Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

Cap. .de ad aliquid quast.ra. 3 9 s

iginar hoc inconueniens admittaturiali erunt fundari in potentia

generandi radicati,quae est anima,aut natura sensitiva. ,is Vltima sententia , tenet, fundamentum harum relationum esse potentiam, non nudam , sed ut reductam ad actum per actione-rta ut actici solum sit conditio , fundamentum vero potentia re ducta ad actum. Hanc tenet Sonc. s. Met. q. I s. Et videtur nobis probabilior,& tenenda. Quatuor ergo dicimus in hac re: primum , Duod fundamentum proximum harum relationum non sit potentia radicatis, pro forma substantiali,voἰ essentia rei. Quod probatur prim6,ex doctrina

Arist euidenter:nam 3. Meta. cap. 1 f. has relationes in potentia, generatiua,activa, & passiua fundari expresse docuit: sed per po- , t tentiam generativam, nec Aristo. neque ullus unquam intellexiet Armam substantialem , aut essentiam rei ; quas constat habere hominem , in quo non est potentia generatiua : ergo tertia illa sententia,non potest defendi in doctrina Arist. iii Et probatur esse falsam hoc argum. Relationes huius secundi generis,sunt eius, quod procedit ab alio, tanquam a principio es-ficiente ; & eius, a quo procedit aliud: sed potentia proxima,perquam unum procedit ab alio ; ut filius a patroe,est formalis,& non radicatis, nisi remota:ergo si relationes istat fundantur in s oten' ita ut admittit eadem sententia ) repugnat; quod earum funda' mentum proximum sit forma, vel essentia : sed necessario dicendum est, proxime fundari in potentia formali. Probatur minore quia proximum principium effciendi est potetia sermalis, a qua procedit actio generandi: sicur proximum principium,a quo pro cedit actio intelligendi ,est uitellectus,& non anima, nisi remotu.

Secundo dicimus, Nudam potentiam , priusquam reducatur adactum : non esse funiamentum sufficiens relationis. Probatur hac ratione: Filius procedit a patre,tanquam ab actuali principio sui est se: sed non e it actuale principium,per solam potentiam, nisi media generatione,ut notum est,ergo nec potentia est suffcies fundamentum ; nisi media generatione reducatur ad actum. M. Tertio dicinnius, Actionem non esse fundamentum harum relati' -

η m.QDd probatur primo quia non est certum, sed in opinion positu, quod relatio distinguatur ex natura rei,a fundamento: sed euidens erit,distingui has relationes,si fundamentu caru sit act io,& non p*entiarergo non cit asserendum. Probatur minor: quia generasio activa,non permanet in patre, sed transit ad filium raue laltem in materia prima,ex qua generatur,es tanqua in subiectacsed relatio paternitatis, est in patre : ergo euidens erit distingui realiter ab actione,quia euidens est,accidentia inhaerentia in sub-Nctis adaequatis,& realiter distinctis, ex natura rci esse distinctα. Secundit:

412쪽

SeeundJ:Quia relatio filiationis consequitur hominem gentatum: ergo idem est principium utriusque: sed generatio non est

Principium,neque causa,sed causatio, aut medium, quo procedit genitum a principio, x consequenter relatio filiationis:ergo nec potest esse fundamentum relationis. Probatur haec ultima consequentia,quia in his relationibus processionis unius ab alio , ideest esse principium , a quo procedit aliud, & fundamentum relationis eiusdem principij ad ipsum.

Ultimo dicimus: Fundamnum proximum harum relationum esse iis potentiam: ut reductam adactum per actionem : ita vi actio solum sit conditio,potentia vero,ut ab ea procedit actio, fundamentum. Haec est expressa sententia Aristot. s. Metaph. cap. IS. Vbi iandamentum earum assignans,ait: Acima vero, ct pasiua, secundum octivam , o passivam potentiam , is potentiarum actiones. Quibus verbis utramque pertinere ad fundamentum docet,nempe potentiam,& actionem: illam quidem raquam principium, & ideo tanquam fundamentum e hanc vero ; ut conditionem necessiriam; sine qua non potest illa esse fundamentum. Et probatur rationibus primae, secudae opinionis:quibus liaee addenda est:Filius procedit a patre,tanquam a principio efficien ii actuali suae generationis:& ad ipsum , ut tale refertur: sed non

