Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

mractim de analogia. 22 S

unum praedicamentum omnium accidentium ; sicut substantia constituit unum praedicamentum omnium substantiarum: Sotus vero negat elle genuS. Duo possimi probari pro hae sententia. Primum , quod accidens non sit analogum. Secundum, quod sit uni vocum. Et hoc secundum eisdem prorsus argumentis probari solet, quibus pzobatum est superius ens este uni vocum ue & ideo non suut hoc loco repetenda , sed solum probabitur primum ex definitionc alia lasorum. Analoga sunt, quorum nomen cit commune, ratio vero 1ubstantiar,nec Cmnino cadem, nec omnino diutis a sed ratio a

cidentis omnino est eadem : ergo non est analogum , sed via tuo cum. Probatur minor: Ratio accidentis est, Esse in subiecto : sed Esse in subiecto , non solum soria aliter & intrinsece conuenit omnibus accidentibus , sed etiam aequaliter & simpliciter: crgo non est diuersa in eis,sed eadcm. 1. Huic argumento solet responderi: Quod licet accidentia non dicantur per attributionem ad unum accidens , tamen omnia dicunt attributionem ad substantiam,& intrinsecam dependentiam ab ea. Et haec sum cit ut inter se te dicantur analogice sub nomine accidentis. Sed probatur hoc non sufficere, duplici ratione. Primo, quia vi attributio constituat analogiam , inter significata analogata versari debet,sicut analogia ipsa: sed substantia non est

analogatum accidentis,cum non significetur eo nomine;ergo attributio accidentium ad illam,non constituit accides analogum: sed solum ens,a quo significantur omnia. Secundo, attributio ab substantiain aeque primo cos uenit omnibus accidentibus , atque etiam intrinsece , & formaliter: ergo ni uoce conueniunt in ea: sed secundum talem attributionem significantur nomine accidentis: ergo uni uoce , & non analogi cesgnificantur. Secunda opinio tenet, Accidens non esse υniuocum, sed analogum. Ita Soncinas 4. Metaph. q. l .ad I . Cale .de ente, & ellcntia, c. T. q. Is .ad 4.P. Franciscus Suarius in Meta. dispu. 39. q. 3. Pater VaqueZ, I. p.d. I . c. 2. Fonseca s. Meta. c. 7. q. 2 sect. 4. & haec qil probabilior,& tenenda. Sed diuersis modis probatur adiuersis. Ratio aliquorum est, proportionalitas,quae reperitur inter accidentia. uia sicut unum

se habet ad suum esse , quod ab accidenti participat, sic se habet

aliud.Et haec suffcit, ut accidens sit analogum rei pesta omnium. Sed haec ratio insuffciens est, nam ut superius probauimus, proportionalitas non significatur per nomen, & ideo non sufficit illud facere analogum,& etiam si significaretur,non sufficeret. Ideo alij , qui solam attributicinem veram constituere analogiam,nobiscum sentiunt, dicut reperiri attributionem inter acci-

242쪽

116 Tractatus de analoeta.

dentia, quia omnia dicuntur talia in ordine ad quantitatem , ratione cuius inhaerent lubiecto. Sed hoc probatur falsum. Quia nullum accidens spirituale inhaeret subiecto media quantitate,

