Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

3 suastio quarta prooemialis.

in obiecto euiuscunque scientiat.Potent lar aut Habitus; ita ut al- era sit unitas eius in esse rei,quam Materialem vocant, altera iuesse scibilis,quam vocant Formalem; ut in colore , qui est obiectum visus,unitas in esse rei est esse qualitatem : quae genus est ad albedinem,& ngredinem:vnitas in esse visibitis est, quam habet in quantum mouere potest visuirudicunt ergo, scienciam habere nitatem ex obiecto, non in elle rei : quia sequeretur, tot essπscientias,quot sunt res specie,aut genere diuersae,quod nullus dixit: sed ex eodem obiecto in elle scibili; hoc est , in quantum perstὲentiam cognoscibile est. Haec tamen diltinctio obiecti, falsaxepuratur a quibusdam modernis ; quod probant testimonio Arist. 3c ratione. Arist.enim s . lib. Meta. cap. I s. docet , Ne' esci bile per scientiam neque scienti ama per scibile definiendam esse quia

committeretur vitiosus quidam circulsu unum per alterum vicissim

explicando ,stex consequenti idem perseipsum. ut si definias visum per visibile dicens; visibile est, circa quod versatur visus, & rursus, Visum quod lit id,quod versatur circa viubile ; non est aliud, quam visum per seipsum definire Probatu imam si visibile defini-rur per visum;ergo visus definit visibile: & si visibile rursus definitur per visum, ergo definitur per suam definitionem : quod idem est , ac definire per seipsum ; nam definitio , & definitum idem sunt. Ratio eorum est; quia obiectum in esse scibilis , est posterius scientia : cum ab ea dicatur scibile: ergo non sumit ab eo unitatem specificam. Probatur consequentia:quia si scientia prior est;ergo prius una est quam obiectium intelligatur: ab alici crgo,quod lit prius obiecto in esse scibilis,sumere debhi unitate. Nobis tamen vera ac necessaria videtur distinctio obiecti insesse rei,aut in esse scibilis ; atque etiam, quod ab obiecto in esse stibilis sumat scientia unitatem specifieam,quia utrumque colligitur ex domina D. Tho I. pari.q. I .art 4. & 2.2.q.4 art. I. dc est communis sententia sere omnium. Quod probo primo,quia conclusio eadem in esse rei, pertinet ad duplicem scientiam; quod non potest esse verum nisi diuersiam rationem stibilis in ea eon. deremus; haec autem ratio scibilis diuersa,sumitur ex diuerso medio, per quod probatur ; nempe ex diuersis principiis diuersaque demonstratione:ergo necessario talis distinctio 3c unitas specifiea scientiar, ex unitate obiecti in esse scibi lis & non in esse rei accipienda est. Exemplum sumere possumus in hac conclusione,Terra est rotunda; quae ad Astrologiam perti det ; in quantum demonstratur ab ea . per medium Mathemaeticum ; & ad thilosophiam naturalem, in quantum demonstratur per medium Philotophi eum. Secundo probatur in potentia visiva;qua: eolorem percipit, O6c lumen; adeo di-rsa , &quae non possunt conuenire. ad constituendum unum oblectum visus,sin ratione qualitagismam seque-

32쪽

guaestio quarta prooemiam. I 3

retur quod visus per omnem qualitatem perciperetineque etiam sub ratione qualitatis passibilis;quia sequeretur omnem qualita rem passibilitatem percipere:& utrumque est falsum.Necesserium igitur est,quod sub alia ratione magis particulari conueniant, ut Vtrumque ab eadem potentia percipiatur:& haec ratio non potest esse alia,ni si,quia utrumque potest mouere visum;& h est ratio visibilis:Eadem ergo ratione , omnia obiecta materialia alienius scientiae, diuersa quidem in esse rei,cum sunt res diaeris; sub aliqua rarione particulari conuenire debent, in quantum ab eadem scientia percipi possunt:&hane vocat Caiet. rationem scibilis, per quam obiectum tribuit scientiae unitatem. 0 Ad argumentum modernorum hac distinctione respondendum est:Denominatio scibilis duplex est;Actualis,&Relatiua ς α Virrualis atque absoluta:& prima a scientia ipsa sumitur , dc ideo posterior illa est;secunda vero ex natura , & essentia eiusdem o lecti:sicat etiam denominatio intelligibilis.v.g. homo dicitur intelligibilis denominatione actuali,& relativa,ab intellectit,& intellectione, per quam intelligitur,aut intelligi potest:& ideo posterius est in elIe intelligibilis,intellectu & intellectione; sed denominationem virtualem,& quasi radicalem, non ab in ellectit, sed a propria natura sumit,quia ex propria natura,& entitate,res quaelibet est intelligibilis : quare secundum hanc denominationem,non dependet ab intellectu,sed prior est illo. Testimonium vero Arist. tangi t modum definiendi unum relatiuum per alteram;quare non potest commode explicari,usque ad praedicame tum ad aliquid.

