Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

tillis entitas concipitur ab intellectu i & modus iste ad constitutionem praedicamenti necessorius, complerae ent iratis esse dcber, unde cum partes, tum sint incompleta entia, non possimi, vetalia, per se efficere praedicamentumquamuis componant per se substantiam completam, ex qua per se fit. Solum autem concedi potest partibus , quod reductive, aut quasi indirectε collocentur in recta linea praedicamentali, ubi collocatur species, aut genus, cuius partes sunt. Ad secundum,negandum est,quod in partibus possint intelligi vera genera , & verae species ; sed solum possunt ex eis sormati conceptus,quodammodo similes generibus,& speciebus. Et ratio est; quia non possunt concipi partes, nisi tanquam in completae, quamuis in communi cocipiantur absti actae a partibus singularibus,in quo consistit aliqua similitudo: S cum genera,& species ex

proprio modo quo cocipiuntur,sint completa,repugnat, in partibus vera genera,& veras species concipere , aut esse iteram ordinationem praedicamentalem.

ta Ad confirmationem de partibus integrantibus homogeneis, concedimus,quod sint eiusdem rationis cum tota,quatum ad entitatem;atque etiam quod possint fieri substantiae completaeme-gamus tamen,quod per se pertineant ad praedicamentum. Et ratio est;quia qGamdiu sunt in toto, ab eo dependent & incompletum modum essendi habent.Quod vero separari possint ab eo, solum probat,quod dum separatae fuerint, pertinebunt per se ad piaedicam elarum, quia non erunt iam parces ; hoc vero solum est,posse

pertinere, non vero pertinere actu.

De partibus vero Metaph. quales sunt differentiar,dixerunt quidam,quos citat Fonseca 3. Meta. p. 8.q. 2. pertinere ad praedicamentum qualitatis, cum praedicentur de speciebus in quale quid.

Sed hoc aperte tallum est ; quia licet aliquam similitudinem habeant curii qualitatibus in modo praedicandi,vere sunt conceptus essentiales, & ut tales concipiuntur ab intellectu componente speciem ex eis simul,ac generibus:ergo non sunt vere qualitates, nec ut vere qualitates concipiuntur, sed per quandam similitudinem earum :& ideo non possunt pertinere ad praedicamentum

oualitatis. Solum potest es dubium , An singulae differentiae perte pertineant ad illud praedicamentum,in quo collocantur genera quae diuiduunt,& species quas constituunt. '1. Et est prima sententia Ammonq,cap. de substantia , asserentispersia pertinere quaslibet disserentias ad proprium pre ic iment, im, quod probat hoc arg. Nam aut differentiae excluduntur a praedicamento,quia simplices conceptus sunt: vel quia incompleti: sed utraque ratio concurrit is generibus;ergo vel genera excludi debent,vel eollocati disserentiae:sed genera excludi non pollunt, ut . . Q. 3

262쪽

2 6 cap. .de incompleris,quaest. I.

