장음표시 사용
231쪽
talis coneeptus formalis,& obiectivus,erit unus simplieiter,nullam includens diuersitatem. Secundb: Quia si aliquid obstaret, quominus conceptus entis non esset unus simpliciter & communis substantiae, & accidenti esset maxime diuersitas in modo es tendi utriusque, quia substantia habet modum essendi per se;accidens vero modum ostendi in
alio sed haec non obstant:ergo erit unus simpliciter. Probatur ini-nor , quia haec ratio dIuraliratis non est In entitate , .nm ratione modorum;ergo non tollit unam rationem entitatis , atque adeo niliocam , quemadmodum non tollit unitatem conceptus animalis diuersitas per rationale,& irrationale, quia non est ratione naturae sensitivae, sed differentiarum. Tertio:Intellectus potest esse certus de aliquo, quod sit ens,3 . dubius an sit substantia, vel accidens:ut si quis dubitet, an aliqua Hostia sit consecrata,vel non,certo cognoscit esse ens,dubitat vero, an ibi sit substantia,vel solum accidens.Hoc autem non posset contingere,nisi intellectus concipiat ratione entis,non conceptis rationibus particularibus substantiae, & aecidentis:qui conceptus communis erit eis,& unus simpliciter,cum non includat aliquist, ratione cuius possit ullam diuersitatem habere. Et ex conlequenti, nomen ens significans talem conceptum,erit univocum. Tertia sententia media inter haec extrema asserit, Ens non esse aquivocum , neque univocum , sed analogum. Et est communis in schola,& vera,quam sequuntur Averroes, Alexander,& D.Tho. in commentariis locorum Arist. inferius citandis , Porphyrius, Albertus,& Ammonius, cap. de specie in praedicabilibus, & caeteri Omnes,praeter citatos pro sententia Scoti. Colligitur esseaciter ex doctrina Arist. . Meta.cap. I lib. 7.cap. I.&4.& I. l Et hic. cap. 6.ubi expresse docet, Ens multipliciter diei. non quivoce ,se cui sanum de urina, Medicina,stanimati ad
unam naturam, hoc est,per attributionem multolaum ad unum. Quibus verbis excludit utramque extremam sententiam : nam
dum dicit, Ens multipliciter diei sicut sanum , tollit uni uocationem, contra Scotum,dum vero addit non quivoce,tollit aequi uocationem,contra Aureolum Probatur deinde ratione. Primo , .ex definitione analogorum. Analoga fimi, quorum nomen est commune,ratio vero lubstantiae nomini accommodata,nec omnino eadem,neque omnino diuersa: sed ita se habet ens respectu substantiae,& accidentis , ergocis analogum,& non uni vocum. Minorem ita probo: Substantia est primum ens; habens entitatem per se independentem ab alio: accidens vero est entitas alterius, nempe substantiae,& ideo Arist. . Met.c. 2 dixit,Accidens κon est ens, sed entis ens ; ergo non habet per se entitatem, sed per attributionem ad substantiam : quare itii piamet
232쪽
ipsemet ratione entitatis , reperitur in primis maxima diuersitas, & ob id etiam in conceptu significato per nomen ens. Deinde reperitur aliqualis conuenientia ratione eiusdem attributioni S.ergo ratio entis per nomen significata,nec est omnino diuersa; neque omnino eadem Et hoc eli ens esse analogum , & ideo
17 Si autem dixerit Scotus, diuersitatem inter substantiam, & accidens non prouenire ex parte entitatis , sed ex parte modorum per se c in alio, a quibus abstrahi potest ratio entitatis:& sic abstracta erit una, quia sic a dium sitate abstrahitur ; ergo ut sit ab-
. stracta non includit eam,quare erit una simpliciter,& nomen ens, eam immediate significans, erit univocum. Non ergo probatur, analogum esse, aut non esse uni vocum Hoc non tollit vim argv.
