Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Cv. 'de qualitate, qua'. r. 4 isne habitus , & dispositionis , in quantum sunt facile aut dissicile

mobiles a subiecto : omnes constituunt idem genus qualitatis. distinctum a emeris, sed quasi radicaliter sumptum a naturalibus, tanquam a primis. io Ad primum testimonium Arist.pro prima opinione adductum: Respondetur; multis modis diei qualitatem : non sieut analogum , vel aequivocum, sed propter disterentias inaequalis persectionis, per quas contrahitur ad diuersas species: quarum diuersitas,non tollit uni uocationem generis , quod ab eis abstrahi p test.Vel secundo respondeo; Aristotelem asseruisse ; quod qualitas dicitur multis modis, ut ostendere qualitatem vile modum. substantiae , & species eius sumi ex diuersis modis assiciendi 1

stantiam,vi explicatum est.

Ad secundum testimonium, pro opinione Seoti; Respondetur, Aristotelem ita locutum fuisse , ut significaret facile ad has quatuor species reduci posti, caeteras omnes qualitates, quamuis aliquae diuersae appareant ab eis i i Ad arg. Scoti: Negandum est antecedens; quod rationes soria males diuertae harum qualitatum . sint accidentales , aut extrinsecae : nam specialis ratio, quam habet quailibet quali sicandi substantia , intrinseca sibi est, & per quam distinguitur a caeteris, tanquam per disserentiam essentiale .ut cise ex propria natura, facile aut dissicile mobilem a subiecto, essentialis ratio habitus, 3c dispositionis, est valde diuersa a naturali potentia.Quod vero eidem qualitati conuenire possint omnes rationes formales specierum a concedimus : negamus tamen , quod ex hoc infertur. non efie veras species: quia distinctio specifica, non ne latio est realis: sed eadem res, pinest pertinere ad diuersas si cies , sub diuersis rationibus formalibus, quas habet imo ad diuersa praedi- eamenta I ut de actione,& passione constat : quae eum sint eadementitas realis motus,essiciunt tamen diuersa praedicamenta, propter rationes formales diuellas. Adarg. Boeth, negandum est antecedens ; quod dentur alia membra praetermissa ab Aristotele, praeter illa quatuor : nam sanitatem posuit ipse in prima specie: & ad eandem pertinet pulchritudo e de utraque est habitus naturalis : quia habitus, ut est primum genus qualitatis ; uniuersaliter sumitur pro quacunque . qualitate dissicile mobili a subiecto , siue sit naturalis, siue acquisitaequamuis speetalis,& propriissima ratio habitus,solum reperiatur in potentiis aliquo modo liberis : & ideo solum sine acquisiti , vel infusi habitus. Speetes vero intentionales iensibiles , aut intelligibiles, si sint impressae , pertinent ad speciem habitus: quia ex propria natura sunt permanentes: si vero sint effreme, pertinent ad dispositionem et & eotam modo intel- ligendum

432쪽

is Capa.de qualitate quaest. a.

ligendum est de caeteris qualitatibus, ad has quatitor speetes reo

dueendi S.

QUAESTIO II. An habitu , is dispositio distinguanturspecie.

Rima opinio tenet; Habitum, dispositionem non esse dictin- δι , species, sed eandem: olum disserre accident aliter : ita Sotus qu. 9. huius cap. 6. ad secundam quamomm. Boetius , Ammonius, Titelmanus, Villat pandus, Lovanienses, capit. etiam praesenti: & probatur testimonio Arist. qui tria dicit in textu de his qualitatibus. Primum di, Quod sunt una species. Secundum , Euod omnes habitus sunt dispositiones ; licet non omnes dispositiones sint halitin. Tertium ; Distositionemfieri habitnum , procedente tempora, si nimis radicetur in subiecto. Ex quibus sequitur ex mente eius, non esse species distinctas,sed solum distingui accidentaliter. Probatur eonsequentiar quia si distincta species essent 3 neque essent una, nec praedicaretur una de alia, nec una posset conuerti in aliam. Et ratione probatur. Primo quia habitus, & disposito, di- 33 sinpuuntur ex eo , quod ille d.mcile 1eparatur a subiecto ; haec vero facile remouetur ab eo i sed istae sunt gifferentiae aceidentales:ergo solum differunt accidentaliter. Probatur minor: nam qualitas fit dissicile mobilis a subiecto , quia magis radicatur in eo: sed maior radicatio , procedit ex multiplicatione actuum,aut ex diuturnitate temporis , aut ex utroque , ut patet in febri, quae ex eo solum , quod multum durat in subiecto ; radicatur in eo,&fit dimet lὸ mobilis: sed magis aut minus perseuerare in subiecto, vel actus multiplieari, sunt accidentia eiusdem qualitatis: ergo haec differentia habitus,& dispositionis, accidentalis est. Secundo , Scientia,& virtus quaelibet, eiusdem speciei est , perpIimum, aut secundum actum acquisita ; & successu temporis magis radicata in subiecto, per freque nrationem actuum: sed in

