Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

q. s. desubstantia, quae s. q. λT I

ditur in diuersas secundas intentiones, Vniuersaler , & Singes

Iem:aut Subieeti,& Praedicati. Ita Sotus, quaest. I .ad primum , MCaiet. cap. etiam praesenti. Sed plures alij analogam esse assicia aux, tam diuisum , quam membra accipientes realiter. Ita Albemis Magnus in praedicamcntis tractat. t. de s bstantia,c. 3. Ia uellus Meta.q.7. Toletus; q. I. & expresse D.Tho. q. 9 de.potcnira,air.

I. ad 6. Et haec videtur mihi probabilior. 3o Sed duo sunt probanda, ut maior probabilitas eius fiat manifesta. Primum quod tam diuisum , quam membra sumantur realiter,& non pro secundis intentionibus. Secundum , quod sic accepta sit diuisio analogi in analogata. Probatur primum ex Arist. qui non posuit hanc diuisionem expresse; led eam posuisse intelligimus ex eo, quod utrumque membrum definiuit ; Ergo sic sunt membra diuisionis, sicut definiuntur. Sed definiuntur 1edunduin

este reale : ergo efficiunt diuisionem realem. Probatur minor, quia prima sic definitur , Substantia, qua proprie, principaliter, εν maxime dicituriae. Sed excellentiae istae non conueniunt ei ratione secundae intentionis;sed propter naturam realem persectissmam;ergo realiter,& non per secundam intentionem definitur.

. Secundae etiam substantiae definiuntur , quod sint genera , & spe etes,quibus insunt primae, id est, sub quibus ponuntur in praedicamento; ergo definiuntur, ut ponuntur in praedicainento: sed non ponuntur in praedicamento,ut denominantur a secundis intentionibus , sed ut sunt genera & species Metaph ysicae, atque reales; ergo realiter definiuntur.3I Praeterea, eomparans Arist. virumque membrum diuisionis, ait,Primam substantiam esse magis substantiam,quain secundam: quia propria virtute substat accidentibus: sed substare est actus realis , clim sic realiter sustentare accidentia: ergo comparantur secundum csse reale,& non intentionale: & ideo realem diuisio

nem efficiunt. .

Probatur tandem: quia eandem substantiam diuidit Arist. in primam,& secudam guius proprietates postea enumerat: sed proprietates sunt reales, ut mani sellum est: ergo substantia realiter diuiditur in primam,& secundam. Probatur deinde ratione. Primo,quia repugnant, diuisum ., &membra, sumi pro secundis intentionibus, ut ponunt aliae sententiae: ergo omnes sunt falsae. Probatur antecedens de diuit: nam membra diuisionis sunt secundae intentiones subiecti , S praedicati, ut ex definitionibus vim usque colligitur , secundo inrcntionaliter intellectis : sed nulla datur secunda intentin communis subiecto ,& praedicato , praeter rationem uniuersalem entis rationis : ergo haec erit diuisum , Et sensus diuisionis erit;Ens rationis aliud est subiectum , aliud praedicatum: quod patct effe

292쪽

ι 6 Cv. s. de substantia, qt st. s.

absurdum ; eum ens rationis in communi consideratum nihil denominet; & fi denominaret, non magis substantiam , quam accidentia. Ex tuo intelligitur , nec diuisum huius diuisionis posse esse subiectum in communi; quia non magis denominat substan-mm,quam accidens; siquidem utrumque potest indifferenter esse subiectum propdsitionis. Probatur etiam de membris, quod non accipiantur pro secundis intentionibus: nam membra sunt sub-

lectum , & praedicatum, ut asserit prima opinio : sed praedicatum est nobilius subiecto, eum fit forma propositionis: ergo secunda substantia ut est membrum diuitionis,erit nobilior prima , quod expresse est contra Arist. saepe δocentem in textu, Primam substantiam esse nobiliorem secunda. Hoc supposito probandum est secundum , quod diuisio sit ana- 32. Iogi in analagata; Sed ut probetur,notandum est, Si bstantiam triis bin modis pos considerari, secundum essentiam r secundum vitimum actum substantialem eius,qui est subsistentia: vel secundum proprietatem sultentandi accidentia. Essentia .substantiae est, eo gradum quendam entitatis realis perfectae, hoc est, independentis ab alio,& cui debetur subsistentia per se: & licet non possit