notum est:ergo nec differentiae excludi debent. Probatur mInor, quia conceptus generis,ut talis non est compositus, quamuis,si sits pecies subalterna, in quantum est species. componatur; ergo est simplex:& est vera pars speciei, non miniis quam differentia,ergo incompletum quid . Nec soluitur arg. si dieatur genus esse totum potentiale ; quia etiam disterentia est totum actuale,ut praedicatur de specie continens totum,quod species; nam ut pars non posiet de ea praedicari:crgo pertinebit ad praedicamentum sicut genus. Communis sententia omnium expositorum , cap.praesenti, &lequenti,disterentias excludit a recta linea praedicamentali,& lum eis concedit,ut latera praedieamenti constituant:quod est extra praedicamentum simpliciter esse. Et probatur duplici ratione.Prima;Disserentia formaliter sumpta,tolum dicit partem speciei: eigo formaliter est quid incomplerum:sed recta linea praedicamenti solum constituitur ex praedicatis completis, quae sunt genera , & species: ergo disterentiae non pertinent per se ad illam. Et si dicas totum includere,quod species, cum includat genus saltem materialiteriergo habet modum totius completi:sicut genus,ex eo solum, quod includit disserentias in potentia, dicitur habere modum totius copleti.& pertinere per se ad praedicamentum. Contra hoc est quod disterentia eodem modo includit genus,ac accidens in concreto,nempe per modum subiecti, & ideo significatur nomine adiectivo,ut rationale,quare no includit perserorum,quod species,sed quasi per accidens:vnde nec habet modum unius per se. Sed genus per te,& formaliter est totum potentiale,per se,& formaliter includens totum,quod species,quamuis unum actu,nempe gradum propriae naturae, & aliud in potentia, nempe gradum disterentialem:& ideo modum habet totius, a que completi per se:& per se emcitur ex eo praedicamentum. Secundo probatur : Recta linea praedicamenti constituitur ex praedicatis per se,formaliter & essentialiter ordinatis: sed disterolatia non ordinatur per se,& formaliter cum genere: ergo non pcrtinet per se ad rectam lineam praedicamenti. Probatur minor quia disterentia non includit per se & formaliter gentis,ut rationale non includit per se & formaliter animal,sed extra rationem eius animal et tergo non potest cum eo constituere lineam prae dicamentalem mec per se pertinere ad praedicamentum. Ad arg.alterius opini istam responsio est , quia differentia formaliter,& per se non est totum , sed pars:genus vero formalia ter & essentialiter habet rationem totius potentialis,& complCti R ideo per se,& formaliter col Iocatur in praedicamento,a quo excluditur disterentia, propter rationem incomplesam. Diuili ed by Corale

263쪽

γω. . de incomplevis, quaest. r.

An, is quomodo indiuidua ponantur in praedicamento. is T Rima opinio est Iavelli,in sua Logica, t i t. s. cap. I.afferentis, X Indiuiduum per se non pestinere adpressit amentum sed reductiuὸ ratione operiet,quam participat.Quod probari potest ex Porphyrio p de specie,ubi Terminos,quibus clauditur prassicamentum, uiseris esse supremum genus, ct infimam Jeciem, vora quam non beet aHeendere ad indiuidua, quia sunt infinita : ergo sentit non perti uero per se ad praedicamentum:& praeterea si infinita sunt,que madmodum de illis non datur scientia , ita ad praedicamentum non peris pertinebunt :quia pars ista,scientiae DiaIecticae pars est.

Sed opposita opinio i quod individuum per se sit in praedicamento tanquam basis, & fundamentum eius vera est & tenenda. Eam sequitur Fonseca s. Met .c. .q. sect 2.& q. 8.seel. 3. Et ratione probatur , quia Indiuiduum est ens per se completum,& in se continens omnia praedicata rectae lineae praedi cameratis,quibus per se subiicitur : & de quo per se,& formaliter praedicantur,Substantia,Corpus,Viuens,Animal & Homo: ergo nihil ei deficit,ut in praediramento sit tanquam sundamentum eius. 7 Ad arg. respondetur,Porphyrium posuisse pro extremis praedicatis essentialibus praedicamenti genus supremum,& infima speciem : praesupponendo individuum esse extremum xanquam fundamentum omnium praedicatorum .QRod vero sint inlinita india uidua,non tollit individuum pertinere per se ad praedicari et una, etiam si actu essent infinita:quia non pertinent ad praedicamentum ut distincta,vel ut efficiunt numerum : sed ut participant de praedicatis essentialibus,& ea sustentant.& ham ratio eadem est in omnibus,siue sint infinita,aut solum finita.Ex quo etiam intelligitur,indiuiduum ad seientiam praedicamentalem pertinere posse,non quidem ut obiectum eius,sed tanquam id,ex quo, ut fundamento,integratur obiectum, nempe praedicameluum,quod est pars totius obiecti Dialecticae scientiae. Quonam modo res infinita ponantur aut excludantura ρradicamento. 48TN eommuni tantum dicendum est hoe loco de rebus infinitia 1 nam in particulari suis locis de illis agemus, nempe in praedi camento substantiae & quantitatis. Nunc vero hae dii inctioiae explicandum es h dubium hoc : Duobus modis potest esse aliquid infinitui aut secundum essentiam,vt Deus, aut secundum aliqua rationem accidentaIem extensionis, aut intensonis , ut linea, si daretur infinita, aut albedo habens infinitos gradus intensionis. Et infinitum secundum essentiam non pertinet ad praedicamen- Ium,ut Probabitur cap.sequentu, de reliquis vero probabitur cap.