principio habet rationem dispositionis , quia facile potest remoueri a subiecto: ae postea fit habitus, quia iam est dissicile mobilis : ergo accidentales sunt istae disserentiae: facile , & dissicile mobilem esse a subiecto : Probatur maior: quia distinctio specifica seientiae, & virtutis, sumitur ex obiecto:sed idem obiectum, habet scientia , aut virtus in principio suae aequistionis; dum iam est radicata in subiecto, Per plures actus: ergo est eiusdem speciei. Secunda opinio distinguit habitum,& dispositionem,tanquam I duas species subalternas: ita ut sub habitu, distinguantur plures aliae diuersorum habituum; atque etiam sub dispositione. Haec est sententia D.Thom. 1.1. quaest. 4y.ari. v. λd 3. Iauelli, Caicr. Sest. Gorale

433쪽

ω. R de qualitate, quaest. a. IP

soti, Tolet , atque Canteri c. praesenti: quam sequuntur etiam Fonseca s. Metaph. cap. 4.quaest.2. sect. I. & 2. Pater Franciscus Suarius tomo 2. suae Metaph. disp. 42. se l. 6. num. 6. Et videtur nobis probabilior,& tenenda. Sed ut eam explicemus , & probemus, duo sunt notanda. Pi i-'mum est: Quaditatem esse Deila aut difficile mobilem a subi cto, dupliciter contingere: nempe ex natura suae causae, per quam producitur in subiecto, & in ordine , ad quam sumit suam speciem; aut ex aliis causis, aut rationibus extrinsecis. Et li primo modo consideretur essentialis est differentia , unius qualitatis ab aliae

ita, ut quae sie est dissicilὸ mobilis a subiecto , su distincta lpecie

ab alia, quae eodem modo considerata , facile mobilis est. Si vero considerentur secundo modo , solum sunt differentiae accidentales. Exemplum primae considerationis, habemus in scientia , &opinionemam illa habet pro causa demonstrationem, a qua pro- dueitur, & in ordine ad quam sepcificatur : demonstratio vero, causa efficax est,cum sit argumentum euidens, & ne cellarium : &ideo scientia per eam acquisita, etiam per primum actum , dissicile mobilis est a subiecto. Sed opinio babet pro causa argumentum probabile; quod non est efficax ; sed facile destrui potest per demonstrationem oppositam , aut per Oppositum argumentum probabilius: ideo opinio , facile mobilis est, ex natura suae cau- F sae. Vnde sequitumquod licet versentur circa idem obiectum , tamen specie distinguantur sub hoc genere qualitatis, Per differen-rias essentiales, faeile & difficile mobilis, ex natura suarum causarum. Exemplum vero considerationis secundae, est in calore febrili: qui propter debilitatem subiecti, aut particularem complexionem eius . aliasve accidentales causas extrinsecas, ita solet radicari in subiector ut non sollim sit dissitate mobilis ab'eci; sed naturaliter sit impossibile abeo separari :& tamen ciusdem

speciei est in principio, &. fine; & solum distinguitur a seipso accidentaliter.

