Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

& subsistentia per ie,analoga erit respectu utriusque.

to Luarto modo accipitur pro substantia completa. is finita, in communi. hoc est,abstracta a particularibus substantiis completis, definitis. Et hoe modo sumpta , est supremum genus praedicamenti substantis,quod diuiditur in corpoream, & in incorpoream prima diuisione,ex qua resultat secundum genus corporis, quod di uiditur in v I uens,& non vivens;& rursus, vivens,in sensibile, & in insensibile, & tandem , sensibile, quod est animat,in hominem, equum,& leonem. Et ex his diuisionibus, resultat, praedicamen tum substantiae,his praed icatis constans, substantia,corpus,vivens, animal ,homo,vsque ad Petrum. Visima acceptio est, pro eo leta substantia seeundum quandam proprietatem eius , qua est subflare accidentibus,aut etiam predicatis superieribus quidditatiuis. Substare vero idem significat, quod sustentare illa. Et substantiam hoc modo sumptam diuisit Aristot. in principio huius capitis in primam,& secundam. Sed in hae aeceptione non potest praedicamentum constituere,quia non sumitur essentialiter. Ex his colligitur conclusio haec, per quam respondetur quae stioni: Praedicamentum substantiae habet supremum genus deternii natum;& hoe est substantia completa,& finita,in comuni con ' siderata. Probatur hoc arg. supremum genus praedicamenti est illud,a quo derivantur genera,& species eiusdem praedicamenti, Scipiam non derivatur ab alio:sed has eonditiones habet substantia completa,& finita: ergo est supremum genus praedicamenti substantiae.Probatur minor,quia haee non derivatur ab alio praedicato superiori univoco, sed immediate continet sub ente analogo,& ab ea derivantur genera,& species, ex quibus emcitur recta linea praedicamenti,ut exempl/s probatum est. 3 i Ad argum respondetur,negando consequentiam, quia diuersa est ratio de substantia,& aecidenti, in duobus e In primo quidem:

Nam sistantia dicit particularem, & determinatum modum essendi; accidens vero plures modos essendi dicit,nullum determinans,sed consula ratione. Secundo, accidens quantumcunque a strahatur,aut sumatur pro solo accidenti incompleto, analogum est, propter intrinsecam attributionem ad substantiam , cum qua significat accidentia omnia,& ideo non potest esse genus nec determinatum genus unius praedicamenti. Substantia vero sumpta pro completa:& finita,vniuoeam rationem , atque commune dicit respectu omnium substantiarum completarum , ex quibus fixpraedicamentum: & propterea potest esse supremum genus deter minati praedicamenti. ,

282쪽

166 Cay sue substantia, tuo. a.

V AESTIO II.

Drsem Deus ponatur in praedicamento substantia. OVamuis ex his,quae in quaestione praecedenti diximus,nen peiultantiam completam,& finitam, esse supremum genus praeci camenti substantiae,eolligi posset , Deum qui substantia infinita est, non pertinere ad hoc praedicamentum 3 plures: tamen eum in praedicamento elle assirmant, & ideo specialem disputationem postulat. Tenet igitur prima opin o, Deum esse in pradicamento substant . Ita Greg.& Gab. in I. d. 8.quaest. 3. Holcoth quaest. s.& Ioannes Baconius d.9.quaest. ἰ .& probatur testimonio Arist. .Topicorum cap. 2. loco II. ubi ait, Deum esse in genere animalis & separari ab homine per propriam differentiam immortale , his verbis, Si disserentiam,vi genin assignauit,ut si immortale genus Dei. nam differentia est animalis immortale. Et loco secundo eiusdem capitis: Si differentiam in *ecie posuit, ut immortale id ipsum, quod est, Deum esse, me. Deinde probatur ratione. Primo , quia si aliquid obstaret quominus Dws esset in praedicamenro , maxime esset substantia infinita : sed hoc non obstat fi ergo nihil. Probo minorem , quia esse aliquid infinitum non obstat quo minus sit in aliis praedicamentis;ut si daretur linea infinita,esset in praedicamento substantiae &si daretur calor infinite perfectus secundum intensionem,esset in praedicamento qualitatis ergo etiam si Deus sit substantia infinita, poterit esse in praedicamento substantiae. Secundo, per mysterium incarnationis Deus factus est homo Vnii oce nobiscum: ergo vere & proprie est in specie humana tanquam individuum huius naturae;& etiam sub genere animalis:sed quod est sub genere,& specie,est etiam in praedicamento,quod ex generibus atque speciebus fit 3 ergo Deus vere & proprie est in