264쪽

2 18 Cap. .de incomplexis, qua l.a.

de quantitate, quod ad praedicamenta propria per se pertineant,

non mimis quam finitae quantitates aut qualita Ies.

abstractu vel ceneretis.

E. his, quae pertinent ad praedicamentum substantiae, certum Is est, sub nominibus concretis collocanda esse in praedicameto,& non. sub nominibus abstractis: ut species humana, & genus animalis, sub nominibus hominis,& animalis, & non iub nomin bus animalitatis,& humanitatis , & sic de reliquis. Et huius ratio est,quia praedicamentum fit ex rebus completis, sed per nona ina abstracta non significantur substantiae,tanquam entia com- . pleia,sed solum per concreta : ergo sub concretis, & non abstractis ad praedicamentum pertinebunt. Probatur mi por, quia per nomina abItracta significantur,non ut thecies, vel genera , sed ut principia generis, &. speciei; ut nomine animalitatis significatur natura sentitiua,ut principium animalis ; & nomine humanitatis natura rationalis,ut principium hominis:ergo significantur modo incompleto,&non praedicamentali. cI De solis ergo accidentibus procedit quaestio, An abstracta, ut albedo & color: vel conciera potius,ut album & coloratum,ponantur in praedicamento qualitatis:& sic de caeteris praedicamelis. Et antequam alias sententias proponamus, reiicienda est ea, quam Caici.tenet,Opasc.de ente,& elientia , cap 7. ubi distinguit duas conuderationes praedicamentorum, gicam,& Metaphysicam,& in praedicamentis Logice consideratis,abstracta esste collocanda, non concrcta;quia ordinatur ad praedicationes,quae melius in abstractis, quam in concretis exercentur:sed sub cosideratione Metaphysica,concreta, & non abstracta Hoc tamen ab omnibus refutatur: quia praedicamenta eadem sunt in Logica,& Metaphysica ergo ex eisdem rebus, & eodem modo conceptis significantur.Quod vero in ordine ad prςdicatioues potius abstracta,quam concreta ponenda sint,etiam est falsum:quia clim concreta, quibus significantur formae accidentales,ut sunt in subiecto,notiora nobis sint,melius in concretiς exercentur praedicationes. Sed haec

ratio non est sumetens ad variandum modum significandi rerum 'praedicamentalium:& ideo sub utraque consideratione Logica,&Metaphysica disponendae sunt in praedicamentis. Tenet ergo prima opinio: Aburacta accidentium non collocari in predicamento, sied sola concreta.Ita Niphus I.Meta.quaest. .& 7. . Toletus quaest.2. postpraedicamentorum , & alij ex modernis. Et probant ex Aristotclc ipso,cap.praesenti,ubi praeὸicamenta in c5creto enumerauit,iuxta transatione Boetij, quavis Argyropy lusin

265쪽

in abstracto G olderit,& I.lib.Topic.cap.7. & lib. . cog .loc etiam in concheto secundum utramque translationem.

Probant deinde ratione. Primo quod abstracta non ponantur. Secundo,quod ponantur cocreta. Ratio primi est,quia persectior est substantia accidentibus sed substantiς non ponuntur in abstracto,quia significantur tanquam partes,& ideo modo incompleto: ergo multo minus collocanda erunt accidentia in abstracto. Ratio secundi est,quia sic non ponerentur concreta ; maximEquia lunt entia per accidens,cum tignificent socinam,& conuolet subiectum,ut album;& ex forma, & subiecto tanquam ex duobus entibus in actu non fiat unum per se, sed per accidens:sed hoc est falsu ergo non sunt a praedicamento exclud da. Probatur minor,quia ex actu,θpotentia. secundum Arist. 2. lib.de anima,tex.

x fir unum per se i sed subiectum se habet ut potentia, & forma vi actus: ergo ex tali compositione resultabit unum per se, quod est

concretum.