Secundo notandum est; Quod licet facile, o difficile moueri ex

causis accidentalibiM: nempe ex frequentatione aculum , vel ex diuturnitate temporis,sint differentia accidentales habit; et is dispositionis ; sunt tamen quasi accidentia congruentia narurae harum qualitatum : ita ut cum habitus sit dissicile mobilis a subiecto, essentialiter , propter naturani suae causae , etiam accidens sit consonum naturae eius , esse dissicile mobilem per radicationem

in subiecto. Et eum dispositio sit facile mobilIs, propter naturam suae causae: aecidens etiam consonum sit naturae eius , non

esse radicatam in subiecto , sed facile etiam Posse ab eo separari, ex parte causarum accidentali u. Et istae dist entiae aeeidentales; tribuunt eis statum habitus, & dispositionis; ita ut tune habeat

434쪽

i8 Cay. g. de qualitate,quaest. a.

habitus statum suae naturae congruentem : quam o sit radicatus in subiecto: dispositio vero , quando non siit radicata. Vnde fieri potest ut qualitas aliqua,habeat essentiam habitus , stahum vero dispositionis.&e contra,egentiam dispositionis, & staturn habitus: M tunc distinguuntur essentialiter, quamuis uni conueniat accidens alterius :& ideo verum sit, habitum elle accHenraliter dispositionem:& dispositionena,accidentaliter habitum. Vtrumque habet scientia,aut virtus,per primum actum acquisita: quia ellentialiter est habitus,& accidentaliter dispositio : ellentiam quoque habitus habet, & statum dispositionis:opinio vero, radicata in sub tecto, per frequentationem actuum, ex opposito, essentialiter est

dispositio, & aecidentaliter habitus habet etiam essentiam dispositionis;& statum habitus. Ex hae doctrina , intelligitur differentia, inter primam & secundam opinionem: nam prima arin, is difficile mobilem esse so

lum ex parte subiecti, aut causarum accidentalium , prouenire posse credit; & ideo solum esse differentias accidentales. Sed DTEo. alium modum magis intrinsecum earundem disterentia- .rum inuenit.& ideo docilit essentiales cssic:quem modum ex mente Arist.esse, probant haec verba huius cap. Disserre autem habitum A dispositione, quod permanentur , ac diuturnior es: tales vero sic issentia virtutes .ficientia onim videsur osse permanentium o diu-rurnorum: Nisi Iouis vel mediocriter sumat scientiam .nisigrandis permutatio facZaμ.vel ab agrιtudine, vel ab aliquo eiusmodi. albus scientiam,antequam radicetur in subiecto , per frequentationem actuum,sed solum sit mediocriter acquisita,dicit esse dissicile mobilem a subiecto:& hoc habere ex natura sua , hoe est ex emcacitate suae causae naturalis: quae est demonstratio : & ideo differre a

dispositione. Quasi dicat differre essentialiter, per facile & dissicile mobilem eue,desumptum ex palle causae. Vnde sequitur,opinionem D.Tho. quam sequimur,esse ,ex mente Aristotelis. Tamen probatur hac ratione,quae colligitur ex eadem doctri- Ι 8ria. Ea distinguuntur specie ; quae differunt per diffetentiam eusentialem:sed habitus,& dispositio, distinguuntur per disterentias essentiales facile, & dissicile moueri:ergo distinguutur specie sub

genere qualitatis. Probatur minor: Q uia esse di melle mobilem, conuenit habitibus ex natura suae causa: ; a qua sumunt speciem: nempe ex ordine ad demonstrationem;si sit habitus scientiae: aut

ex ordine ad bonum honestum; si sit habitus virtutis: quia bonum honestum, emcax causa virtutis est ex se, cum sit consonum rationi:ergo est vigerentia essentialis eius; per quam distinguitur specie a dispositione ne ite mobili,ex eadem causa. Pro explication verborum Arist notandum est,Distositionem