esse in rerum natura, nisi actu existens ; neque completa, nisi per subsistentianira neutra tamen pertinet ad ellentiam eius , sed extra

illam est. Nec tamen sunt accidentia; sed actus quidam substantiales eius, ita ut per existentiam sit in rerum natura ; & per se sistentiam ultimo compleatur, & in persona, aut supposito constituatur. Proprietas vero substandi, sequitur substantiam iam completam , aut iam subsistentem. Itaque hare tria ita se habent: ut esse entitatem perfectam, & ex se indes endentem , sit essentia subitantiae ; ex quo duo alia procedunt hoc ordine, ut subsistentia . sit prius,deinde vero illa medianto,procedit sub are: illa quidem tanqi iam modus substantialis , sub fare vero tanquam proprietas; Ied utrumque extra essentiam eiusdem naturae : quae quidem ponitur in praedicamento secundum essentiam. Sed quia haec non facile cognoscitur a nobis, uoluit eam Arist. manifestare per intimam proprietatem, sustentandi accidentia; & ideo substantiam diuisit, secundum proprietatem substandi, ut definitio primae su stantiae euidenter ostendit: Unde sensus diuisionis est;Sub 'antia, quae est ens completum atque perfectum , cui debetur subsistentia per seiatione cuius est quasi sustentativa aliorum,una est prima,alia secanda ; hoc est, primo, & per se habet esse in singulari,ae quasi secundario in uniuei sali. Ex hae doctrina .colligitur hoc arg. quo probatur diuisionem 3 stealiter sumptam esse analogi in analogata. Analogum est nomen , quad ita ςonuenit suis significatis, ut uni per se primo i atque simplieiter, aliis vero aon nisi cum intrinseo dependentia,&

attribu

293쪽

cap. sae substantia quo . ' a

attributione ad illud ; sicut ens conuenit substantiae, & accidenti. Sed substantia sumpta realiter in ratione substandi ut probatum . est sumi in hac diuisione conuenit primae substantiet primo,& per

se: secundae vero non nisi cum intrinseca dependentia, & attribu- . tione ad illam;ergo habet se ut analogum respectu utriusque , &ut tale diuiditur in ea tanquam in aualogata. probatur minor, quia substare,aut sui tentare,alia pio pria virtute,conuenit primae substantiae,& per participationem eius conuenit lecundis Adarg. primae sententiae, quae contendebat probare,Diuisionem

non esse analogam propter duo. Primum ; quia diuisum est substantia in ratione substandi; ergo non diuiditur substantia , sed ' quaedam propria pallio eius. Et respondemus, concedendo,quod non diuiditur substantia secundum essentiam; sed in quantum c5- uenit illi propria passio substandi,per qnam manifestatur eius esissentia,sicut posset diuidi animal, in quantum est sensibile.Secundum erat, quod si substantia diutiatur in ratione substandi, non poterit conuenire secundae substantiae ; quia substare est esse suboiectum; & secunda substantia est praedicatum. Rel pondetur , secundas substantias utramque rationem habere, subiecti & praedi- rati :&ad hanc dilutionem potius pertinent, tanquam subiecta, quae realiter substant accidentibus,quam ut prςdicata. Fuit autem conuenientius diuidere substantiam,per illam proprietatem realem substandi,quam per secundas intentiones 3 ut ratio piaedicamentalis eius manifesta fieret,& etiam constaret , quomodo po- 'test esse fundamentum secundae intentionis.

'co AESTIO V. Duod sit formalis definitum definitionu prima substantia.

I DRima opinio est Soti,quam sequuntur plures moderni, Desi-I nitum formale huius definitionis , Esse secundam intentionem

primasubstantia in ebmuni,quae abstrahitur a particularibus, secudis intentionibus,denominantibus Petrum,S. Ioannem, caeterataque secundas substantias; Materiale vero, Ration Gnprima substantia realem in qua conueniunt omnes prima substantia; non ut realis est; sed ut denominatur a secunda intentione : N ex utraque fieri unum definitum totale , atque completum. Sicut in d finitione generis dixi mus,formale definitum , esse secundam intentionem

generis, materiale vero naturam genericam in communi, ab eo denominatam.