constituitur in ratione actualis principij,nisi per potentiam sim nicum actione generandi per quam reducitur potentia ad actum,&denominat hominem generantem, vel actuale principium genexationis:ergo potentia; ut ab ea procedit actio, est fundamentum velationis. Argumenta primae,& secundae opinionis,ex parte Prombant nostram sententia n. ideo non est eis respondendum. Prct solutione arg. tertiae opinionis, de separabilitate funda- ns menti a relatione, explicandum est, quomodo se habeat fundamentum ad relationem:& quo etiam modo haec dependeat ab illo. Et fundamentum quidem relationis, non est adeo materialiter accipiendum , sicut fundamentum domus,aut parietis : super quod materialiter consurgunt: sed in hoc sensu dicitur res aliqua sandamentum relationis:quia illa media sit,aut producitur relatio in subiecto: dependentia vero relationis a fundamento , non est eadem in omnitibus relationibus,sed maior, vel minor, secundum naturam cuiuslibet relationis. Est autem disserentia inter relationes secundi generis,ex una parte, & alias omnes e X. altera:

quod in relationibus primi,& tertii generis,sundamentum habet

modum sormae, per quam constituuntur extrema in ratione ex-

. remorum ut albedo,quae est fundamentum similitudinis, extremorum forma est , q8 a media relatio inhaeret extremis: unde si ab eis tolleretur , non haberent capacitatem recipiendi relati

Mem , ut si alaedinem tollas ab extremis similitudinis, implicat

413쪽

Cap. r. de ad aliquid, quasi in 3 9

eontradictionem , talem relationem eis messe e unde sequitur. re lationes has non tum in esse,& fieri sed etiam, in conseruari dependere a fundamentis e ita ut non possint ullo modo sine illis eo stere. . Fundamenta vero relationum secundi generis , alio modo se habent: non enim sunt sormae extremorum, sed virtutes, aut meis dia tantum : a quibus effecture procedit relatio, ut a principio efficiente non quidem per se, sed quasi per accidens : quia nullum est agens,quod per se intendat relationem. 1ir Gratia exempli : potentia generandi est virtus effetentis, petquam producit effectum, & ex consequenti relationem, eum consequentem : unde relatio proxime inhaeret substantiae, quamuis media potentia, & actione fiat: unde sequitur, has relationes solum dependere a suis fundamentis , in esse & fieti: quia eis mediis fiunt ab efficiente non tamen dependere in conseruari: quia non dependent ab eis tanquam a sormis extremorum, sicut de caeteris relationibus dictum est.. Et ex his respondetur ad sermam argument. Negandum est enim antecedens, quod relationes huius lucundi genetis . non pos- sunt permanere n. subiectis sine fundamentis : unde nec repugnat, quod separata potentia gencrativa ab homine . qui genuit, & pcr- manente , filio genito, permaneat relatio paternitatis , & filiationis et imo, extremis permanentibus , necesse e st eam permanere, Et ratio huius est : quia non dependent a fundamentis, in conseruari ed tantum in esse, & fieri: ut explicatum est.

in V AESTIO XIII.

An relationes tertiν generis sint reales, is prassicamentales. v 'Editum genus relationum est , mea iurabilis, oc mensurae, deI quibus non est apud omnes certum , An sint verae relationes, neque an sint praedicamentales. Sed prima opinio. tenet, dilan esse verm relationes, sed solo nomine ita vocari: & hanc esse causam, ob quam dicuntur ab Arist. relationes secundum dici: quasi titulum solum eis concedat, in ie ero nihil sint: qi e nec pertinent ad hoc praedicamentum , neque ad aliud. Ita Henricus,quodlib. i. quaest. 4. quem sequuntur moderni qui . dam : & probant testimonio Aristot. s. lib. Metaph. cap. Is ubi Mensurabile sibile intelligibilis,ait,non esse ad aliquid, quia ipsa reserantur, sed quia alia referuntur ad ipsa et ergo ex parte mensurabilis nulla datur relatio, sed longe minus ex parte mensuraemam monsura absolutum quid est . quare solo nomine dicuntur relati . , dc re ipsa nullam relationem habent: & hoc est esse relati ua

stamdψα diei,& ad nullum praesticamentum pertines

Atii

414쪽

3s8 Cap. in ad aliquid. quast 3.