duobus modis sumi posse: In genera , aut in specie. In genere sumpta

435쪽

pia, dicit qualitatem di sponentem subiectum : ut bene se habeat, in ordine ad propriam naturam, vel operationem : quae, si sit di ficile mobilis,ex natura suae cauta, a qua sumit speciem ; erit habitus: si vero soluin ex parte subiecti, aliorum accidentium , erit dispositio. Itaque dispositio primo modo lumpta, genus est ad habitum,& seipsam,sumptaua secundo modo. ' Et ea hoc patet , quem sensum habeat primuin dictum Arist. Nempe habitum, & dispositionem. csse unam speciem qualitatis: id est,conuenire in una ratione superiori dispositionis , quae unalpecies subalterna est, utrique communis. Dictum vero secundum:quod omnis habitus sit dispositio: non tamen omnis di spositio, sit habitus, verum est etiam , sumpta dispositione in genere. Tertium vero; quod dispositio per nimiam radicationem fiat habitus, non de habitu estentiat iter considerato intelligit , sed accidentaliter,aut secundum sta um,ur expositum est. Ad primum argumetitum: Distinguenda est minor: Nam fi facile & dissicile mobile sininam vi ex parte subiecti, temporis, aut

ex frequentatione acti tum , nccidentales lunt differentiat: si vero , ex natura causae intrinsecae,per quam producuntur, & specificantur , ellentiales sunt. Argum. vero , solurn proccdir ex eis primo modo consideratis:quo pacto concedinius: solum esse differentias - accidentales: & per eas ita acceptas , solum differre accidentaliter ha,tum, & dispositionem , sed differunt essentialiter per easdem,consideratas secundo modo. 2o Ad secundu imConcedenda est maior, quod eiusdem speciei sit scientia acquisita per primum actum . & iam radicata in subiecto per frequentationem demonstrarionum: minor tamen distingue-da; nam si intelligatur, quod in principio habeat rationem dispositionis essentialem, falsa cit , & neganda : s vero de dispositione quantum ad statum,& rationem acς identalem, vera, & concedenda. Vnde nec fit habitus essentialiter, per frequentationem actuum : quia per primum actu in acquisita, habebit essentialam rationem habitus, tamen solum acqurit statum habitus in quadam ratione accidentali consistentem et quare numquam mutat speciem ed solum statum,& rationem accidentalem.

Vtrum naturalis potentia, impotentia sinissecies qualitatis distincta. DVo sunt explicanda ei rea hanc speciem qualitatis. Primum: quomodo differant naturalis potentia ,& impotentia, ab habitu.& dispositione. Secundumquo modo dimetant inter sese, nempe, effemialiterne,tanquam duae species eiusdem generis, vel Dd α'

436쪽

42o cap. 8.de qualitate,

solum aecidentaliter: & ideo in duas partes diuidimus quaestio- nem hane claritatis gratia. Prima pars quastionis. CIrca primum notandum est, quod naturalis potantia , ct im- potentia in uno conueniunt eum habitu , is dispositione, is in . duobm disserunt. Conueniunt enim in eo, quod aliquo modo ordinantur ad operationem. quia subitantia creata sicut est limitata quantum ad eise , sic etiam quantum ad modum operandi: non enim potest per seipsam operari, sed indiget quibula am accidentibus superadditis:quibus mediis exerceat operationes hi i conuenientes:& per haec accidentia, formaliter fit potens, ad eliciendas tales operationes ; cum ex se solum sit quasi radicaliter , aut vix-tualiter potens:& ideo haec accidentia superaddita , vocantur potentiae eius ad operandum: quae partim sunt naturales, partim acquisitae. inter quas numerantur, habitus, & dispositiones. Ex quibus licet quaedam disponant eam,ut bene se habeat in suo elle,aut in sua natura,vi sanitas: aliae vero, ut bene se habeat in ordine ad

Operationes,ut scientiae,& virtutes: omnes tamen ordinantur ad operationes, ut docet D. Tho. I. 2.q. 49.art. L. ad. s. sed non omnes

eodem modo: nam istae immediate, illa: vero pilores remote:quia proxime disponunt substantiam,vi bene se habeat,secundum propria naturam. Et cum natura sit principium operationum, consequenter,& quasi remote ordinatur ad operationes:ut docet Mist. O. lib.de historia animalium, ca. I. dicens: Sanum vocari hominem,aut membrum aliquod Mi corporis : quando potes facere opera-νionem sani. Itaque,tam habitus,& dispositio, quam naturalis potentia,& impotentia,Ordinantur aliquo modo ad operationes.

Sed differunt in duobus: quia naturalis potentia, & impotentia,tribuuntur ipsi substantiae a natura, & ex vi suae generationis: fere semper . sunt quasi proprie passiones eius: ut intellectus, voluntas, respectu animae, aut potentia motiva, respectu hominis: & praeterea, semper ordinantur ad simpliciter operandum , tanquam proxima principia operationum : quia sine illis non potest operari substantia. Habitus vero, & dispositio, sere semper sunt aequisitae per nostros actus,ut de scientiis, & virtutibus est manifestum. Praeterea, vel non ordinantur proxime ad Ο-perandumιvel si proxime, non ad operandum simpliciter, *d ad Lacile operandum, Exempli gratia: Sanitas, licet sit a natura tributa , non ordinatur ramen proxime ad operandum: virtutes autem seientiae, lieet ordinentur proxime ad operandum: non inmen Ad operandum simpliciter; quia per naturalem potentiam, Potest substantia operari, ad facile operandum: vhde per eas

consequirur substantia facilitatem in suis operationibus. Et istae duae

437쪽

duae disserentiae, manifestὸ ostendunt, naturalem potentiam , ae impotentiam distingui elientialiter, in habitu, & disposmone.&ideo merito Aristotelem eas posuisse , pro diitinens generibus, aut speciebus subalternis qualitatis.

I SEd citra distinctionem naturalis potentiae, M impotentiae, versatur secunda pars eiusdem quaestionis, quaeritque t Ansint species distincta υel eadem , ideo non essentialiter, sed soliam a

eid vitaliter distinguantur.

Prima Opimis est, soli, quaestione unica huius eapitis,in solutione ad confirmationem tertij argumenti,ubi ait, Esse duas ste-ιcies subalternassicut habitum, o Hystionem. Probatur hoc arg. Naturalis potentia,& impotentia,dicut oppostas rationes, nem pe posse,& nob posse:ergo non sunt eiusdem speciei, sed diuersae: probatur con equentia et quia distinctio pet rationes formales est estentialis,& specifica.

Secundam opinionem, tenet Fonseca F. Meta.e. IA.q.2.sea. 3. Quod non distinguantur essentιatiter, sed solam accιIentatiter: Mideo non sint diuersae species,sed una: Et hac est magis ad menseminast. tanquam probabilior tenenda. Sed ut fiat utrumque manifestum rata sunt praseupponenda,lati

quam cet tal& ab omnibus recepta.Primum, Impotentiam non aeripi ab Arist. pro pura negatione, aut prinatione potentia. Probatur euidenter : quia dicit esse qualitatem:qualitas vero postiua entitas est: negatio autem, & priuatio,non sunt entitates poliri uae, ut per se patet. ergo non sunt qualitates,nec intelliguntur ab Aristotele, per impotentiam naturalem, sed per impotentiam intelligit qualitate positiva, tributam substanciae a natura, ad aliquid agendu,vel ad resistendum contrariis:sed cu difficultate utruque. itaque substantia per hane qualitatem naturatam potest aliquid facere, aut potest resistere contrariis; aegrὰ tamen, & difficulter: unde principium est alicuius operationis, aut resistetitiae, debile tamen,& quasi infirmum: & ideo non tam potentia vocatur, quam impotentia,ut desectus & imperfectio eius manifestetur. Seeundo:Certum est. potentiam naturalem,non filiam sumi ab AUG.in ordine ad resistendum eum discultate:sed etiam ad agendum cum di uitate: utrumque enim expressis verbis explicuit in textu.Tertio;Certum est, Naturalem potentiam, θ ιmpotentiam, dum 8Minantur ad op rationes sterie diuersis , vel et na ad agendum,er alia ad resiste8dum. Dcio distingui. Vt hebetudo ingenij, quae ordinatur ad intelligedum cum difficultate specie distinguitur,a potentia visiva ordinata ad videndum. Probatur efficae geret quia potentiae distinguuatur specie per actus,ad quos Ordinantar

438쪽

η12 Cay. 8. de qualitate, quaest. 3.

sed videre,& intelligere sunt actus spe ete distinctii ergo potentiae

ad eos ordinatae,distinguuntur specie. Nec minus euidenter probatur , de potentia ad agendum , de impotentia ad resistendum: quia agere,& resistere contrariis,diuersa 1 unt:vt potentia nutritiua , dii tincta est, a mollitudine cerae, quae est impotentia,ad aegre resistendum diuisioni. Difficultas igitur quaestionis , in hoc posita est: An naturalis 2 spotentia ad abruid agentum 'naturalis impotentia, ad illud idem agrὰ, aut Hlficulter agendum , istinguantuν θ ecre or eodem modo, naturalis potentia ad resistendum fortiter diuisionἱ, o naturatis impotentia ad agνὴ resistendum , an Astinguantur 1'ecιαvt durities serit,per quam fortitet resistit diuisioni distinguaturne a mollitudine cerae, per quam modo quodam debit i resistit eidem diuisioni: haee enim quasi durities quaeda imperiecta videtur, & priina Opinio distingui sterae docet:Nostra vero,talem distinctionem negat. Probatur autem testimonio Arist. capite praesenti,ubi potetiam naturalem vocat qualitatem,per quam substantia simpliciter potest aliquid agere,vel contrario resistere:impotentiam vero,'ualitatem quandam debilem,& quas infirmam, ad eadem praestanda: sed debili quodam modo & eum dissicultate,quod est imperfect) illa praestare , sed perfecte,& imperfecte idem agere,aut eidem contrario resistere,non distinguuntur essentialiter. ergo nec naturalis potentia , N impotentia, ad idem agendum, vel eidem resistendam,distinguuntur essentialiter, ex mente Arist. Probatur consequentia, quia perfecte aut imperfecte essicere eandem operationem,solum potest esse disterentia accidentalis. Probatur deinde ratione: Quia potentiae distinguuntur specie, 26 per actus, & obiecta: sed potentia,& impotentia,sunt facultates quaeda in naturales, aut potentiae: ergo si ordinentur ad eundem actum,erunt eiusdem speciei. Probatur consequentia quia fotum differunt, tanquam principium eiusdem actus, aut eiusdem resistentiae, persectum es imperfectum, quod patet solum esse differentiam accidentalem,

Ad arg.primae opinionis, negandum est antecedens: QDd naturalis potentia.& impotentia,dicant rationes formales vere opinpositasmam licet nomina ipsa potentiae,& i mpotentiae, videantur opposita,ratione negationis, quam videtur significare impotentia tamen vere, nec rariones significatae opponuntur: nec nomina quia impotentia non dicit puram negationem,sed qualiratem positivam, debilem tamen atque imperfectam: & impeFectio haec, quasi negatio est perfectionis, quam dicit potencia : & propter ea negationem videtur significare noaien impotentia: led quia perfecta, & imperfecta facultas, aut potentia: respectu eiusdem actus . non possunt distingui Specie, nec esse vere opp*sitae: idc

439쪽

Cay a. de qualitate, quaest. . 42 3

Ideo nee rationes sormales earum oppositae sunt, nec nomina significan rationes vere oppositas : sed se habent,sicut haec duo nomina,perfectum, & imperfectum:quae etiam videntur significare oppositas rationes, & speciei diuersas , cum tamen sempersint eiusdein speciei, si solii in secundam rationem persectae , Mimperfectae distinguantur.Et eodem modo intelligendum est, demollitudine ,& duritie , ut ordinatis, ad fortiter,& debiliter resistendum: quae licet videantur speeie differre,non tamen disserKnt: quia mollitudo hoe modo considerara , quasi durities quaedam imperfecta est.

Q U AE S T I O IIII. De his qua pertinant ad passiemem,is passibilem qualitatem.

7 Vatuor sunt disputanda, circa passionem,& passibilem qua alitatem.Pcimti, An set vera oecies qualitatis.Secundum, A usint Decies distincta: vel una tantum,& ita solum distinguantur accidentali re r.Tertium, an uin nra anιma, ut ira,gaudium,& similes,pertineant ad hane speciem. Quartum, An etiam in eadem ponantur obiecta omnium siensivum externorum. Ideo, quatuor dubiis

propositis,& solutis, maioris distinctionis,& claritatis gratia, soluta erit quaestio.

Primum dubium.

Au passio. θ passibilis q-litas ,sint vera species qualitatis p Assio, ut a significatione nominis incipiamqs: quatuor modis

accipitur. Primὸ.pro quacumque, siue set rei Escpmnnientis, aue noxiue assectio, e conuenientis,ac perficientis et in qua acceptione, non minus vocatur passio , receptio speciei visibilis, aut visionis in oculo, quam receptio caloris in aqua. unde haec acceptio passionis communissima est,& impropria. . Ideo accipitur secundo modo pro sola receptione contraria quam Iitatis sui disconuenientis Qer quam subiectum recipiens, disponitur ad corruptionem:& haec receptio proprie vocatur passio. Sed accipitur tertio,pro operatione anima sensititra, facta cu aliqua passione corporali seeunda acceptionis, in qua acceptione, ira, gaudium,dolor,& tristitia dicuntur passiones.quia ex propria na- rura , fiunt cum aliqua alteratione corporali; hoc ei ,cum calefactione,aut frigefactione,aut alia simili:ynde palliones istae,duo includanti, ne inpe operationem sensibilem appetitus senfiti' ui: & alterationem naturalem corporis: ne e calefactione,aut

iusticitationem: illam formab x, hanc vero quasi materiali et

440쪽

antecedenter, vel concomitanter. Ex quo factum est, ut duobus modis definiantur definitione materiali &fomali, seu finali. Ma tenaliter definiuntur , pro alteratione reali. Formaliter vel G, pio operatione sensitiva. Vt ira defit,itur,materialiter, quod sit accensio sanguinis circa cor: rmaliter vero,quod sit appetitus vindictet. El. haec acceptio tertia,includit primam, & secundam. Nam actus appetitus tensiliui , non est disconueniens nec disponit appetitum sensitiuum,in quo recipitur ad corruptionem,sed potius eum perfi- .cit:& ideo receptio eius improprie dicitur passio secundum prima acceptionem e licui receptio speciei visibilis, aut visionis in oculo: sed ex parte alterationis realis , cum qua fit, pro e dicitur passio, iuxta secundam acceptionem : & ideo acceptio tertia: quali mixta

ex prima, α seeunda vocari potest. Quarto, modo accipitur passio, pro qualitate, quae est effectus passionis tertio modo sumptae: ut rubor,qui apparet in facie ex verecundian pallor ex timore, dicimtur passiones: 6c passio in hac acceptione, est tertia species qualitatis.

Distinguitur autem a passibili qualitate: quia non solum est

effectus palsionis , sed etiam modum illius habet esto transiensrpassibilis autem qualitas, licet sit effectus passionis, permanet tamen in subiecto ; ut color rubeus ostendit, quem permanenrer ha-i bent quidam homines. Ex hac autem differentia , cito transeuntis, ct permanenti prouenit alia,quam Aristot assignauit in litera,inter passionem, M passibilem qualitatem:quod passis non denominae

subiectum simpliciter quale,sed bene passibilis qualitas id denominat.

Non enim dicitur homo rubeus,vel pallidus, ab illo colore rubeo opparente in facie ex verecundia, aut ex timore, sed ruborem vel pallorem palliis: sed ab eodem colore a natiuitate habito, Iubeus vocatur,aut pallidus simpliciter.

Ex hac doctrina sumitur hoc arg. pro ratione dubitandi,ad probandam passionem, de passibilem qualitatem, non esse veras species qualitatis, sed quaedam analogata eius : quia passio non est qualitas simpliciter, sed seeundum 'videt at vero passibilis qualitas, simpliciter est qualitas: ergo qualitas in communi, quae est supremum genus huius praedicamenti, non uniuoeε, sed analogicὰ de 'utraque praedicatur:& ideo non tanquam genus de speciebus,

sed tanquam analogum de analogatis. Probatur antecedens: quia

Lualita. 3ivi definit Aristissi a qua denominamur qualesrsed a passione non denominamur quales simpliciter:bene tamen a passibili qualitate; ut ex eodem λristotele, M communi modo loquendi probatum est:ergo sola passibilis qualitas,erit simpliciter qualitas passio vero non nisi secundum quid. Respondetur nihilominus ad dubium propositum e quod passio,& p Isibilis qualitas,uniuoce conueniuns, in ratione qua

litati

SEARCH

MENU NAVIGATION