Probatur ex definitione primae substantia: tradita ab Arist. quae sic habet: Prima substantia est,qua nec de subiecto aliquo dicituν. nec

in subiecto aliquo est:θ eontinet negationem praediciationis:θ negationem fundamenta.Nam ex eo non praeiacam r de subiecto pirma, substantia, quia non est in subiecto/ ergo definitum erri prima

294쪽

substantia realis pro fundamento,& quasi pro materiali,& secunda intentio,aut negatio eius, pro formali. Deinde probatur ratione; quia primae substantiar, ut Petrus, &Ioannes, duobus modis possunt considerari: aut secundum esse reale substantiae singularis:vel ut denominantur a secunda intentione: & si primo modo considerentur, nihil reale commune, &vniuocum habere possunt;ergo neque aliquid reale eis commune poteli esse definitum. Probatur antecedens:quia singularia, 'tsingulatia, sunt primo diuersa, sicut sunt ultimo distincta ; ergo non pollunt habere uni vocam conuenientiam; nam si eam haberent, per alias disserentias essent ab ea separanda, & sic procede-xetur in infinitum. Ex quo sequitur; lotum posse definiri primam lubstantiam,vi denominatam a secunda intentione. Tertio, si aliquid reale commune esset definitum, duo absurda sequerentur: primum, quod Definitio non conueniret definito. Quod sic probo: Definitum est aliquid reale,commune omnibus primis substantiis ; ergo praedicatur de illis atque in illis est: sed definitio asserit primam substantiam non dici de subiecto , nec este in subiecto ; ergo non potest ci conuenire. Secundum , quod sequitur,est;Definitum non esse primam substantiam, sed secundam. Probatur consequentia: quia prima substantia non est prae- ., dicatum commune , sed subiectum singulare: Secunda vero substantia est praedicatum commune, quod praedicatur de primis:sed illiid est reale praedicatum commune,quod praedicatur de primis substantiis ; ergo est secunda substantia. Quare non potest esse definitum in definitione primae. Secunda opinio est Caietani cap. praesenti, ubi asserit, IndisL 37 au 3, seu primas substantias, ut Petrus, & Ioannes, duobus modis considerariposse ; vel ut participant naturam humanam 3 vel ut babunt modum particularem subsistendi. Et utroque modo habent

conuenientiam uni vocam, sed priisa est conuenientia naturae; se- .cunda vero modi:&ideo illa vocatur specifica,haec modalis: nam subsistentia in qua conueniunt, modus est naturae. Et prima comvenientia significatur per hoc nomen homo;) secunda per hoc nomen, prima substantia:) quia prima substantia significat substantiam per se subsistentem,abstractam ab hac,& illa prima iubstantia, ut a Petro, & Ioanne. Definitum ergo huius definitionis, quasi materiale , Sunt omnes prima suisantia : Formale vero est rommunis illa ratio particulariter subsistendi, & adaequatum,'r notiti substantia,ut conueniunt in eadem ratione modali. Haec est ex Presia lententia D.Thomae,r .part.quaest. 29. art. I .ad I. Vbi ita ait:

Licet hoc singulare, vel illud definiri non possit; tamen id quodperti Net ad communem rationem singularitatis demi i potest. Et sic Philosophus desinit substantiam prima: & hoc modo definit Boetius

personana,

295쪽

Cv. s. de fib fantia, quast. 1. 279

personam requae. 3o.art ad 1. licet persiona sit incommunicabitu. tamen ipse modus existendi incommunicabiliter, potest esse plu=ibus commiunis. Et haee videtur mihi probabilior & tenenda. 33 Quae probatur testimonio Arist. & ratione. Aristot.enim volens definire primam substantiam his verbis eam explicauit:Substantia, qua proprie, principalitest, is maximὶ diciti'. &e. Q uibus, euidens est significari, proprias excellentias primae substantiae; quae non possunt ei conuenire, in ordine ad secundam intenti nem sed secundum propriam naturam realem per se subsistetem: ergo seeundum eam definitur, & non ut denominata a secunda intentione. Et sic potius definiri debuit, quam per secundam intentionem i, quia nisi cognoscatur natura realis eius, non potest