Alii vero, Eiusmodi relativa vera, o realia esse , concedunt, sed transcendentalia vocant, non praechcamentalia : quia ad multa praedicamenta pertinere possunt; ut ad qualitatem,& quantitatem:& iceo non collocantur in hoc praedicamento. uare secundurn has duas sententias , duo tantum sunt genera relationis praedicamentalis. Primum, Luod'ndatur in υnitate. Secundum Inpotentia actione Tertium vero, Res est de solo titulo, vel,rituissου sine re. Tertia opinio est Caiet. quam supoliis citaui is , allarentis, 'has relationes non solum esse reales, O pradicamentales, tertium ge-nin huius predicam his constitu/ntes, sed mutuas, hoc est, reales ex parte utriusque extremi: quorum unum refertur ad aliud , per veram relationem in se existentem , nempe mensurabile ad mensuram et haec vero refertur ad mensurabile , non per relationem in se existintem, sed per relationem eiusdem mensurabilis ad ipsum. Idque probat eodem testimonio Arist. citato prima sententia. Communis tamen sententia , totius fere scholae est, Relationes mensurabiliso mensura veras, is reales esse, is tertium genins hu-im pradicamenta eonstituere , sed non muti as: quia reales sunt tan. tum ex parte mensurabilis,non ex parte mensura. Ita D. Thom. cx- Presse l. Metaph,lect. II.& I. partic. quae. I 3. artie. 2. & omneS interpretes Aristot. non solum capite praesenti, sed s. Metaph. cap. I s. imo ipsemet Ariltot. etiam expresse ibidem,postquam primum,&secundum genus relationum posuit, tertium addit: in quo posuit mensurabile, scibile,& intelligibile. Sed notandum est primo : Quod hoc tertium genus relationum explicat & distinguit a primo, & secundo D. Thom. eisdem Iocis hane di flarentiam inter ipsum , & alia assignans , quod relationes primi,& secundi generis sunt mutua, hoc est, reales ex parte utriusque extrenii: ita ut in duobus extremis , duae sint relationes realeS, quarum utraque suum extremum denominat formaliter: ut in pati e,& filio, simili, & aequali, est manifestum : in relativis vero tertij generis , solum una relatio realis reperitur, a qua utrumque extremum denominatur : unum quidem denominatio. ne formali, & intrinseca, alterum vero solum denominatione extrinseca: ut in scientia , de scibili,solum reperitur una relatio realis: per quam icientia dicitur formaliter mensurabilis, & per eandem denominatur obiectum mensura eiusdem scientiat: sed denominatione solum extrinseca: & ideo relationes huius generis dicuntur

non mutuae.

Secundo notat D, Thom. rationem, propter quam in his rela- liuis,tantum sit una relatio realis, a qua utrumque extremum denominetur : cum tamen in aliis duobus generibus, singulae relationes dehominent singula extrema, & i4eo dicantur relativa huius tertij genetis non mutua.

. Rationem

415쪽

Rationem autem huius cste ait, quia extrema harum relati num non sunt eiusdem ordinis, ted diuerti: dc ideo licet unum ad aliud ordinetur realiter per in trulle cam relationem, non ordina- . t ut tamen aliud ad illud, led solum dici vir tale a relatio au te alialtei ius. Gracia exempli: Scientia , & pincutia Oid nantur ad pi . pria obices a , quae secundum se abloluta sunt. , nec per timent ad ordinem scientiarum; & potentiarum e quare nec ordinantur ex se adeaidem lcientias, de potentias4 ideo non habent relationem realem init Hiiecam , a qua denominentur mentulae, ted solum cie non rinant ut artiationibus earum: Ha, v eo ipso, quod icientia. Scpotentia denominamur formalit et mensura Oiles . per obi cia a propriis relationibus realibus, Obiecta ipsa ex se abloluta, conle- 'lantu I denominatione tu extrinsecam aetaturam mensum, ab eisidem relationibus . .

