Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

Et est prima opinio,negans omnino,Relationem reatim, o re

rionis,dici tale,quidquid ad aliud resertur,ut pater, & simile. Ita

plures ex antiquioribus Philosophis,quos citat commenta Dr I L. lib. Metaph.commento 3 9.quos secuta sunt ex Theologis, Hen ricus quod lib. 1.quaest. 3. Ocham in s. d. q. I. Aureolus apud Ca preolum in 1. d. 3. q. I. in argument. contra primam conciviIO nem:& ita tenent moderni quadam : quia putanet, nullam esse ra tionem conuincentem, quod aliqua sit relatio realis ponenda in

la Probatur testunonio Aristot. s.lib. Phyctextu et O.ubi affirmat Ad relationem,non terminari peν se motum. 3c probar,quia acquiri tur sine mutatione subiecti: ut si uno albo Compluti existente, fiat aliud Romae,incipit primum album esse simile, sine noua sui mutatione,per solam mutationem alterius , in quo de nouo pro ducitur Romae albedo. Ex quo tale arg. eolligituci Aliquid fit re latiuum, sine reali mutatione sui ; ergo sine aliqua entitate reali

noua in se recepta ergo relatio non est entitas realis. Probatur euidenter ultima conlinquentia Ruia si esset entitas realis cum de nouo acquiratur, non fieret aliquid de nouo relatiuum, sin noua entitate in se recepta, nec sine reali mutatione sui: quia repugnat aliquid recipere de nouo in se entitatem realem sine sui

Probatur deinde ratione. Primo Quia ent reale daequate di uiditur in subitantiam,& aecidens. sed relatio non est inbstantia, neque accidens:ergo no est ens reale. Probatur mInor , quod non sit accidens: nam quod relatio non sit subitantia,euidens est de intrinseca ratione accidentis realis est,inhaerere subiecto : si non a tussialtem aptitudine:sed relatio non inhaeret subiecto vIlo modo I ergo non est accidens. Minorem probo: quia proprius con ceptus relationis,est esse rationem referendi aliud ad terminum: ergo relatio ut relatio,non respicit subiectum,sed terminum,nee potest inhaerere:quare non erit aceidenS. 13 Secundo: si relatio esset speciale praedicamentum, ex propria natura esset accidens reale , cum constet non esse substantiam: quare nec posset esse subitantia, neque ens rationis:sed aliquando est substantia , & aliquando ens rationis: ergo non erit speciale

praedicamentiam.

Probatur minor : quia in personis diuinis,sunt relationes reales paternitatis, filiationisin spirationis, seu processionis: & non sunt accidentia,quia accidens repugnat Deo , sed sunt relationes substantiales ; ergo relatio potest eue substantia. Deinde, relatio generis ad speciem,& speciei ad indiuidua est vera relatio cum

torum esse generis sit ad Ueciem.& totum esse speciei ad iussita-

362쪽

3 6 Cay .de ad aliquid.qua l. 2.

tua:& non est accidens reale,sed rationis,ut vidimus in praedicabilibus; ergo vera relatio potest elle ens rationis:& ideo non eric ex se speciale genus entis reali S. Tertio:Quia relatio non est aliud ν quam comparatio duorum extremorum, ut similitudo , comparatio duorum alborum eiusdem gradus: sed comparatio est opus rationis,quam facit intellectus , postquam naturam utriusque cognouit; ergo non erit ensreale,sed rationis.

Secunda opinio est totius scholae, quae cum Arist. pontesteriale

radicamentum relationis realis sub nomine predicameli ad aliquid.

Et haec. est vera,& tenenda:quae nisi ego fallor in effociter probari potest , his rationibus : non quidem ex doctrina Aristotelis deductis,quam in hac parte non recipiunt aduersarij , sed ex ipsa