neque enim omnia accidentia sunt corporea: nam generatio

substantialis inhaeret materiae primae ante quantitatem , & relatio totius lubitantialis ad materiam,& formam, & relati O materiae. formae inter lese; ergo falsum est, quod dicantur per attributionem ad quantitatem. Alij denique probant accidens non esse uni vocum. Quia saLtem respectu accidentis absoluti, & relativi, non potest habere rationem uni vocam : nami vel conceptus abstractus ab utroque est absolutus, vel relativus. Non absolutus , quia non conueniret inferiori accidenti relativo. Nec potest esse reIativus , quia non conueniret inferiori absoluto : ergo nec potest este univocus. Et si dicas,nec esse rc latiuum,nec absolutum; sed abstrahere ab utraque ratione, v c abstrahunt caetera univoca a particularibus rationibus uni uocatorum. Probatur hoc esse falsum quia si talis conceptus abstahit a relativo,& absoluto,eo ipso debet esse absolutus. Nam si abstrahit a relativo: ergo iam non respicit terminum: sed quod non respicit terminum,est absolutum; ergo talis conceptus absolutus erit;& non abstia fiet ab absoluto,& relativo. Haec tamen ratio insumciens mihi videtur ; quia non probat talem conceptum non pom abstrahere ab absoluto,& relativo &ides non probat quod univocus esse non possit. Nam dicam ego relationem duplicem conceptum habere. Primum, quo respicit subiectum , & hic est ei communis cum accidentibus absolutis. Secundum quo respicit terminum: & iste est conceptus specialis, quodi inguitur a caereris praedicamentis , & per primum conceptum non relpicit relatio terminum , sed per secundum. Dum autem sic arguitur ; Ille conceptus non respicit terminum : ergo est absolutus,neganda est consequentia; quia medium dari potest inrer conceptum absolutum, & respicientem terminum ;& tale meatum est conceptus abstrahens ab absoluro , & relativo, qui nec respicit terminum ; nec excludit respectum ad terminum, sed solum dicit rationem communem , contrahibilem per respectum ad terminum , & per rationem absolutam ; quae non solum non dicit respectum ad terminum , sed eum excludit ; quem non excludit eonceptus communis , abstrahens a relativo , & absoluto. Non ergo Nobatur illa ratione. quod accidens non possit esse

Vt igitur hoc efficaciter probetur: Annotanda est doctrina

D.Th I. p. q. I 3. art. s. Vbi de analogis loquens ait: Nomen o A- Inm duobus modis significare attributionem unius ad alterum , vel

Dorum ad υnum. It ponit exemplum utriusque in sano ; quod

analo

Ciuitiasti

243쪽

Tractatis de analogia. I 27

analogum est attributionis, respectu medicinae, & animalis pocattributionem unius ad alterum. Nam medicina dicitur sana; quia est causa sanitatis animalis : sed idem sanum dicitur analogice respectu urinae. Si medicinae: non quia virum horum habeat attributionem ad alterum; sed quia utrumque dicitur tale peWattributionem ad tertium,nempe ad animal, Urina quidem tamquam signum sanitatis eius, medicina vero tamquam causa.

Ex hae doctrina applicata ad pro post uni colligi poteli argumentum e ficax, ad probandam accidens esse analogum. Nam uterque modos attributionis, nempe uniuS ad alterum , vel multorum ad unum,efficit nomen analogum : sed ria accidentibus reperitur secundus modus attributionis: ergo accidens erit analo-Tum attributionis ,respectu eoru , sicut sanu respectu urinae,& me icinae. Probatur conseqtientia ; quia omnia aecidentia significantur cum intrinseca a tributione ad substantiam. Sed cotrahoc sic argum. Nam in primis videtur non bene colligi argum .ex doctrina D.Th. neque habere vllam vim ad probandum analogiam accidentis,quia D. Th. utrumque illum modum attributionis assignat: inter significata eiusdem nominis, sani; nempe animal , vrinam , & medicinam. Et ita significari necessarium est, ut probat hoc arg. Analogia sol sim reperitur inter significata eiusdem nominis analogi , & inter significata diuersorum nominum , ut ex definitione constat: Analoga 6unt, quorum nomen est commune , &c. Sed nomine accidentis non significatur substantia, sed sola accidentia: ergo attributio inter liaec versari debet, ut efiiciat nomen accidentis analogum , ita ut attributio sit unius ad alterum , vel multorum ad unum per tale nomen fignificatum; & non sussici teste inter illa,& substantiam,non signincatam eodem nomine. Quod confirmari potest,&declarari simul; nam attributio ae- cidentium ad substantiam, tacit quidem analogiam attributionis multorum ad umi in ente,a quo lignificatur omnia, sed non potest facere analogiam in accidente,a quo non significantur omnia,sicut non facit analogiam in nomine, substantia , licet sit unci analogatum entis cum accidentibus & ob id solum attribuatur ei accidentia, quod nomine substantiae no significatur .Non ergo vide. tur hac via eis caciter probari,qu)vi accidens sit analogum. Probatur minor: quia ex eo quod accidentia attribuantur substantiar, soliὲm sequitur; quod non sint entia simpliciter,n6 vero, quod nosint accidentia simpliciter: ergo talis attributio ad substantiam facit analogiam in ente,a quo significantur omnia, non in accidc-ti, Probatur consequentia , quia necessarium cst in omnibus an, logis,unum osse tale simpliciter,aliud,vel alia secundum quid. His tamen non obstantibus,expressa mens D. Thom. es , fustiacere talem attributionem ad analogiam, quia non posituit diuiμgui

244쪽

duo illi modi attributionis unius ad alterum , Sc multorum ad unum,ut eos distinguit D. I hom nisi duobus etiam modis aeci inpiatur , sanum , in quo utrumque contineri assismat: Primo quidem respectu solius medicinae, & urinae, deinde respectu solius medicinae,3c animalis: nam si respectu omnium sumatur, neces.se est plura attribui eidem : ergo non habebit locum attributio secunda , quae est unius ad alterum. Probatur conlequentia: quia impossibile est, lumere ens in Oidine ad decem praedicamenta, &constituere in eo attributionem unius ad alterum , sed solum est multorum ad unum: quia attributio unius ad alterum , inter duo tantum potest repet ri, non inter multa, nisi omnia sumantur pro uno: ergo impossibile est constituere in fano , attributionem

unius ad alterum hoc est , medicinae ad animal, nisi sumendo illud,prout solum significat haec duo , & ex consequenti constitutis tur alius modus attributionis distinctus, qui est multorum ad vanum, accipiendo idem nomen prout ea tantum significat, quae

attribuuntur tertio.

Sed ratione probatur , lassicere talem attributionem multo- 7srum ad unum , etiam si illud ψnum non significetur per idem nomen , quia quando attributio multorum ad unum intrinseca est eis, ut per tale nomen signifieantur , vera est attributio & per nomen significata , licet non significetur per nomen illud unum, ad quod est attributio non minus, quam si per nomen significaretur:

ergo non minus emcit nomen analogum. Probatur consequentia

ex definitione analogorum : quia tale nomen significat plura inquantum habent attributionem ergo est analogum : deinde quia attributio significata per nomen vera est analogia: & ea quae cum tali attributione significantur, vera analogata, impertinens igitur est,per nomen significari illud ,respectu cuius est attributio. Ad obiectionem principalem propositam respondetur, negan-'φdo imprimis,quod haee analogia non sit ex mente D. Tho. deinde negando etiam , quod utrumque modum attributionis unius ad alterum,& multorum ad unum,ponat D. Th. inter ea tantum, quae significantur eodem nomine. Nam expresse asserit, sanum respectu uriva, medicisis,esse analogum attributionis multorum ad unum; sed iespcctu medicinae,& animalis, attributionis unius ad alterum, ergo non sumit sanum ut significat omnia. Nec id reputat necessarium , sed ut significat minus principalia cum attributione ad principale, etiam non significatum. Probatur consesquentia:quia si illud accipiat seeundum integram significationem

Omnium,non potest virumque modum attributionis disting texet quia attributio unius ad alterum non est nisi inter duo. Praenet ea D. Th. expresse docet,quemlibet mod6 attributionis, per se facere analogiam,sed modus attributionis multoruad Vnu,reperitur

in analogatis,etiasi illud unum non significetur per nomen, ut ia

245쪽

229 Tractatis de analogia.

probauiuergo sussicit nomen analogum facere. Ad arg. vero distinguendum eli antecedens:quia moduὸς attributionis dissiciens nomen analogum, Id x est,ut asserit D. Tho. velumus ad alterum ; & secund im hunc modam attributionis non potest esse analogia , nisi utrumque significetur eCdem nomine: vel multorum ad unum;& modus iste, reperitur quidem inter significata eiusdem nominis , sed quia est in ordine ad tertium, utroque modo contingit, nempe ad tertium lignificatum eodem nomine , vel diuerso. Et ratio huius est; quia cum ea quae attribuuntur alteri,sint multa; potest talis atrributio adaequate, atque

eomplete significari per nomen commune omnium; vel quasi in- adaequare,& partialiter,quod ell,quasi diuidi in totalem , & partialem. Et ita est in lanoatque etiam in ente, & accidente ; nam sanum potest accipi in sua integra significat: one , & tunc efficit quasi completam analogiam vel poteth coarctari ad sola analogata minus principalia & efficit quasi incompletam , aut partialem,sed sufficientem:quia cum attributio ad principale,sit eis intrinseca . non possunt sine illa significari; significata autem cum attributione non potiunt, nisi analogice significari. Probatur efficaciter ; quia univocis repugnat significari cum attributione ad principale anaiugatum,cum quo apta sunt,analogiam facere:er o analogata sqnt,siue eodem nomine sgnificetur principale,sive iuerso:analogia quidem quasi inadaequata, & partiali ; cum tamen ex modo , quo significantur. apta sint efficere analogiam completam , sub nomine uniuersaliori, quo significantur omnia;& hoc modo intelligenda est analogia accidentis Secundo possemus etiam respondere , aliquo modo significari substantiam nomine accidentis, non in recto , sed in obliquo : quia accidens idem est ae entis ent,ut dixit Aris .id est, eas substatiae:sufficit autem ita significari, ut attributio accidentium ad subitantiam, at 1 quo modo dicatur esse inter significata eiusdem nominis analogi : atque etiam ut aliquo modo nomen accidentis sit commune aecidentibus,& substantiae. ti Nee contrarium est hoc definitioni analogiae,quae dicitur nomen analogum commune esse analogata sinam commune est nomen his quibus conuenit attributio; licet non sit commune ei,ad

quod habent attributionem ; quia hoc non est analogatum talis nominis, sed illa tantum. Ad confirmationem negandum est antecedens, quod attributio accidentium ad substantiam, solum efficiat analogiam in ente , & non in accidente, sed dicendum in utroque eam efficere; quia per utrumque nomen significatur: sed in ente efficit quasi completam,& totalem; in accidente vero incompletam, & partialem , quia intrinsece praesupponit illam & intrinsece ab ea

246쪽

edspendet.In nomine autem substantiae, non fit analogia; quia nee substantia habet attributionem ad accidentia, nec etiam si haberet eam, significaretur eo nomine, ut superius probatum et t. Aliud tandem quod in eadem confirmatione dicitur; attribu tio item accidentium ad substantiam solum esticere,quod sint entia secundum quid, non vero quod sint accidentia secudum quid, concedendum eit: neganda tamen consequentia, quod non efficiat analogiam sub nomine accidentis. Nam ad analogiam attri butionis non requiritur necessario, quod analogata, vel aliquod eorum sit tale secundum quid sub particulari nomine,quo ea tantum significantur,sed sufficit, quod sint talia secundum quid re- 83 spectu eius,ad quod attribuuntur: nam ex hoc habetur esse anal gata cum eo,sub nomine uniuersaliori, completa,& totali analogia in consequenter analogia incompleta,ac dependenti sub particulari nomine, quo significantur; sub quo non est neces larium, dici talia secundum quia. Sed illud est e secundum quid, quod ii bent ex propria natura ,dicitur de eis simpliciter, ut significantur particulari nomine, & ideo sub eo dicuntur talia secundum quid impliciter. ut sic loquamur. θ Et hoc patet in accidentibus:nam dici accidentia simpliciter secundum ouid , non cit aliud quam dici simpliciter entia secundum quid, quod etiam de sano dicetur respectu solius medicinae,& Wrinae. Imo ex hoc satis clare intelligitur , utroque nomine analogice significari; cum utroque nomine significentur cum attributione,& propter eandem attIibutionem , cum qua significantur, fit ut sub utroque nomine significata, dicantur talia secundum quid formaliter; vel praesuppositi ue , praesuppositione eis intrinseca, quae omnia viai uocis repugnant. Et si tandem obiiciatur, Omnes potentias ordinari ad obiectum:& hoc non suffcere ut potentia in communi,sit analogum ad illas: Respondeo,non dicere ordinem attributionis, sicut accidentia ad substantiam, sed lpecificationis tantum,& ideo non