intelligi modus,quo fundamentum est iecundae intentionis. Sed ratione probatur eadem sententia. Primo quia prima se, stantia ad quam libet naturam substantialem se extendit; persona vero soli im ad naturam rationalem , atque intellectualem : sed personam definiuit Boetius, secundum modum realem subsistendi, lib. de duabus natutis, in principio inquiens ) Persona es ratronalis natura indimilua 'bssantia. Ita enim intellexit hane definitionem schola Theologorum ; ergo prima substantia eodem modo potuit definiri ab Arist. Quod vero sic fuerit definita,probat testimonium citatum. ' Secundo, quia prima substantia definitur secundum rarionem perquam ponitur in praedicamento, tanquam sundamentu reale totius praedicamenti: sed euidens est,in praedicamento non collo cari, ut denominatur a see da intentione; quia sic non est fun-d mentum reale, sed seeundum realem naturam per se subsistentem,& sustentantem omnia ergo secundum eam definitur,& non ut denominatur a secunda intentione subiecti.

Ad testimonium Arist.pro prima sententia;Respondetur,quialprima substantia per proprium modum realem subsistendi habet etiamreales negationes inhaerendi in subiecto; & praedicandi de

illo,& ideo definitio,secundum has negationes reales,inteli Igenda est,& non secundum negationes inrentionales. Ad primum arg. Respondetur,negando minorem,quod Petrus, di Ioannes, ut sunt singulares homines, non conueniant; quia amodo singularitatis veriusque abstrahi potest conceptus communis modi singularitatis. Et eodem modo, prunae substantiae, conueniunt in modo subsistendi pcr se, a qua conuenientia non est necesse, ut separentur per alias differentias, sed per easdem subsistentia;, ut determinatas, atque distinctas, sussicienter separantur;& ideo non dabitur processus in infinitum.

Ad Ad seeundum negamus,quod duo illa absurda se iliantur,si definiatur aliquid commune primis substantiis; nam illud commune

296쪽

ago Cap. .de substantia quast. s. '

non cst, cui non conuenit definitio ; sed ratio sub qua conuenieprimis subitantiis:quare nec est in subiecto,nec de subiecto dicitur, sed est communis ratio eorum,quae nec sunt in subiecto, nec dicuntur de subiecto. Nec etiam tequitiir secundum, luod conueniat definitio secudis substruatii quia secunda substantia nis est,quodcunque prae-d icatur de prima:sed quod proicatur dc illa,tanquain natura ne rica , aut specifica: quod probatur ex definitione secundarum substantiarum, quae sic habet: Secundae substantiae sunt genera,&species, quibus primes substantiae insunt ; communis autem illa ratio, sub qua definiuntur primae substantiae, non est naturae , &ideo non est generica nec differentialis: sed solum modalis.

parationes primarum, & secundarum substantiarum.

DVo restant explicanda circa tertium Arist.Primum pertinet 4 ad comparationes,quas fecit inter primas, & seeundas substantias. Secundum ad proprietates eiusdem substantiae. Haec autem breuitatis gratia , quibusdam dubiis explicabuntur. Et primum est circa comparationes,an sint verae. Sunt autem quatuor.

