Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Cap. s. de siubstantia, quasi. s. 28s

Ad secundum, distinguenda est maior : nam ex modo signifieandi proprio , sumitur modus praedicandi, non ex improprio r&quia secundae substantiae, proprie significant Quid , & quadam Iatione communi,& impropria Quale quid , potius praedicantur in Quid,quam in Quale quid.

DUBIUM TERTIUM CIRCA

quartam proprietatem substantiae.

An verum sit, seu antiam non habere contrarium.

IN hac proprietate substantiae, videtur Arist. sibi contrarius:

1 quod ita probo et Nam I. l. Physicorum tex. so. asserit. Prinen pia x quibus substantia generatur, is componitur, esse eontraria: imbesse prima contraria : is in Uno quoque genere, seu predicamento, esse Unam contrarietatem : is ideo in substantia, qua 'mum gemM est, unam contrarietatem reperiri: falsum est ergo , quod capite praesenti docet, Proprium e se substantia non habere eontrarium. Et ratione probatur, quod substantia habeat contrarium: nam elementa contraria sunt, ut ignis, & aqua, aer, & terra,& tamen sunt substantiae quaedam. Et si respondeas : Elementa esse contraria,non ut sunt substantiae:sed ratione primarum qualitatum,quae sunt aceidentia eorum: ut ratione caloris , & frigoris humiditatis,& siceitatis r Contra hoe est, quod qualitates istae, procedunt ab ipsa substantia elementorum ; ergo ab ea accipiunt contrarie tatem: quare primo erit in substantia, δc per participationem ab

ea,in accidentibus.

Pro huius dubij solutione , notandum est: euatuor esse genera oppositionis, ut docet Aristoteles in hoc libro, capite de Oppositis.& s.Metaphysicae, cap. Io. Vna est oppositio priuatiua, inter sormam, & priuationem , ut inter lucem,& tenebras: Alia contra dictoria, inter assirmationem, & negationemr ut inter hominem,& non hominem, seu inter propositionem amrmativam,&negatiuam : Tertia, relatiua . ut inter patrem,& filium : Quarta deuique contraria,ut inter ealidum , & nisi dum: quae explicanda est,cum de ea sit dubium, an reperiatur in substantia.. Contrarietas duobus modis arcipitur. Primo, sub ratione Comum, & impropria, pro quacunque oppositione. In qua acception contraria appellamus,quocunque modo opposita. Secundo ; proprie pro ultimo tantum genere oppositionis, ex quatuox enumeratis. Cuius talis definitio colligitur, ex A; istot. locis citatis : Contraria sunt, qua sub eodem genere, maxime in tant, is ab eodem subiecto, mutuo se expellunt. Vt ealidum , & fris dum, sub genere qualitatis,maxime distant:hoc est, quas extrema sunt, &a corpore, in quo unum inhaeret, expellitur aliud: ut ab aqua,

in qua

302쪽

α86 Cap. s. de substantia, qua17. F.

in qua est frigiditas, expellitur calor. Duas igitur conditiones, ad propositum necesIarias, debent habere contraria Primam , quod sint formae positivae:quia sunt species eiusdem generis. Secundam, quod respiciant idem subiectum, in quo utraque inhaerere potest,&aliam ab eo ea pellere.

Ex quibus intelligitur; Primo, quod ex quatuor generibus op-

positionis, tῆia teperiuntur in substantia:nempe, Pituatiua quia substantia, dum generatur, fit ex priuatione sui: ut homo, ex non hOmine: id est, ex materia, in qua est priuatio animae rationalis. ContradictOI la, ut inter hominem. & non hominem: Relativa, ut inter Petrum & Ioannem , quatenus sunt eiusdem speciei. sola oppositio contraria, ei repugnat, propter persectionem suae naturae:

quia cum substantia tam perfectae naturae sit, ut ei debeatur subsi- sentia per se , repugnat ei, quod sit forma inhaerens subiecto: &ideo , quod cum alia forma se expellat ab illo, ut in definitione contrariorum dicitur: nec in tota latitudine sui praedicamenti potest talis imperfectio reperiri. Et hoc est potissinum sundamentum huius proprietatis , quam ei tribuit Aristoteles. Secundo intelligitur, quonam modo concedendum sit,substan-

