoca & vni uoca : quia cum sint quasi media, inter haec extrema ; cognitis univocis, & aequi uocis facile est analoga cognoscere. De quibus quinque tantum disputanda sunt. Primum; qirid sit analogia. Secundum ; quotuplex sit. Tertium ; virum Analogum possit abstrahi,aut praescindi ab analogatis. Quartum ; An ens nalogum; ad Deum,& creaturas: S ad entia creata,substantialia,& accidentialia : Sc qua analogia, haec omnia significet. Quintum; An accidens, respectu nouem Praedicamentorum accidentium,analogum sit,uel uni vocum.
206쪽
Explieatur , quid sis Analogia. s Q Ι Analogiam ex ipsiusmet nominis signa ficatione definire ve-
δε limus ; dicendum erit.non esse aliud ; quam proportionem , aut conusnientiam, seu eomparationem inter multa, eodem nomine signia scata: nam Graecum nomen est; quod in Latinum transferens Quintilianus proportionem vocavit: Tullius velo , in uno loco, conuenieutiam : in alio vero, romparationem aut proportionem. Et
omnes istae significationes, diuersis analogis conuenire pol stinat: vel eisdem sub diuersa conlifleratione ut dum dsuersidi anzlogiae species enumerabimus,constare poterit. Si vero rem potius, significatam nomine analogiae ; considere mus, quam etymologiam eiusdem nominis': definitionem analogorum,ex definitionibus aequivocorum, & vni uocorum assignatis ab Atili cap. praesenti facile possumus colligere. Nam Analoga, ex communi sententia seliolae, medium quoddam sunt, inter AEqui- uoca Ze uni uoca. AEquivoca vero sic defuit Ari 1 . Quopum nomen est :εmmune: ratio vero substantia nomini accommodata . omnino diuersa: ut canis reflecta latrabilis, piscis , ct fi deris coelestis. Vnia
uoca, quorum nomen est commune: ratio mero sub tantia, nominiae mmodata, omnino eadem. Analoga igitur erunt, aeuorum nomen est commune : ratis vepo subriantia nomini accommodata: ne que omnino diuersa, neque omUtho eadem. Secundum quam analoga utrumque exitemum participant: conueniunt enim cum aequi
uocis, & vni uocis in nomine : quod commune debet esse in omnibus: in re veto, aut e eeptu per nomen significato; partim conueniunt, & partim disserunt: eonueniunt quidem cum aequia
uocis, io eo ; quod diuersus debet este simplieitet: Se in hoc dif- serunt ab uniuoeis : in quibus idem simpliciter debet esse: sed dis ferunt ab eisdem aequivocis . in eo i quod Don omnino diuersus est: sec aliquo modo unus, vel idem : & in hoc animitamur mi-uoeis. Vnde sequitur maiorem similitudinem habere cum aequi-' uocis. Et haec est ratio, propter quam cum aequivocis enumerari solent:& etia aequivoca appellari: quia parum ab eis distinguuntur. Io Itaque, conceptus analogi, quantum ad res significatas,non est unus: sed plures, quia analogata diuersia sunt: ratione tamen proportionis , vel attributionis, seu proportionalitatis, quandam habent similitudinem : se eius ratione, aliqualem unitatem : & hoe est, rationem substantiae nomini accommodatam , non esse omnino diuersam nec omnino eande:sed proportionalem, vel simile
2uotuplex sit Analogia. i i Aietanus in opus c. de Analogia nominum, cap.1. i. & 3. tri plicem Analogiam distinguit. Primam Inaequalitatis,quae reperitur
207쪽
peritur in generibus, respectu suarum speeterum; a quibus rati ye differentiarum , lecundum inaequalitatem persectionis participatur : ut in animali; respectu hominis, Sc leonis : perfectius enim participatur ab homine: ratione persectioris disterentiae,&ideo inaequaliter ab utroque: sed hanc analogiam, dicit, non esse talem simpliciter ; nec facere nomen anatagum et quia in generibus vere univocis, reperitur I & lolum potest vocari Analogia physiea: quia procedit ex diuersis sorinis physicis, maioris de minoris persectionis. Secunda species Analogiae est , Proportionis, unius ad alterum, vel plurium ad uniim: & hoc etiam vocatur Attributionis: quia proportio quam habet unum ad alterum, vel multa ad unu: habitudo quaedam ad illyd est , quae attributio etiam vocatur: v tianum, dicitur analogum proportionis,& attributionis : quia de urina, & medicina dicitur: secundum proportionem , quam habent eum sanitate animalis: in quantum urina, est signum sanitatis; medicina vero causa: de hoc est dici per attributionem ad illa: quare sanam respectu Mimalis, urinae, de medicinae, dicitur analogum proportionis, seu attributionis. . Tertia species Analogiae est. Proportionalitatis: Proportio-.Hnalitas vero, non est aliud, quam similitudo, vel proportio dua-xum proportionum. Gratia exempli: Inter tria & lex , reperitur proportio duplae&eadem reperitur ii iter quatuor , & octoideinde inter has duas proportiones duplas, reperitur alia proportio, aut similitudo, in eo consistens, quod sicut se b belu tria ad sex: ira quatuor ad octo, Hain igitur proportio , dc similitudo duarum proportionum, vocatur proportionalitas. Et ideo nomen illud, quod significat plura, inter quae reperitur, vocatur analogii pro portionalitatis. Ut risus, significat risiim hominis verum,de quasi metaphoricum risum nati: quod dum floret, quandam hilaritatem ostendit, similem ei, quam ostendit homo, dum ridet. Dicitur autem de utroque nomen risus: nempc de homine ridente,& de prato florido secundum proportionalitatem et quia sicut se habet risus hominis, ad hominem; sic floriditas prati, ad pratum.