Sed licet distinctio obiecti in esse rei, & in esse scibilis a Cale.

tradita necessaria sit: non est tamen sussiciens asi explicandam unitatem specificam, quam in Logica ponimus a, nisi amplius explicetur , & os cnclatur,a quonam sit sumenda vilitas obiecti , inesse scibilis i nam illud tantum erit ratio formalis aqua eandem unitatem accipiet scientia. Explicanda vero est per aliam distiti-ctionem,ita habentem. In quocumque obiecto scientiae potenti , vel habitus, duo reperimus,nempe rem,quam per scientiam, aut potentiam percipimus : L haec vocatur ratio duae; hoc est ratio Quae percipi tuta reperitur etiam ratio Sub qua potentia versatur circa illam,aut eam percipit: dc haec dicitur ratio, Sub qua,obiecti,per quam determinatur: & ex utraque ratione, Quae, & Subqua,constituitur unum obiectum completum atque totale:o ra- visae, vae,tanquam ex materiali;& ex ratione,Sub qua,tanquam exsormali .vnde contingere potest ; quod eadem ratio duae, sit obiectum diuersorum habituum,aut potentiarum propter diuer sis rationes,sub quibus percipitum&propterea verum est,a ratio-δες, ab qua; tanquam a fotmali,&vltima,sumere suam unitatem, popera

33쪽

34 suastio quarta prooemialis.

potentias,habitus,& scientias. Hoc exemplo fiet res manifesta In obiecto visus:reperimus id,quod videtur,& hoc est color,aut lumenin vocatur ratio, iniae obiectiva reperimus etiam visibilitatem.quae non est aliud quam colorem,aut lumen ex propria natura posse mouere potentiam visivam,& ab ea videri: & ex ut raque ratione,nempe colore,& visibilitata, constituitur obiectum completum potentiae visi nex colore quidem,ut materia ex visibilitate vero.vt forma, a qua unitatem accipit eadem potentia:

S eodem modo ad obiecta fetentiarum applicanda est distinctio haec.dicendumque rationem,Sub qua,esse rationem scibilis,aquavnnitas specifica earum sumenda est.

Sed restat explicandum , id quod in hac re dissicillimum est,

nempe ratio:Sub qua in obiectis scientiarum:nam ratio, uae,s iis est manifesta: est namque materia circa quam versatur scientia:vi ens rationis,in Logieae& ens reale,in Metaphysic. Caiet MFerra.vbi iupra,rationem scibilis, in obiecto cuius ibet scientiae,ax tali modo abstrahendi a materia accipienda esse docent. ut ratio,sub qua, in obiecto Metaph. st omnimoda abstractio eius amateria: hoc est abstractio a materia , non solum sensibili, sed etiam intelligibiluin Philosophia naturali, abstractio a materia

singulari,non tamen a materia sensibili. Hanc tamen sententiam fallam reputo, quia abstractio a materia nimis uniuersalis est:& propterea non potest esse ratio, Sub qua , tribuens se entiae specificam unitatent, aut distinctionem: nam sub eadem absti actione continentur plures ac diuersς scientian ut subabstractione a materia singulari,& non sensibili , utraque i hilosophia, Naturalis, & Moralis: sub abstractione a materia sensibili, utraque Mathematica , videlicet Geometria , &