quia modi intrinseci substantiae, de accidentis , non sunt gradus persectionis distincti ab entitate, sed ipsamet entitas expressius
concepta,& significata, quae significatur nomine entis: unde necens est extra rationem eorum, nec ipsi extra rationem entis:vnde
sequitur primo,quod nec possit entitas concipi,sine illis actu saltem confuso inclusis,nec ipsi sine entitate.Secundo sequitur idem esse,quod diuersitas substantiae,& accidentis, ut significantur nomine entis , proueniat ex modis intrinsecis per se; & in alio, dc , quod proueniat ex ipsa met entitate : idem etiam esse , quod per eosdem modos sint diuersa,&quod seipsis sint diuersa:& tandem, quod sicut entitas non potest a seipsa abstrahi, sic nec possit abstrah ab eisdem modis,& ideo neque conceptus entis eDS necessario includens,possit esse unus simpliciter,nec uni uocus. An veroens non in tota tua uniuersalitate sumptum, sed pro ente tantum
completo,abstrahi possit a substantia,& accidenti, & Iespectu eorum sit univocum, latim dicemus.13 Ad testimonium Arist pro prima sententia respondeo, Praedicamenta esse primo diuersa,hunc sensum cssicere, quod non di aerant , sicut species per differentias, continentes diuersum gradum perfectionis,a genere in quo conueniunt,sed per modo S, qui
sunt ipsam et praedicamentorum entitas speciali modo concepra Vnde Verum est,per proprias entitates ita conceptas, esse diuersa. Et hoc est etiam seipsis differre. Et chim infertur se totis differre, distinguendum est: nam si sensus sit , Per totam enti ratem suam unum esse diuersum ab alio , verum est: si vero per totam entitatem omnibus modis eonceptam, falsum , quia entitates eorum concipi possunt tanquam diuersae simpliciter, atqcte etiam tan quam similes,& eaedem secundum quid , ratione attributionis idcideo non concipiuntur ut omnibus modis diuersae. Neque in hoc sensu verum est,se totis differre, esse tamen necessariu ur ens esset aequivocum : quia aequivocata,ut sub eo nomine conci P uut .M
233쪽
significantur', nullo modo conueniunt. Et ideo non probatur ex illo testimonio quod ens sit aequivocu: Porphyrius vero de aequi-
uoco loquitur secundum communem acceptionem,sub qua ana logum comprehendi imam ad intentum eius, quod erat ens, non elle genus rerum omnium, sufficiebat esse analogum.
Ad primum argum . secundae opinionis ; Neganda est minor, quod conceptus entis sit unus simpliciter. Et cum dicitur modos distingui ratione ab entitate, distinguendum est: nam duobus modis contingit aliqua distingui ratione.Primo,distinctione tO- tali, ita ut conceptus unius sic distinguatur ab alio, ut illum non includat, & hoc modo distinguitur latione differentia a genere. Secundo, non distinctione totali,sed includentis,& inclusi, & ira Verum eit, quod conceptus entis distinguatur a modis, quos includit , & a quibus includitur, in quantum addunt supra conce pium eius rationem expressionis. Et si distingueretur conceptus entis ratione a modis in primo sensu, posset abstrahi ab eis : sed cum non disti nguatur,ni si in secundo;negandum est, quod possit abstrahi,aut sine illis concipi. Ad secundum:Neganda est minor;quod ratio diuersitatis substantiae,& accidentis , non sit in entitate, sed ratione modorum: impossibile est enim,quod ratione modorum sit, & non ratione entitatis , cum modi entitates sint, & ideo in conceptu entitaris includantur. Est igitur ratione utriusque:& ideo repugnat concipiens sine diuersitate, aut ab ea abstrahi, ita ut conceptus eius sit unus simpliciter. Ad ultimum ξ, Concesta maiori, distinguenda est minor: nam concipere rationem entis, non conceptis rationibus particularibus substantiae,& accidentis duobus modis contingit. Primo,non conceptis distincte,& expresse. Secundo non conceptis actu implicito. confuso. Et in casu argumenti concedendum est, quod concipiatur sine modis in primo sensu,non tamen in secundo:ex eo autem quod concipitur, non conceptis modis in primo sensu, fit , ut possit dubitare intellectus. Αn ens quod concipit, sit substantia, vel accidens. Quare talis dubitatio non probat,quod detur conceptus entis unus simpliciter abstractus a substantia, Maccidenti, ratione cuius uni vocum esse possit.