natura rerum in ex fide Catholica. Prima ratio, in natura rerum fundatur, hoc modo : Ex natura τε rei,& ante operationem intellectus , magis assimilatur unus ho-imo alteri homini,quam equo vel leoni & etiam unum album,alteri eiusdem gradus,magis, quam ei, quod non habet tam intensam albedinem:sed simile non dieitur tale respectu sui, sed alterius dii ergo si naturaliter est alteri simile,natural iter ordinatur ad altetrum, & naturalis ordinatio est realis ; ergo unum ad alterurni ordinatur ex natura rei.& ordinatione reali:& yrdinatio realis est relatio realis ; ergo dantur in rebus relationes reales. Et confir mari potest ex creationemam anima rationalis,ex eo quod creat r a Deo,Vocatur, &est e reatura sed crear ora non dicitur ad se, sed ad aliud ; ergo resertur realiter creatorem, dabiturque in ea retario realis. Secunda ratio,deducitur ex fide Catholica, secundum quam ito Spersonis Diuinis ponunrur relationes reales Patern talis , Filiarion f,& Spirationis: sed una .persona Diuina refertur realiter ad aliam,quia procedit ab ea,aut quia est principium,a quo alia pro eediuvi Filius ad Patrem,quia procedit ab eo, per naturalem generationem:& in creaturis unus homo, procedit ab alio , per nareturalem generationem , ut genitus a generante ; ergo iste erit si- .lius,& ille pater per veras relationes reales. Sed,ut natura relationis melius intelligatur,& argumenta fa- Isςilius solui possint: Notandum est illud,quod D.Tho.asserit, I .p

q. 28 .art. . nempe : Quodlibet ρνMicamentum, duplicem conceptum bere:Communem, in quo omnia conueniunt,saltem analogice:

di particularem, per piem distinguuntur. Communis conceptus est,esse in subiecto, actui, via aptitudine: in quo conuenit relatio cum accidentibus absolutis ς conceptus vero Parricularis, re proprius, non lumatur eodem modo in absolutis,& relatione : sed in

m . . . illis,

363쪽

idis,per moilos speciales inhaerendi in subiecto: & ideo ab Iuta

vocantur,quia subiectum assiciunt , ut in se est.Vt conceptus particularis quantitatis , est inhaerere substantiae ex Undendo partes eius:qualitatis vero,qnalificando eam, sicqtie de caeteris: sed particularis conceptiis,& proprius relationis,non tum iriir per ordinem ad subiectiim : sed ad term num ad quem refert subiectum: r conceptus proprius paternitatis, per ordinem ad filium, tanquam ad terminum: unde aecidentia abloluta his duobus conceptibus complentur, nempe inhaerendi subiecto , & tali modo inhaerendi: relatio vero duobus aliis. Primo quidem inhaerendi subiniecto,ideo communi eum absolutis: & secundo, ordinando illud ad terminum ideo dici solet, habere duplicem conceptum num, qui dicitur esse, In ; alium, qui dicitur esse , AL. T Testimonium Aristot. hae distinctione explicandum est: M

tatio duplex est; una propria,Sc per se talis,a naturaque intenta, quae procedit a principio intrinseco rei, per quam mouetur corpus , ad recipiendum in se aliquam persectionem absolutam e vi ateria,ad recipiendam sermam lubstantialem:vel corpus,ad re eipiendam accidentalem. Alia Communis. impropria,& per accidens, quae non procedit a principio intrinseeo rei, nec per se primo inrenditur a na ura, ted quasi per accidens sequitur. Et pec primum genus mutationis , non potest aequiri, aut fieri relatim quia natura non intendit per se relationem , eum non sit perfectio absoluta rei: sed sequitur quasi per accides, in vir ue extremmo, ad acq Lusitione alleuius formae absolutae,atque: per se intenta in eis; vel salte in aliquo eoru. Vt inexeplo adducto in argumen. de albo Roniae facto de novo;ex cuius mutatione intrinseca mutatur ab extrinseco aliud albii,quod Copinti erat. Bene ergo Ari

a1serit,adrelation non terminari per sie minatione, aut morum proprium. 9 per se, sed acquiri sine illa: non tamen vult, quod sine impropria saltem,& communi acquiratur;cum uerum iit,ac necessarium , ut subiectum quomodocunque acquirat de nouo relationem realem aliter se habeat nunc, quam pinis: quae est definitioeota munis, & impropriae mutationis: satis est autem per impropriam mutationem acquiri,ut sitens reale. Ad primum argv. Negandum est, relationem non esse accides:& dum dicitur, secundum proprium conceptum non inhaerere:&stinguendum estinam si sensus sit, quodproprius coneeptus relam tionis, non sit inhaerendi , sed referendi'ad terminum , verum est. Et si rursus dicatur, secundum have conceptum proprium, qui est , Ad. non esse accidens e coneedendum est : quia non est accidens, nisi secundum eonceptum communem inhaereno: sed est tale aceident: sicut quodlibet aliud praedicament una,