Quare analogum proportionalitatIs vocatur. Ex his tribus speciebus analogiae ; prima a nullo reputatur ve- . ra, nee sufficiens ad constituendum nomen analogum: sed omnes dicunt non esse analogiam sit pliciter, sed solum secundum quid. Et ratio omnium est : quia in generibus, & pluribus aliis uni uo- eis.reperitur; sine praeiudicio uni uocationis. Analogiam vero proportionis, seu attributionis,recipiunt omin I nes tanquam veram ,& sufficientem , ad constituendum nomen analogum. Et ratio est manifesta: Quia sola attributio unius ad alterum , vel multorum ad unum efficit, ut non omnia eodem modo
208쪽
Tractatus de anologia. I9. Erdo , nee aequaliter significentui r sed illud unum , simpliciter
appelletur . caetera vero non , nisi secundum quid : ergo lota attributio facit nomen analogum. Probatur consequentia ex definitione analogorum : Analoga sunt quorum nomen est commune: ratio vero substantia ; nec omnino eadem,nae omnino diuersa: sed eo ipso quod sigmficata ita se habent; ut omnia dicantur per attriburionem ad unum e ratio, sub qua, sig&ificata primo, per se M principaliter ei conuenit, caeteris vero per attributionem ad illud: erga non est omnino eadem in omnibus : quia si eadem esset aeque primo;& sine dependentia ab aliis , conueniret singulis; ut paci in niuocis : quare necesse est dicere , quod sola attributio efficiat analogiam. Secundo ε Sola attributio tollit univoeationem : ergo sola facit somen analogum. Euidens est consequentia : quia ubi est attribu tio significatorum ; non est aequivocatio nominis ; cum aliquid iit . eis communc, praeter nomen. nempe similitudo illa. R correspondentia, quam facit attributio : si ergo attributio tollit uni uocationem: nece ite est eandem efficere nomen analogum: quia nullum datur medium , inter uni uocia in & aeqtiiuocum: praeter analogum. caeterum probatur primum anteeedens ex definitione uni uocorum. Vniuoca sunt, quorum nomen est commune ; ratio vera su stantia . nomini accommodata, omnino eadem r sed attributio effieit t ratio non sit omnino eadem, nee aequaliter participetur ab Omnibus : sed primo ab uno, a reliquis vero eum dependentia ab eorereo tollit univocationem.
τε De analogia velo proportionalitatis non est eertum,quod sit talis simpliciter, ita vi sola sufficiat efficere nomen analogum : sed prima opinio tenet, quod sufficiens sit; non mimis quam analogia attributionis. Ita Caietanus ubi supra ita etiam videtur sentire D.ThOm.de veritate,qui .art. I r. ita denique plures modem i. Secunda opinio , est aliorum modernorum ; qui hac distinctione utuntur. Proportionalitas, duobus modis potest reperiri, inter significata nominis: Ptimo , ita ut non significetur ipsa per illud nomen, sed alia ratio communis eorum : & hoc modo sumpta, non sufficit ad efficiendum nomen analogum. Quod vero non significetur per nomen ; videtur manifestum: quia animal , solum Iignificat naturam sensitivam, communem speciebus : non pr
portionalitatem inter eas repertam.
J secundo, ita, ut per nomen ipsa analogia signifieetur: & haee sufficiens erit ad eonstituendum illud analogum: & quia nullum
est nomen impositum. quo significetur; nulla datur talis analogia- daretur tamen, si imponeretur nomen ad eam significandam. Cuius rationem vel exemplum non asserunt. Sed utrumque afferre
possumus exemplum quidem: in hoc nomine Principium : quod analog Q
209쪽
analogiee dicitur, de sundamento domus , de puncto: quod est principium lineae , & de praemistis demonstrationis, per se notis:& inter haec , nulla est attributio ; sed omnia aequaliter , & per se significantur: sola proportionalitas reperitur: quia sicut se habet fundamentum domus , ad domum ab eo incipientem; sic se habet punctum ad lineam ; & principia demonstrationis ad demonstrationem e & quia per nomen signifieatur c cum ratione
proportionalitatis, viὸeantur significare tria illa : & non ratione alterius conceptus eis communis )sufficit constituere analogiam. Ratione vero piobari potest: quia proportionalitas praesupponit necessario , diuersa esse illa inter quae reperitur ; sed ab eo recipere aliquam similitudinem , & unitatem : ergo emcit, ut Iatio significata per nomen non sit omnino diuertas, sed nec omnino eaὸem : quia aliqualis est similitudo, & unitas in ea quare sinia emei et nomen analogum. Tertia opinio teneri Proportionalitatem quomodocumque repertam , inter significata eiusdem nominis, non sum cere ad constituendum nomen analogum : sed necesse est, ut sic reperiatur; quod unum eorum sit ab lolute tale : per suam formam , aut per suum esse : aliud vero non sit absolute tale per suum esse, sed ut substat tali proportioni,vel comparationi ad aliud. Exemplum
esse potest in risu qui ita significat risum hominis & floriditatem prati; ut ille quidem per proprium esse sit absolute talis: haee ve-io non, nisi in quantum talem habet proportionem, aut proportionalitatem c im eo. Manifestum est enim floriditatem prati, non esse nec vocari risum; nisi per ordinem ad ritum hominis Ita sentit pater Franciscus Suarius, io m. i. suae Meta. disp. 28. seel. 3.