An saltem em completum sit univocum restecta subsantia
Atio dubitandi pro affirmativa parte specialis est de ente co
completo,quia non videtur includi posse in dissereotiis, nec in modis intriniecis,per quos diuersa sunt, accidens , & substantia; quia de modis atque differentiis manifestum est,esse entia in completa: ergo abitrahi poterit ab Ois conceptus entis nullam
234쪽
' diuersitatem includens. Probatur consequentia, quia totam diauersitatem efiiciunt modi. Communis tamen sententia tenenda est tanquam vera; Quodens completum non possit este unxuocum ad substantiam completam & accidens completum; sed non minus hoc modo esse analogum,quam si in tota sua uniuersalitate accipiatur.Cuius ra-. tio non eadem assignatur ab omnibus, qui ita lentiunt. Sed mihi videtur eodem fere modo probandum elle, quod ens completum non sit univocum,sed analogum,quo probatum est, uniuersaliter sumptum analogum esse. Probatur ergo duplici ratione. Prima: Sicut ens uniuersaliter sumptum includit actu quamlibet entitatem,quantumcunque minimam,sive sit entitas rei,siue modus,&etiam includitur in ea sormaliter , & essentialiter: ita ens completum includit actu quamcunque entitatem completam,tam ac
cidentalem,quam substantialem , quia esse entitatem substantialem,aut accidentalem,non sunt gradus persectipnis ab eadem en- - titate distincti, sed sunt eademmet entitas expressiori quoda mO- do concepta, & significata : ergo tota diuersitas tota attIibutio, quam habent inter sese,includitur in conceptu entis completi, dc ex consequenti tota analogia, Quare repugnat conceptum entis completi,esse unum simpliciter,& vniuocum .
si Secunda ratio sumitur ex definitione uni uocatorum. Vnivoca sunt quorum nomen Ut commune , ratio vero substantia omnino eadem ; ergo uni uocata debent participare ex aequo, & simpliciter conceptum univoci:sed substantia,& accidens completu,non participant ex aequo,nec simpliciter rationem entis completi , ergo ens non potest esse uni vocum respectu eorum. Probatur minor, quia illa participant ex ςquo rationem communem,quoru quodlibet participat eam per se, hoc est, sine dependentia essentiali in eadem ab altero:& illa participant eam simpliciter,quoru quodlibet dicitur simpliciter tale,ut eam participat sed accidens completum no participat rationem entis completi,nisi cum essentiali dependentia a substantia;nec dicitur simpliciter ens completum, sed tantum secundum quid ; imo non dicitur ens completum,sedentis ens,ut ex Arist.attulimus, ergo non potest participare uni- uoce rationem entis completi, neque ens completum potest esse
univocum respectu utriusque. Et quod diximus de ente comple to,dicendum est de ente perfecto in ordine ad substantiam persectam, & accidens perfectam: quia quantum ad prauentem diuisionem entis attinet,eadem est ratio de utroque . M ideo eaedem rationes eodem mcdo probant de Vtroque.