Arithmetica. . ν

Veram ergo sententiam ex doctrina D. Tho. colligo: nemperationem,Sub qua,in obiectis scientiarum,detumendam esse , exrali medio assentiendi conclusionibus:sicut in fide sumitur ex testimonio dicentis: medium vero assentiendi conelusionibus, sunt principia disposita in demonstratione, ex quibus colligitur conclusio: v. g medium assentiendi huic conclusioni, homo est risibilis, sunt illa principia, omne animal rationale est risibile, omnis homo est animal rationale sic disposita,ut ex eis colligatur , hominem esse risibilem: nam propter illa assentimus conclusioni. Materia igitur, circa quam versatur scientia, in quantum sumitur sub talibus principiis eiusdem scientiae in demonstratione dispositis, propter quae assentitur intellectus cones usionibus de eo demonstrati est obiectam completum:sed principia sic di sposita est ratio formalis, Sub qua,obiectiva: a qua scientia sumit suam unitatem specificam.Et colligitur etiam ex doctrina,quam tradit

34쪽

s uastio quarta prooemial si Is

tradit Arist. de unitate,ac distinctione seientiarum I. lib de poste riori resolutione c. Σ.vb1 principia scientiarum duobus modisse habere docet nam vel sic sunt diuersa,vi nec ex aliis fiant, nec ex alterutris: hoc est,nec ex aliis communibus dependeant,nec necessariam dependentiam inter se habeant: & haec diuersas scientias coultituunt: sic se habent plicti pia Philosophiae,& Mathematicet,& propterea diuersae sunt tales scientiae. Sed principia Philosophiae naturalis,ex communibus principiis Physicis, pertinentia ad materiam & formam,fiunt,& intrinsecam dependentiam inter se habent in quantum principia librorum de coelo, & mundo praesupponuntur necessario ad principia librorum de Generati one, o corruptione;& haec ad libros de aseima: propterea eandem scientiam secundum speciem constituunt omnes istae partes.Εt ita etiast habent principia Logicae: quia principia particularia omnium Partium , piaesupponunt communia principia entis rationis, aut modi sciendi, ex quibus fieri dicuntur : & eadem principia partium Logicae se praesupponunt :& posteriora habent necessariam connexionem,& dependentiam ex prioribus,ut principitiin enu tiationis,quod est definitio eius : praesupponit necessario principia praesicabilium & praedicamentorum , quae sunt definitiones eorunnac tandem principia syllogisticae artis,praesupponunt, at-lue dependent ex principiis enutiationis:& hoc est ex alterutriseri,hoc est posteriora ex prioribus, propter necessariam dependentiam,quam ab eis habenti Sc principia, quae ita se habent, dicuntur eadem formaliter,propter intrinsecam connexionem , ac

dependentiam:& soliim materialiter diueris,quia diuersam continent materiam,simplicem quidem,aut compositam, & compinsitam quoque diuersam.vnde sequitur,rationem,Sub qua, in osi cto Dialecti ea ,ex iisdem prinei piis desumptam,eandem esse,ideo unitatem specificam scientiae tribuere. ι Ad primum argumentum primae opinionis respondetur: par te s.Logicae materialiter quidem,aut in elle rei, diuersas esse , sed forma liter,aut in esse scibili, habere unitatem specifica. Sicut co-utes specie dissetvt,ut albedo,& nigredo in esse rei cum snt res, aut qualitates diuersiae speciei:at vero sub ratione formali visibilis eiusdem sunt speciei. quod efficaciter probatur , quia eundem habent modum mouendi visum : unde visio albi, & nigri , non sunt diuersae species:sed eiusdem : eadem ergo ratione partes Logicae,ut praedicabilia praedicamenta, enuntiatio, ac syllogismus,utiunt res quaedam, diuersaque instrumenta specie distinguuntur:

at sub ratione scibilis, nempe , ut sub eisdem principiis, & pet, easdem demonstrationes probantur cones usiones earum, eiusdem rationis sunt,quia eundem modum habet Logica eas cogno- stendi

35쪽

gvallio quarta prooemiatu:

scendi,hoc est,per eadem principia. Et quod in argumento additur:Principia esse diuersa,eodem modo soluendum est. Esse quidem diuersas veritates: sed propter intrinsiccam connexionem, ac dependentiam, quam habent ex principiis communibus entis rationis,& inter sele: in quantum posteriora praesupponunt necessario priora, ut principia syllogismi, & principia enuntiationis,principia simplicium, ex quibus enuntiatio componitur,hoc est,praedicabilium,& praedicamentorum,eadem principia forma- Iiter reputantur:ut Arist. docuit ubi supra: & propter formalem principiorum identitatem,demonstrationes cuiustibet partis L gicae,eiusdem etiam rationis sunt,atque etiam omnes conclusi nes, & obiectum quoque idem , propter formalem identitatem

principiorum. . , .