praedicamento substantiae per humanam naturam, qua assumpsit. Secunda opinio negat Deum,ut Deus est,in pridica mento collocari. Et haec est communis,& vera,quam ex Philosophis tenuerunt Mercurius Trismegistus in Epimandro cap. I. Averroes,disputarione T.& eon. AlgaTelem cap.vltimo. Avicenna 8. Meta ca. 4.& eum his omnes interpretes Ari. Ex sanctis patribus August. lib.de Cognitione verae vitae, c. 3ἰ Anselmus in Monologio c. 2s.& cum eis Boetius I . lib.de Trinitate, cap. s. gx scholasticis vero omnes,praeter Nominales illos pro opposita sentcntia citatos.Ita man. m I.d. 8.& ibidem Albertus Magnus,Scotus d bona. Richar. Duran .uEgidius,D.Th. I.li. contra gentes cap et 4 SI 2 s. & ibidem Ferra.& I. par. q. 3.arr. F. & ibidem Caiet. Alexand. Alensis I. par.

Et pro

283쪽

Cap.1.de substantia quaest. a. acy

gi probatur duplici ratione. Prima , quia Deas ita est purus actus, ut tam essentiale sit ei suum esse actuale, quam sua eslentia: ergo nihil est potentiale in Deo, quod per modum contrahi bilis concipi possit. QSare repugnat in Deo esse genus. Probatur vltima consequentia , quia genus citcntialiter est contrahi bile: sed

quod non est in genere,non est in praedicamento , ergo repugnat Deum este in praedicamcnto. Secundo,quia fi Deus esset in prςssicamento,aliquod gerrus daretur commune Deo &creaturis sed nullum genus potest dari eis commune;ergo non erit Deus in praedicamento. Min brem pro- ,quia genus debet esse uni uoeum: sed nihil potest dari eommune univo cum Deo, & creaturis, propter intrinsecam depenaen tiam, & attributionem creaturarum ad Deum , qua non possuntiatelliguergo nec potest dari genus commune.' Ad testimonium Arist.Respondetur, Deorum nomine non ve ros Deos intelligere;cum certum fuerit apud ipsum , Vnum tantum esse,sed substantias quasdam superiores, subtilissima corpora habentes,quas pIures philosophi rationales esse dixerunt, homine quidem persectiores,quia immortales ; cum eo tamen conuenientes sub genere animalis rationalis; distingui vero per disterentias,mortale & immortale,de quibus atarit,quod in praedic mento sint collocanda,si verum est,quod dentile.

δέ Ad primum argumentum ; Concesta maiori , distinguenda est minoriquiasse altiquid infinitum,dupliciter intelligi potest,aut se-clidum estiriatiam; aut secundum aliquam rationem accidentalem extensionis,aut intensionis. Et infinitum primo modo, non potest rite in aliquo praedicamento , ideoque Deus excludirur a praedicamento,quia est ens infinitum secundum estentiam. Infinitu se- 'cundo modo ad praedi ea mentum pertinere potest : quia licet sit infinitum secundum rationem accidentalem : finitum tamen est secundum ellentiam,per quam in praedicamento collocari debet, di non ratione accidentis. Et talis esset linea infinita , si daretur, aut calor infinitus secundum intensionem:nam linea finitam ha beret ellentiam quantitatis continuae, & calor etiam finitam e sentiam qualitatis: licet illa haberet infinitam extensionem longitudinis accidentalem , & calor infinitam intensonem gradua lem;quae accidentia infinia non obstareor,quo minus in suis praedicamentis collocarentur. Et huius ratio est, quia praedicamenta constituuntur ex rerum essentiis,non ex earoen accidentibus. Ad secundum arg. Re on deci , Christum vere proprie esIein genere , M specio; atque etiam in praedicamento , ratione humanae naturae:& consequenter verbum Dininum , cui natura humana unita est in persona, per illa ponitur in praedicamento substantiae. Sed ex hoc nori sequitur, quod vel buri Diuinum rctione diuino