esse analogata.

An nee s si accidens esse genuι, t uuiuocum. MVlti ex bis,qui tenent accidens esse uni vocum, negant esse 8

genus, ut Ia uellus,& Sotus, ubi supra, sed non assignant eandem rationem.Nam Iauellus ait, ideo non esse genus , quia non est extra rationem disterentiarum & modorum : sed cum transcendens sit, in eis necessario includitur, at hoc est contra rationem generis, quod, ut supra probauimus, debet esse extra rationem differentiarum , alioqui non poterit per eas contrahi. Haec 8 stamen ratio insufliciens est. quia,ut superius probauimuS, non potest accidens includi in modis intriniecis, & vltimis di fierentiis, quin

247쪽

Traciatis de analogia. a 3 1

quin eas etiam in se includat actu, licet confuso,cum sint emitates quaedam accidentales : sed eas includens non potest habere conceptum ab eis abstractum, ut constat , ergo neque uni vocum. Probatur consequentia ; quia talis conceptus non abstrahit a di- uersitate Jed eam includit;ergo non est uni uocasui non sit genus. . Secunda opinio est Soti ait entis , Ideo accidens non estgenis ,

licet sit uni uociιm quia genus pertinet ad quidditatem decierumsed accidens non significat quidditatem accidentium , sed esse eorum in substantia: rego non estgenus. Hoc autem probatur falsum duplici

ratione. Prima quia non minus pertinet ad rationem uni voci ,esse

de quidditate inferiorum quam ad rationem generis; si ergo accidens ideo non est genus , quia non dicit quidditatem accidentium; sequitur eadem ratione non este uni vocum. Probatur m ior ex definitione uni uocorum. Vnivoca enim sunt,qusrum nomen est commune,ratio vero substantia eadem. Per rationem autem βί-

stantia intelligit Aristoteles , & omnes, definitionem,uel conceptum quidditatiuum,in his quae definitione caret; ergo repugnat aliquid esse uni vocum,& non esse de quid ditate inferiorum. Secunda: luia falsum est,quod accidens non dicat quidditatem accidentium; quod sic probo:Ens pertinet ad quidditatem entium particularium , & diuiditur, ut tale , in substantiam , & accidens, tamquam in membra opposita,& adaequata rationi eius: sed substantia dicit quidditatem substantiarum inferiorum : ergo accIdens quidditatem inferiorum accidentium. Nostra igitur sententia est:Non poste accidens esse uni vocum, quin eo ipso sit genus omnium accidentium : vii se qui asserit uni vocum esse, consequenter clicere debet esse genus. Probatum, quia nulla potest allignari ratio susticiens excludendi univo

cum a ratione generis , ut probatum est ex refutatione aliarum opinionum.

An saltem resipectu aliquorum accidentium, aut praedicamen- . torum .possiι esse accidens univocum. ,

ia opinio tenet; Accidens restectu aliquorum accidentium. vi quantitatis, is qualitatis ,aut etiam Geterorum in intrinsecorum se univocum. Ita Pater Franciscus Suarius in Meta dilp 39. sect. 3.numer. I probat hoc arg. Accides respectu horum non est analogii proportionalitatis, nec attributionis:cigo nulla habet analogiam,sed est uni vocum .Euidens est consequentia ; quia nullus ponit plures modos aualogiae. Sed probatur antecedens; quia analoga proportionalitatis nullam habent conuenientiam intrinsecam,ut patet de risu hominis.& prati, sed accidentia haec, tabeat convcnieluia intrinsecam,cum omnia inhaereant realiter.