Ad secundum respondeo,qubd dum inret Iectus acquisiuit ha-hi tum Logicae per demonstrationem unius partis,& postea se exercet circa alias partes per nouas demonstrationes:quasdam alias facilitates acquirit,non tamen alios habitus:quia facilitates istheiusdem rationis sunt, propter unitatem specificam principio- Tum,& conclusionum,per quas acquiruntur,& sol sim distinguuntur materialiter, tanquam partes integrantes eiusdem habitus: qui licet sit qualitas spiritualis, & ideo non habeat partes integrantes quantitati uas,atque corporeas:sic ut habent corpora:habet tamen spirituales,iuxta propriam naturam,quq dicuntur partes extensionis: sicut certum est habere partes intensionis, ut suo loco explicabitur , nec propter tales partes desinit esse qualitas simplex quemadmodum desineret esse, si essent distincti nabitus, ut asserit opposita sententia:quia esse simplicem qualitatem, hoc tantum significat:quod non sit composita ex multis qualitatibus aut habitibus formaliter,aut specie diuersis: nam talis compositio tolleret unitatem specificam eius, quam certum est non tollere partes integrantes: solum materialiter diuersas: sicut non tollit quin albedo Petri sit simplex qualitas, quod habeat partes integrantes in capite,& pede. Hanc autem compositionem partium integrantium, materialium, tribuit scientiae D. Tho.37. quaest. ILMart. 2. etiam si expresse doceat esse simplicem habitum, α qualitatem,ut vidimus: quare non credit repugnare simplici

tati eius. i . t

V rum Dialectica sit scientia practi , IJecuti tua, PRaesupponit titulus quaestionis quasdam esse scientias pra-

cticas,& alias speculatiuas: quod docet expresse Arist. 2. lib. Meta. & est communis sententia totius scholae:probaturque hoc argu

36쪽

G vastio quinta prooemialis. IT

argumento. Practicum est quod sua natura ordinatur ad opus: sed quaedam sunt scientiae de operalibus a nobis, & quae ad finem operandi, earum cognitionem ordinant; ut Philosophia moralis

p gens de virtutibus,& medicina de corpore humano sanabili;aliae Vero quae circa res pure speculati uas versantur : ergo necesse est

admittere practicas,& speculati uas scientias. Quo supposito, quaγrimus , an Dialactica pertineat ad practicas, vel ad speculati uas. Sed ut quaestio melius intelligatur, adnotandum est,quid iit praxis,& quid practicum. Praxis idem est quod operatio , & pxacti- cum idem, quod operativum,vel principium operationis , vel directivum eiusdem opei attonis: ted principium operationis duplex est, proximum δc remotum : proximum est illud,a quo ope- Iazio pro ccdit, vel dirigitur; remotum vero,quod conliderat operationem in communi, tradens praecepta eam faciendi, aut dirigendi: ex quibus sequitur ut eam in lingulari faciat, aut dirigat. Exemplum primi habemus in artibus. Nam ars fabrilis proximupεincipium est operationis. Exemplum secundi in scientiis practicis. Nam cum scientia non sit de singularibus , sed de uniuersalibus ti & operatio rion fiat nisii in singulari: non postunt scientiae

esse proximum principium operationis, sed remotum tantum e eo quod praecepta in communi tradui, docente S quonam modo efficienda sit, aut dirigenda in singulari. Vnde sequitur practicum , prius ac principalius dici de artibus quam de scientiis: sed ad veram rationem scientiae practicae satis est,esie principium

remotum operationis modo explicato , quia impossibile cit esse principium prioximum operationis, cum non in singulari, sed in communi eam consideret. Vtraque acceptio praetici continetur in Doctrina Aristo. prima quidem & propria 6. Et hic. c. 3. Vsque ad 8. ubi solum enumerat duos habitus practicos;nempe pruden-giam δε artem:quia solum isti sunt ξrincipia proxima factiva, aut directiva operationis. Secunda vero vi minus propria L. li. Met.