Et hune esse sensum Arist. ait D. Thom dum asseruit s. Meta. p. I s relativa primi , o secundι generu esse latia , quia retei untur ad aliud: sed relativa teriss generis, fio a quia ceteruntur ad alia, sed quia alia te seiuntur ad ipla : quod alIeruisse diacet, non propter utrumque extremum et 'nam lclentia,& potentia etiam dicitur

talia ι quia refertur ad obiectum : sod . propter alcerum tantum. nempe propter ipltimi obiectum : quod non diciῖur icibile, vili quia scientia vel satur circa iplum i M' de hoc non fuit aliud, quam dicere, has relationes non esse mutuas, sed unam pro utroque e tremo deseruire, & utrumque denominate , sormaliter quidem numi& extrinsecὰ aliud. Tertio notat D. Tho m. quod illud extremum harum relatio nam in quo non est relatio realis; duobus modis dicitur tale. Perino qu: dem, denominatioue reali extrinseea, a relatione reali

existente in alio ex remo.

Secundo, denominasione quasiformali, Or intrinseca. non reali, sed rationis. Nam ex eo , quod intellectus videt denominari Giectum a te latione sicientiae , & eandem relationem terminare, concipit illud, ac si vere ordinatetis ad scientiam: & iri bait illi relationem tali nis 3 per quam ipse ordinat ad eandem scientiam. Intcr utram que vero denominationem . haec est differentia: quod pruna, &tealis est denominatio telativa, quia a relatione suscepta, per eam tamen non refertur Geibilo ad scientiam: sed ad aliquid dicitur: hoc est, relative denominatur, quia aliud refertur ad ipsum: denominatio vero .quam ei tribuit intellectus, cum sit relatio ex parte ipsius ; aut in ipso concepta . eique attributa , non solum illud denominat relatiue,sed etiam refert ad aliud. ris Vltimo notandum est, i olentiam, habitum, te scientiam, duos habere respectus: Vnum; qui includit M in ratione absolut3 eatum,& eandem

416쪽

ηoo cap. . de ad aliquid quastia . .

di eandem complet essentialiter: Alterum,qui extra essentiam ab-λlutam est : & ideo ei conuenit solum accidentaliter : & primum respectum. includunt sub nominibus potentiarum, habituum δε scientiatum : & ideo secundum illum non sunt relativa secundum -esse , sed liacundum dici i quare nec ipsae, nec talis earum respeωetus pertinent ad hoc praedicamentum , sed ad praedicamentum qualitatis. Per feeundum autem respectum denominantur in ensurabiles ab obiectis, neque aliquid absolutum includunt sub his nominibus, sed solqm relationem: & ideo sunt relativa secundum esse,& constituunt hoc tertium genus relationum, quae Omma tr dit D.Τho. eisdem locist & nos ex mente eius copiosius explicuimus q.ε. huius praedicamenti. Testimonium Ariit. quod pro se adducit prima opinio Henri- et ,&modernorum , explicatum est iam, a D. I hom. secundum germanum sensum . in fauorem communis sententiae, quam sequimur: quia eam, absque dubio , continent, sed λ modernis in oppositum sensium trahitur. Intelligunt enim Arist. de iis relativis dixisse, quod neutrum extremum eorum sit vere relatiuum , sed solo nomine talia dieantur: hoc vero falsum est, & verbis Arist. contrarium : qui de solo uno extremo eorum dixit, non denominari tale per relationem ; qua ipsum resertur ad aliud,sed per eam; qua aliud refertur ad ipsum: quod non potest esse verum, nisi ex parte alterius extremi daretur vera relatio realis:nam si non datur, nec erit, a quo denomineturis Sensus igitur Arist. est ; Vnum extremum esse ad aliquid , quia per propriam relationem refertur ad aliud: alterum vero diei ad aliquid,non quia referatur, sed quia

denominationem relativam a relatione alterius suscipit. Ex quo etiam patet, non bene intellexisse Caiet. idem testimonium Arist. ex eo colligentem utrumque extremum harum relationum referri ad aliud, unum quidem per relationem propriami aliud vero per relationem alterius: cum tamen repugnet aliquid referri ad aliud, nisi per relationem in se existentem. Arist. ergo relatiuum deno. minari docuit a relatione alterius:quia relatio non potest tribuere, nisi denominationem relativi; quod veto referatur per alienam relationem,nec unquam somniauit.