secun

364쪽

secundum proprium conceptum. non est accidens,sed secundum Eommunem inhaerendi: in quo conueniunt omnia. Et si tandem dieatur: Cominunem conceptum inhaerendi, esse transcendenta- Iem : &ideo inclusum: necessario, in conceptibus particularibus praedicameluorum:quia si illum non includunt non erunt conceptus accidentium, nec proinde reales. Respondeo; Necessario illum includere, propter transtendentiam , sicut necessario includunt conceptum entis: eum tamen non exprimere , aut non Expresse significare, sed quasi implicite,aut confuse:quemadmodum Tationale, includit conceptum entis , sed non exprimit: quia ex- prelse non significat, nisi gradum naturae rationalis in quo tamecum includatur ens,dicitur conceptum entis implicite, aut confuse signisitare,non dilh.ncte, aut expresse: itaque conceptus pro-rrlii; telationis,per quem distinguitur relatio ab accidentibus ab- - . Iolu is, non exprimit, nisi modum reserendi ad terminum : sed quia eth conceptas formae realis, inhaerentis , & reserentis subiectitin,quod constituit ad terminum, etiam includit implicite e se, sicut includit conceptum entis.' Ratio autem,ob quam non exprimit, est quia nomen relatio- I94m , non est impositum ad significandum conceptum inhaerendi, sed conceptum rescredi: in quo tamen implicite, includitur idem conceptus inhaerendi. Ad secundulti; Distinguendum est antecedens nam relatio duobus modis accipitiir. Primis,communissime prout sol dry dicit rationem reserendi,ad terminum, abstrabendo a ratione reali, vel rationis .imo a ratione substantiali, ves accidentali : dc hoc modo non emcit praedic imentum reale:quia non determinationem accidentis realis. Secundo, luniatur cecialiori modo , pro ratione reserendi reali,& accidentali:in qua acceptione coitituit tertium praedicamentum : a quo excluduntur in primis relationes rationis:quia non sunt reales:& ad quod non pertinent relationes substantiales,aut diuinae:quia diuina,propter sui excellentiam,& immensitatem,non limitantur ad ordinem praedicamentaIem. Ad tertium ;Concessa maiori, distinsuenda est minor : quia x duobus modis comparantur aliqua:Primo, ex natura rei,quia rationes naturales eorum non sunt tales absolute, sed ad alterum, vi sunt similia,aut aequalia: & talis comparatio non est opus intellectus: sed sit ne depracientia ab eo reperitur in natura aliquarum rerum. Alia est comparatio, quam non habent res ex pro pria natura:quia non sunt distinctae: aut cum sint absolutae, concipititur in ordine ad aliud: dc talis comparatio est opus rationis. Primam igitur comparationem,includut relationes reales aliam vero, telationes rationis ix ideo prima comparatio , tanquam' . realis,

365쪽

Cap. r. de ad aliquid, quast.3. 349

realis,pertiner ad hoc praedicamentum: secunda vero, tanquam non real is,excluditur ab eo.

Luodnam sit supremum gen- ρ dicamenti ad aliquid. M C Pecialis es' ratio inquirendi de supremo genere huius praedi- Ocamenti. Quia hoc arg. videtur probari,nullum polle habere,& ideo nec ordinationem praedicamentalem ex relatiuis fieri posse. Quia intrinseca ratio relativorum .est, ordinari ad terminum et ergo siue ponatur pro supremo genere relativum in com muni, vel ad aliquid , ordinabitur ad terminum: & tunc vel ad terminum inferiorem, vel superiorem, vel aequalem: non ad superiorem , neque inferiorem , propter duo. Primum,quia relatio