tiam habere contrai ium. 3e quo etiam modo negandum : nam de impropria contrarietate , pro quacumque Oppositione concedendum cit: de propria vero, pio ultimo tantum genere oppositionis

supra posito, negandum. Et quia quarta proprietas, intelligitur ab Ai ist. solum de propria, verissima est eius sententia, Suὸdsubstantia nihil sit contrarium. . Pro solutione argumentorum notandum est, quod inter oppo Usitiones, prima ,& quasi fundamentum caeterarum , est priuatiua, quae in quocunque genere, di praedicamento reperitimnam ex dua- bus differentiis oppositis , per quas diuiditur genus . vita se habet respectu alterius, tanquam priuatio : quia imperfectior est illa :&ideo quasi priuatur pei sectione alterius, ut in disterentiis, per quas diuiditur vivens, in sensibile, & in insensibile: L animal in rationale . de irrationale, patet: nam insensibile, quasi priuatio sensus intelligitur: & irrationale, quasi ratione carens. Quod veto sitiundamentum aliarum, probatur : quia substantia est fundamen istum aliarum rerum, inter quas reperiuntur aliae oppositiones; sed Iriuatiua oppositio, reperitur in prima generatione eiusdem subantiae: quia quaelibet substantia generatur , ex priuatione sui in materia: ut homo ex non homine, dc ex consequenti, quaecunque alia senerantur , vel fiunt, ex sui priuatione fieri intelliguntur: ut ealidum ex non calido. hoc est, ex priuatione caloris in subiecto.

in quo, dc ex quo sit. unde sequitur, quod sicut priuatiua oppositio est prima, de fundamentum aliarum , ita substantia , in quaptimo reperitar, est quasi radix, a qua procedunt omnes oppo-- sitiones Dissiliam by Corale

303쪽

Cap. s. desebstantia, quaest. s.

stiones: quae ideo primo reperiuntur in ea formaliter quidem, priuatiua, contradictoria , & relatitia: conr Iaria vero , non formaliter, sed solum virtualiter: quia formalis repugnat persectioni eius. Ex hac doctrina, iacile soluuntur argumenta: nam testimonia Arithoi. loquuntur de contrarietate,sub ratione communi,& impropria,Pro quocunque genere oppositionis,sed praecipue pro oppositione priuatiua : de qua intelligitur: quod principia generationis substantiae, sint contraiia:& quod prima contrarietas, re periatur in substantia: hoe est, prima oppositio quae est privativa. Linum vero substantiam asserit, in hoc praedicamento, non habere contrarium loquitur de contrarietate propria,ut expositum est. u Adargum. Respondetur , distinguendo antecedens e nam elementa ratione substantiae, non sunt formaliter, nec proprie contraria, sed ratione qualitatum. Et dum dicitur ; Qualitates procedere a substantia concedendum est, sed distinguendum conseques: quod in substantia, primo reperiatur vera contrarietas: nam virtualiter reperitur, tanquam in prima radice, a qua procedit,non sormaliter. Aristoteles vero dum negat in hac pxoprietate qua ta , substantiam habere contrarium, de formali intelligit, non de virtuali:quia haec non dicit imperfectionem, repugnantem nat rae substantiali, illa vero cum eius persectione pugnat.

vltimam proprietatem substantiae.

An siis primis substantiis eonueniat esse susceptium contrarierum: vel etiam secundis, is accidentibus. VLtimam proprietatem substantiae , dixit Aristoteles esse, Luod υna numero cum sit, contraria possit in se fiscipere. Et

cum sola prima substantia, fit una numero , secundae vero, unitatem tantum specificam, & generasam habeant, ei soli videtur at tributa ab Aristotele, ita ut secundis non conueniat,& multo mi nus aecidentibus, sed primae substantiae , quarto modo : hoc est, omni, ii,& semper. rvr Sed videtur, nec omnibus primis substantiis conuenire, nec solis,sed etiam accidentibus: nam propositio accidens est ; & tamen eadem permanens, nunc est vera , il res ita se habeat, ut per eam enunciatur,postea vero falla,si res mutetur; ergo suscipit contraria. Probatur consequentia ; quia veritas , & falsitas contraria sunt. Nec videtur satisfacere solutio , quam tribuit Aristotcles huic argumento, dicens , Suscipere contraria. idem esse, ae muta=ide uno ad alterum'. quod vero mutatur, mutationem ipsam in se recipit , atque etiam terminum eiusdem mutationis: vi quod