J AESTIO XIIII,

An relatio distinguatur realiter a fundamento , vel

flum ratione. . . . .

Fundamentum relationis primi generis, diximus iam, Esse rissubstantiam, qualisaram, o quamitatem, sub ratione initatis, aut diuersitatis generiea , vel per M. Fundamentum relationis se- eundi generis: Potentiam, activam, is passivam , reductam aductum per actionem,ispassionem, tiluat mem vero, aut commen- suraetionem

417쪽

Cap. r. de ad aliquid, quaest. I . 4o I

suratiomm unius rei eum alta,ut scientia . cum suo obiecto,suiuia mentam relationis tertiι generis. Quaeritarus igitur modo : Aurelationes mediis his fundamentis in extremis sns regemes, distingua tur ab eisdem fundamentis realiter , is ante operationem intellectus: vel solium νelatione per intellectum' ut paternitas a posentia ger ratiua,similitudo ab albedine,& aequalitas a quantitate. Et prima opinio asserit; Nullam νelationem dijsivus realite' a suo fundamento sed ratione tantum ratiocinata, habente fundam n- tum in re. Ita lentiunt Nom: nales , Oelia in , & Maior, in i d s.

quaest. I. Greg. d. x s. qu. 2. art. l. Marsilius in I. q. 32. ar. Hezueus d. 3. q. I. Iauellus I. Meta. q. 22. Soncmas ibidem , q. Σ8. Duran. in I. d. 3. q. 2. IIum. II. Probatur teli imonio Atiliotelis,

s. lib. Physic. rex. II. & lib. II. Meta. cap. penultimo. Quibus locis asserit ; Relationem non terminare motum per se: qui sepe acquiritur sine mutation subiecti: ut si Compluti sit unum corpus album. fiat aliud album Romae: illud acquirit nouam relationem similitudinis: sine aliqua lui mutatione: imo sine mutatione albe dinis in eo exilientis : ergo non acquirit nouam entitatem realem, distinctam ab albedine. Probatur consequentia:quia si rela tio esset uoua entitas realis,di itincta ab albedine , acquireret Do uam formam realem, quae sine mutatione subiecti non potest acquiri: imo nec producetur ab aliquo talis entitas relationis, quia non est a quo produci possit, nas ab eodem agente, a quo Romae producitur nouum album: ted ab eo produci repugnat, cum non

possit agere ad tanram distantiam . . . 'u7 Probatur etiam ratione. Primo, quia illa quae distinguuntur realiter,separari possunt inter sese, saltem per porentiam Dei absolutanu vel impediri poteth consecutio unius ex altero: sed posito fundamento iii utroque extremo , repugnat non sequi relationem:& permanente etiam utroque , repugnat non permanere relationein: sicut in duobus albis eiusdem gradus eii manifestum , a quibus repugnat separari similitudinem : ergo relatio non est entitas realis,distincta a fundamento. secundo probatur : Quia non sunt multiplicandae entitates sine urgenti neeessitate : sed posita distinctione reali relationis a fundamento; multiplicantur pene infinitae entitates, in singulis relati uis: praesertim si ad distinctos terminos reseruntur , per distinctas relationes; vi probabile est) erso non est ponenda talis distinctio realis. Probatur consequeincia : quia nulla VIget IV ratio efficax, per quam probetur esse ponendam: sed cum relatio non si aliud, quam modus se habendi ad liud , absque noua cnritate possumus intelligere,alio modo se habere,quod est, Ieserri

ad aliud.

Secunda opinioni istinctium utitur. Nam relationes, quae ΘΟΩ. CesDisiligod by Corale

418쪽

' ox say. . de ad aliquid, quaest./ .