284쪽

diuinae naturae,aut diuinae personae ponatur in praedicamento. Ste igitur loquendum est in hac materia,ut abi olute dicamus.Primis, Christum esse in praedicamento substantioquia simpliciter,& a solute est homo,& hic homo. Secundo,Deum etiam absolute esse in praedicamento substanti quia absolutὸ verum est, Deum esse hominemued quia hoc habet ratione humanae naturae, sc non ratione naturae diuinae aut diuinae personae:negandum est, Deum ut Deus est,uet,ut persona est diuina , esse in praedicamento. Et hoc modo intelligitur communis,& vera opinio,quam sequimur,quae non minus vera est modo, quam fuit priusquam Deus fieret homo:quia ea,quq conueniunt Deo post incarnationem, pertinentia ad humanam naturam, non conueniunt ratione sui sed ratione

eluidem humanae naturae; & ideo nihil ponunt in Deo, ut Deus est,quod non habuerit semper. Sed quaeret aliquis, Antisti Deus non set per se in prassi metoineductive salte in aliquo possit eoi eam Cui respondet Fonseca;posse quidem in illis praedicamentis, quae

extrinsecam denominationem cotinent; ut in praedicamento,ubi, in praedicamento actionis, & habitus. Ego vero nec reductive in praedicam to este admitto;quia ita tenet D. Thomas I .p.quaest. 3.art. .& cum eo Richardus in I. dist. 8.articM.quaest. I. Probatque hac ratione : Res illa dicitur pertinere ad aliquod praedicamentum reducti ue,quae deficit a ratione perfecta,& completa ratis praedicamcnti, ut partes, & modi ; sic enim punctum pertinet ad praedicamentum quantitatis, & brach vim ad praedicamentum substantiae:sed Deus excedit potius in infinitum omnes rationes praedicamentales; ergo non est reductive in aliquo praedicamento. Quod D.Augustinus his verbis docuit s. lib.de Trinitate cap.

I. Sie intestigamus Deum csipossumus θ sine qualitate bonum ,sine

quantitate magnumsine intelligentia ereatorem,snesim prasentem. Me habitu omnia continentem, sine loco ubique totum , sine tempore sempiternum,sine ulla sui mutatione mirabilia faciotem, nihilque

patientem. . '

Haec August.ex quibus intelligitur,etiam denominationes ex trinsecas aliquorum praedicamentorum, non proprie,sed abusive Deo conuenire, ideo non eadem ratione, aut univoce in eisdem Conuenire cum creaturis , & consequenter propter illas, nec I ductive pertinere ad aliquod praedicamentum.

Vtrum Angeli Θ eorpora caelaesia sint in pradicamentosubstantia. CIrea corpora calastia, & Angelos in ordine ad constitutionem praedicamentalem, Prima opinio fuit Commentatoris 1 O. Metaph.eap.vltimo,comento Isi. crudexu ut seque subsan tias a

285쪽

tias apradicamento. Quam sententiam secuti sunt Ioannes Ganda-uensis Io Metaph.quaest.21. Njphus ibidem quaest'. & quantum ad solos Angelos Plotinus lib. I. AEneade 6. AEgidius Romanus in commentariis huius praedicamenti, & quodlib. I . quaest. 8. Albertus Magnus in praedicamentis, tract. de substantia, cap. I A. Et de corporibus coelestibus probant hoc arg. Corruptib. te &incorruptibile disserunt genere ; ergo disserunt praedicameuto: dcorpora coelestia sunt substantiae incorruptibiles; ergo differunt praedicamento a substantiis corruptibilibus. Probatur antecedens ex Arist.Meta. cap. vltimo, ubi id capresie docet; Deinde substantiae corruptibiles ponuntur in hoc praedicamento ἱ ergo corporaecelestia non sunt in eodem, nec etiam in alio, eum non sint in

aliquo praedicamento accidentium ι quare non erunt omnino in praedicamento.