realis debet elle, inter extrema realia , & realiter distincta,ut inserius probabitur: superius autem , & infelius sunt praedicata solum ratione distincta, ut est manifestum ; ergo non potest inter illa dari relatio realis. Secundum , quia relativa sunt simul natura I superius vero prim uatum est inferiori . ut docet Arithoi. in postpraedicamentis; ergo inter illa non potest esse relatio realis. Quare relativum in communi, ad terminum sibi aequalem ordinabitur,& realiter a se distinctum. Vnde sequitur,aut duoelle suprema genera huius praedicamenti, aut nullum. Probatur conse- qaentia: quia neutrum ponitur sub alterno: sed duo esse repμ- 'gnat,sicut in eodem corpore duo capita: alioqui duo essent praedicamenta ad aliquid; ergo nullum habebit supremum genus. ii Propter hoc argum . diuisi sunt autores. Et prima opinio Lener supremum geum huius pνaiae amenti, proprie loquendo , non esse relativum in concreto,vel ad aliquid, fled relationem in abstracto: quae est ratio referendi ad aliud: & hoe modo videntur difficultatem argumenti effugere: quia relatio non refertur ad aliud, sed est ratio reserendi: ideo non colligitur esse duo genera suprema. Ita Fonseca s.Metaph.c. 13.q. 6.sect. 2. & 3. quod ratione uniuer sali probat: quia abstracta accidentium potius quam concreta in ' praedicamento collocamur, cum significentur tanquam entia per

se:concreta vero tanquam entia per accidens.Haec tamen sementia non potest satisfacere argumen. quia licet verum essot,abstracta magis proprie in praedicamento collocari, nihilominus quod

etiam concreta aliquo modo collocentur , necessar: is concedendum est, & concedit haec sententia:quo supposito non soluit arg. Secunda opinio, Ad aliquid, aut relatiuum,dicit esse svremum

fenu totius quam relationem: ixae Albertus Magnus tract.de praedicamento ad aliquid,cap. z. & Io. Scotus in I. d. LI. q.Vnica. EL

tunc ad arg. respondent r Supremum genus praedicamenti esse ad aliquid, vel relativum incommuni, prout dicis conceptum ab . stractum

366쪽

3 so Cap.7. ad aliquid, 3.

stractum. in quo conuen Iunt Omnia relativa. Et hoe modo sumptum, non refertur per se ad alterum , sed per inferiora relativa, in quibus exercetur actus referendi, ut per paternitatem,& filiationem , per simile , & dissimile e ipsum vero sol tim dicit rationem communem eorum , quae referuntur: : dc ita unicum est supremum genus in concreto , habens sub se inferiora genera , α species: in quibus habet exercitium referendi. Sed hac sententia falsa probatur , duplici argu. Primo, Con- 23ceptus communis abltractus ab inferioribus, debet continere rationem essentialem inferiorum , ut conceptus hominis, abstractus a Petro,& Ioanne: rationem ellcntialem hom nis: sed ratio essentialis quorumcunque relativorum particularium , est referri ad terminum a ergo hanc debet continere conceptus communis relativi abltractus a particularibus: unde sequitur relatiuum in communi, referri ad terminum in communi, sicut relatiuum in particulari, refertur ad terminum in particulari: vel non esse conceptum relativi abstractum a particularibus. . . Seeun/o : Qui vult definire patren an communi, non potest, nisi per communem etiam terminum eum definire , videlicet per genitum in communi, aut per filium in communi: ergo pater in communi, refertur ad filium in communi: sicut hic. pater ad hunc filium: & consequenter relativum in communi, ad terminum in communi. rQuod vero dicitur , Exercitium referendi fiam habera relati nam in singularib- . falsum est, & ex ignorantia procedere videtur: quia exercitium relationis , non consstit in aliqua efficien- tia, neque in actu aliquo ipsius relationis , quem in singulatibus habeat, & non in conceptu communi considerata: sed soluti, eit ordinatio naturalis unius ad alterum eodem modo se habessemper: ergo non solum in singularibus exercetur, sed etiam in uniuersalibus. Haec soldm differentia esse potest : quod in singularibus exercetur secundum actualem existentiam in eis: in uniuersali vero considerata, abstrahit ab exilientia di solum in hoc sensu, vera esse potest distinctio relationis, a quibusdam assignatarin relationem : ut Conreptam, & ut Exercitam: quasi dicatur, relationem,ut actu existentem, inter singularia exerceri, quod non habet in uniuersali, sed conceptum tantum eiusdem exercitis. Et si aliquid aliud velit eadem sententia, vel eadem diltinctio , non

est admittenda.