cap. I. te X. s. lib. s. cap. I. rex. I. L.& 3. 6c lib. o. c. I. quibus locis

practicum attribuit scientiis,diuidens eas in speculati uas, & practicas; sed scientiis non potest conuenire primo ac propriistimo modo lumpto , sed solum secundo modo,& minus proprio,susti- cienti tamen, ut vere & proprie dicantur scientiae practicae: ex

quibus intelligitur , quod dum quaerimus An Logica sit scientia speculativa, vel practica; non de practico propriissimo loquimur,

sed de minus proprio,quod potest conuenire scientiis.1, Circa quaestionem igitur sic explicatam quatuor sunt opiniones. Prima tenet , Logicam esse scientiam speculativam, & non θ pr cticam, quam sequuntur Scotus quaest. 4. prol. Duran quaest. 6.I otus,& Tolet. quaest. 4. prooemiali. Soncinas 6. Meta. quaest. 2. Capreolus quint. 2. Prol. art. I. Niphus I. Meta. quaest.

37쪽

is stu stio quinta prooemiatu.

Canariensis in scriptis primae partis. quaest. I. arr. 4. &eiusdem sententiae videtur elle D. Tho. opusculo To sol. S. pag I.&ra. quaest. T. art. 3 ad 3. Nobaturque duobus argum. Primo, quia ex fine colligitur, An seientia sit practica, vel speculatiua,ut docet Arist. M Mera. tex. 3. sed finis Logicae non est componere syllogismum, aut quodlibet aliud instrumentum , sed naturam eius reproprietates quaerere,atque speculata : ergo non est scientia pra- ca,sed speculatiua Probatur antecedens, quia non dicetur aliquis acquisisse Log cam,ex eo quod syllogismos e ficiat, sed quia

naturam eius cognoscit per demonstrationem : ergo Logica non

est operativa syllogismi, sed naturam eius speculatur : quare nec erit practica sed speculativa. Secundo probatur, ex modo procedendi ; nam scientia practi

ea procedit modo compositorio,quia compestrio, operatio quaedam esti speculativa vero modo resoli Itori osse luendo,aut reducendo proprias conclusiones usque ad prima principia: sed Logi ea non procedit modo compositorio; sed resolutorio, inquirendo naturam, & proprietates lyllogisinoratio, εc aliorum instrumentot ui .ergo erit speculari ua. i robatur minor ; quia etiam si aliquis nZllum componeret syllogismum , Logicus vere dicere tur; ex eo quod cognosceret naruram,& proprietates eius per de- monitrationem : ergo Logica non procedit modo compositorio, sed ri sol utor lo. Seeunda opinio, assirmat Logicam esse scientiam practicamiquam tenent Gabriel. . r. quae'. proL Ocham in h. d. 39 quaesus. Venetus in principio lux Logicae. A lbertus Marius L. Lb. de Anima , c. I v. landulata' s. Meta. quaest. 3.& s fonseca 2: Meta. eap. 3.quaest et .sect. 4. & probatur I .nam illa est scientia practica, quas operativa est, aut directiva operationum : sed Logica in directiva operationum intellectus,ergo est practica. Probatur minor l .ex Aristot, I. Rheto. eap. I.ubi docet, Dialesicam inuen-

m esse ad dirigendo operarienes, qua bone , malὸ fieri poterant. Deinde ratione, quia operationes intellectus secundum propriam naturam consideratae, non pertinent ad Logi eam , sed ad Philosophiam naturalem; solum ergo considcrantur ita Logica, quatenus diriguntur x ordinantur, ut sine erro, e fiant, & constituatur ex eis syllogismus,aut aliud in l)rumentit mezrgo Logica est dire,ctiva earum , quod est esse pia sticam. Exemplum huius veritatis habemus in arto fabrili persecte practica , quae circa ligna versa- ruta non seCundiam eorum uaturam : nam hoc modo considerata ad Philosophiam potius pertinent, sed disponendo , ac praeparando , ut fiat ex eis cathedra: ergo Logica, quae versatur circa opera

intellectus sic ordinando, ut ex eis possit fieri syllogismus, pra- 'istica scientia criti