De Angelis vero probatur testimonio Atist. Io. Meta. tex. 3 o. ybi prater primum principium, quod est Deus, ponit quasdam alias sebstantias, quas vocat intelligentias, ad mouendum corpora caelestia. Et has dicit non habere materiam , sed esse puros actus, ac sempiternos: sed substantia, quae est purus actus, nihil habet potentiae; ergo non habet genus. Probatur consequentia, quia genus est totum potentiale. Deinde ea quae non habent genus, non possunt habete speciem . nee praedicamentum; quia species componitur ex genera . & disserentia. & praedicamentum fit ex generibus. speciebus; ergo ex sententia Arist. intelligentia,Pmars nos VO-camus Angelos , non sunt in pνεdieamento; qui simplices etiam M- stantias eas appellauit, s. lib. Meta. tex. x2.quasi nullam habentes compositionem: ex quo etiam sequitur nec habere praedicamentum ἱ quia ea quae sunt in praedicamento, composita esse debent, saltem ex genere,& differentia. i7 unde sequitur euidenter falsam esse sententiam Duran. & contradictionem implicare in L. d. 3 .quaest. I. num. I 2.& Marsi iij in I. q. .qui eam Angelos ponant in noc praedicamento; negant nihilominus ullam pr*rsus habere compositionem, etiam ex genere,

ae differentia. Probatur deinde ratione, quia Angeli sunt substantiae simpli-ςes, in quibus non est compositio ex materia, & forma ; ergo nec in compositio realis ex potentia,& actu: sed compositio ex generi x differentia, quae est ex potentia δι actu Metaphysicis, fundatur in compositione reali ex potentia, & acta , ergo nec est in illis sompositio ex genere, & differentia: & cousequenter non sunt in

praedicamento.

Secunda opinio tenet, Non solum corpora calestia,sed etiam Angelos reuocari in hoe pradieamento. Et haec est communis oc veractum sequuntur quantum ad corpora caelestia, Omnes interpretes

Aristotelis

286쪽

Aristotelis in praesenti capite. Et quantum ad Angelos non solum illi,sed scholastici Omnes praeter citatos pro opposita) cum

magictro in I.d. 8.&D.ThOm. I.p.q. O.art. x, ad I.&3. x q. 88. art.2. ad 4. Et probatur imprimis de corporibus caelestibus testimonio Arist. -Meta,tex. II.T. Meta. te X. S.&lib. 8. tex. I, quibus locis expresse doeet esse composita, non serum ex materia is θνma, sed etiam ex partibvd integrantib-,eo modo,quo corpus nostrum eomponitur ex capite , brachio.& caeteris membris. Ergo etiam ex mente eius erunt composita ex genere & differentia. Probatur consequentia, quia compositio haec minor est aliis, & in compositione ex materia & forma fundatur. Probatur etiam ratione,quia corpora coelestia,praeter compo- 28sitiones physicas ex materia , & forma , atque ex partibus in te grantibus , habent aliam etiam physicam , ex subiecto , & acci-ἀenti materialibus, nam & quantitatem habent, & lucem recipiunt a sole ; ergo habent omnes compositiones physicas possibiles, quia praeter praedictas res, non possunt aliae excogitari; ergo necesse est esse composita ex genere,& differentia Probatur consesequentia,quia ubi potentia realis est ,& actus realis, poterit inpellectus conceptum potentialem sub ratione contrahibilis formare,qui est conceptus genericus,& etiam conceptum actualem,& contrahentem, qui est conceptus differsntialis, & ex utroque componere speciem. Quod veto genus,& speciem habet, in praedicamento ponitur; ergo euidens est corpora calestia in praedicamento substantiae collocari. De angelis vero, tria asserunt doctores omnes citati, praeci pue D.Tno. Primum , aeuod in eis sit vera , is realis compositio ex pdtentia, aut ex se & essentia. Secundum, juod veνe componantur ex genere,is disserentia. Tertium ,Quod perseponantur npredicamento substantia. Et omnia sunt vera.ac necessaria. Sed probanda sunt singula, & ut probet primum D. Thom. ubi Issupra, nempe, quod in Angelis sit compositio realis ex actu, flepotentia, praesupponit, quod in rebus matericlibus duplex compositio realis reperitur. Prima ex materia , & forma, ex quibus