Ideo tertia opinio tenet ἔ Supremum genus huim pradicamenti, ae sis abstracto , asse Relationem incommuni a is in concreto Relatiuum vel Ad aliquid, etiam in communi. Hanc ignet Toletus quaest. 2.buius praedicamenti. . Et est probabilior, vi sequenda. Probatur-

que, ex communi modo concipiend. & linuendi, de aliis praedicamentas

367쪽

Cap. r. de ad aliquid, quaest. 3. 3 s I

eamentis accidentium quae, ut in antepraeὰicamentis probauimus. vltoque modo sumi poliunt:in Concreto, S in Abttracto & virciis clue modo accipiuntur, in diuersis locis ab Alii . nec zxeludi potest omnino concretum a pra dicamento, nec etiam Abii Iactum. Pio solutione autem argumenti. notandum primis; Diuersames.se rationem formalem resativi, & terminimam ratio formalis relativi, est testiri ad terminum:ratio vero formalis termini.non est refelli ad aliud sed terminare relationem alterius : terminare vero non est aliud quam esse id ad quod relativum ordinatur:& hoe non videtur ponete aliquid in re, quae terminat, sed est quas denominatio exta inseca sicut vitum esse in pariete; aut quid simile. 16 Secundo notandum ; Quod licet diuersae lint opiniones circa

terminum relationis , an sit absolutus , vel re latraus et certum tamen est , quod in relationibus tertii generis, quae sunt mensur bilis. & mentivae, terminus non est rela rivus, sed absolutus e nam

meosura absolutum quid est, non dependens a mensurabili. Gratia exempli: Seientia sub ratione mensurabilis, per suuiu obicctum , refertur ad illud relatione ter iij generis: quam rclationem terminat obiectum, sub ratione mensurae: obieetum veto non dependet a scientia, licet hac dependeat ab Obiecto: Sc ideo sciet tia dicitur inensurabilis per veram relationem : sed obiectum non dicitur mensura , per relationem propriam , aut inti in lecam , sed per solam denominationem extrinsecam, mensurabilis exilientis in scientia r & ideo dixit Aristot. Obiectum non dici mensuram, quia reseratur ad mensurabile et sed quia mensurabile re scitur ad ipsum, tanquam ad absolutum quid. Unde sequitur,quod vel omnis terminus relationis absolutus est, vel aliquis saltem: quod sufficit, ut dicamus: terminum relationis in communi conIideratum;

vel esse absolutum: vel abol rahere ab absolato . & relativo, quia iuquibusdam relationibus ablolutus est, & in aliis, relativus.11 Et ex hoc non est disiicile respondere ad formam arg. Concedendo primam consequentiam quod relati aum in communi. aut ad aliquid in communi, sit supremum genus huius praedicamenti: di etiam . quod referatur ad terminum in communi ; non inserio rem , nec iuperiorem , sed aequalem sis L Negando tamen secundam eonsequentiam, quod duo sint suprema genera: quia terminus in communi, sub ratione formali termini, non est i elativum:

sed abstrabit ab absoluto. & relativo: ti solum dicit quandam dein

nominationem extrinsecam terminandi: Non praedicameatalem,

sed quae reduci potest ad idem praedicamentum, quod constituit

relatauum in communi, tanquam supremum genus, cuius termi nus ipse est. Itaque terminus in communi, non potest esse supremum genus praedicamenti : quia non est formaliter telativus: imo

368쪽

3 si Cap. 7. de ad aliquid quest. 4

praedicamentum ad aliquid: in quantum aliquo modo pertinet ad relativum in communi, constituens per se hoc praedicamen

tum s

An definitio relativorum, tracta ab Aristotele, ex propria

sententia, sit bona. DFfinitio his verbis continetur in textu: Adalignid sunt qui- itb- hoc ipsum est esse, ad aliquid quodam modo se habere. Cuius sensus est;relativa sunt, quorum totum suum esse , est ad terminum referri. His autem argumentis probari potest, non ellebonam. Primo, Dia relatio duo respicit, nempe lubiectum , cui inhaeret, Sc tale denominat formaliter, & etiam terminum , ad quem refert: ergo duplicem habebit rationem formalem Iunam, secundum quam respicit subiectum, & ei inhaeret, aliam secundum quam respicit terminum , & ad eum refert. Ex quo infero,