248쪽

1 E Tractatus de analogia.

subiecto:ergo non potest esse analogum proportionalitatis accidens respectu eorum.De analogia vero attributionis probat;quia nullum accidens horum dicitur tale, per attributionem ad alterum,ut satis est mandestum : ergo accidens respectu eorum non ellianalogum attributionis. Nostra tamen sententia opposita est, quod nee r ectu horum 87 accidentium lusit accidens esse uniuscum, sied analogum. Probatur duplici ratione. Prima, quia scut accidens respectu omnium accidentium, non potest obstia hia modis intrinsecis eorum : ira nec respectu accidentium intrinsecorum, potest abstrahi a modis eorum; ergo sicut non est uni vocum , ted analosum respe ita omnium; ita nec respectu horum Probatur antecedens,quia ideo respectu omnium non potest abstrahi a modis, quia modi non sunt aliud quam entitates quaedam accidentales,expressius signia ficatae; & propterea necesse est,ut sub significatione uniuersali a*cidentis; actu, licet confuso, comprehendantur. Quo supposito, conceptus accidentis nec abstractus, neque unus este potest; sed eodein modo se habet ad intrinseca, si cum illis solis comparetur,ut ςx se patet:ergo nec respectu eorum potest esse uni vocum. Quod vero sit analogum, eadem ratione probatur,qua proba- Uuimus esse analogum respectu omnium , quia intrinseca accidentia, signifieat cum attributione ad iubstantiam; sicut sanum,si respectu sanorum extrinsecorum, quae sunt urina, & medicina, solum acciriatur; ergo continet modum attributionis multorum ad unum, sufficientem ad efficiendum Romen analogum; ut probandum est. Ad argumentum alterius sententiar,negandum est antecedens; quod accidens respectu intrinsecorum non sit analogum attributionis.Quia licet non significet ea cum modo attributionis unius

ad alterum , bene tamen cum attributione multorum ad unum,

nempe ad substantiam,cuius aliquid sunt,& ut aliquid eius significantur,ut de accidenti respectu omnium diximus. Ex quibus sequitur, qua analogia accidens sit analogum, tam respectu omnium accidentium, quam solum respectu intrinsecorum Rempe analogia attributionis multorum ad unum. An vero respectu accidentium completorum uni vocum esse

possit, vel etiam sit analogum: eodem modo respondendum est,& eisdem rationibus probatum, quod non sit uni vocum ; sed analogum , quibus probatum est de ente in ordine ad sola entia incompleta. Et haec siue satis de analogia nominum.

249쪽

ω. a. de diuiseorum qua dicuntur se sunt. 23 3

De diuisione eorum,quae dicuntur & sunt. T E X T V S A R I S T. Eorum qua sunt, alia de stubiecto aliquo dicuntur,in subrecto vero nusto fiunt. σαπιπι- expositio. INtentum Aristotelis est tradere duas diuisiones : unam eorum quae dicuntur: aliam, eorum quae sunt: in hoc tantum agit in toto capite,quod ideo non eget diuisione. Prima diuisio non est rerum,sed vocum, ut significant res,quia complexio non conuenit rebus,sed vocibus,ut eas significant. AN serit ergo Arist. Ea qua dicuntum quadam eum complexione,alia μne complexione dicuntur.quasi dicat,voces quae significant res alias esse complexas,ut homo albus:alias, incomplexas, VI color , a asimal. Quod idem est,ae si dicat quasdam esse simplices:alias compositas.