natura earum componitur, ut natura humana ex corpore, & anima. Natur vero ita composita adhuc non est completa, sed resespicit actum realem,per quem completur,&actus iste vocatur eo se eius,per quod constituitur suppositum,aut persona; ergo natura est potentia realis respectu proprij esse , per quod completur,

di esse est actus realis eius, & ex utroque fit unum, nempe s uppostum; aut persona, quod non potest fieri,nisi per realem compositionem, quia compositio realis est, per quam ex duobus ex natura tei distinctis fit unum. ergo praeter compositionem ex mate-xian Arma, reperitur in his rςbus compositio realis ex essentia,& esset

287쪽

Cap. s ,de substantia, quasi φ. 27 L

N esse,siue ex natura, & proprio actu, per quod completur. αο Hoc supposito probat ; Qi d licEt prima compositio Hon reperiatur in Angelis, quia carent materia , secunda tamen necesse sario sit in eis potentia. Quia haec est differentia inter esse diuinum, o creatum , quod diuinum non est receptum ab alio, sedes lentialiter habetur: quia praedicatum est essentiale Dei,sicut ense bonum , aut sapientem: esse autem creatum , extra essentiam rei creatae est, & ideo non habet illud essentia, nisi a Deo communicetur , & hoc est esse receptum a Deo ; ergo essenti creata. vere, dc realiter est in potentia ad recipiendum esse a Deo, esse receptum a Deo , actus realis eius est. Unde sequitur , intra substantiam Angeli reperiri potentiam realem , 8c realem actum, ex quibus cum uat unum, nempe completa substantia eius.non potest fieri nisi pex realem compositionem. Et ita probatum est

primum

, Ex quo probari potest secundum,quod si i in eis compositio ex genere, εc differentia, hoc argumen. Intellectus cognoscit naturam Angeli tanquam potentiam re lem determinabilem peractum essendi ; ergo potest sormare in eadem natura conceptum persectibilem , ac determinabilem,& conceptum perficientem,ac determinantem: sed isti sunt conceptus genericus, & differentialis, ex quibus componitur specites: eigo in Angelo est compositio speciei,ex genere,& differ entia.

Ex quo euidenter probotur tertium quod Angelust sit in praedicamento. Quia praedicamentum fit ex generibus , & speciebus essentialiter ominatis: sed Angelus habet genus, speciem; ergo ordinabilis erit in praedicamento. ii Ad arg. primae opinionis de corporibus coelestibus, respondet

guendo maiorem: quia genus duplex est, Physicum,& Logicum,ieu Metaphysicum. Genus Physicum est materia, quia primo repentur in ea potentia realis, quae prima radix est, & fundamentum Metaphysici generis in rebus materialibus Genus autem l gicum, acie Metaphysicum, est natura abstracta speciebus,& differentiis, ut substantia a corporea, & incorporeo. Ad sormam igitur argumenti, dum in maiori dicitur; corruptibile,& incorruptibile disserre genere:distinguenduin est , de genere physico , &logico , & de illo concedendum , quia corpora incorruptibilia

eonstant materia diuersae speciei, a materia corporum corruptibilium, ideo dictitur differre genere physico, quod est materia. ii Et ita intelligendum est testimonium Aristotelis, in quo propositio illa continetur. Sed de genere lΘgico non est verum , nec de eo loquitur Aristotcles, quia corpus corruptibile, & incormptibile , commune genus habent, nempe corp0s abstractum ab utro

288쪽

a a Cap.f. de substantia quaest. 3.