totum esse relationis , non esse ad terminum referre, aut ordin

re . sed aliquid habere absolutum, quatenus respicit subiectum,& ei inhaeret. Et ideo falsum esse quod in definitione dicitur:

latiuum esse,cuius totum suum esse ,est reserti ad aliud. Piobatur consequentia: quia relatiuum dicitur talea relatione, ted totum esse relationis, non est resesre ad terminum : ergo nec totum esse relativi erit referri ad terminum. Et confirmari potest quia hare definitio aeque conuenit relatiuis rationis,atque realibustimo relativis diuinis,& ereatis:de quibus iam diximus,non collocari in praedicamento:ergo no est bona. Probatur antecedens, quia tommune est omnibus, quod totum suum esse,sit reserti ad terminum; no enim minus verum est

totum esse speciei, esse , ordinari ad genus , & totum esse Patris sterni,ordinari ad filium,quam totum esse similis ad aliud simile. Secundo:Vei a in definitione non dicunt actum,sed aptitudinem:sed definitio hare,non potest dicere solim aptitudinem reserendi ,sed etiam actum:ergo non est bona. Probatur minor: quia relatiuum non est, quodp est reserri, sed quod actis refertur: alioqui illud , quod non habet relationem, ex eo solum , qu dpotest eam habere,esset relatiuum : quia sicut potest eam habere, potest etiam referri,quod patet esse falsum. Vt definitio intelligatur , notandum est, Aristotelem , priusquam singula praeditamenta proponere, tradidisse uniuersalem diuisionem entis realis in decem praedicamenta, & consequentet diuisionem accidentis in nouem. Vnde sequitur ex mente illius. subintelligendum esse ens reale , in explicatione substantiae: ita ut dicamus, Substantia est ens reale, per se :& in explicationibus praeἐicamentorum aecidetium, accidens reale:& ita definitio

369쪽

cap. r. de ad aliquid, quaest. . 3 1 3

relativorum se debet assignari: Ad aliqui sunt accidentia realia. quorum totum suum esse , est ad aliud referri. Et per primam particulam excluduntur relationes diuinae, quae non sunt accidentia: per secundam relationes rationis,quae non sunt accidentia realia, per caeteras vero, excluduntur relationes secundum dici, & cianscendentales:quia non sunt rationes reserendi ad terminum : ted

ad subiectum,aut obiectum ; vel quid simile: relativa vero huius praedicamenti, ad aliud ordinantur, tanquam ad purum Lerininum,de quo illam particulam ad aliud intellexit Acist. secundum

communem expositionem omnium interpretum.

3o Conclusio igitur nostraeit: Definitionem Arist. ita explicatam esse bonam;quod probatur ex communi co sensu totius icholae,eam recipientis,& etiam ratione. Nam bona definitio est, quae explicat naturam definiti, & illud distinguit a caeteris: sed hoc eiscit praesens definitio relativorum: ut constat ex tradita expositione eius: ergo est bona. Ad primam argum . respondent quidam, Relationem duplicem conceptum habere: Communem cum caeteteris accidentibus; qui iast inhaerentiae in subiecto,actu, vel aptitudine: & vocatur esse, In: dc Particularem; per quem distinguitur ab eis; qui est reserre ad terminum;& vocatur esse, Ad: & ratione primi conceptus, conccdunt relationem respicere subiectum , sicut caetera accidentia, sed rytione particularis , non te spicere subiectum : sed terminum:& ideo totum esse relationis, ut relationis,esie ad terminum; non relationis , ut accidentis. Et posset probari hic modus dicendi, X D. Thom. I. p.q. 18.art. I. ubi aduersus Gilbertum quendam, qui asserebati Relationem nihil ponere in subiecto , aut relati-- ct ideo non esse inhaerentem in eo sed quasi extrinsecus assistentem docet relationem secundum communem conceptum inhaerundi

