Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

Cap. to. de praedicamento Situs. 44s

Propterea tertia opinio asserit;non esse solam denominalienem extrinsecam , sed relationam corporM, er partium eius ad locum , vel spatium loci. Sed nee potest haec opinio defendi. Quia si solam relationem dicit: vel est relatio secundum esse,& ita non distingueretur si ius a praedicamento ad aliquid : vel est relatio secundum dici, & hoe non , quia relatio secundum dici, est de essentia abs luti; ut probauimus in praedicamento ad aliquid, ergo non potest per solam relationem secundum dici, constitui praedicamentum tiatus. sed aliquid absolutum habere debet in quo tespectus seeundum diei includatur. . Ideo vltima opinio, quam sequuntur omnes sere Interpretes Arist. cap praesenti, δέ s.Metaph. eap. I9. asserit ; Situm dicere quid absolutum : nempe specialem modum se habendi totius corporis,& partium eius in loco, aut spatio loci; in quo modo absoluto, in- eluditur respectus secvndum diei, ad locum , & partem eius : unde ex absoluto , dc respecti uci , constat ratio adaequata huius pradi. camenti, sicut & praedicamentum v bi. Quam rationem explicuit Ati l ubi supia , nomine dispositionis partium in loco: sed situs a praedicamento ubi, non distinguitur realiter , sed solum rationeratiocinata,sicut actio a passione. Praesupponit enim ubi tanquam aliquid prius secundum rationem; & addit s. pra illud , specialem illum modum dispositionis partium in loco : nam prius intelligimus corpus esse praesens loco, aut spatio loci, quam intelligamus talem habere dispositionem partium in eo: sed haec di sipositio partium non est alia emitas realis. ab eruitate, ubi sed alia ratio se malis : quam certum est, non dicere . ubi, sed solum praesentiam in loco, aut spatio loci;& nihil aliud ; praesentia autem in loco, sine tali dispositione , & ideo sine ratione situs intelligitur: & hoc est, in eadem entitate reali, distinguere intellectu, duplicem rationem praedica inentalem sicut distinguimus in eadem entitate realis inotus; praedicamentum actionis,& passionis. Adarg. primae opinionis, distinguenda est maiori quia e ste le) esse tali modo, dupliciter contingit. Primo 3ta, ut talis modas e L. sendi,comprehendatur sub eodem esse: & tunc verum est ad idem

praedicamentum pertinere. Alio modo, ita; ut extra rationem eiussit: le tune non ad idem , sed ad aliud pertinebit: quod patet in

eodem exemplo quantitatis: nam esse extensum, confii: uit praedicamentum quantitatis : sed corpus tali modo esse extensium, ut sit alteri aequaliter extensum, non comprehenditur sub extensione:&ideo non iam ad praedicamentum quantitatis. sed ad praedicamentum ad aliquid pertinet: & ita se habet situs . in ordine ad ubi: quod simplieiter dicit esse in loco, non comprehendens per se, nectier suas species; speciales modos, aut dispositiones, se habendi inoco: dc ideo situs specialem modum se habendi in loco dicit; non

compre

462쪽

4 6 Cap.roese praedicamento Habere.

comprehensum in ratione formali ubi. quare aliud praedicamentum constituere potest.

Luet, is quasint genera, o species Sisin. GEnera, & species huius praedicamenti, ita colligunt Albertus si

Magnus, lib. de sex principiis tractatu deposita one, cap. I.& D. Thom. Opust, 48.cap. L. ut supremum genusiquod est dispositio partium in loco , aut in spatio loci, diuidatur in id , quod est, Recte esse positum, aut Reflexὸ : tanquam in duo genera sub alterna deposita : sub quibus continentur, Sedere, Stase, Iacere , Cubare,& eiusmodi alia , tanquam species; in quas diuiduntur eadem genera: &ex omnibus iit ordinatio praedicamentalis.' Luot, di qua sint proprietates hui- predicamenti. Duas proprietates ei attribuunt Alb Mag.& D. Τhom. ubi su γpia : videlicet. Contrario earere; dc Suscipere magis o minu3r quae etiam conueniunt pluribus aliis : quibus tertiam addit Gilbertus , nempe , Assistere proxime substantia : quae etiam crinuenit praedicamento, ubi ; & immediatius scum sit prius secundum rationem , ut probauimus: sed cum sint idem realiter; utrique conuenit immediate, realiter loquendo sed non est sic intelligendum quod situs assistat substantiar ut extrinsecὸ prorsus se habeat ad illum enam vere et inhaeret. tanquam modus eius: sed assistere dicitur;quia ab extrinseco dependet.

Praedicamentum, Habere. EAdem quae de caeteris praedicamentis explicata sunt: de habe- r

re,vel habitu, qui est ultimum praedicamentum, sunt declaranda. Primum , aeuid per habere sit intelligendum : Secundum , Luid fit habere, aut in quo consistat ratio formalis eiQ. Tertium , aeuot genera, o species habeat. inartum, Luot etiam, o quae sint proprie

tates eiu .

Circa primum , multis modis accipitur habere 1, ut docet Arist. s, ilib. Metaph. cap. Io text. 2 s. sed tres sunt praecipuae acccptione1 eius. Prima uniuersalis : ita ut inter habem/m , O rem habitam , solum sit distinctio rationis: vi homo dicitur habete substantiam & ca te ra pra dicata essentialia. Secunda acceptio est minus uniuersalis:

ita ut respecim realis, oe ex consequenti realis distinctio sit, inter ha -'. bentem .is rem habitam. In qua significatione . idem est habere aliquid, quod illud respicere : ut pater dicitui habere filium. Sed utraque haec acceptio in propria est ελ & secundum quam habere non constituit speciale praedicamentum : quare Tertio accipitur, pro eo ; quod est habere aliquid ue non quomodoc nque, sed ita: ut habent, sit speciali ratione accommodatum, vel commensiuratum rei

habita,

463쪽

Cap. D.de praedicamento H bcre. η4

hasita; cum resspectu reali ad illam : non tamquam ad terminum sed tanquam ad aliquid cuι habens speciati modo adaptatur. Et secunditui diuersum modum huius adaptationis, vel accommodationis ad illam,diuerso modo dicetur eam habere, & diuersum praedicamentum constituere. Habere locum,uel spatium,eit praedicamentum ubi: habere durationcm,praedicamentum, quando : habere positionem partium in loco, praedicament una, situs : habere veltes, aut arma, praedicamentum, Hisbere: quia specialis est ac commodatio corpori S ad velles, & arma: unde generale nomen habere, specialiter ei attribuitur.

Et secundum banc acceptionem, definitur a Gilberto hac desinuione: Habituis est corporum , o eorum, qua circa corpms versa tur,adiacentia. Quasi dicatur , vestes circundare,aut operire corpus , per specialem accommodationem eiusdem corporis adeas; tanquam ad aliquid extrinsecum ei non inhaerens: itaque ratio formalis huius piaedicamenti, consistit in modo speciali; quo eo ρω sese accommodat vestib- , aut um s . qui rnodus diucrsus est ab aliis:quibus se accommodat loco ut durationi:& ideo speciale constituit praedicamentum : quod in Com reto , dicitur Habere, aut Habitus: Abstractum vero, nomen non habet, sed abstractum eius vocatur,ratio habitus,vel ratio habendi.

Quot, or q sint genera, ct species Habere., T TAbere diu id i tur, tanquam supremum genus, in diuersos mo-I Idos habendi; distinctos per diuersas res habitas,quibus diuersis modis se accommodat corpus: vi, Habere vestes: ud genus est ac , Habere arma et & quodlibet horum , diuiditur in alias species , quales sunt, Tunicatum esse , Loricatum esse ; &aliae similes: & e, his generibus , & speciebus , usque ad indiuidua ; quae

sunt, Petrum aut Ioannem,ene calc tum,tunicatum, aut loricatum, constituitur oldinatio praedicamentalis.

Luet, is qua sint proprietates huim praedicamenti. ΡRima proprietas, Habere , est: aeuod meths is missu suscipiatinam eques, armatior est pedite.& magis calceatus dicitur qui caligis simul,& calceamentis ornatus est , quam qui solis calceamentis. Secunda proprietas est: Non habere contrarium. Nam esse calceatum , & loricatum , non sunt opposita. Sed utraque haec proprietas, communis est aliis rebus : circa quas notat bene D. Thom.opulc. 8.tiactat .de sex ultimis pcδdicameRtis, cap. 3. non esse inter se repugnantes:quia licet sulcipere magis & minus,proprie sumptum , procedat ex maiori vel minori admixtione con-

trarij:& ideo nihil pos Iit ea suscipere,nisi contrarium habeat: tamen magis & minus,non attribuuntur huic praedicamelo proprie

464쪽

468 Cap.ro. de praedicamento Habere,quast.vnica.

sumpta; sed improprie: hoe est , secundum quandam extensionem quia pluribus vestibus, aut armis, paucioribusve ornat corpus ideo bene hoe modo sumpta, magis,& minus , conuenire possunt huic praedicamento licet non habeat contrarium. Vltima proprietas eius est; aeuod adiacentiam inter plura ne Priodicam, ita,ut unum sit achii in ali omis enim vestes, aut arma sint in homine ; non dicetur vestitus, vel armatus,nec habere

illa , secundum specialem significationem huius praedicamenti: quamuis alio titulo possessionis possit ea habere, ) quod in aliis

non est necessariummam corpus potesi habere ubi,& situm;etiam si actu non circumscribatur loco : ideo haec proprietas, videtur conuenire quarto modo,huic praedicamento.

An habere sit aliquid intrinsecum, is inharens, vel infla

denominatione extrinseca consistat.

CIrca bane quaest. relicienda in primis est opinio quorudam ψmodernorum,qui nihil intrinsecum inuenientes in eo quod est habere , dixerunt non esse speciale praedieamentum. Sed hoc est contra communem consensum totius scholae, quae cum Arist. tenet decem esse predicamenta: & Habere,esse unum ex eis : quod si

excludatur, nouem erunt tantum. Et etiam contra rationem qua

probabitur specialem rationem & praedicamentalem habere , li-cEt imperfectam,ac diminutam. Hae ergo refutata sententia : est alia modernorum , qui in so- sta denominatione extrinseca, a vestibus, aut armis, consistere aiunt hoc praedicamentum, praeter quam , nihil intrinsecum, vel inhaerens ὁicit. Probant primo : Quia habere non est aliud, quam

esse vestitum, vel armatu .ergo forma , aqua denominatur corpus , sunt vestes, vel arma : seὸ haec non inhaerent ei, sed extrinsece adiacent, illud circundantes: ergo non dicit aliquid intrinsecum , vel inhaerens , sed extrinsecam sol sim denominationem ab eis. Secundo : Ex eo , quod homo habeat vestes , vel arma, nullus modus realis , & inti insecus potest ei aduenire, praeter relationem propinquitatis , vel eontactus ab illa : sed constat hune respectum generalem esse ,& ideo non pertinere ad hoc praedicamentum : ergo nihil speciale intrinsecum dicit, sed solam denominationem extrinsecam a vestibus, vel armis : cuius signum est, quod etiam si vestitus , vel armatus homo , vestibus, aut armis spolietur, nihil reale intrinsecum , aut sibi inhaerens amittit:ergo neque aliquid sibi inhaerens acquirit, dum induitur vestibus , aut armis, sed solum acquirit, & amittit extrinsecam denominationem ab eis:quare in hac sola consistit ratio formalis huius praedi

465쪽

camenti. Haec tamen opinio falsa probabitur quael .sequenti, ubi ostendam, solam denominationem extrinsecam non po1le emcere praedicamentum speciale. 6 Nostra igitur sententia opposita est,nempe,habere; praeter denominationem extrinsecam a vestibus , aut armis , modum aliquam formaliter inhaerentem corpori continere & hunc modum esse entitatem realem absolutam includere tamen respectuin secundum dici ad vestes,vel arma: ita ut ratio formalis huius pra dicamenti, absoluto simul cum respectu constet. Sed quisnam sit modus iste inhaerens corpori, ex doctrina Α-rist. eolligi debet:qui lib. s. Meta .cap. t o. sic loquitua de hoc pra

dicamento: Habatul autem dicitur, tanquam quidam labentιs, ex habiti ad m,sicut acato quadam,aut mot-.nam cum hoc quidem effficit,illud verὸ sit,media est essectio:ιta, habentis vestem. 9 vestis

habita,est medius habitus:hunc itaque babitum , quod non contingit habere manifestum est: ad infinita enim progrederemr ,si habiti euere litum habere. Quibus verbis duo expresse docςt.Primum,quod inter vestem,& homincm vestitum, aliquid est medium; sicut in ter agens,& effectum, media est actio : & hoc medium, inter vestem,& hominem,vocat actum habendi, seu habitionem , ut sieloqui liceat ad haec explicanda.) Docea secundo , quod hic actus medius,ncm habetur medio alio habitu,ne in in tu procedatur: quia non est quod habetur: ted ratio habendi: unde seipsa,& non per aliud medium conuenit homini vestito,aut armato. Et ex utroque colligo hoc argum.ad probandam nostram senistentiam. Si inter corpus & vestem est aliquid medium,haberi dicuntur vestes, medium hoc ex parte corporis se tenet: ergo aliquid reale in eo est : & accidentale quidem, cum adesse, & abesse possit, dum homo induitur, & spoliatur vestibus; quare neccile est formaliter inhaerere eidem nomini. Praeterea : Si medium hoc non habetur per aliud medium, sed se ipso, quia est ratio ha-' hendi: sequitur non esse extrinsecum homini, sicut vestes: nam si extrinsecum esset, per aliud medium haberetur , sicut habentur vestes:ergo est aliquid intrinsecum ei inhaerens. Sed quid sit hoc medium intrinsecum , in quo consistit sor- malis ratio huius praedicamenti, ex domina eiusdem Aristo. 3. lib. de partibus animalium , cap. i. colligendum est i ubi asserit, naturam dedisse animalibus velles,quibus operi autur,ut cute, pilos, lanam, aut quid simile , & arma, quibus possint se defendere ab abiis,& etiam ea ostendere, si opus fuerit, hominem vero nudum edidisse: intellectum tanae ei tribuisse, quo propria industria posset sibi vestes,&arma quaerere,& ex rebus aliis ea conficere. Ex quibus duo colliguuntur valde notanda, in quibus differt homo a caeteris animalibus. Primum est, quod vestes, & arma

466쪽

eorum, sunt partes integrantes suorum corporum : undet non diacuntur ea habere proprie,sed commun illima , atque impropriissima ratione,non pertinente ad hoc praedicamentum : sicut ἡicuntur habere pedes, aut caput: vestes vero , Ar arma solius hominis sunt quaedam alia corpora sibi extrinseca, quae proprie dicuntur ei adiacere: & ideo proprie dieitur ea habere, & speciali, ac propriissima ratione dicitur vestitus, & armatus: quare ei soli proprie conuenit praedicamentum, habere. Vestimus quidem simias,& armamus equos. tamen non dicuntur vestiti, vel armati proprie, sed per quandam analogiam, & similitudinem ad hominem: quare nec dicuntur proprie nabere vestes, & arma secundum rationem formalem huius praedicamenti. Secundum,quod colligitur, est, Naturam loco vestium, & ar- smorum , dedisse homini naturalem aptitudinem, &acommodationem ad illa induenda , per quam aptitudinem speciali modo eisdem sese aptaret,& accommodaret, dum ess indueretur: & ratione huius aceommodationis , specialem ornarum, & quasi naturalem ei tribuunt vellesi& arma: caeteris vero animalibus suas Vestes, & arma, tanquam partes integrantes corporum habentibus,nec dedit natura,nec necesse fuit dare talem aptitudinem , &accommodationem ad eurinsecas vestes, & arma: unde nec eis

tribuunt quasi naturalem ornatum, sicut homini, sed quasi artifitiatum,& nimis improprium. Ex quibus insero,ouod dum homo nudus est, sol sim habet aptitudinem naturalem , & quasi aptitudinalem accommodationem AE coaptationem ad vestes,& arma:sed dum eis induitur,exit in actum talis aptitudo : non quidem in actum, qui sit actio, sed qui tu modus formalis actualis accommodationis , & eoaprat Ionis in eo productus: aliquo modo similis actioni, & passioni, inquantum vestes,& arma dicuntur vestire,& armare hominem , &homo ipse dicitur vestiri,& armari , vestitusque & armatus esse. Et modiis ille actualis accommodationis, & coaptationis, Voc stur habitus,seu habitio, quem Aristot. docuit esse medium , inter vestes,& hominem et 8c non habere per alium modum, sed seipso inesse homini, tamquam medio habendi vestes, & arma. In hoc igitur modo absoluto,ine ludente tamen respectum secundum dici ad velles & arma , & extrinlecas etiam denominationes ab eis, consistit ratio formalis huius praedicamenti: quam extrinsecam voeant aliquando D.Tho. & alij antiquiores Interpretes,proptercasdem denominationes extrinsecas,quas includit:non certe modum intrinsecum, & in harrentem excludere volentes.

Ad primum arg.auetius Opinionis; Neganda est prima consequentia quod a lolis vestibus, & armis denominaretur homo vestitus, 3e armatus: sed Primo atque formaliter denominatur, ab

467쪽

ab actuali modo accommodatiori is, & coaptationis ei inhaeren- te,deinde a vestibus , & armis denominatione extrinseca . in qua non consistit principaliter ratio huius praedicamenti ι sed in alia

denominatione formali. Ad secundum: Negandum est primum antecedens ; quod nullus modus realis oriatur in homine , ex eo , quod vestibus induatur:oritur enim modus actualis accommodationis inhaerens ; ut explicatum est quem modum amittit,dum vestibus,& armis spoliatur;&alium de nouo acquirit; si iterum induatur. Ratione igitur huius modi formalis.& intrinsecisintrinsecum quoque, arquo formalem concretum habet hoc praedicanaentum.

QVAESTIO GENERALIS PRO

omnibus sex ultimis praedicamentis.

An ratio formalis eorum consistat in aliquo intrinseco . formaliter inharante,vel in sola denominatione extrinseca.

PRiusquam probabiles sententias adducamus, excludenda est

illa, tanquam improbabilis, eorum qui tenucrunt: Ex decem radicamentκsola quatuor prima, nempe si antiam, quantitatem, relationem,'qualitatem , esse proprie prassicamenta: reliqua vero sex: solum esse quasdam complicationes, seu aggregariones quorundam praedicatorum,minus imperfectorum: ex quibus,nee genera , neque species, sed nec praedicamentales ordinationes constitui pollunt: ni fi per quandam similitudinem, δc analogiam, ad illa quatuor:& ideo inquiunt, Aristotelem paucissimis vcrbis, &perfunctorie admodum genera & species eorum distinxisse. Hoe

vero pzobabilitate prorsus caret: cum Aristoteles capite de incomplexis, absque distinctione enumerauit decem praedicamenta ;&postea quatuor illis propositis, enumerauit actionem ,&passionem eum reliquis:& suis loci ς,de singulis probatum sit,proprias rationes praedicamentales habere: genera etiam atque species, quamuis imperfectissima , & quorum non ess adeo frequens usus in scientiis:& ideo paucis verbis explicata sunt ab Aristotele II Hac igitur exclusa sentetitia falsa. Prima opinio est Scoti, in 3. d. I. q.I. in d. I .quaeit. I. & quodlib. i f. quaest. 4 quibus locis hane distinctionem relationum excogitauit:. uaedamsunt relationes, inquit Intrinsecus aduenientem. quae posito fundamento e tremis,necessario insurgunt in eis, ut paternitas, & filiatio. Aliae sunt, Extrinsecus adueni/ntes, quae ad buc posto fundamento, Seextremis non necessario insurgunt: & ideo non ex natura extremorum proueniunt, sed ab extrinseco: tales sunt relatio unionis, inter materiam, δc formam , & relatio inter locatum & locum: de quibus constat: quod exilumibus extremis, nempe materia,

468쪽

si si v .unica sex praedicamentorum.

& forma,ut dum separatur anima a corpore,atque etiam locatum a loco,eum deserens,non sequitur relatio unionis , aut locationis inter illamisi rurius ab aliqua causa efiicienti, & proinde extrin- sees uniantur. Et in his relationibus extrinsecus aduenientibus, ait consistere rationes horum sex praedicamentorum. Erit itaque secundum Scotum praedicamentum Actionen, relatio ad principium,seu causam essicientem,a qua procedit effectus ; & Pasio. relatio ad eandem;vt imprimentem effectum in passo. Vbis relatio corporis ad locum , aut spatium loci. Quando ; relatio rei ad propriam durationem. Situs: relatio corporis secundum suas partes ag locum. Et, Habereti relatio eiusdem corporis ad vestes, vel arma. Distingui autem lassicienter haec sex praedicamenta ait. δὴ Probat Scotus hcte argumen. Petrum esse in loco, vel haberevbi; non est Petius ipse; nee loeus eum cireundans: ergo cum sit aliquid; erit relatio eius ad locum dumtaxat. Probatur consequentia:quia eum superficies continens Petrum,ei non inhaereat:

nihil aliud aequirit, dum incipit este in loco, praeter relationem ad loeum : nec aliquid aliud amittit, dum recedit a loco, praeter eandem relationem : ergo,Vbi, nihil aliud praeter relationem erit. Sicque de caeteris quinque praedicamentis ; quibus dem argumen. applicari potest. Eandem fere sententiam Scoti sequi,

tur, Capreol. in L. d. 2. qu. l.& Soncinas 3. Meta. q. s. ad ψ. nam licet illam distinctionem relationum non admittant; asserunt tamen sex vltima piaedicamenta , non consistere in aliquo absoluto,nec in absoluto simul eum respectu:sed puros quosdam, & Ios respectus includere. Haec tamen opinio duo continet salsa. Nam primo salsum est:

quod dentur tales relationes: quas vocat Scotus extrinsecus adue-

mentes. Secundo, falsum est etiam: quod si darentur, in eis solis posita esset ratio formalis horum praedicamentorum. Probatur autem primo: quod non dentur. Relationem extrin- 13 secus aduenientem , vocat Scotus leam quae posito fundamento: N extremis, non sequitur: aut non consurgit: sed impossibile est:quod positis extremis cum fundamento, non consurgat in eis relatio tergo impossibiles sunt tales relationes. Probatur minor; quia extrema omnia relationis,sunt talia per fundamentum: siue ab extrinseco eis proueniat relatio: siue ab intrinseco: ergo repugnat poni fundamentum in eis: quin sequatur relatio. Gratia exempli, duo alba, sunt extrema similitudinis , per albedinem in utroque positam:duo homi nes,extrema si me paternitatis,& filia-tisenis,per generationem acti iram, & passiuam : & ideo repugnat naturaliter . quod posito sundamento, & extremis, non sequatur in eis relatio. Quod in exemplis etiam Seoti, non est mi nus euidens nam xςlatio unionis, inter materiam, δέ formam: funda

469쪽

stuast.υnica sex praedicamentorum.

sandatur in actione: per quam ab agente uniuntur, squam vocantvnitionem: & relatio loci ad locatum:& locati ad lociun r si ex parte utriusque realis est)fundatur in approximatione, seu commensuratione locati ad locum: aut elicumlcriptione loci ad locatum: sed naturaliter est impossibile , quod locatum sit approximatum, aut commensuratum loco, aut quod locus circunscribat locatum,& non sequatur talis relatio: ergo linpossibiles sunt tales relationes.

I Deceptio vero Scoti fit manifesta:quli in suis exemplis, solum

ponit extrema, & non fundamentum eorum : nempe materiam,& formam , nulla facta mentione unitionis , quae fundamentum et uocatum quoque, & locum sine circumscriptione, aut appro Timatione:quod est ponere extrema nuda, aut materialiter accepta,non formaliter, ut sunt extrema relationis , quod habent per . fundamentum:quare non est mirum,si eis sic positis, non sequatur relatio: positis vero cum sundamento, impossibile est non sequi. Quod etiam repetatur in caeteris relationibusiam licet ponas duos homines, nisi ponas unum procedere ab alio per generationem , quae est fundamentum relationis, non sequitur in eis relatio paternitatis, & filiationis : hae vero posita, necessario seruitur. Et ecce patet, quo pacto friuola est, & sine fundamento, istinctio Scotica relationum. a s . Item probatur secundum , quod etiam si darentur tales relationes , non posset in eis solis consistere ratio formatis horum praedicamentorum. Et sumo ad id probandum, piaedicamenta actionis,& passionis.argumentorque hoc modo, Actio, & passio, sunt idem motus ita ut actio non sit aliud,quam motus,ut procedit ab agente;& passo, motus; ut receptus in palso:sed motus, ut procedit ab agente,dicit entitatem absolutam viae, praeter respectum ad agens:& passio, eandem entitatem receptam I praeter respectum ad passumaergo de his duobus praedicamentis euidenter probatur, non posse consistere in solo respectu. Et eodem modo potest probari de aliis. quavis in his duobus magis sit manifestu. ic Probatur secundo: Qhia si praedicamenta haec,in solis, & puris relationibus consistunt, impossibile est distingui a praedicamento

ad aliquid: ergo cum certum sit,& a Scoto concedatur, ab eo diis stingui non possunt consiliere in sola relatione.PIobatur antecedes,ex definitione praedicamenti ad aliquid.Relativa prςdicam&i ad aliquid sunt,quorum totum suum este,cit ad aliud te serri : sed totum esse horum praedicamentorum , est referri ad aliud: ergo sunt relat sua illius praedicamenti .Probat ut minor: quia si in tota& pura relatione consistunt, cum relatio nihil absolutami dicat, sed solum esse rationem reserendi ad aliud: totum esse horum erit relatio δε ex constauenti,totum erit reserta ad aliud.

470쪽

' Ω 'est gener. sex praedicamentorum.

Secunda opinio opposita est, allerens haec ultima praedicamen , ta , in ratione pure abioluta consistere non quidem intrinseca, aut inhaerentet, sed pure extrinseca quam conseqvitur respectus ad extrinsecuini non tamen pertinens ad relationem formalem , aut ensentialem eorum , sed quasi accidentalis ut praedicamentum, ubi, non est aliud. quam locus: ut denominans extrinsece locatum et licque de teliquis. lia Herueus, quodlib. I quaest. 9. Ia uellus s. MVLa. quas . vltima,Sotus quaest. unica de sex ultimis praedicamentis. FOnseca s . MCt.c. I s . . T. ieci s. Probatur a suincienti partium enumeratione: nam haec praedica- II nenia non dicunt nudam relationem, ut probatum est contia ScOtum : nec absolutam simul cum respectuquia hoc est aggregatum per accidens, ex rebus diuersorum praedicamentorum. Nec etiam dicunt rationem pure absolutam, intrinsecam, seu inhaerente. quia Arithoteles.& cum ea tota schola voeat ea praedicamenta adiacentia, atque extrinseca:& merito, cum ubi non sit aliud, quam extrinsece circunscribi loco : & vestitum esse,extrinsece ei reun scribi vestibus: sicque de caeteris ergo necesse est, rationem formalem e tum, absolutam,& omnino extrinsecam ponere.

Haee etiam sententia salsa probatur duplici argumento. Primo: Quia praedicamentum dicit ordinationem ex generibus ,& specie tuis constitutam: sed genera.& species non possunt constare, aut fieri ex sola denominatione extrinseca, cum dicant naturam Ieatim,& intrinsecam : ergo nec praedicamentum ex sola denominatione extrinseca constare potest. Praeterea, De nominatio extrinseca, nihil ponit in re denominata:& ideo nouam denominationem extrinsecam, admittunt omnes in Deo, ut quod sit creatur in tempo

re: quam denominationem non habuit ab aeterno:et go , si sola denominatio extrinseca sufficit constituere haec sex praedicamenta, Deus poterit in eis collocati,absque ulla sui imperfectione, aut limitatione: quod superius probauimus falsum. Secundo. Quia de duobus saltem praedicamentis euidenter probatur , non consistere in sola denominatione extrinieca : nempe, de praedicamento passionu, dc,υbi: propria enim,& formalis ratio passionis, consistit in receptione motus, vel actionis in passo . ergo formaliter d:cit rationem inhaerentem, & non solum extrinsecam. Vbi etiam, eis proprius terminus motus localistergo in eodem mo- tbili debet recipi, in quo recipitur motus : sed motus formaliter inhaeret mobili, eum sit actin mobilis,prout mobile est . ut definit Aristoteles 3 .lib. Physicorum in principio: e: go , Vbi etiam inhaerebit mobili,& non erit sola denominatio extrinseca. ' ultima opimo, quam tenent caeteri omnes interpretes Aristote Iis,non solum cap. praesenti. sed etiam s. Metaph.cap I s. aserit, trionem formalem horum predicamenorum, in modo aliqua absoluto,' o in

SEARCH

MENU NAVIGATION