Secunda opinio opposita est , quia sola abstracta accidentium dicit collocanda esse in praedicamento;ita D. Tho. opucde Ente,& essentia,cap. .ad finem. Scotus quaest. I. uniuersalium, & quaest.

I I .praedicamentorum: Avicenna lib. 3. suae Meta .cap. 3. Iauellus I. Meta. quaest. i 6.Sotus ca de quantitate quaest. I. Venetus cap.p

senti.Vil talpandus cap.de genere,quaest. . 11 Probatur testimonio Arist. 3.lib. Topic c. I loco 3. & .ubi asserit, esse in genere, hoc est,in praedicamento, non iustum. Et etiam ratione,quia conccetum significax res diuersoru praedicamentorum,nempe subiectum,quod est substantia;& forniam, quae est accidens:ergo non potest pertinere ad unii praedicame tum determinatum. Imo ad nullum potest pertinere,quia praedicamenta fiunt ex entibus per te: sed cx rebus diversorum praedicamentorum,cum sint primo diuersae,& in actu, non potest fieri unu .

per se : ergo concretum non potest collocari in praedicamento Probatur minor,quantum ad hoc ultimum ex Arist. 7. Meta teX. 1 f. ubi docet expresse. Albuma, musicum non habere unam e n-itiam determinatam . edi per se, is ideo non posse per unam Asimtionem essentialem εxplicari sedeo entia per accidens. 23 Pro solutione huius quintionis duo notanda sunt circa con

ereta,& abstracta accidentium.Primum cli cis ca natura concreti,

quae explicanda est per similitudinem concreti iubstantialis. Natura aute substantialis habet actualem existentiam, perquam est in rerum natura sola ratione ab ea distinctam , dc ultra hant habet subsistentiam,quae est modus quidam substantialis, per quam ultimo terminatur,atque completur, & conlii tuitur in lupposito. si non sit rationalis,& si rationalis sit,constituitur in supposito si ramul,& persona, ut natura humam Petri habet actualem existen

. ii a

266쪽

tiam,per quam est in rerum natura; & subsillantiam quae est vitianus actus eius, & per quam coitituitur persona:vnde persona Pe-1Ii,eli composita ex humanitate actu exilientelia subtillantia; aut Iersonalitate. Et cum humanitas se habeat per modum potentiae, oc est, terminabilis per subsislantiam:& subsistentia sit tanquam actus substantialis eam terminans,atque complens; sequitur personam es le unum per se substantiale. Et etiam concretum lingulare quaelibet persona , & a multis personis abitrahitur Natura communis sic terminata dc completa.Et sic abstracta significatur Domine concreto communi: ut nomen homo, significat naturam humanam subsistentem,& completam in communi,quq eit Idem,ae homo in communi. Simili modo natura accidentalis ut albedo, habet actuale exi- χε flantiam , per quam est in terum natura sola ratione a se distinctam, & etiam alium modum per quem ultimo terminatur,& mpletur,qui modus non est subsistentia sed actualis inhaerentia in subiecto. Ex hae igitur natura accidentali actu exi sunt i in rerum natura,& ex modo actualis inhaetentiae in subiecto, componitur hoc concretum, quod est hoc alta,vel iIlud. Et ab his concretis singularibus abstrahitur concretum commune,ut album,significans naturam alia dinis actu inhaerente in subiecto.Et eompositio haec est per se, quia fit ex natura accideia tali, se habente ranquam potentia quasi substantiali , hoc est,ex natura,vi determinabili,& ex modo actualis inhaerentiae tanquam ex actu quasi subitantiali eam terminante. Ex potentia autem substantiali ,&actu substantiali, fit unum per se : & ideo concretum accidentalere Itans ex tali compositione, est unum per se , sed quia modusii e,quo terminatur natura accidentalis,eit actualis inhaerentia in subiecto, concretum hoc per se,ut album,connotat subiectum, in quo inhaeret natura accidentalis, ita completa,& terminata.COn- notare autem subiectum non est aliud , quam simul denotare illud, tanquam quid extrinsecum , cui quasi affixa est natura accidentalis. Et ratio huius connotationis est,quia modus per quem terminatur haec natura,impersectus est sicut ipsa:& ideo non potest per se illam sustentare , ted indiget adminiculo subiecti extrinicei,cui quasi affixa sit. Et propterea talis modus non dicitur subit intia,aut existantia per te,led actualis inhaerentia, vel actualis inexistentia. Ex quibus intelligit u , Concretum accidentale duobus modi sumi posse. Primo,ut solum significat compositum quidex natura accidentali, dc proprio modo actaalis inhaerentiae ; connotat vero ex consequenti subiectum , in quo inhaeret , & concretumboe,cst unum per se; qu a non componitur ex natura accidenta-li,Se subiectoeled ex sola illa,& termino,seu actu proprio substan-