Nam primo comparat primas substantias eum secundis,& asserit, Primam esse magis substantiam quam secundam. Secundo, compa-- rat secundas substantias inter se dupliciter ; nempe genus cum specie, & species inter se:& assirmat Speciem esse magis sub stiam,

quam κηώ : sed inter species,unam non esse magis substantiam, quam alteram.Vltimo comparat primas inter se, rmans etiammam uim esse magis substantiam, quam aliam. Sed aduersus has comparationes, tria argumenta proponua tur. Primum aduersus omnes, quia videntur contradicere cuidam proprietati eiusdem substantiae, qua dicitur, Substantiam a non suscipere magis, & minus: quod si ita est,falsum erit , quod una substantia sit magis substantia quam alia, siue primo sit vel o

Secundum argumentum est contra primam comparationem,in

qua dicitur,quod prima substantia est magis substantiaquam sc-cunda;nam secunda substantia est species,ut homo;& prima su stantia eth individuum, ut Petrus: sed Becies perfectior est indiuiduo;ergo secunda substantia erit perlectior prima, &ideo erit . magis substantia, quam illa.Probatur minor , quia pessiectio essentiat is rei sumitur ex praedicatis essentialibus: sed praedicata essent i alia primo conueniunt speciei,& per participacionem eius indiuiduo;ergo perfectior erit species.

297쪽

4I Tertium est contra comparationem secundarum substantiarum atque primarum inter se,in qua dicit Ariit.Vnam θeciem non esse muta substantiam . quam auream. Quod probo elle falsum: nam illa est magis substantia, quam altera , quae pluribus substat, sed una species pluribus substat, quam alia ; ergo erit magis substantia. Probatur minor quia coruus substat pluribus praedicatis, quam homo:quia substat omnibus quibus subitat homo, & duobus aliis,nempe bruto,& aui, quae sunt genera inferiora animali:& inter primas substantias,una etiam subitat pluribus, quam alia: nam coruus iste lingularis, sub iat eis leni generibus: quibus sicut non substat homo; ita nec Petru ,: ergo erit magis substalia,quam

Pro solutione primi argumenti,notandum est , Magis & Minus. duobus modis sumi posse ι Proprie,& Improprie. Sumitur autem Proprie,pro Iutensione graduali qualitatis. secundum quam,Calidum ; ut quatuor,magis calidum dicitur propriE,quam Calidum, .ut duo:quia plures habet gradus intensionis eiusdem caloris. Impropriὰ vero sum utatur magis,& minus; pro magis,& minus per secto,sub quacunque c5sideratione,siue essentiali; siue accidetali; siste intesiua,aut extensiua: in qua acceptione homo dicitur magis substantia,quam equus;hoc est,persectior essentialiter.Dum ergo Aritto.in principio capitis dicit Primam substantia esse magis 'b- flantiam,quam secundam:ο inter secundas , steriem magis substantiam. Itiam ganus : in secunda fgnificatione accipit verba illa, Magis . & Minus: sed dum asserit in fine capitis;substantiam non suscipere magis, & minus; accipit ea primo modo: & ideo non est sibi contrariuS. Pro solutione secundi argumenti,notandum est, Substantiam duobus modis sumi posse. Primo ; quantum ad essentiam abstrahentem ab actuali exilientia,& subsistentia:& ideo,quae solum respicit essentialia praedicata. Secundo,suinitur pro ellentia, in Ordine ad actualem entitatem; quam habet extra causas,per actualem existentiam; & eompletam quidem,per subsistentiam.& substantiam hoc modo sumptam,sequitur proprietas substandi accidentibus,& praedicatis superioribus : nam ex eo, quod substantia per se subsistit; potest sustentare omnia: nune ergo ; s substantia primo modo accipiatur; perfectius eonuenit secundae subitantiae, quam primae & hoc probat argumentui sed non se accipitur ab Aristotele:verum in secunda acceptione; & in quantum illi conuenit proprietas substandi: & hoc modo verum eli . quod prima substantia,sit perfectior,quam secunda: quia propria virtute sub stat; secunda vero,non nisi virtute Cius. 43 Tertium argumentum , alia distinctione soluendurn est : nam subitare,duobus modis suinitur,Intensiue, de ExtensiuesIntensiue,

298쪽

accipitur in ordine ad virtutem substandi,& hoc modo, illud dicitur magis substare,quod protria virtute substat, & illud minus, quod virtute alterius: Extensiue aute,in ordine ad plura, vel pauciora;quibus aliquid substat Et ex hoc respodetur ad argumentur quod dum Aristoteles ait ; Prima substantiam esse magis seu antia

quam siecundam. utroque modo intelligit hanc coparationem; tiintensive. Et utroque modo veru est: quia prima substantia pluribus substat e, quam secunda: & etiam propria virtute substat, secunda vero non nisi virtute primae: aliae vero comparationes intensiue intelliguntuo: non extensive: & ideo verum est inter species, nullam ede, quae substet virtute alterius. Argumentum vero solum probat, magis substare extensive: quod est, pluribus substare:& eodem modo, verum est:inter primas substantias, unam, non magis substaret quam alteram intensiue : quia una non substat virtute alterius:sed quaelibet virtute propria. Species vero magis substantia dicitur:quam genus, utroque modo : extensiue

quidem:nam & pluribus substat:cum substet ipsi generi, & caeteris. Et etiam intensive: quia licet non substet propria virtute, si-eut uec genus:tamen propinquius accedit ad id,quod substat propria virtutemempe ad primam substantiam:& hoc sufficit, ut dicatur,magis substare intensive.

tiam proprietatem substantiae.

An verum sit, is in quo sensu : Secundas substantia significare Quale quid. QVod secundae substantiae non significent Quale quid,ut Aristoteles docet: duobus argumentis probo. Primo,quia duo tantum possunt considerari in nomine aliquo ; ex quibus intelligatur significare,ini id,vel Quale quid:nempe, res significataransit Substantia, vel Qualitas: & modus eam signi ficandi. Nomina secundarum substantiarum ex parte utriusque significant Quid: hoc est,Substantiam: & non Quale quid:ergo selsum est, Quale quid significare. Probatur minor : quia ex parte rei significatae, substantiam significant:& etiam ex parte modi: cum sint nomina substant tua ,significantia rem per modum subsistentis. - Seeundo: Ex modo significandi ,sumitur modus praedicandi:er- olito si secundae substantiae: quae sunt genera,& species, significant Quale quidssequitur,quod praedicentur de primis in Quale quid.

Consequens est falsum,ergo & antecedens. probo minoIe aucto ritate,& ratione:nam Porphyrius cap. de genere, & specie docuiteγpresse: Genus, o steciem pratears in aeuid.. Et ratio ipsa coniunxit:

299쪽

iunxit: quia ad interrogationem factam de speete, per Quid:respondemus, per genus ;& ad interrogationem factam de indiui duo,per speciem, vi s inquiras,quid est homo respondemus esse animat:& si inquiras,quid sit Petrus 3 Esse hominem: ergo utraque secunda substantia praedicatur in Quid:& non in Quale quid. Circa sensum huius proprietatis,diuerso modo loquuntur a ctores:& primus modus dicendi, est Alberti Magni tract. 7. praedicamentorum,cap. 8.ubi inquit: Genera, isseries,qua fiunt secun- ἐκ sui antia, tιone natura generica significare Luid: sedlropter differentiam,qua species continet actu, genus potentia rignificat Lua-lerct ideo ratione utriusque,aeuale quid: I, hune fuisse sensum Arist. Hic tamen modus dicendi, hoc argum . probatur falsus.Si Genus,& Species,ratione vixi usque partis essentialis,significat Qualet quid:ergo praedicantur in Quale quid, contra s ententiam Porphyrij:qui sciens speciem continere genus & disterentiam, dc genus differentiam, docuit expresse' Utrumquepradicaνι in Luid. Ecnon in Quale quid,& est contra rationem: quia si praedicarentur in Quale quid:non distinguerentur a praedicabili differetiae. Ides

hanc sententiam merito resutauit Caiet.cap.praesenti. Ipse vero Caiet.secundum modum dicendi proponit; duo distinguens in genere,& specie nempe naturam generi eam,aut spe cificarinquae denominatur genus:& secundam intentionem: aqua denominantuta.& propter naturam generi eam, atque specifica