Ad argumentum pro ratione dubitandi positum respondetur; Quod licet ens completum non includat modos intrinsecos per in alio, ut separatim conceptus a substantia,& accidenti
235쪽
rationibus duobus modis potest sumi ens. Primo secundum limitatum conceptum eiusdem praedicamenti: 8c hoc modo comparatum ad duas substantias,idem est cum supremo genere substantiae. Secundo modo potest sumi in tota sua uniuersalitate, prout significat substantiam,& accidens. Omitto tertiam consideraci .-nem elus,quam ponunt alij quasi mediam inter utramque, ita ut accipiatur pro conceptu minus uniuersali, eo quem habet in secunda acceptione: sed magis uniuersali, quam supremum genus praedicamenti: & ita si eo lupetius, quia conceptus iste coincidit cum secundo, quantum pertinet ad analogiam , aut univocatio nem:na repugnat accipi uniuersalius , quam pro rebus unius prae dicamenti,& non accipi,pro communi aliquo modo multis praedicamentis. Idem est autem accipi pro duobus ae prout est com mune omnibus,quantum pertinet ad analogiam, aut uni uocatio nem, tincta commvncm,& probabiliorem sententiam ergo de hac
Hoc supposito,duo asserit nostra sententia. Primum ; Ens primo modo sumptum,uniuocum esse respectu rerum eiusdem prae dicamenti Ρrobatur; Quia idem est ens ita sumptum, eum supre mo genere eiusdem praedicamenti, sed hoc est uni vocum respectu rerum eiusdem praedicamenti:ergo etiam ens. Secundum est; Si ens seeundo modo aceipiatur in omnibus hiacomparationibus,est analogum,& nou uni vocum. Quod sic probo: Analogum in sua propria, & integra significatione praedicatur analogice de singulis analogatis per se sumptis, ut sanum de animali per se,aut de urina,& medicina per senedens in tua propria.& integra significatione est analogum:ergo,ut analogum,praedicatur de substantia per se: & de quolibet aceidenti per se : & ex
consequenti de rebus eiusdem praedicameli,vel diuersorum pra dicamentorum accidentium;sed sic sumitur in secunda acceptione: ergo praedicatur analogicὸ de singulis analogatis. 6s Ad arg.ptimae sententiae:Distinguendum est antecedens,secun dum diuersas considerationes entis explicatas: nam si secundum primam accipiatur, verum est sine attributione, aut respectu participari a duabus speciebus eiusdem praedicamenti: sicut partici patur supremum genus ei uidem praedicamenti cum quo conuer titur ; si vero aecipiatur iuxta secundam, negandum est: quia locet duae illae species non participent rationem entis,cum attribu
tione inter sese, eam tamen participant cum attributione acci dentium ad ipsas, quemadmodum verum est, ac necessarium, se premum genus earum , participare rationem entis cum atri ibutione accidentium ad illud in hae praedicatione, Substatia est em: alioqui non esset praedicatio analogi fornialiter. Quod patet esese falsum.
236쪽
Ad rationem alterius opinionis ; Respondetur ex doctrina su- Pςrius tradita: Quod proportionalitas nullo modo essicit per se
nomen analogum:vnde eo ipso, quod ens non praedicatur secundum attributionem , non potest praedicari ut analogum. Sed de hoc statam dicemuS. Secunda pars quaestionis.
An ens sit analogum comparatum ad ens creatum, is increatum, vel ad Deum, is ereatur M.
6 Iuersa est haec entis comparatio a praecedentibus I quia non σs L fuinitur ens in sua uniuersalitate respectu substantiae, & accidentis:sed respectu Dei,& creaturarum Per creaturas vero nora intelligimus accidentia: nam cum Deus sit substantia,manifestum est ex dictis in prima parte quaestionis, non posse conuenire Vni
uoce .lub nomine entis cum accidentibus: solum ergo intelligitur nomine creaturarum substantia creara:vnde sensus quaestionis est,An substantia creata,&increata, uni uoce conueniant sub nomine enti . Et prima opinio asserit, Ens ad Deum ct creatura ,non esse unμNocum sed equitiorum. Huius sententiae mentionem fecit D.Tho. I .p.q. I 3 .art. quaest.T de potentia,art. . & eam videtur tenere
Aureolus in a.d. 2. quaeit. I. nisi forte de aequi uoco loquitur sub communi acceptione, ut coprehendit malogum) Et potest probari:Quia entitas ereata , alterius longe rationis est ab increata; di in infinitum ab ea diuersa: ergo nihil potest habere commune