267쪽

Cap. Me inest lixis,qua l. r. 211

tiali,qui est actualis inhaerentia,eo modo, quo componitur μα- cretum substantiale ex natura substantiali, & proprio modo substantiae: biectum vero non pertinet ad hanc compositionem,sed extra illam connotatur,tanquam quid extrinsecum, cui affixa est natura per actualem inhaerentiam:connotatur tamen per se. Aliis modo sumitur concretum accidentale per modum aggregati eTVtroque, nempe ex natura accidentali, & subiecto,ita ut tanquam

compositum ex utroque significetur. Et hoc modo non est unum per se sed per aceidens:quia licet componatur ex subiecto, ut C potentiae, & ex forma accidentali,ut ex actu:potentia tamen illa subiecti,quam habet ad recipiendam formam accidentalem , a eidentalis est: quia omnibus modis est extra essentiam eius , iam omnino completam per principia, & partes substantiales. Ex potentia autem accidentali,& actu etiam accidentali,non pinest fieri unum per se, sed per accidens ; quia fit ex duobus entibus iam completis in proprio esse substantiali &ad diuersa praedicamenta

pertinentibus:nempe ex subiecto,& natura accidentali, iam completa per proprium modum actualis inhaerentiae. Et hoc est fieri ex duobus entibus in actu, ex quo insertur elle unum per accides.

Et si dicatur, quod sicut ex potentia substantiali, & actu substan. tiali fit unum per se substantia; ita ex potentia accidentali subiecti,& acta accidentalis formae,potest fieri unum per se accident te:Respondeo impossibile esse,quisd sit unum accidetate,& Dr se. quia potentia accidentalis subiecti non potest esse per se respecta illius, quia est alterius generis a substantia: ergo respectu subicis cti est potentia per accidens: sed subiectum concurrit per talem

potentiam ad componendum concretum,simul cum forma aeci

dentali:ergo concurrit per potentiam, no per. se, sed per accidens: quare non potest per illam efficere unum per se componendo simul cum alio: sed eo ipso,quod emcit unum accidentale, cum summet sit substantia, efficit unum per accidens.

- Secundo notand tam est, circa naturam abstractorum acciden-

tium, quod ut in communi modo concipietat, & loquendi acet ἀpiuntur,significant naturam accidentalem, ut abstractam a subiecto,abstractione Physica, & non Metaphysica : qua abstrahuntutuniuersalia a particularibus: unde significant eam , non per modum inhaerentis, in subiecto: sed per modum quasi per se s ubsiste tis,ad similitudinem substantiarum: ut albedo quae vcre inhaeret . . subiecto, nomine albi significatur per modum inhaerentis: sed nomine abii racto albedinis significatur,ut abi racta Physice a subi cto:& propterea non per modum inhaerentis, sed per modum petis subsi ientis completi,& ideo tanquam unum per se. Ex to in hac docti ina collipo tres conclusones, quibus nostra

268쪽

, cap. .de incomplexis,quaest. a.

sententia explicatur. Prima est e Concretum accidentale ex sola natura accidentali,& proprio modo actitatis inhaerentiae compo 'situm,per se collocatur in praedicamento. Probatur hac ratione Praedicamentum fit ex entibus per se,&completis; led concretum

hoc est unum per se,& completum: ergo per se pertiner ad praedi Camentum. Probatur minor. Ex potentia substantiali, is actu substantiali componitur unum per se, ut docet Ar Ist.2. li. de anima, tex. a. sed concretum accidentale compositum ex natura accidentali, ut terminabili , & ex proprio modo actualis inhaerentiae terminante,componitur ex eadem natura,vt in potentia substantiali ad suum terminum tanquam ad actum substantialem , & ex termino ipso,tanquam actus eius substantialis:ergo est unum per se, atque completum,cum comtineat natura accidentalem completam per proprium modum.