in subiecto,aliquid ponere in relativo:& ratione huius, inhaerentem esse. Sed secundum conceptum proprium relationis, nihil ponere in eo, sed solum esse rationem referendi ad aliud. 3I Haec tamen solutio salsa est , & eidem doctori sancto contraria. Probo primum : quia relatio secundum proprium conceptum, Ad, est forma relatiua , & constituit subiectum fot maliter relatiuum, ut paternitas, sub proprio conceptu paternitatis, est forma relativa,& constituit homine in ratione fot mali,&intrinseca patris: ergo secundum proprium conceptum, ponit aliquid reale,& intrinlecum in subiecto, aut relativo. Euidens est consequentia:& probatur antecedens: quia denominatio patris, aut sim Ilis,&quaecunque alia relatiua,non est extrinseca, sed formalis: scut denominatio albi,aut calidi: ergo ponit essectum serinalem in subiecto:e stus autem formalis cuiuslibet realis formae, γ' lis esse debet: ergo necesse est,aliquid reale in lubidato ponere.

370쪽

p. . de ad aliquid, quae'. q.

Secundo,quia si relatio secundum et se, Ad, nihil ponit in subiecto aRt relativo, ergo lecundum hunc conceptum non est aliquid reale. Probatur consequentia : quia omne ens reale aut est subisantia,aut accidens:ergo aut eli ens per te, aut in alio. Sed Ie- latio secundum esse, Minon cit ens per te: cum non sit subitaptia; nec in alio,cum non ponat aliquid in subiecto aergo non erit aliquid reale .nee essiciet praedicamentum rCale. Pro vera igitur solutione arg. notandum est ; Relationem reain lem, secundum utrumque conceptum, In,& ει aliquid ponere in subiecto,diuersa tamen rationetnam secundum elle, In,ponit aliquam rationem communem , & abstrahentem a particularibus praedicamentorum : eo modo, quo luperius diximus analogum

abstrahi ab analogatis ) sed secundum ese, Ad , ponit rationem

propriam relativam, distinctam a particularibus , quas ponunt caetera pra dicamenta. Vt relatio paternitatis, ponit rationem realem patris in homine : sed haec ratio licet ponatur in subiecto, pure relativa cit quia sic ponitur in lubiecto , ut per illam non sit tale ad se, sed solum ad aliud , nempe ad rerminum : caetera vero Pr.tidicamenta, ita ponunt aliquid iii lubiecto,secundum proprios conccprus, ut per illam rationea: propriam, ad se sit lubiectuiri, dc non referatur ad aliud. Gratia exempli quantitatis secundum Proprium conceptum , ponit extensionem partium in subiecto, per quam an te,& ad se dicitur extensurn : sed paterni ras ita ponit rationem realem patris in homine;vt per illam non sit tale ad se,

sed ad filium,sicque de earteris relationibus. Et hoc modo intelligi debet D. I h dum in citato loco asserit; Relationem secundum este, hi onerst aliquid in subiecto sed sicundum esse, Ad, nihil ponere steriale per quod sit tale ad sie, sicut ponunt e tera praedicamenta, sed pure, & omnino ad aliud. Quem sensum

clarissime posuit alio loco,per quem hunc explicauimus, nempe in I .lib. sent.d. 8.q. .ar. 3. ad 4. ubi ita ait: Debilitas esse relationis, consederatur seeundum inharentiam sui adsubiectum, quia non ponit aliquid ab*lutum in serebiecto,sed ta sum per respectum ad aliud. Si autem aliquis dicat: Iam ergo relatio non solum secundum 33 Conceptum communem accidentis, inhaerebit subiecto, sed etiam secundum proprium,& vltimum relationis,qui vocatur esse , Ad, aduersus illud,quod ex D.Th.adduximus , quaestione praxedenti, Videlicet coneeptum proprium relationis, non sumi in ordine ad subiectum , sicut sumuntur coceptus propri j accidenti u absoluto- ru,sed in ordine ad terminu: Praeterea habebit relatio duos conceptus qui vocentur, In : unum communE cum accidentibus absolutis,& alium sibi propitia. Probatur consequentiat quia ta secunduCqmmune in rationem, quam secundum particularem, ponit aliquid in subiecto:ergo secudum utramque ei inhaeret, & in eo est. Respon

SEARCH

MENU NAVIGATION