cum increata,praeter sola in vocem. Et hoc est, nomen utramque significans esse aequiu cum . Secunda opinio, est Scoti in t .d. 3. quaest. t. & 3. afferentis, Ens respectu substantia creata ρο increata, habere unum conceptum cominmunem, is distinctum ex natura rei ab utraque: sicut superius dixerat de conceptu entis , & ideo esse univocum . Eum sequuntur
Probatur a sussicienti diuisione: Ens ita comparatum. non est στρequivocum,non est analogum:ergo erit uni vocum .Probatur prima pars antecedentis; Nam substanri et reata non est omnino diuersa ab increata, sed ei similis:o i conuenit cum ea in so-Ia voce,sed aliquo modo in entitate ipsa: luare non potest ens respectu utriusque esse aequi uocisi .Probatur secunda pars hoc modo: Ens non est analogi1 proportionalitatis,neque attributionis:ergo nullo modo. Antecedens probo: quia nomen ens respectu Dei Eccreaturarum , non significat proportionalitatem , quod necessarium est, ut sit analogum:ergo non est analogum proportionalitatis: sed nec significat attributionem : nam creatura simpliciter
est ens . ergo non per attributionem ad Deum. Tertia
237쪽
etertia opinio est D. Thom. I. p. q. I 3. art. s. Quod Em re
spectu Dei.ρο creaturarum , non sit aquivocum e nec univocum:sed analogum. Quam sequuntur iam fere omnes, praesertim Ferra. I. contra gent. cap 32. SOLq. .antepraedicam. P. F. Suarius in Met. disp. 28 .sech. 3. P. VaZqueZ I. p.d. .c. . in fine.&est vera &tenenda. Et quod non sit aequivocum contra primam opinionem , em-caciter probatum est arg. secundae opinionis. Sed probatur, quod non sit uni vocum aduersus secundam, hac ratione: Analogum est,
quod non participatur aequaliter , nec simpliciter ab analogatis; sed ab uno per se primo,atque simpliciter, sed cum essentiali attributione, ac dependentia ab illo : sed ita se habet ens respectis
Dei,& creaturae ergo analogum est , & non uni vocum. Probatur minor,quia entitas conuenit Deo per se , &a se, conuenit ei simpliciter:creaturae vero, ut creatura est, non per se primo, nec a
se,sed per participationemra ideo non simpliciter, sed secundum quid.έ3 Ad arg. primae opinionis: Coneesso antecedenti, neganda est, consequentia.Nana licet infinita sit distatia inter entitatem creatam , & increatam : aliqua tamen est similitudo, per attributionem significata , quia entitas creata est quaedam participatio entitatis diui nae. Et hoc lassicit, ut non sint omnino diuersis, & ut respectu it Iarum, ens non sit nomen aequivocum. Ad arg. secundae opinionis; Negandum est antecedens.Et rursus dum probatur , quod ens non significat Deum , & creaturam secundum attributionem ; quia creat uia est ens simpliciter , distinguendum est. Nam duobus modis potest significari creatura. Primo, nomine entis: Secundo , nomine entis creati, ut significatur comparatione Dei per nomen ens, ut commune ad ens
creatum , Mincreatum. Et si primo modo accipiatur, non significatur cum attributione ad Deum , sed absolutE: & ideo dicitur simpliciter ens:significata vero secundo modo attributionem dicit ; & ratione illius non vocatur ens simpliciter, sed lecundum quid, hoc est,ens per participationem. Et ex hoc habetur, quod nomen ens , ut significat ens creatum , dc increatum , analoguin
Lu analogia dieatur ens re*ectu subsantia, is accidentu, atque etiam restectu Dei, is creaturarum. ΡRima opinio est aliquorum modernorum,qui utramque ana logiam proportionalitatis, & attributionis tribuunt enti, respectu substantiae , & accidentis, atque etiam respectu Dei, &creaturarum. Probant hoc arg. illud est analogum proportionalitatis , & attributionis, inter cuius analogata reperitur propor
tionalitas,& attributior sed inter substantiam,& accidens, & io'
238쪽
ter ens ereatum ,εc increatum, reperitur utraque : ergo dicetur analogum proportionalitatis ,& attributionis. Probatur minor;
nam verum imprimis est, quod sicut se habet substantia ad suum esse , quod participat ab ente : ita accidens ad suum , quod participat ab eodem e ergo habent inter se propόrtionalitatem. De attributione vero videtur manifestum ; quia accidens dicitur ens per attributionem ad substantiam , & ens creatum per participa- 'tionem,& attributionem,ad increatum . .