Secunda diuisio rerum est. Sed ut intelligatur , notari debet: quod Esse in subiecto diei de subiecto , particulari quodam modo sumuntur ab Arist. in hoc capite. Nam esse in subiecto, sumit pro vera,& reali inhaerentia in eo ; & dici de subiecto , tanquam de quidditatiue inferiori:ve animal de homine,& homo de Petro. Hoc supposito, diuisio talis est: Eorum quae sunt, quaedam de subiecto dicuntur,& in subiecto non sunt:vt homo,qui dicitur de Petro; non est tamen in eo per realem inhaerentiam,sed substantialiter:ideo non ut in subiecto. Alia in subtrito siunt, sed de nulla subiecto dicuntur: ut accidentia singulariamam haec albedo in pariete inhaeret,sed de nullo iubiecto dicitur, quia non habet inferiora quidditatiue,de quibus praedicari possit;licet accidentaliter dicatur de pariete,& aliis corporibus. Alia de Fubiecto ricuntur, is in subiecto sunt, ut accidentia abstracta a suis inferioribus, nempet genus a speciebus,& species ab indiuiduis: color enim de albediae,& nigredine dicitur,& in pariete & homine inhaeret. Alia δε- ηique sunt: qua me sunt in subiecto, nee dicuntur de subiecto , ut singulares substantiae,Petrus dc Ioannes.

De regulis praedicatorum essentialium. T E M A R I S T O T. Quando alterum de altero pradicatur ut de subiecto, quacunquo do eo,quodpradicatur, dicuntur, omnes etiam

250쪽

tialium , & hoc tantum agit in toto capite. Prima regula est, Euando aliquid praedicatuν de aliquo tanquam de siubiecto, hoc est, tanquam de quidditatiue inferiori quacunque dicuntur de praedicato necese es prericari de subiecto. Ita se habent quaecunque praedicata, posita in recta linea praedicamentali ; ut animal praedicatur cle homine,& leone,ideo quaecunque praedicantur de animali, necesse est praedicari de homine. . Secunda regula obscurior est , & sic habetur in transsatione Bo Edij:Diuersorum generum, di non subalternatim positorum diuersa sunt specie disserentia ; ut animalis,& scientiae. Si vero subalternatim ponantur, easdem disterentias habere possunt. Vt animal, &vivens,eandem habent differentiana;quia differentiae viventis includuntur in animali.

An gener ι non subaltematim posita sint habere aliquam

dissae entiam communem.

DVas habet partes quaestio haec. Prima quaerit,quid intelligat 1 Arist. per genera subalternatim posita, ii non subaltematim

posita. Secunda, an postine habere aliquam disserentiam communem.

Prima pars quaestionis. CIrea primam partem duae sunt opiniones. Prima asserit, generasubalternatim posita ea solum cste , quorum Vnum collocatur sub altero; ut an mal,& vivens:3c non subaltematim posita ea,quorum unum non est sub altero; sed ambo lunt iub tertio ; vianimal,& planta:vel etiam, quae nec unum sub altero , nec ambo sub tertio;vi sunt ea , quae in diuersis praedicamentis collocantur, qualia sui animal,& scietia. Ita Solus in expositione huius regulς. Probat duobus testimoniis Arith Primum est in hoc capite,ubi secundum translationem Argyropyli vocantur genera subaltema-.tim posita ea,quorum unum est sub altero:& non nubalternatim posita,quorum unum non est sub altero. Alterum testimonium,habetur pri. lib.Topicorum , cap. I 3. ubi genera subalternata vocat

Aris subalternatim posita o seὸ genera subalternata sunt, quorum unum est sub alaero:ergo non subalternatim posita erunt illa, quorum unum non est lub altero, licet utrumque sit sub tertio. . Probat deinde rationeiquia si per genera subaltet utim posita, non solum intelliguntur ea,quorum unum non est sub altero, sed etiam illa,quae sunt sub tertio; sequitur , genera non 'balternatim posita,ea solum este,quae in diuersis praedicamentis sunt,de quibus euidens est,non posse habere differentiam communem, cum sint

in di

SEARCH

MENU NAVIGATION