quae sunt substantiae,significant Aliquid: sed propter secundam intentionem:quae est accidens,& modum habet qualitatis: sicut albedo:& color,significant Qualem ideo propter utramque sgni fiant Quale quid. Sed hic modus dicendi, non est minus salsus : quam primuso quod sic probo: Secundae substantiae significant Quale,ratione secundae intentionis:quae cst accidens:ergo significant duale acci dentale:sicut album, significat Quale , ratione albedinis : & ideo Quale accidentale. Ex quo sequitumquod praedicentur de primis substantiis,in Q uale accidentale,& ideo pr dicatione quinti praedicabilis,quod est absurdum. Et si aliquis pro Caiet. respondeat

fgnificare Quale accidentale : sed circa subitantiam quae naturae generis,& speciei denominatae,stibstantiales sunt. Non satis facit solutio:quia etiam album, significat qualitatem circa substatiani: eum subiectum,cui inhaeret albedo, substantia sit:ergo eodem modo signifieant Quale , ac album,aut coloratu: sed haec praedicantur in iniale aceidentale:ergo etia seeundae substantiae δe primis. Pro solutione igitur huius dubi j,& argumentorum,notandum est, i 1ale quid duobus modis accipi polle:Proprio,& Communi. Et cum utroque modo sumatur : per similitudinem ad veram

qualitatem: quae est forma accidentalis, quarti praedicamenti : ex propria, Diuiligod by Cooste

300쪽

Propria,& communi similitudine ad illam, accipiendus est uterque modus: nam Qualitas duo habet. Primum habet inhaerere subiecto; a quo abesse potest,ipsumque circumstare,ac tali modo determinare ; ut ad interrogationem de ipso factam, per Quale, proprie respondeamus per illam. Et haec est ratio propria eius; cui assimilatur disterentia quae ad genus comparatur tanquam ad potentiam;extra cuius rationem est;& cui adesse, & abesse potest:& ideo tanquam determinans genus, ad const itutionem spe- Ciei: per modum adiacentis,adiect tuo nomine significata, praedicatur de specie:& hoc est assimilari qualitati,secundum propriam

rationem eius. Aliud habet ianalitas, commune cum caeteris accidentibus 1, quod a subiecto determinetur,quantum ad actualem eius inhaerentiam,& aliquo saltem modo,qitantum ad indiuiduationem : & secundae substantiae assimilantur qualitati: secundum hanc rationem communem,& impropriam consideratae quia sunt quasi communes conceptus, & communes formae': quae deteIminantur, quantum ad subsistentiam, dc indiuiduationem , a primis

substantiis ; in quibus subsistunt : & propter hanc similitudinem docuit Aristoteles non signifieare Hoc aliquid ; hoc est,substantiam singularem, & subsistentem ; aduersus Platonem; qui μbstanti m ponebat separaim a singularibus . is extra illa subsistentes: sed significare Quale; ita ut sint quasi formae abstractae a singularibus,solum per intellectum:& ab eisdem determinabiles, quantum ad subsistentiam,& indiuiduationem , ad modum acciden ra-Imin:& quia vere sunt substantiae, significare Quale quid. Deinde,

cum ratio substantialis coluieniar eis proprie ; ratio vero quali ratis:solum per similitiidinem,in ratione communi, & impropriδquali ratis nominibus substanti uis significantur: praedicata quid-dirativa appellantur & in Quid, non. in Quale quid , sicut d: E rentia, dicuntur praedicari: quua differentia, similitudinem propriam habet cum qualitate : secundae vero substantiae , eidem se- cuddum communem , & impropriam rationem assimilantur: &ideo non praedicantur in Quale quid quia modus specialis praedi- eandi ,ex propria ratione:non ex communi sumi debet. Et haec est

ratio propter quam Arist. docuit, Secundas substantia. significaractuale quid. is non pradicari,in Quale quid. Ad primum argumentum in principio positum , Conceden- s Idum est totum,quod assiimit:sed distinguendum conseques; dum insertur non significare Qua loquid : nasi de proprio Quale quid intelligatur, verum est si de improprio,falsum. Itaque bene stat simul,lignificare Quid simpliciter propter rem signincatam, quae est substantia,& propter modum significandi nominum substanti-uorum , & significare etiam Quale improprium , propter quan

da similitudinem cu qualitate : & ideo quodamodo Quale quid. Ad

Diuitiasti octos s

SEARCH

MENU NAVIGATION