sunt separari ab extremisi ita ut extrema permanentia cum sundamentis , possint et se sine relatione , allerit distingui realiter alundanaentis:illas vero, quae ab eisdem fundamentis , in extremis positis,non possunt separari,non dittingui ab eisinisi ratione: quae autem sint, quae separari possint ab extremis : & quae non possint; non explicat; imo neque rationem ullam asteri,ad id confirmandum:quare confuse satis loquitur: id soluin declarans; quod relationes secundi generis, quas putat in potentia nuda fundari, &non in potentia reducta ad actum, non distinguuntur a fundamento. Addit autem, qu id relationes , quae identificantur eum substantia , quaecunque illae sint, non pertinent ad hoc praedicamentum.quia repugnat accidens identificari eum substantia. Alij vero moderni rclationes omnes fundatas in substantia , realiter distinguunt a fundamento,propter eandem rationem. Tertia opimo, Distinguit omnes rela/iones reales , a suis fundamevtis realiter: quam sequuntur serὸ omnes Thomittit. Caiet.

r. pari. qu. 28 .art. 2. & ibid.Bannes, Capr. in I. dist. 3 qu. I. FerIar. 4. lib. contra gentes, cap. I . Solus quaest. 2. huius praedicamenti. Fonseca I. lib. Meta. cap. I s. quant. 2. sect. I. Et eandem videtur sequi Scotus, in v.d. I. q. s.& In 3. d. 8.q. I, Et Videtur mihi probabilior & tenenda. Hoc solum addendum est,quod talis ἐistinctio non est ita realis, qualis repexitur inter duas res : sed qualis IePeritur inter rem,& modum eius : nam chm relatio non possit este in rerum natura, sine relativo ut postea probabitur ) non se habet,tanquam alia res distincta ab eo: sed tanquam modus eius: ideo non distinguitur tanquam una res ab alia:l ed per distinctam quidem entitatem realem, & sine dependentia ab intellectu: Ium tamen modalem,& distinetione non rei, sed modi:& eam sic explicatam,sequuntur iam omnes fere moderni, Probatur autem ex doctrina D. Th. qui tria docet de relationi. 'διος creaturarum, Primum; quod aliud esse habeant distinctum, ab esse substantiae: & secundum hoc esse ei inhaereant.Secundum, quod in relativis creatis , praeter id quod significatur nomine relativo , inueniatur aliquid aliud . quod est res alia diuersa ab ea: quae signifieatur per nomen relativum. Tertium, quod rei tio creata , sic inhaeret subiecto ; ut faciat cum eo compositionem. iralem : relatio ver6 diuina , non facit compositionem. Primum & tertium asserit 4. lib.contra gentes,capit. I 4. Secundum νero I. part. 'uaest. 28. ar. h. ad 2. Ex quibus euidenter sequitur; relationem distingui ex natura rei,saltem a substantia, cui inhaeretin quam ordinat aduliud:quia realis compositio, & realis inhaerentia , supponit distinctionem realem componentium, atque

etiam subiecti, & formae inhaerentis : sed superius probatum est, cx comm*ni sententiae relationes primi genetis,fundari proxime

la sub

419쪽

Cap. r. de ad aliquid , quest. os

in substantia: ergo de his saltem relationibus euidens est in doctrina D. Th. distingui a substantia ex natura rei : & cum sit eadem ratio de caeteris, sequitur eum sentire ; quod omnes distinguantur ex natura rei, suis fundamentis.

Idem ratione probatur. Primo; Ex noua , atque reali acquisitione relationis, & ex reali eius deperditione. Nam dum corpus erat album,& nou erat simile, fit de nouo simile , per productionem noui albi;& dum hoc album corrumpitur,desinit cile simile: ex quo sic arguo: Primum album non crat realiter simile,antcqua produceretur secundum; ergo cum producitur fit realiter, & fotin maliter simile; per realem relationem similitudinis : quam prius non habebat ilicet haberet albedinem, quae est eius tandamentum: sed relatio realis,eli realis forma relativa: ergo acquirit formam realem relativam, quam non habebat: & realis forma, est realis 'entitas:ergo acquirit realem entitatem: quam non habebat,iicpthaberet fundamentum:relatio igitur res est a fundamento distincta. Et idem lequitur, ex reali separatione ciuidem relationis a subiecto : nam corrupto alio albo , corrumpitur in hoc realis similitudo, ergo realis forma relativa: & ideo realis entitas, permanente entitate reali fundamenti: quod non potest este verum, nisi sint entitates reales distinctae. Asi Hoc argumentum duobus modis conantur soluere moderni: Primo,asserentes, quod dum nouum album producitur, nihil no,. uum aequirit antiquum album , sed solum id habere nouum ex eo quod de nouo factum est simile: ut nouum extremum con notet, quod prilis non con notabat: unde relatio similitudinis, non est aliud inquit quam albedo, ut con notans terminum, ad quem resertur. Haec tamen solutio non satisfacit argumento:quia album illud denominatur de nouo sinu te realiter , & formaliter , atque etiam accidentaliter , cum prius nullo naudo denominaretur: sed denominatio realis, & accidentalis, non potest . fieri, nisi a forma reali inhaerente : ergo noua denominatio non potest fieri, nisi a noua forma reali ,& inhaerente: Falsum igitur est, quod elle de nouo simile, solum sit noua connotatio te