38쪽

Quolio quinta prooemialis. I9

Secundo. Scientiae speculatiuae quaeruntur propter se ipsas, ut pereas cognitionem suoru in obiectorum consequamur: pia-cticae vero non propter se, sed propter operationes dirigendas: sed Logicam, non propter seipsam quaerimus, sed propter alias scientias , ad quas conlequendas ordinatur, tamquam insitumentum earum 2 ergo non est speculativa sed practica. Tertia lententia , cdm viderit utramque rationem , practicam videlicet & speculatiuam, habere Dialecticam , & utramque Iallo nem non polle conuenire eid. m habitui, duplicem habitum in ea distinguit: unum specula tuum, quo consideramus naturam syllo-gilmorum, & aliorum instrumentorum : alterum practicum , quo eos componimus. & primum habito in vocat Dialecticam Theoricam , hoc est, cognoscit tuam obiecti: secundum , Dialecticam practicam. hoe est, directivam: & utitur exemplo medicinae, in qua duplex etiam ponendus est habitus, unus quo consideratur natura corporis sanabilis, & medicamentorum , & vocatur Theorica medicina : alter quo applicantur medicamenta ad curandum corpus, dc vocatur practica medicina. Postrema sententia asserit, Dialecticam nec esse speculativam, nec practicam per se. sed instrumentum potius ordinatum ad consequendas specula suas scientias.& practicas: & propter utramque rationem speculativam , & practicam, modo quodam accidentali ei comaenire. Ita tenet Petrus Niger quaest. 14 sui clyp. & Graeci omnes asserentes Dialecticam non esse Philosiophia. υniuersaliter accepta partem, sed instrumentum. Probatur haec sententia, quodam test mcipio Arist. i. lib.Topicorum c. s. ubi problemata, quae sunt propolitiones in utramque partem probabiles, in contemplativa, activa. N ita rumetaria diuidit: & haec postrema vocat problemata Dialecti ea tergo sentit Dialecticam non esse speculatiuam, nec practicam, sed i instrumentariam. Deinde ratione ; quia Logica dirigit opera intellectus: sed intellectus non est speculatiuus nec practi-eus : sed uniuersalior quaedam potentia , cui utraque ratio conuenit accidentaliter: idem ergo dicendum erit de Dialecties. 4 Pro solutione quaestionis, notandum est l. Logicam duo praestare. Primum namque praecepta tradit conficiendi syllogismos& caetera instrumenta , explicans pat tes , ex quibus componi debent. Probatur hoe ex definitione lyllogismi; quae asscrit, esse orationem , in qua quibusdam positis, alitui necessario sequituν , per eaque posita siunt, id est, virtute praemissarum : i raemissae igitur, quae sunt maior , & minor, dispositae in modo , Ac figura , sunt partes quasi materiales syllogismi: disposuio vero in modo & figuta quasi forma eius est. Aristor. etiam in libris de posteriori resolutione praecipue cap. L I. lib. definit demonstrationem, dicens esses iugismum constantem ex primis, hoc est principiis, di velis qui ier

39쪽

z O guestio quinta prooemialis.

nam ex falso non sequitur vera conclusio, & ex causis conclusi nis: quia praemissae causae conclusionis sunt. Haec igitur sunt pra cepta essiciendi syllogi sinum,ac densostrationem. Secudum quod praestist,est probare eadem praecepta per demonstrationem,reso uendo conclusiones,vsque ad prima principia, quod fecit inristo. teles ibidem, docens nonposte aliquam habere scientiam conclusio-nMJ7ssciat praetermissas demonstrare, e que reducere usque ad prima principia per se nota.atque in emonstrabilia. Secundo notandum est,idem esse praecepta tradere componen di syllogismusti & demonstrationein; quod docere modum, qu componi debeat, ut possit esse instrumentum acquirendi scien-xiam : de hoc est etiam processere modo compositorio: quemadmodum ars domificatoria, ide, procedere dicitur modo con po- sitorio; quia docet,ex lapidibus, & lignis, hoc , vel illo modo dispositis , domu in elle componendam. Idem est etiam docere per demonstrationem componere syllogismum , resoluendo aut ae ducendo conclusiones vlque ad prima principia; quod est procedere modo resulotorio unde sequitur euidens esse, quod utruque modum procedendi habeat Logica; & intrinsecum quidem: quia non posset perfectam cognitionem modi sciendi tradere , nisi v troque modo procederet. Τprtio notandum est ; non solium habere Logicam utrumque modum procedendi ,sed etiam utrumque finem; nempe operandi, α speculandi ,3c componendi syllogismum . quod sic probo ; MO-dus compositorius sua natura ordinatur ad bene componendum syllogismum: & bene componere 1yllogis inum , est ordinare,au dirigere operationes intellectus,ex quibus componitur .ergo Lovgica habet pro fine dirigere operationes , qui est finis practicus. De fine vero speculationis patet; nam modus procedendi resolutorius ordinatur ex se ad speculaudam naturam obiecti; de quo Probantur passiones per demonstrationes, quarum conclusiones reducuntur ad prima princ pia: ergo ex modo resolutorio colligitur euidenter, finis speculandi naturam obiecti. Postremo notandum hos modos procedendi; resolutorium,& scompositorium ; atque etiam hos fines dirigendi operationes imtellectus,& speculandi naturam modi sciendi, quasi partiales, &anadaequaros esse respectu Logicae, & contineri sub adaequato, Meotali sine eiusdem scientiae, qui est perfecte cognoscere naturam modi sciendi. Probatur hoc argumento: nam ad persectam cognitionem modi sciendi, non sussiete scire modum componendis yllogismum,& alia instrumenta;sed requiritur,qu5d per demoni Iationem cognoscatucidemonstratio vero, ut persecta sit, peri r η resolutionem praemissarum usque ad prima principia, quod est