ab utroque, di sub illo collocantur in praedicamento substantiae. Non ergo sequitur, disserunt genere physico; ergo disserunt praedicamento , quia genus physicum,quod est materia,non est genus praedicamentale,sequeretur aute bene , si disterrent genere logico. Quamuis etiam posset secundo responderi, loqui Aristotelem de genere logico, aut metaphysico. Sed alio modo esset eadem maior distinguenda, dum dicitur, eorruptibile, & incorruptibile, disserunt genere. Nam genus praedicamentale duplex est, supremum & intermedium, & eoncedendum est disserre genere intermedio,non supremo, quia corpus diuiditur in corpus corruptibile, & incorruptibile , tanquam in duo genera intermedia. Et sub uno Continentur corpora caelestia, sub alio eorruptibilia : & ita disserunt genere intermedio, sed non supremo, quia sub eodem genere eorporis & substantiae continentur , & in eo conueniunt. Vnde nec disserunt praedicamento. quia ea sollim dicuntur differre praedicamento, quae sub diuersis generibus supremis continentur, ut animal, & scientia, illud enim sub supremo genere substantiae, scientia vero sub supremo genere qualitatis continetur.

Ad testimonia Aristo. in quibus loquitur de intelligentiis: Re

spondeo, sempiternas esse, & materia carere, & ideo non habere potentiam ad non essendum, quia non habent principium corruptionis , sicut substantiae corruptibilium, quae ratione materiae ha-oeant in se prinei pium non essendi, Et ideo vocantur ab Aristotelerntelligentia actus; non tamen puri,quia eum triplicem compositionem habeant necessario, nempe ex esse, & essentia, ex subiecto, α accidenti, habent enim intellectum & voluntatem, quae sunt Vera accidentia superaddita substantiae eorum , & praeterea ex genere , & differentia, necesse est triplicem quoque potentiam sabere. quia quaelibet compositio suo modo fit ex actu, & potentia. Quare sicut ab his potentiis, eas non excludit, sic nec potuit excludere a praedicamento.

Ad argu . negandum est anteeedens, quod Angeli ita sint sub- Mnantiae lampliees, ut in eis non sit compositio realis ex potentia, &actu, atque etiam ex genere , & differentia: non enim sequitur, non habent compositionem ex materia, & forma, ergo nec exactu,& potentia: quia compositio ex actu , & potentia, uniuersa lior est compositione ex materia,& forma, & communis substantiis materialibus, x immaterialibus , quia non fundatur necessario in materia, sed in natura ipsa reperitur, ex eo quod creata est, di esse receptum ab alio habet.Εt cum talis sit natura Angelorum

clieet spiritualis necessatio includit hanc compositionem intratariam substantiam, & consequenter compositionem ex genere,fferentias quae proxime in ea fundatur,quamuis radicaliter, α remote fundetur in materia in rebus materialibus.

289쪽

Lualisnam sit disi issubstantia in primam, eis sicundam : univoca, vel analoga.

αἴ VT melius intelligatur quaestio , notandum est,quatuor mo-V dis accipi posse tam diuisum quam membra huius diuisionis. Primo sic accipiuntur ut diuisum sit reale. & membra sint secundar intentiones. Sed tunc diuisum secundum este reale duobus modis accipi potest Aut pro subitantia reali secundum cillantiani, aut secundum proprietatem substandi: & si primo ni odo accipi tur,sensus diuisionis erit: Substantia realis , una est uniuersalis, alia particularis, aut una est subiectum , alia praedicatum. Et erit diuisio subiecti realis in diuersa accidentia rationis.Si vero secu-do modo,diuersus erit sensus,nempe; Subitati a realis,ut substans, una est primum subiectum in propositione,alia secundum. Et erit diuisio quasi accidentis realis,in diuersa accidentia Iationis. ε16 Secundo modo poteth accipi ex opposito, ita ut diuisum sit ensrationis & membra realia, videlicet prima , & secunda subitantia secundum esse reale: eritque sensus: Subiectum in propositione, unum es h prima niustantia realis, aliud secunda substantia realis. Et erit di uisio accidentis rationis, in diuersa subiecta realia. Tertio modo accipitur, ita ut tam diuisum quam membra sine entia rationis,& sensus sit: Subiectum propositionis aliud est primum,aliud secundum, vel aliud particulare , alic d communς,