Secunda opinio est; Non esse analogum attributionis,sed pro- έν Portionalitatis tantum: quia accidens vocatur absolute ens in Tommuni modo loquendi, & multo melius substantia creata:ergo non sunt entia per attributionem. Probatur consequentia;
quia quod tale est per solam attributionem ad aliud, non dicitur tale simpliciter,sed secundum quid,ut de urina,& medicina pater. Tertia sententia est; Non esse analogum proportionalitatis sed solius attributionis.Haec est conformis doctrinae D.Thom.& probabilior:ideo eam sequitur iam maior modernorum pars, sed
non omnes in eodem sensu, aut propter eandem rationem eam, tenent: nam quidam fatentur, non solam attributionem reperiri .
inter analogata, sed etiam proportionalitatem ;. sed hanc ideo non facere ens analogum, quia non significatur per illud t, non enim significantur substantia, & accidens nomine entis in quaneum quodlibet sic se habet ad suum esse, sicut alterum ad suum, licet hane proportionalitatem habeant, & secundum eam pos sint concipi ab intellectu: ergo talis proportionalitas non esticitens analogum proportionalitatis. Probatur consequentia I qusa non dicuntur aliqua analogata alicuius nominis analogi ; nec
nomen ipsum dicitur analogum respectu illorum, nisi ea significet, ut talem habent analogiam; sed non potest ea ita significare,nisi analogiam significando: ergo si eam non significet, ut probatum est non significare ens , non dicetur ab illa analogum, quamuis inter res significatas reperiatur. Nos vero alia via hanc sententiam defendimus. ut superius odiximos.) Fatemur enim, proportionalitatem reperiri inter utraque analogata entis, & diximus , proportionalitatem, siue significetur per analogum, siue non, sussicientem non esse ad efficien- , dum illud analogum , quod superius agentes de speciebus analogiae probauimus. Ideo non datur analogum proportionalitatis: nec ens tale vocari debet, sed analogum attributionis, quia sola attributio vera analogia reputanda est, Sc sola illa analogum faeit nomen; & semper significatur per nomen analogum . Neces-
sarium est enim analogiam significari per nomen, ut illud analogum constituat. Quod efficaciter probatum est argumento illo pro nostra sententia ab his,qui eam alia via defendunt.
239쪽
sed aὀ argumentum alterius opinionis distinguendum est antedens , dum dicitur, Aecidens vocari simpliciter ens, & etiamens creatum. Nam aliquid esse,aut dici simpliciter ens, duplicem sensum habere potest. Primus est, ut sic ens intrinsec8, formaliter, & non per solam denominationem extrinsecam. Et in hoe sensu verum est, accidens esse ens simpliciter, & etiam ens creatum. Alter sensus est , quod aliquid sit ens sine addito. Et hoe modo de nullo analogato minus principali praedicatur simpliciter analogum,sed de Omnibus cum illo addito secundum quid. 1i Et ratio huius est quia licet sormaliter participet rationem analogi ; hoe tamen non nisi per essentialem dependentiam,& attributionem ad principale analogatum, & ideo notn nisi secundum quid. Quod ut significaret Arist asseruit, Accidens non esse ens, sedentis ens. Et ita loquendum est de quocunque alio analogato minus principali cuiuslibet analogi; eum probatum sit, omne analogum esse attributionis. Et hoc significat etiam illud commune
proloquium analogum per se sumptum stat pro famosiori signi,
t.. J Cuius sensus est , quod licet omnia significet: principale tamen tantum simpliciter,& sine addito.Quare dum absolute profertur analogum,pro eo tantum supponit.