Secunda conclusio: Concretum secundo modo sumptum,vet significat compositum Physicum ex subiecto,dc forma accidentali, non ponitur in praedicame tuo. Probarur quia praedicamentum sit ex entibus per te: sed concretum accidetate hoc modo umptum est ens per accidens ; ergo non pertinet ad praedicamentum. Minorem probo: quia ens per accidens est, quod componitur ex pluribus entibus in actu, hoc est , iam completis in suo este substantiali: sed concretum sic lumptum , componitur ex subiecto iam completo in toto suo esse substantiali, & ex natura accidentali, etiam complata per proprium modum actualis inhaerentiae; ergo

ex inultis entibus in actu. ..

. Tertia conc lusio : Absti acta Physca accidentium, ut in com- , muni modo concipiendi,& loquendi significantur per se pertinet ad Praedicamentum, vi albedo,colori&c. Probatur, quia significat naturam accidentalem per modum per se existentis, ac si1bsisten- 5:ergo ranquam unum quid per se,& praedicamentale.Si vero ab

his abstractis abstractione Physica quae potius habent modum

concretorum substantialium ) accipiantur alia abstracta Meta physica,ut ab albedine albedine iras,& a colore colore itas Abstracta haec non pertinent per se ad praedicamentum, sicut nec abis stracta substantiarum. quia significant naturam modo incompIero,hoc est non t*nquam geuus, aut speciem:sed tanquam principia generis,& speciei. Ad testimonium Arist. pro prima sentcntia:Concedendum,est,

Vrroque modo enumerasse praedicamenta, in concreto, & in abstracto. quia ramaeoncIerum per se,quam abstractum per se peribnent ad praedicameta:& solum concretu per accidens excluditur.

Ad primum arg. distinguenda est maior : quia duobus modis possumus loqui de rebus aut secundit se, & hoc modo perfectiora fiunt abstracta substa aliarum quam accidentium:vel ut tali modo abstra

269쪽

Cas. . de incomplexis , quaest.2. 233

. abstrahuntur ab intellectu, & sic aceepta persectiora sunt abiti acta accidentium,in communi modo concipiendi,&Ioquedi; quiasgnificant naturam,licet accidentalem,ut abiti actam abitiacticiis ne Phusica ; & ideo per modum naturarum per se subsistensium. atque completarum, abstracta vero substantiarum significant naturam , licet substantialem, abstractam tamen abstractione Metaphysica ; & ideo modo quodam incompleto, tanquam principium generis, & speciei. Quare illa pertinent per se ad praedicamentum , haec non, sed abstra ta accidentium , quae accipiuntur Metaphysice,etiam excluduntur a praedicamento. 1ο Ad aliud quod de concretis dicitur in eodem arg. Respondeo Concretum , ut compositum ex subiecto, & accidenti, esse unum per accidens, licet componatur ex potentia,& actu ; quia potentia, actus,non sunt substantiales,ex quibus Aristo. amrmat fieri unum per se, sed potentia accidentalis lubitantiae, & actus accidentalis formae,ex quibus fit.vnum per accidens. Ad testimonium Aristo. pro secunda opinione respondetur, quod si loquatur de genere pro praedicamento, tuitum,sumit pro

concreto accidentali, & hoc modo sumptam,verum est,non elle in genere, hoc est,in praedicamento,ut expositum est. Et eodem modo respondetur ad arg. quod concietum, ut significat compositum ex rebus diuersorum praedicamen Orum,