cum haec diuersa subiecta, sint quas species subiecti abstracti a

communi particulari,erit diuisio sic sumpta generis in species. Ultimo accipi possunt,tam diuisum , quam membra pro substantia reali,secundum proprietatem realem substandi ,eritque sensus: Subitantia realiter substans accidentibus, & praedicatis superiori bus una est prima,quae propria virtute subitat, alia secunda, qtae subitat virtute primae. Et erit diuisio an ogi in analogata ; quia secunda substantia non dicitur subitare, nisi per attributionem ad prima tra,ctim eius virtute substet., ν Ex his quatuor modis sumendi hanc diuisionem , secundus exeludi debetiquia nullus est,qui sic accipiat diuisionein ; & vere est

praeter mentem Aristotel. atque impertinens ad propositum eius: quia cum diuisum ordinetur ad cognitionem membrorum,si pro ente rationis accipiatur , non poterit deseruire ad ea cognoscenda. Hoc ergo modo praetermisso, secundum alios trcs , tunc quatuor opiniones diuersae.

Prima asserit,esse diuisionem subiecti in accidetia; quia primo modo eanx considerat. Ita Can. in principio huius capitis. Probat a sinicienti diuisione: quia haec diuisio non eli aequivoci in

290쪽

aequi uocata, eum aliquid praeter nomen diuidatur. Nee est diuisio totius in partes,quia diuisum praedicatur de membris, imo unum membrum de alio: nam verum eii , quod prima substantia: sit substantia , α cum secunda sub antia sit uniuersalis,verum est. etiam praeda cai i de primae quae eit singularis; & tamen neque totum praedicatur de partibvsmeque una pars de aliat ergo non diuidit ut per hanc diuisionem sub sancia , tanquam totum in suas partes. Nec dit diuisio generis in iecies; quia una species non praedicat ut de alia, secunda vero subitantia praedicatur de prima. Et praeterea si diuisio esset generica, daretur genus superius generalissimo huius pra dicamenti.quod cum sit fecunda substantia, erit alterum meri. brum huius diuitionis, & ideo in serius diuilo, tanquam species sub genere. Nec tandem ost analoga ; primo quia si subitantia realis in ratione stibitandi diui Aitur , cum substare non sit essentia substantiae, sed proprietas eius, non diuideretur subitantia, sed quaedam propria passio cius. Deinde,diuisiimaeon conueniret secundes subifantiae : quia diuisum est substantia sub ratione substandi,cum substare sit subiectum & secunda lubstantia cum non possit esse subiectum, sed praedicatum, non posse

cI conuenire.

Secunda opinio eodem modo accipit diuisum . pro substantia 28 reali,& membra pro secundis intentionibus; non tamen prosubstantia reali secundum essentiam , sed secundum proprietatem realem substandi. Et assirmat esse diuisionem accidentis realis, in accidentiae rationis; quia propria passio substandi, accidens realeeli; membia vero, accidentia rationis nempe substantia uniuersa- Iis,& parricularis, pro hac se iacetia refer utur Lovanienses,& To. sed nihil tale apud eos inuenire potui. Tertia opimo . integram diuisionem sumens pro secundis in- stentionibus, asserit esse generis in species: quam tequuntur plures moderni, Et probant hae ratione: Diuisum , quod est subiectum , in communi, aequaliter participatur a prima.& secunda substan-.tia,& ab una sine dependςntia ab altera I ergo eli diuisio uni voca, atque generica . Probatur antecedens : quia quando in propositione copula absoluitur a tempore, non pendet veritas eius a singularibus,ut in hac ,homo est risibilis: ergo non substat homo,qui est secunda substantia, praedicato risibili, cum dependentia a prima substantia. Et in propositionibus cotingentibus singularibus, non dependet veritas a secundis substantiis , sed solum a primis, quibus conueniunt accidentia sine dependentia a secundis. Vltima sententia tener, Diuisionem esse analogi in analogata. Sed qui eam sequuntur , non eodem modo eam accipiunt; sed

quidam diuisum pro reali substantia, & membra pro secundis in-rentionibus secundum primu modum ita substantia realis diui

SEARCH

MENU NAVIGATION