Et si dixeris , ex hoc sequi, hanc propositionem esse verami Omne ens est siubstantia ; imo esse identicam , quod sic probatur: Ens absolute sumptum solum supponit pro substantia ; ergo subiectum,& praedi eatum idem sunt. Respondeo neutrum sequi.Non primum , quod propositio sit vera, quia analogum absolute sumptum semper significat omnia sua analogata ; sed pro solo primo stare dicitur, si per se aecipiatur ; quia reliqua non sunt talia sine addito: in subiecto autem illius propositionis, Omne ens s su flantia, non sumitur absolutὸ, aut per se elis sed cum addito di stributionis quae in nomen analogum fertur,secundum signifieationem analogi:& ideo in omnia analogata. Quare sicut no pro solo principali distribuitur, sic non pro isto illo supponin& ideo non est vera propositio , quia praedicatum solum continet unum analogatum, subiectum vero distributive omnia:& haec est ratio, propter quam non potest verificari de subiecto. Quod vero non si identica,ex eodem est manifestum , elim plus significet subiectum , quam praedicatum: atque etiam ex alio, quia licet subiectum solum pro substantia supponeret, non significat eam expresisse ae distincte,sed con se tantum & in praedicato significatur diis stincte& expresse : diuersus autem modus significandi praedieati, & subiem lassicit, ut propositio non sit identiea. 4 Ad argumentum primae opinionis dupliciter respondetur. Primo ε, distinguendo antecedens. Nam duobus modis potest expe-xiti proportionalitas inter analogata: Primo , ita ut per nomen analogum
240쪽
analogum significetur: & si ita reperiretur, sufficeret sacere illud analogum : alio modo reperitur non significata, sed quam
potest intellectus in eis concipere : & sic non facit nomen analo. gum. Et hoc modo non solum in analogis, sed in aequi uocis, &vniuocis reperitur: primo vero modo in nullis ; sed si imponeretur nomen aliquod,a quo significarentur analogata, ut habent proportionalitate,ex ea sola esset analogii. Sed per nome ens nolignificatur;& ideo non probatur,quod ut analogii attributionis. Seeundo,respondetur negando absolute antecedens;quod proportionalitas ex se , siue significata , siue non significata, efficiat nomen analogum: unde licet reperiatur inter significata entis, non sequitur esse analogum proportionalitatis. Ad argumentum secundae, distinguendum est antecedens. Nam si ens simpliciter idem sit, quod ens intrinsece,& formaliter,uerum est si vero simpliciter sumatur prout distinguitur contra secundum quid , falsum est, ut probauimus ἱ dc cum ex attribution roueniat luod minus principalia analogata non dicantur talia,ni si secundum quid,non probatur,quod ens non sit ana, Iogum attributionis.. ' Vtrum accidens sit univocum ad nouem predicamenta acci, dentium , vel analogum.
MAior difficultas est de accidenti respectu omnium acci
dentium: An sit uni vocum, vel analogum. In qua praesup ponendum est primo, quaestionem non procedere de accidenti uniuersalissime sumpto, prout est commune ad accidentia realia,& rationis; nam sic certum est,esse analogum,cum accidentia rationis non sint accidentia, nisi per similitudinem, & attributionem ad accidentia realia; quare non potest: abstrahi ab utrisque
Conceptus communis uniuocus. Secundo, certum est , nec etiam
Procedens de accidenti reali, prout significat tam accidentia intrinseca , hoc est, vere inhaerentia in subiecto, quam extrinsecas denominationes reales ; ut dexteritatem & similes, quae passim reperiuntur in sex ultimis praedicamentis, squamuis ego non intelligam , ex sola denominatione extrinseca posse fieri praedicamentum reale,ri suo loco probabo.) Nam denominationes istienon sunt vera accidentia, sed solum per attributionem, & similitudinem ad ea, quae inhaerent subiecto, dicuntur: unde respectu omnium, non potest accidens esse uni vocum. Sed solum loquimur de accidenti reali, prout significat ea solum , quae inhaerent subiectis; de quo inquirimus, An sit uni vocum , vel analogum. Et prima opinio asserit esse uni vocum.Ita Sorus quaest.2. ante- T S. praedicamentorum, & plures moderni: sed differunt a Scito in eo,
quod ita asserunt este vhivocum, ut etiam sit genus, constituen x