304쪽

188 Cap. s. de substantia, quaest. F.

mutatur,dum fit calidum ex frigido, utrumque in se recipit: sed Propositio non mutatur,dum fit vera ex falsa, sed so lum mutatur 1es , & ex eius mutatione , fit propositio vera, aut falsa: & ideo non dicitur suscipere contraria: haec inquam solutio non satisfacit argumento, quod ita probo : Veritas, & falsitas formalis, aut complexa., non est formaliter in rebus, sed virtualiter tantum,ut in causa: quia causant in intellectita.in hoc vero,reperitur sermaliter,ut enunciante, aut iudicante:nec reperitur, nisi media Propositione mentali, per quam enunciat i ergo in propositione mentali,aut in Intellectu,per eam enunciante reperituI veritas,&falsitas,tanquam in subiecto,quod formaliter mutatur, dum propositio fit falsa ex vera: quare necesse est concedere, quod suscipiat contraria, cum per veram sui mutarionem ea suscipiat. Sed intellectus , & propositio mentalis, sunt accidentia ; ergo accidentibus conuenit suscipere contraria, & non solis primis substantiis. Quod etiam de quantitate verum est : nam accidentia corporea, Vere contraria, prius in quantitate recipiuntur, quam in substantia: ut calor,& frigus;ergo quantitas etiam Vna num ro cum sit,erit susceptiua contrariorum.

Iam quod non conueniat omnibus primis substantiis , proba- F 8.tur:quia substantia spiritualis , ut Angelus, non suscipit in se ulla

contraria : imo nec substantia corporea incorruptibilis:qualis est coelum:ergo non omnis substantia prima est susceptiua cotrariorum. Antecedens probatur:quia contraria disponunt subiectum,in quo sunt ad corruptionem, ut calor,& frigus sed Angeli, & corpora coel est ia, sunt incorruptibiles substantiar έ ergo non sunt capaces contrariorum. Probatur antecedens: quia contrariae qualitates , disponunt subiectum ad diuersas formas substantiales ; ut calor ad formam ignis & frigus , ad formam aquae: sed diuersae formae substantiales non possunt simul esse in eadem materia, vel subiecto , nec una expelli ab eo , nisi per corruprionem compositi; ergo contraria ordinantur ad corruptionem eius;quare non

possimi esse in subiecto incorruptibili. Vt hoc dubium plene soluatur , tria sunt determinanda. Pri- S sinum. An haec proprietas conueniat solis substantiis vel etiam accidentibus. Secundum: An dato, quod conueniat solis substantiis, conueniat,non solum primis, sed etiam secundis. Tertium: An si solis primis conueniat, quibusdam tantum conueniat, vel etiam omnibus: & ex determinatione horum trium colligi poterit, sit proprietas haec substantiae,quarto modo ei conuenienS. Pro solutione primi notandum est, Primam substantiam duo habere,quorum ratione conuenit illi haec proprietas.Primum est,

quo is hoc aliquid, s ut verbis Arist. viam ut) hoc est , substantia singularis,& per se subsistens,& ideo independens ab aliis.Secun-

. . dum:

305쪽

CV. 1.de siubstantia, quaest. λ

dum:quod sit primum subiectum omesum accidentium: & ratione primi, conuenit illi esse unam numero , manentem sub diuer- . sis accidentibus:ratione secundi, quod sit contrariorum suscepta ua: Nam contrarie opposita,accidentia simi;& ideo ratione utriusque conuenit illi integra proprietas,nempe, ut una numero crimsit,contraria in se suscipiat: sed eum neutrum conueniat accidet tibi d ut notum est nec potest cis conuenire eadem proprietas. όo Ad arg. vero de propositione; Respotidetur his distinctione Propositio duplex est, Una vocalis, aut scripta , & mentalis alia:& de vocali, & seripta, euidens est , non recipere in te veritatem, aut falsitatem formalem: sed lotum est in eis veritas , tanquam is signo: quod est . esse per solam denominationem extrinsecam: unde licet transeant de veritate in falsitatem, non per sui mutationem id fit, quia non recipiunt haec accidentia in se formaliis ter,sed solum per mutationem rei; unde nec suscipiunt in se contraria, De mentali vero. negari non potest, quin contineat in severitatem , aut falsitatem formalem , cum formaliter repraesentet rem,sicciti est,aut sicut non est; nec etiam negari potest, quinin intellectu iudicante sit veritas formaliter: sed adhuc sic , non dicitur propositio mentalis , aut intellectus iudicans, suscipere contraria:quia non est principale subiectum veritatis, aut falsitatis, sed medium , per quod ista recipiuntur in anima, & adhuc, nec sic sunt tanquam medium contraria suscipiens ratione sui, aut virtute propria: & ex consequenti, nec ea habent simpliciter: sed virtute substantiae,cuius aecidentia sunt: & ideo substantia sola est , quae tanquam praecipuum subicctum , propriaque virtute suscipit contraria, non accidentia. Circa secundum ; An proprietas haec conueniat se eundis su stantiis, Caiet.cap: praesenti , ait, hanc particularem , unam numero distinguenda in esse: nam vel a parte subiecti ponitur, vel 4 parte praedicati: & a parte subiecti positam , hunc sensum em-cere; Proprium est substantiae, quae est una numero , elle contra

piorum susceptiliam, in quo euidens est , soli primae substantiae

comaenire:quia sola est una numero. Si vero ponatur a parte prae dicati,talis erit sensus:Proprium est substantiae , ut seruata unitate numerica,possit contraria suscipere: & sic intellectam proprietatem,etiam est euidens,conuenire secundis substantiit: quia seruata unitate numerica, quam habent in primis, contraria suscipere possime: ut homo seruata unitate numerica, quam habet in Petro , potest suscipere c lorem & frigus. Hoc etiam modo, in relligitur proprietas haec ab aliis expositoribus, ut Alberto Magno , simplicio, & Villat pando ; dicuntque sic esse locutum Ari- Lelein: ut hanc proprietatem communem cile omnibus lubstantiis essiceret.

306쪽

iso Cap. sese substantia, quast. s.

Alij vero, negant posse secundis substantiis accommodari, ut Ammonius & Cant.in expositionibus huius capitis. Sed noltra Sententia est, hac distinctione respondendum esse. 62 De hac proprietate substantiae , duobus modis loqui pollumus. Primo, in eo sensu, in quo locutus est Arist. Secundo, ine ulla limitatione verborum. Et si primo modo loquendgm est , solis primis substantiis conuenit haec proprietas, secundis vero nullo modo, probatur hoc contra Caiet. Primo Arist. asserit, Maxime tro-

trium esse substantia , una numero e m sit, contraria fuscipere poset, ergo proprietas haec non pote it conuenire subitantiae, nisi sit una numero; sed secunda substantia, neque in se, neque in prima substantia, habet unitatem numericam , ergo nullo modo ei conue nit. Probatur minor. Secunda substantia in se consideratur, ut est abstracta a pii ma:sed ,vi abstracta a prima,non est una numero cum sit communis omnibus primis substantiis, sed lotum una genere aut specie ; ergo non conuenit ei haec proprietas. Caetc-rum,ut est contracta ad primam,est quidem una numero, non tamen est secunda substantia sed prima : quia homo , ut eth contra

eius ad Petrum realiter & formaliter , eii hic homo: sed hic homo formaliter, eri singularis homo: ergo formaliter prima su santiaδε nullo modo secunda. Quare idem eii dicere,quod secudis substantiis conueniat haec proprietas, ut habent unitatem numericam in primis;ac dicere,quod solis primis conueniat. Secundo probatur , ex definitione secundarum substantiarum squae ita habet: Secunda siubstantia fiunt geneν a.is species: quibus prima subsantia insunt. Sed non sunt genera,& species: ut sunt contractae ad primam, vel ut in ea habent subsistentia . sed in quanis tum considerantur, ab eadem abstractat : sub hae autem consideratione,repugnat eis conuenire ; cum non habeant unitatem numericam: ergo secundis substantiis i ut sunt secundae substantiae, non potest accommodari haec proprietas , ut ab Arist. assignatat sed idem fuit dicere : Proprium esse substantia et ut una numero cumsit,contraria possitsuseipere: ac excludere ab hac proprietate,secundas subflantia sSi vero accipiatur eadem proprietas, secundo modo, sine ulla ε 3 limitatione verborum, scilicet ita, ut dicamus maxime proprium esse substantiae, suscipere contraria; conuenit omni substantiae, eodem modo,atque proprietas substandi , sed analogice: hoc est, per se primo, & ratione sui, primae: secundis vero, non nisi cum dependentia,& attributione ad illam. Circa tertium : An proprietas haec conueniat omnibus primis substantiis:non conueniunt omnes: Sed primus modus dicendi est: Solis primis substantiis corporeis , & corruptibilibus conmmnire;propterargumςntum a nobis factium in principio: ita Poris

307쪽

Cap. 1.de substantia, quest. F. 29r

phyrius,& Ammonius, in explicarione huius proprietatis. 's Secundus modus dicendi est, communis omniurn aliorum Interpretum ; Quod omnibus primis subitantiis conueniat . Et hatenendum est. Sed duo sunt breuiter noranda,ut inici ligatur. Piimum I Q uod Arist. non loquitur de lolis contrariis sit se e acceptis;qualia sunt primae,& lecundae qualitates mam veritas, & fata stas,non sunt ita proprie contraria , de quibus loquitur 3n t xtu, negans;quodpropositio dicatur em suscipere:sed loquitur de contra H riis, uniue salius. Secundo notandum est; Quod ut proprietas haec conueniat alicui subffantiae, non est necestarium eam susci-cipere omnia contraria:sed sufficit aliqua polle luscipere , secun dum conuenientiam suae natu . unde latis est,ut corpora Caue stia sint suleeptiua contrariorum , quod pollini suscipere motus contrarios, unum ab Oriente in Occidentem , alterum ab Occidente in Orientem et Ani motum augmenti, & de crementi circa lucem quos constat 1 ulcipere Lunam a Sole. Sufficit etiam ; quod Angeli possint suscipere veritatem & falsitatem,medio intellectu,& bonitarem,& malitiam moralem, media voluntate, & actibus eius;ut dicantur else primae substantiae sulceptiuae contrariorum. Ad arg.vero ei Distinguendii est antecedens: quia contraria dupliciae sunt. Propria quidem,ut primae,& secundae qualitates, quae ad corruptionem subiecti solent disponere:alia minus propria norespicientia corruptionem subiectius . licet Angeli,& corpora cae- bestia, non pollini 1uscipere contraria illa priora & propria : quia neque corrumpi possvnr ; susceptiua tamen sunt aliorum contrariorum:& hoc sufficit: ut proprietas haec illis conueniat: quia non de solis primis contrariis intelligitur ab Arist. sed de his,vel aliis. Ex his, quae dicta lunt, sequirur hanc proprietatem ultimam substantiae conuenire primis substantiis, quarto modo:quia omni primae substantita, soli , & semper conuenit. Et ideo Arist. dixit; Maaime pronium esse βubstantia: ηυι una numero cum sit, contraria suscipere possis: ut significaret, alias proprietates non conuenire ei quarto modorsed accidentibus elle communes: hanc solis primis substantiis:cum quibuε conuertrtur. CAPUT VI.

Continens praedicamentum quantitatis. TEXTUS ARISTLuantum autem,aliud quidem est discretam: alia

autem continuum ... Breuis expositio textus. T.

post substantiam , statim disputat Aristoteles 38 qu ntitate:

quia inter accidentia corpotea, primum est , proximo eonis

308쪽

quens naturam e sdem substantias, & medium , quo illi eaetera inhaerent. Et intentum eius est explicare naturam qHantitatis, Dividitur autem caput hoc in tres partes. In prima, diuidit quantitate,tribus diuisionibus: ex qu bus colligit numerum specierum quantitatis. In secunda, explicat singulas species. In tertia, enu rat tres proprietates eiusdem quantitatis.

Prima diuisio quantitatis, non assignatur expresse ab Arist. sed praesupponitur ,& insinuatur: nam eo ipso, quod agit de Quantitate per se praesupponit diuisionem eius,in Quantitatem per se, & Per aecideos. Quantum per se, est illud: quod a se habet partes extensionis: vi line ,aut superficies: Quantum per accidens, est, quod non habet an extensionem: sed ab alio extenditur: ut album dicitur quantum per accidens:quia albedo, non habet a se partes extensas: sedis,ascipit, a superficie illius corporis, in quo extenditur.

i Secunda diuisio est , clicet tertio loco ponatur ab Aristot. QAantum aliud est Continuum,aliud Discretum. Cotinuum est,

cuius partes copulantur termino communi: ut partes lineae, copulantur punctis. Discretum vero, cuius partes non copulantur te mIno communi: ut numerus,discreta quantitus est: quia unitates, coniunguntur aliquo ter mino:sed separatae permanent. 'Tertia diuisio, Quantum, aliud habet ositionem partium in v continuo: aliud non habet talem positionem. Positio autem in continuo, duplex est:Vna,quam habent partes quantitatis , in or dine addocum: ratione cuius dicitur aliquid , sedere, iacere , aut stare. Et haec Positio partium , non pertinet ad hoc praedicamen tum: sed ad praedicamentum Silus: alia est Positio, Quam habent partes,non in ordine ad locum, sed inter se, secundum quam una dicitur anterior, alia posterior: una dextra, alia sinistra: una sut- sum, alia deorsum: & haec est propria huius praedicamenti: secum

dum quam in teli igitur diuisio,quae ait. Quibusdam quantis id c

uenire:aliis non.Duae sunt enim conditiones necessariae, ut quantum aliquod dicat ut habere positionem in continuo.Prima,quod continuum sir. Secunda, quod sit permanens. Et defectu primae condit onis: nulla species quantitatis discretae , habet talem posiationem. Defectu secundae,ex quantitatibus conti misi tempus non haber positionem sed rei quae quaruor illam habent: ut linea,s perficies,eorpus,& locus; quia habent utramque conditionem..pecies quantitatis continuae sunt quinque et Linea , Superficies, pre . mp. D M : Species vero quantitatis Discretae, duae tantusu: nempe Nummos. Oratio. Sed probatur de singulis '. quod sat spee es quantitatis a vel si hoe notum sit de aliquidus. Probat

Arist. satrem,quod si ρο quantitates ςo tinuae, vel discret* ; x in- Cipit a Numero,deque non probat essς qu nutatem: quia per se est no

309쪽

Cap. 6.de quantitate,text.expositio. 193 est notum ι sed quod sit quantitas discreta, hae ratione probatet

Quantitas discreta est, cuius partes non copulantur termin eommuni: sed partes numeri quae sunt unitates, non copulantur aliquo termino communi,sed separarae manent:ergo numerus est quantitas disereta.

De oratione vero utrumque probat,& esse quantitatem,& esse discretam : quia neutrum est per se manifestum. Probat quod sic quantitas, hoc arg. Longum & breue, sunt passiones quantitatis, sed oratio mensulatur lyllaba longa, & breui loquitur enim desola voeali, quia haec sola potest esse species quantitatis)ergo est quaae itas dii id vero sit quantitas discreta, probat,sicut probauerat de uumero:quia partes orationis quae sunt syllabae,non coinpulantur termino communi,sed separatae manent.

De continuis etiam, probat eodem modo: & primo de Linea. Superficie, & Corpore, quod sint quantitares continuae spraesupposito tanquam manifesto, quod sint quantitates ὶ hae ratione:

Quant iras continua est, cuius partes copulantur termino communi , sed paries harum trium specierum, copulantur termino communi et ergo sunt quantitates continuae. Minorem ita probata Linea, est longitudo sine latitudine,cuius partes copulantur punctis: Superficies,est longitudo,& latitudo,sine profunditate, ius partes copulantur lineis : & Corpus, est lonsitudo , Iatitudo, de profunditas ; cuius partes copulantur superficiebus ς ergo partes

narum trium specierum copulantur termino communi.