Nostra sententia tribus eones usionibus explicatur. Prima est: Proportionalitas, non est vera analogia S bee tussicit analogum nomen facere: nisi per illud signiscetur. Haec videtur mihi euidens; ut probat hoc arg. Res non habent analogiam , aut univo eationem; nisi in quantum per voces significantur : ergo nec sunt analoga proportionis vel attributionis : nisi in quantum, ut eam habentes, significantur. Cuius euidens signum eis quod quia diserta modo significantur,per diuersas voces fieri potest,ut aequi-
uoce per unam, uni uoce vero per aliam significentur: ut Canis,
nomine bestiae latrabilis, Piscis , & Sydus, aequi uoce significantur; & vni uoce eadem designantur per nomen Substantia r ex eo, quod lubstantia significat conuenientiam essentialem eorum Xanis vero nullam. Ut igitur nomen sit uni vocum: necesse est, significet conuenientiam multorum : & eodem modo, ut sit analogum ; necesse est, ut significet diuersitatςm simul, & conuenientiam multorum: sed analogata, habent conuenientiam,aut similitudinem,
210쪽
Iliussi nem, ratione proportionali ratis, aut attributionis: eiura diuersa svialiter:ergo non potiunt, ut analogata significari : nisi proporim alitas ipsa,vel attributio significetur. 7 Secundo probaturi uia licet significata alicuius nominis, uni
uocam habeant conuenientiam , ii to ii non significentur , ut ean habent: non erunt uni uocata , nec nomen quo significantur, uni vocum: sed conuenientia se habebit materialiter tantum , aut concomitanter,&bri,quali non est et, ad eflectuinem eicii di nomen analogum : ergo licἡt aliqua habeant inter se coinientcntiam analogicam, ii haec non significetur, materialiter,& quali
comitanter se habebit,& erit quasi non elici :ad effectum coniti tuendi nomen analogu. Quale necelle cit per nomen significari. Secunda conclusio: 'roportionalitas, aliquando significatur per nomen analogum: & ideo, si significata sussicit constituere speciem distinctam,ab analogia attributionis;efficiet eam dilii .etam:& ira fatendum erit,eile actu, in rerum natura Miuersas spe pecves analogiae. Haec est contra secundam opinionem quae negat, diuersas esse species analogiae,& analogorum mempe proportionalitatis,& attributionis: qua uis fateatur,esse possibiles; si nomen imponatur. ad significadam propcntionalitatem multorum.
Probatur emeaciter, exemplo risias; quo significatur , floriditas prati, si inui cum risu vero hominis ; ex eo solum , quia sic se habet pratum, dum floret,prae se serens quandam hilaritatem ; sicut se habet homo, dum ridet: sed haec est proportionalitas; ergo significat ut floriditas prati: in quantum habet proportionalitatem cum risu hominis: quare falsum erit, quod proportionalitas numquam significetur per nomen analogum; & consequenter erit necessariunt ' nestim eandem sententiam : quod ita significaIa , essiciat 4 aam speciem analogiae ; & analogum , specie distinctum , ab analogia, & analogis attributionis. Et si dicatur per nomen risus, non significari floriditatem prati , nisi ut habet similitudinem cum risu hominis, non proportionalitatem :&ideo, nec significari ipsam proportionalitatem , sed attributionem : Contra hoc est, quod floriditas prati, non significatur, ut habet similitudinem in communi, sed in particula vi: hoc est talem , ut sicut risus est actus vitai s , quo ostenditur hilaritas cordis , in hoc sit sim uis ei floriditas prati: quia ottendit quandam hilaritate ira, hoc est, ita se. habet; atque homo, declarans hilaritatem: de haec est pro fortionalitas quae vere significatur per nomen risus. Et eert ἡ,non potet taliud nomen imponi,quo melius,signi-Is ficetur proportionalitas haec , quam nomen risus. Tertia Conclusio : Proportionalitas: etiam fgnificata per nomen analogum , ia adhuc in his analogatis reperta, quorum v num est Galewer suurn esse,aliud vero norum si ratione proporti