m modi speculari: ergo perfecta cognitio modi silea

40쪽

scienai, qui est obiectum Logicae, & finis eius agaequatus , atque totalis,utrumque finem, quasi partialem continet, & respectu vis triusque superior est.Sed sub eo mutuo sibi correspondent partiales di inadaequati fines,atque modi procedendi, & unus ordinatur

ad alterum, atque e conuerso: quia Logica docet componere syllogismum,ut per eum tanquam per instrumentum speculetur naturam eius ; & naturam eius speculatur , ut persecte sciat eum

componere:quia persecta compositio petit petsectam cognitionem totius compositi & partium eius; &sie modus eorresponde emodo, & finis correspondet sint, & ex utroque resultat perfecta tognitio modi sciendi, qui est finis adaequatus Logicae , aIlior v-troque,& utrumque continens eminenter.

His suppositis, nostra sententia est Logicam simul esse practi ea& speculatiam scientiam; quam priner alios sequuntur , pater Suarius tom. 2. suae Meta. dii p. 4 . circa finem , & pater Gabriel

probat hoc arg. ex doctrina tradita sic colligendo. Scientia practica est illa,quae non solum est de re operabili,aut diligibili; sed procedit modo operabili,& in finem operandi,aut dirigendi operationes ordinatur: sed Logica habet has tres conditiones et ergo est vere practica. Probatur minor; nam in primis de re operabili, aut dirigibili agit, nempe de operationibus intellectus; & modo quidem operabili, hoc est, compositorio, & tandem in finem dorigendi easdem operationes ordinatur,quod & facit, dum eas oris dinat in syllogismum aut aliud instrumentum. Quod vero sit etiam speculatim probo. Nam speculatiua scientia est, quae de re speculabili agit, modoque resolutorio procedit, & in finem speculandi naturam .eius ordinatur: sed talis est Logica;ergo est speculativa. Minor ita probatur. Modus seiudi,aut ens rationis,quod est obiectum Logicae,est res speculabilis habens passiones, quae de illo demonstrari possunt,& vere demonstrantur in Logica docente,resoluente easdem demonstrationes usque ad prima principia: quod est resolutorio modo procedere: & modus iste resolutorius ordinatur ex se ad speculandam naturam rei, ergo habet etiam

pro fine speculationem sui obiecti. Et hoc alg satis declarat, qua sit salsum id,quod quidam ex his, qui sequuntur primam opiniΟ-ve asserunt nempe,Dialem cam procedere modo practico , scd hunc modum procedendi ordinari ad speculat ionem.& ideo noneficere scientiam practicam, sed speculatiuam. Non enim minus ordinatur modus procedendi resolutorius ad praxim ; cum ordi-Mtur ad perfectὸ componendum syllogismuna ,& nihilominus

e constituit Dialecticam speculatiuam : ergo etiam si modus compositorius ordinetur ad speculationem; constituet scientiam pra- cam. Praeterea,cum modus compositorius sit de essentia scien-

SEARCH

MENU NAVIGATION