De Tempore vero,& Loco,supponit tanquam manifestu quod sint quanta, & probat, qudd sint continua: ae Tempore quidem hac ratione:Partes temporisHuae sunt praesens, praeteritum,& futurum,copulantur instanti:ratione cuius fiunt unum tempus: eigo tempus est quantum cotinuum. De Loco vero hoc modo: eus, ita continet corpus Iocatum,ut aqua arborem 3 ut partibus eiusdem locati,correspondeant partes loci: sed partes locari, cum sit

Corpus, putantur termino communi: ergo etiam partes loci: Mita erit locus quantitas continua,sicut corpus locatum. Prima proprietas quantitatis est, Non habere contrarium, ut bi cubitum , aut tricubitum, quae s unt quantitates . nullum habene contrarium:& haec proprietas,communis est quantitati cum substantia,ut cap. praecedenti docuit Aristoteles.

Secunda proprietas est , Non suscipere gradus intensionis, aut remissionis aut quod alus verbis dicitur; non suscipere magis, o minus : sieut luscipit calor , quem dicimus esse intentum, lecundum duos , aut tres gradus: non est cnim unum tempus magis tempus, quam allud: quia nec habet plures gradus perfectionis:& sic de caeteris speciebus quantitatis. Haec etiam est communis proprietas quantitatis,cum subitantia aliis:& ideo non conue-Disiligod by Corale

310쪽

a 4 Cap. sis quantitate quasi .

nit quarto modo quantitati, sicut nec prima. Tertia proprietas quantitatis est ; aeno secundum eam res diis catitur aequalia, is inaequales 3 ut duo corpora, quae vere sunt sub stan tae: si habeant eandem longitudinem,dicuntur aequalia, sed ratione quantitatis:quia longitudo qualitas cit:& haec proprietasi ' conuenit quarto modo quantitati, qui conuenit omnibus speciebus eius, liς,& semper.

in V AESTIO I.

In quonam sit ponenda essentiatis ratio quantitatis. P Rima opinio, ponit Rationem essentialem quantitatis in men- ssura: hoc est, in eo, quod quaelibet quantitas sit mensurabilisper alteram; vel saltem suis partibus mensuretur,atque etiam sit aliarum rerum mensura. Et potest probari testimonio Arist. qui 4. lib. Physicorum, agens de tempore, quod est una species quantitatis ; illud desinit, dicens : Esse numerum, seu mensuram motin 'ecundum prias,o posterius. Probatur etiam ratione: quia species quantitatis,debent distingui per rationes essentiales ; sed quaedam sunt, quae non possunt distingui, nisi per rationem mensurae: ergo haec erit ratio essen tialis quanti ratis. Probatur minor: In loco, & superficie,quae notidistinguuntur, nisi ex eo quod superficies est mensura extrinseca

Corporis continentis, in quo est, ut aioris,aut aquae:& locus est superncies extrinseca corporis contenti: hoc enim modo considerata , habet rationem loci. Haec sententia attribuitur D. Tlio. Opus c. 3.de natura loci,in fine.

Secunda Osinio,cst Scoti in praedicamentis,qu. 17. & S. Meta. qu.'. ubi Esentiam quantitatis asserit, esse diuimilitatem in pro

finit Quantum sit diuisibile in ea,qua inseunt: hoc est, in proprias partes integrantes; ex quibus componitur: sed definitio illa explicat esentiam quantitatis; ergo haec erit ratio diuisibilitatis. Ratione vero: quia omnes distinguunt species quantitatis, per Idiuisibilitatem:dicentes,divisibile secundiim unam dimensionem longitudinis, esse lineam; secundum duas dimensiones, longitudinis,& latitudinis,superficiena:& secundum tres diuisiones, longitudinis,latitudinis, & prosunditatis, corpus: sicque de caeteris, lacundum proprias rationes diuisibilitatis: sed distinctio specii fica,debet esse essentialis: ergo distinguuntur essentialiter;per diuisibilitatem: quare haec erit rario essentialis quantitatis. Tertia opinio, negat Essentiam ruantitatis esse mensuram , aut

i, diuisibi

SEARCH

MENU NAVIGATION