mini. Probatur consequentia : quia talis con notatio , quae sup- pollit nouam denominationem realem , formalem ,& acciden:

talem, nec potest este, nec intelligi , sine noua acquisitione realis

formaea

Quare alij respondent secundo: Negari non posse , quin antiquum album adquirat aliquid nouum; non tamen distinctum a fundamento realiter; sed sola ratione: &, ut uno verbo dicatur,

. , non comparare nouam entitatem realem; sed nouam rationem

sermalem relativam: a qua nouam denominationem realem suscipit. Haec tamen solutio verba solum continet, Κ nihil aliud Cc t

420쪽

quare nec potest argumento satisfacere : quod sic probo: Ante operationem inici lectus,anriquum album fit realiter, formaliter,& accidental iter simile, cum prius non esset s mile, licet haberet albedinem: sed talis denominatio, non potest prouenire,

nisi a sorma inhaerente de nouo acquisita : cum denominatio sit noua,& acquirat talem denominationem nouam ; sine clependentia ab intelle stu: imo licet numquat ab eo c0gnoscatur: ergo

acquirit nouam sormam , absque dcpendentia, vel dilti iactione intellectus : & ideo ex natura rei distinctam a fundamento, quod habebat prius. Secunilo: De relationibus fundatis in substantia, specialiter 'i probatur;quia substantia eli ens per se, nulli inhaerens:& accidens

reale , ex propria natura inhaeret substantiar: sed relatio est accidens reale: ergo inhaeret realiter substantiae. Sed repugnat , quod eadem entitas realis, sit per se, & inhaereat alteri: quia esset simul per se & non per se et ergo repugnat, quod relatio sit eadem enti- tas realis , cum substantia: quare neceste est relationem funda- datam in substantia, distingui realiter a suo fundamςnto. Neque aliquid valet, quod solet responderi ; relationem non inhaerere substantiae, nisi ut distinctam ratione ab ea. Hoc enim aperte falsum est, quia ante operationem intellectus , una substantia refertur ad alteram,per relationem realem, & aecidetalem: ergo ante operationem intellectus, relatio est in substantia. Tunc ergo. vel est ens per se, ante operationem intellectus, vel ens in alio: non per se . quia erit substantia , & non relatio accidentalis: ergo est ens in alio:quod non potest intelligi, nisi per realem inhaerentiam : & cum idem non possit sibi realiter inhaerere, sequiatur relationem realiter inhaerentem , distinctamentitatem essEa substantia,cui inhaeret,&in qua fundatur. Ad testimonium Arist. Respondetur hae distinctione : muta- r;3ti aliquid,duobus modis contingit, Perse ,stper accidens: Per se mutatur Illud cuius mutario intenta est natura, vel ab aliquo agente naturali: ut dum lapis mutatur, a loco superiori ad infe-,iorem. Per accidens vero mutatur, si mutatio eius casu contingat, vel ex mutatione alterius extrinseci. Dum ergo Arist. ait, Ad relationem non terminari motum peν se : quia relatio solet acquiri sine mutatione subiecti,in quo constargit: de mutatione per se loquitur: sed non excludit, quin mutetur saltem per accidens illud quod solam relationem de nouo recepit: nec ad intentum sius hoc requirebatur , sed satis est, quod per se non mutetur, Vevςrum sit,quod ad relationem non sit per se motus. Ad secundum arg. prius est respondendum , quam ad primum. y3 Respondemus igitur; Concessa maiore, & minore, sed negando

consequentia' , quod sine urgenti necessitate distinguamus en ita

SEARCH

MENU NAVIGATION