non potest pertinere ad unum praedicamentum determinatum, imo nec ad ullum praedicamentum ; bene tamen , ut fgnificet compositum ex sola natura , & proprio eius modo actualis inhaerentiae,quod est unum per se. Si autem aduersus nostram sententiam aliquis ita arguat; Aecidentia in concreto definiuntur unica definitione,vr album quod sit disgregativum visus ; & definiuntur, ut di eunt subiectum, α formam accidentalem, ita , ut subiectum sit definitum materiale,tanquam denominatum a forma , & haec fit definitum forma-le,ut denominans subiectum:ergo sunt unum per se, etiam ut includunt subiectum, & ideo pertinebunt ad praedicamentum,contra secundam conclusionem nostram. Respondeo , quod concretum duobus modis includit subiectum , ut ex nostra doctrina es manifestum. Primo, tanquam per se connotatum, & non significatum, Ec tunc concretum est unum per se ; quia solum significat naturam per proprium modum actualis inhaerentiae completam: subiectum vero per se connotat. Secundo modo includit subiectum,ut per se significatum, & hoc modo est unum per accidens. Dum ergo definitur in concreto,primo modo sumitur,& eli unuper se, includens natur m , & subiectum, ut per se connotatum, non νt componentia unum,sed ut ordinata ; quia cum subiectum per se connotetur, per se ordinatur cum natura completa illud

270쪽

con notante : ideo efficit unum per se , non entitate, sed ordine, quod per unam definitionem explicari potest.

An Liscesse sit predicam n a distingui realiter, aut ex natura rei,

mal sussietas distingui ratione. PRima opinio affirmat, Necesserio seponenda distinctione reale 32

Probant pruno, quia diuisio entis in decem praedicamenta es realis ergo diuiditur ens in diuersas entitates reales : sed diuersae emitates reales sunt realiter distinctae, quia quae sola ratione di- singuuntur, sunt eadem entitas realis ; ergo necesse est praedicamenta distingui realiter. Probatur prima consequentia: Quia si-eut animal diuiditur in diuersa animalia:& color in diuersos coisIores,ita ens in diuersas entitates. Secundo: Praedi eamenta sunt primo diuersa; ergo in entitate

non conueniunt uni uoce sed si non distinguerentur realiter,conuenirent In una aliqua entitate multis communi; ergo sicut repugnat eis talis conuenientia, sic repugnat identitas realis, at non distinctio, necesse est ergo distingui realiter. Secunda opinio , non ponit distincitonem realem inter om- 32nia praedicamenta, sed realem, vel formalem, saltem ante operationem intellectus , ita ut necessarium sit illa habere rationes sormales ex se,& sine dependentia ab intellectu distinctas.Et quia hane distinctionem formalem solent vocare ex natura rei, dicunt necessarium esse, quod praedicamenta distinguantur realiter, aut ex natura rei;ita ut non sit postibile solum per intellectum distinguia Ita Ioannes Gandauen. quem citat Fonseca s. Meta. c. 7. q.6. tect. I. & licet eum refutare videatur, sect 2. conel. 2. secti tamens. in fine sententiam eius sequi videtur: affirmans, Pradicam n- torsis vistinctιonem . non pendere ab intestictu , sed anta operationem euius omnia distingui. Et probatur hoc.arg. lyraedicamentaeontinent diuersos modos 33 essendi,ergo diuersas rationes sermales,ante operationcm intellectus distinctas, quod est non dii ingui sola ratione,sed quasi ex

natura rei .Probatur consequentia,quia modus essendi rerum non

pendet ab intellectu : ergo nec dependebit ab eius operatione, quod diuersi sint,vel non,sed ex propria natura erunt distincti. Tertia opinio sere eommunis est iam in schola , Liuia nee ρ

dicamenta necessario distinguantur realiter,uee ex natura Nise atis sit,aliqua distingu3 ratrone.eum fundamento tu ro. Ita D. Tho. H. libMeta .lech. s. q. 2. ad I 8.Sotus cap.de quantitate,qu. I.ToletuSq.s ex communibus praedicamentis omnibus,ti ex modernis multi.

Et Dissiligod by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION