장음표시 사용
471쪽
is inhamente in siubiecto consistere , simul includente respectum secundum dici ad aliquid extrinsecum , atque etiam extrinsecam denominationem ab eo:vt praedicanactum Vbi, includere realem praesentiam in loco , aut spatio loci:& hanc prauientiam modum esse absolutum, in corpore inhaerentem, cum respectu secundum dici ad locum, aut spatium,& praeter hanc includere etiam denominationem a loco ipso, si localis sit praesentia. Haec eit probabilior sententia,& tenenda. Probaturque ex refutatione aliarum opinionum , hoc modo: Haec praedicamenta,non dicunt solum respectum; ut probauimus contra Scotum : nec solam denominationem extrinsecam : ergo dicunt aliquam rationem absolutam, & intrinsecam, quia respectus, in aliquo absoluto debet includi; ut non pertineat ad prae ,' dicamentum ad aliquid. Quod vero absolutum cum respectu, non sit unum per accidens,probatum est in praedicamento ad ali quid et nam cum includatur respectus essentialiter in ratione absoluta, non concurrunt ad constituendum unum per modum coinpositionis : & ideo non essiciunt unum per accidens: sed absolu- Ium,includens essentialiter respectum, unum per se est: ad cuius praedicamentum pertinet respectus ipse , & non ad praedicamentum ad aliquid:quod in potentiis,habitibus, & scientiis, necessario concedendum esse probauimus: nec respectus isti sunt transcendentales:quia nec omnibus praedica mentis,nec pluribus sunt communes:sed ad solum praedicamentum absoluti, in quo includuntur,& cuius eΓntiam complene educuntur. Ad argumentum Scoti;Neganda est consequentia, quod, Vbi, si sola relatio ad locum:sed est realis praesentia in modo absoluto,& inhaerente locato consistens , atque includens respectum ad
locum; vel denominationem extrinsecam ab eo. . .
φ Ad argumentum secundae opinionis;Neganda est secunda pars antecedentis et quod praedicamenta haec non dicant absolutum eum re ectu:negandum est etiam:quod tale absolutum cum respectu,sit ens per accidens:quia cum respectus ipse, nOD pertineat ad praedicamentum ad aliquid, nec concurrat simul cum absoluto, ad constituendum unum tertium per modum compositionis, sed tanquam complementum estentiale eiusdem absoluti, in eo includatur, & ad idem mei praedicamentum reducatur, Vnum pesse est absolutum cum respectin unam rationem praedicamcnis lana,licet imperfectamiconitituexcpOLest, u - . ό. .
472쪽
RV A M POST PRAEDI-camenta vocans. C AP V T XI. DE OPPOSITIS.
De oppositis autem,quot modis solent opponi,dicendum es. Breuis expositio textus. ΟsT explicationem praedicamentorum , quaedam Iproponit Aristot. declaranda : quae sunt quasi modi quidam,aut rationes incompletae,multis prςdicame tis communita:quas a praedicamentis, propter utram que rationem exςludit, nempe propter Transerandentem, & Incom- 'pletam. Sunt autem quinque: inpositio, Prius o posterius, Simul, Motus,3e diuersi modi Habere: ideo per quinque capita sequentia; usque ad decimum quintum, explicationem eorum, & totum librum absoluit. In nium Aristotelis in hoe undeeimo capite est,explicare naturam Oppositionii, dc species eius:& in duas partesdiuiditur. In prima diuidit oppositionem in quatuor genera:& explicat singula membra. In secunda, Speciales conditiones contrariae oppost ionis enumerat. postis, inquit Aristoteles, quadruplex es,Relativa,Contraria,Contradictoria.θ Privativa. Relative opposita dicuntur illa,quorum totum suum esse,est o
dinari ad aliud;vt pater,& filius; simile, & aliud sibi simile opponuntur relative. Contrarie opposita, ait esse illa, quae cum ad inuicem non ordinentur,sunt tamen sibi repugnantia:vt calor, & frigus.Sibi autem repugnare idem est,ae esse formas sibi repugnantes ei rea idem subiectum : &per hoc distinguuntur ab oppositis contradictorie,& priuata , per primam vero particulam a relative oppositis. Oppositis privativa, est eorum , quae nata sunt fieri eirea idem subiectuari; ut eaecitas,& visus,aut ea cum, & videns: hoc est circa subiectum aptum habere utrumque ut eaecitas,& visus circa lapidem, in quo nulla est aptitudo ad visum: ideo homo dicitur proprie caecus,lapis vero solum dicitur,non videns. vltima oppositio,& maior, aut persectior omnibus est Con- ὶ tradictoria,quae nullum habet mediam ι eum tamen reliqui me- l
473쪽
dium habeant.Nec conuenit rebus ; nisi ut a nobis concipiuntuD& vocibus significantur: & ideo eam definit Aristoteles:per affirmationem & negationem, dicens: Ea opponuntur contradictioriri qua tanquam Urmatio negatio repugnant: id est ; quae per afri mationem,& negationem repugnare celentur , ut Petrus sedet, α non sedet. In secunda parte capitis , explicat conditiones contrariorum: quarum prima est 3 quod bono necessario,contrariatur malum; malo vero non solum bonum:sed etiam aliud malum. Secunda conditio est, Posse unum existere in rerum natura,sine altero: ut album si
ne nigro : in quo distinguuntur a relativis ; quorum unum in sine altero repugnat. Tertia conditio, Contraria non possunt simul esse in eodem subiecto; ut idem corpus,non potest simul esse album,& nigrum: Quarta coditio,Contraria possunt flori elisa idem subiectum genere,vela cie; vi,album,& nigrum circa Petrum,& Ioan nem; qui sunt eiusdem speciei ; atque etiam,cirea hominem , &equum4 qui sunt eiusdem generis. Vltima conditio estiaeu3deontraria sint sub eodem genere proximo ; aut sub diuersis 1 ut album, &nigrum,sub eodem genere proximo coloris:virtus,& vitium, sub diuersis : quod tamen sic intelligi debet; ut semper,& necessario, sint sub eodem genere proximo,aut remoto, intermedio vel supremo:Vt virtus,& vitium, sunt sub eodem genere remoto Hah, rux Sc sub eodem genere supremo Lualitatis.
De modis prioris. T Ex ARISTOTELIS.
Prius autem alterum altero, dicitur quadrupliciter, imo,qu dem , maxime propris. Breuis expositio textus.
t Nientum huius capitis, est explicare modos Prioritatis ; neci diuisione indiget: quia solum in eo explicat Aristoteles, qua tuor modos prioritatis : quia suo tempore circumferebantur in schola,quibus ipse addit quintum a se inuentum. Primus modus prioritatis est secundum quem unum dicitur prius tempore alterox ut qui hodie nascitur,dicitur prius tempore eo,qui nascetur cras. Secundo modo illud dicitur prius altero ; a quo non valet subsisten consequentiaequa ratione unum dicitur prius duobus: & quodlibet praedicatum superius,prius inferiori:quia valet consequentia. Sunt duo; ergo est unum:non valet tamen ; Est unum 3 ergo sunt duo.Est homo ; ergo est animal non tamen sequitur: Est animat:
474쪽
sed ordinω ἰδc reperitur inter illa,quae sic sunt ordinata, vel ordinabilia; ut in tali ordinatione,vnu sit prius,aliud posterius: ut in Gratione,priora sunt elemeia,seu litterae,syllabis,dc syllabar priores dictionibus:& in numero ternario, prima, dc secunda unitas, Priores sunt tertia Quarto modo,digniora, aut honorabiliora di--ntur priora miniss dignω. In qua significatione , priores apud strvocare solent aliqui eos; quos plus diligunt: vel alia de causa plu-xis faciunt. Sed hune modum prioritatis , improprium dicit esse Arist. quia non fundatur in esse rerum : vel in naturali ordinabi- Iitate earum : sed sblum in apprehensione hominum. His quatuor modis quintum addit Arist.quo prius dicitur unum respecta alterius:quia causa illius est: quamuis sit simul tempore cum eo: ut homo dicitur prius, quam risibile : quia est causa eius : & vniuersaliter omnis causa prior est suo effectu hoc genere prioritati S.Ex his aute quinque modis,secundus,tertius,&quintus,dicuntur prioritates naturae:omnes vero sunt prioritates reales:quibus addere pos Iumus, prioritatem secundum rationem, qua illud dicitur prius altero, quod licet non sit reipsa eo prius, bene tamen nostro modo intelligendi: ut in secundis intentionibus, & relationibus rationis, est mani sellum. Omnia,quae dicta sunt de modo prioris 1, intelliguntur de modo posterioris,secundum eandem
De modis simul. T Ex ARISTOTELIS. Simul autem dicuntur simpliciter quidem, is proprisimEquorum
generatio in eodem est tempore. Breuis expositio textu .
INrentum Arist est explicare modos quibus unum dicitur simul icum altero : nec diuisione indiget eap. quia soliun in eo tradit Aristoteles , tres modos simultatis quorum primus est: quo aliqua incuntur Iimul tempore. quae simul generantur vel fiunt in Ie
Secundas modus est : quo aliqua dicuntur simul natura:& sunt ea, quae dicuntur ad conuertentiam:& neutrum est causa alterius: ut pater,ia filius:llinile,& aliud sibi simile:& in uniuersum omnia relativa, praedicamenti ad aliquid: quorum proprietatem esse diximus,ex mente Arist. quod sint simul natura,& cognitione. Licet enim materialitor sumpti, pater & filius:hoc est, ut generans, genitus: ille sit pr. Or natura: quia est caula:& iste posterior: quia
euectus tamen sub formati ratione relativa patris, dc filu, simul
475쪽
Tertius modii; simultatis,versatur inter Frentim ex aluo diam citentes genus,& Jecies per eas constitutasnex aequo autem diuidere genus; est,aequὸ proximὸ illud diuidere:vt rationale,& irrationale,dicuntur sinul naturamon tamen rationale, & reptibile:aut aquatile:quia rationale,& reptibile : non diuidunt aeque proxime animas sed reptibile, solum diuidit animal iam contractum , per irrationale:rationale vero, immediare. Ideo non sum simul nat xa. Et quae de disterentiis dicimus, de speciebus quoque per eas 'constitutis, secundiim eandem proportionem intelligendum est.
De speeiebas motus. TEX. ARISTOTELIS. Motus autem species sunt sex.
Generatio. Corruptio, ε umentum. Diminutio. Alteratis secum dum locum Mutatio, &c
Breuis expositio textus. i TNtentnm Arist.est,explicare naturam specierum motus,&d uiditur caput hoc in duas partes. In prima enumerit sex species motus. In secunda,quot,&quae sint contraria motui, & speciebus
eius.Sumit autem motum Arist.uniuersaliter: pro omni mutario-- ρ0βω : quo pacto eum definiuit 3. lib. Physico. Luod sit actus
entis in potentiasecundum quod in potentiae nec vocat species motus eas:quas enumerat.quod intri ligat veras esse species aut motum verum esse genus. Quia cum motus,& species eius,sint entia
incompleta: & ideo non praedicamentalia : nee verum genus ipse motus est,nec illae sunt verae species, sed dicuntur quodammodo species: id est , modi essentialiter diuersi eiusdein motus. In hoc igitur sensu asserit Species motus esse . Prima est Generatιο : per quam producitur sibstantia , ut scimo. Secunda Corruptro e perquam desinit esse substantia , ut mors, vel destio hominis. Tertia est Augmentatio et per quam res maiorem quanzitatem acquirit quam habebat: & ideo augeri dicitur. Quarta, Deminutio et per quam deperdit aliquam quantitatem ex ea , quam habebat prius : sc propterea fit minor. Quinta est , Aberario: per quam res acquirit qualitatem, quam prius non habeat: vel contrariam ei, quam habebat prius: aut denique intensionem, ane eatensionem is eadem quam iam habebam ut dum aqua ealida magis ealefit:quia plures gradus acquirit in eisdem partibus ealidis: vel ad nouas nondum calefacus eatenditur calor. Metus autem
476쪽
Gealis est sextus,per quem corpus acquirit, Ubi, aut realem praesentiam. Itaque non dicitur localis , quia proprius terminus eius vfit loeus,sed ubi quod aequirit; semper est praesentia localis: hoc est commensurata Ioco,a quo circumscribitur; licet supernaturaliter possit aequirere ubi sine loco. In secunda parte capitis,docet Aristoteles; motum in communi consideratum, habere unum contrarium , nempe quiete:quem Iibet vero motum specialem, duo asserit habere opposita ἱ unum sub ratione communi motus; aliud sub ratione speciali;ve est ta- Iis motus. Exempli gratia; Generatio I ut est motus: habet quierem in communi, pro eontrario:sed ut est motus ad substantiam; habet pro contrario quietem in substantia:& eodem modo intentigendum est de caeteris speciebus motus; sed dum asserit Aristoteles, motum in communi habere pro eontrario quietem in communi.
o motum in spe ii quietem in communi is in speciali:non de propria contrarietate loquitur, sed de communi, & impropria pro
quociique genere oppositionis: quia motus,& quies,aut talis motus,& talis quies, non opponuntur contrari sed priuative.
De modis habere. T E X. A R I S T O T. Habere secundum plures modos di citur, aut enim ut habitum,=dsse
positionem, aut aliam aliqNam qualitatem. Breuis expositio textus.
INtentum Aristotelis est, tradere omnes modos, Vel acceptio nes,quibus aliquid habere dicimur. Caput diuisione non indiget , quia solum in eo enumerat Aristot. septem modos, habere: quorum Primus est,secundum quem dicimur habere qualitatem: vi intellectum,uirtutes, & scientias. Secundus modus est , habere quantitatem; ut corpus,dicitur habere magnitudinem bicubitam, aut trieubitam. Tertius est,habeνe non ea qua inharent eorpori .sed qua istud circunsant,vel extrinseca sunt ei; ut habere vestem, vel arma.Quarto modo dicitur aliquid habere aliud , non in toto corpore , sed m aliqua eius parte; ration Aulus totum corpus dicitur illud habere:vt habere nasi curvitatem,vel annulum in manu,aut pileum in eapire. Quintus modus, est habere partem ipsumcve ca- Pur,vel manum. Sexto modo,dieitur υnum habere aliud,quia con vinet σί,4 ut amphora dicitur habere vinum. Ultimus modus habendi ,est perpo sestionem: ut vir dicitur habere uxorem , uxor vi rum,atque etiam homo habere pecunias. Plures alios modos habendi enumerat Aristoteles s. Metaphy. cap. 13. rex. I S. sed hos ait ma
477쪽
In lib. 3- Interpretatione Prorem. 46 Iait magis esse in usu:dc ideo pro Dialecticorum usu & captu sufficere. Et nos etiam sufficere dicimus haec adnotasse,circa librum praedicamentorum , ad maiorem Dei gloriam, & studiosorum
COMMENTARIORVMIN v NIVERSAM ARIST.
biis & quaestionibus hac tempestate agitari solitis,
S E C V N D A PARS Continens libros de interpretatione, de priori, & posteriori
resolutione,libr.Topicorum, & Elenchorum. Lib. . Arist. vi K μὴ minae ι seu de Interpretatione.
P v s hoc , iam ad seeundam operationem intellectus pertinet; quae vocatur compositio .-diuisio; Acideo inscribitur ab Arist. ηHra seu de Interpretatione : quia ille solus dicitur aliquid interpretari, qui veritatem, aut salsitatem in aliquo contentam exponit: &ideo interpretatio, solum de oratione continente veritatem , aut falsitatem quae est enuntiatio proprie dicitur : ut asserit bene D. Thom. lectione prima horum commentariorum : simplicia vero ut nomen,& verbum ; partes potius interpretationis vocantur: sic &quaedam alia,quibus naturales effectus exprimuntur; ut suspiria, & gemitus, nimis improprie dicuntur interpretationes. Vnde sequitur, idem esse , quod opus hoc de interpretatione appelletur; ae de enuntiatione. . Quodnam sit obiectam huim operis: EX in seriptione iam explicata, intelligitur; Enuntiationem esse obiectum adapuatum huius operis:in quo conueniunt omnes interpretes Arist. quia haec est de qua principaliter agitur in eo:&cuius partes explicantur: quae sunt , nomen,& verbum: haec est etiam, cuius passiones probantur, & in quam caetera de quibus disputatur,tanquam in finem ordinantur: quae sunt propriae conditiones obiecti. Uerum enuntiatio duplex est: una Simplex, quam vocant Categoricam; &alia Compositariquae appellatur myothetica: & ideo
478쪽
partibus utriusque, licet praecipue de categorica, tanquam de praecipua specie : utraque ergo pertinent per se ad obiectuin:sicue uterque syllogismus ad obiectum priorum. Da loco quem hoc opus obtineat inter caterus partes Dialectiea, o dis diuisione eius. OPus hoc secundum locum obtinet inter partes Dialectieae: quia de secunda operatione intellectus agit:ideo immediate collocatur post librum praedicamentoru,agentem de prima; de ante libros de priori resolutione, ac caeteros, in quibus agitur de
Diuisio verb,non est eadem apud omnes interprete am Gra et , sub uno eodemque libro totum opus includunt: Latini vero quos sequimur,in duos libros illud diuidunt: in quorum Primo, da enuisti tione,is eius partibus: nomine videlicet, verbo,assirmationein negatione agitur. In secundo vero, de υarias moius enuniaciationum : quod idem est,ac de enunciationibus modalibus. Liber primus sex habet capita. Primum , quasi prooemium est totius operis: in quo Arist. proponir mareriai de qua acturus esti In secundo,agit de nomine. In tertio de 34o. In quarto de enumriatione. In quinto de oppositione enunc aram m. In vita mo dep-ricularibus e netationibus . quas xocat de futuro eontingenti explicans modum quo in eis reperiamur verita ,& falsitas.
T E X T V S A R I S T. Primum oportet ponere qui sit nomen is quid Verbum,cte. Breuis expositio textus. 3 Neemum Arist in praesenti capite, est,explieare modum signi-lficandi conceptuum,voeum,& scripturarum. Dividitur autem caput hoc in duas partes. Prima, quasi prooemium est totius operis, in quo proponit ea, de quibus acturus est. In secunda agit, de conceptibus , vocibus, atquescriptinis. Explicans modum signifieandi
Ea de quibus agendum est in hoc opere . sex esse ait, nempe, Nomen, Verbum, Alfirmatio, Negatio,Enunciatio, is oratio: Sc sing la pro iis definitionibus explicanda esse. In secunda parte, da conceptuum ocum,atque scripturam signia Matione agendum esse ait. Inter quae, talis est ordo : ut a rebus ipsis,tanquam ab obiectis intellectui, imprimantur species intelligibilas, quibus informatus operatur: dc per propriam operationem producit aliam speciem , quae vocatur expressa , atque etiam conceptus,seu Verbum mentis, Iepraesemaus Iem , ut actu,
479쪽
aut expresse intellectam : sed quia res per conceptum repraesentata,debet significari aliis: ideo adinventae sunt voces, . scripturae, ut per voces significentur praesentibus, per scripturas,absentibus. Ex quo colligit Arist. conceptus significare immediate res: voces vero easdem res, mediis conceptibus: scripturas tandem voces,quae omnia his verbis docet: Sunt ergo ea,qua sunt in voce, earum,qua sunt in anima passionum nota: O ea qua scribuntur, eorum qua seunt in vore. Per passiones animae,conceptus intelligens, secundum omnes expositores: quia cum in eodem intellectu , a quo producuntur, recipiantur, & receptio sit quasi quaedam panso,merito dicuntur passiones : quarum voces trotas esse ait,id est ignas
Itaque Conreptus, significant res. Voces, res, & conceptus. Scria plura ver6,Voces immediate,& remote conceptus, & res. Diuersa tamen ratione:nam tonreptus, inquit, significant naturaliter . vo-
res vero, atque scripturae, non nisi ad placitum. Probat utrumque hoc argumento:Natura semper se habet eodem modo, apud Omnes nationes: ergo quae se habent eodem modo apud omnes naturalia sunt, & quae non sunt eadem apud omnes, non sunt natu talia, sed ex diuerso hominum placito variantur: at conceptus cuiuscunque rei,est idem apud omnes: voces vero,atque scriptu-Tae,sunt diuersae: apud diuersas nationes : ergo conceptus significant naturaliter: voces vero, & scripturae ad placitum. Probatur minor quia tam Graeci, quam Latini,eundem concptum formant
de homine,sed diuersis vocibus illum significant, pro diuersitate
linguae. Porro in ordine ad veritatem, & falsitatem, diuerso modo se habere docer,conceptus,voces,atque scripturas simplites,ct c sim: nam simplices,nihil verum,aut falsum continent,nisi eis addatur, est, vel non est: compositae vero,cum eodem verbo, iam significant verum , & falsum. Probat primum hac ratione: quia si simplicia , aut incomplexa significarent per se verum, vel falsum, maxime id haberent nomina composita, ut centimanus: sed qui hoc nomen proferret, non diceret verum aliquid vel falsum quia
non mentiretur,nec veritatem diceret,nisi addat esse, vel non e GD:ergo in vocibus, aut conceptibus simplicibus , nulla el veritas:quod vero compositae cum verbo , est , aut non est,Veritatem, aut falsitatem contineantcitanquam per se notum relinqui .
An voces signiscent coneeptus, ct res:atque scriptura voces a
placitum:conceptus vero naturaliter re .
CIrca hanc quant. quaedam sunt apud omnes certa. Primum, quod eo optus Agnificent res naturaliter et propter rationem Arist.
480쪽
Arist. quia eiusdem rei eundem etiam conceptum omnes formant,si eandem rationem eius concipiant; & diu cisum , si diueseiam: ergo conceptus semper sunt idem apud omnes: & cx consequenti naturaliter significant res. lyrobatur antecedens , Milia de care eundem conceptum omnes formant : si entitatem solum in eo considerent :&similiter si uni uocationem eius respediu lubstanti:s,& accidentis, vel etiam analogiam: nam licer, qui putant esse univocum,diuersum conceptum eius forment, ab his qui putant este analogum, hoc tamen ideo est, quia diuertam rationem, in eo considerant, nempe univocationem, Sc analogiam , Omnes nihilominus qui uni uocationem considerant,eundem conccptum
eius formant: & etiam qui considerant analogiam : & qui illam considerant, semper diuersum ab his qui considerant hanc : & ita intelligitur Aristo. dum ait,conceptus significare naturaliter reS, quia sunt iidem apud omnes,si eiusdem rei sint,vel eiusdem rationis formalis eius: si vero rei diuertae,aut diuerta rationis eiusdem rei, diuersi sunt conceptus. Ex quo etiam ostenditur conceptus naturaliter significare: auia non e it minus naturale diuersum esse apud omnes,quod ex propria natura diuersum est,quam esse idem quod ex propria natura est idem. Certum est secundo Scripturam significare voeam ad placitum: quod probatur euidenter, tuta ab hominibus inuentae sunt: dc diuersae,ad sign sicandas voces diuersas, ab eisdem pro libitu applicanturiergo significant voces ex libera hominum impositione. Difficultas igitur quae.consistit, in significatione vocum , & in modo significandi earum. In significatione quidem : An voces βgnificent nou selum res,sed etiam conceptus, quos de eisdem rebus formamus. In modo etiam significandi: Ansignificent res naruraliter. Vel ad placitum. Er est prima opinio quorundam modernorum, quae asseri L Moeri solam Agni are νos: conreptus υero non significare: ted exprimere. Quod sic probant: Illud' significat vox , pro quo supponitur impropositione : sed voces non lupponuntur pro conceps ibas , ted pro rebus: ergo non significant conceptus, sed res. Probatur mIDOr,primo ex Artitor. l. lib. Elench. c. I. ubi asserit: aeuia non pose sumus rei,de quibus ἰ putamus, ad scholas adducere. υtimur voci aeoco rerumsicut ludentes,utuntur ealculis pro pecunιis: ergo intellΙ-git Aristotel. pro solis rebus voces supponi. Prob. secundo: quia in hac propositione, Homo di putat, non supponitur vox homo, pro conceptu hominis, sed pro homine ipso : de quo verificatur disputatio, & non de conceptu. Iaim quod voces exprimant conceptus, sic explicant: voces non solum inuentae sunt, vi pro rebus ponantur in proposi io uec ted etiam ut per eas conceptu. nostros internos nuruselle