장음표시 사용
481쪽
66 In lib. r. de Interpretatione,
mus aliis,quibus non possiant per se innotescere: ergo voces sunt quasi manifestativae & declarativae conceptuum .declarare aurem, atque exprimere, idem sunt:& ideo licet voces non significent
conceptus,eOS tamen proprie dicuntur exprimere. Secunda opinio tenet,voces nonsolas res, sed etiam conceptus si- ignificare: ita D. Thom .expresie qu. 3. de Potentia ,art. I.&. I. par. qu. 2T.art. I.quem sequuntur omnes fere interpretes Aristo t. cap.
praesenti, & Arist. ipse expresse id docet, his verbis : Sunt ergo ea qua sunt in voce, earum qua sunt in anima passionum nota , &c. Per passionem animae, conceptus ipsos intelligens : & non res conceptas,Vt Volunt moderni: quia palliones animae, actus eius significant in ea manentes et qui sunt conceptus, non res intellectae: res enim nihil sunt ipsius animae, nec in ea manent ; sed sol Hm sunt obiecta actus eius, extra eam existentia: asserit autem esse notas eorum,id est signa:ergo sentit eos significare. Et ita tenendum est. Sed ut eam explicemus,& probemus simul, notandum est, Signum quatuor diuisionibus diuidi. Prima diuisio est:Signum aliud est Proprium, aliud improprium.
Signum proprium, duas habet conditiones. Primam, ut faciat nos venire in cognitionem alicuius rei, a se distinctae, Quam dicitur fgnificare. Secundam, ut a natura ipsa , vel hominum Voluntate, ad talem rem significandam sit institurum: utramque conditionem habent suspiria , & gemitus : & ideo propria signa naturalia sunt alicuius affectus interni. Caeterum defectu primae conditionis; voces nullam rem extra se significantes , non sunt propria signa, sed nimis impropria : ut blictri, & similes. Defectu vero secundae, risus non est signum rationalitatis licet per eum cognoscatur a nobis : quia non est a natura institutus ad significanda rationalitatem, licet per eum possit a nobis demostrative cognosci. eunda diuisione diuiditur signum proprium, relicto improprio , in signum Naturale, Ad pDeitum , is Ex consuetudine. -- sumis est,quod a natura institutum est, ad rem aliquam significa dam, ut gemitus. Adplacitum:quod ex volutate hominu ,ut homo ad significandum homine. Ex confiuetudine et o,quod consuetudo fecit, ut per unam rem intes ligamus aliam , ad quam significanda communiter ordinatur,ut mapi se appositae, signa sunt prandij. Tertia diuisio signi est, In Internum is Externum antemum est,
quod intra animam nostram permanet, ut conceptus : externum
vero, quod per exteFnos sensus, ut visum ,& auditum percipitur: M talia sunt signa. voces,& scripturae: hoc tantum signum destria psit D. Aug. 2. lib. de Doctrina Christ. capit. I.his verbis: Signum
est res,qua prater speriem quam ingerit sensem, alterisu rei a seD
Quarta diuisio signi estiSignum aliud in Manifestativum
482쪽
tivum tantum, eii illud quod rem aliquam a se distinctam significat,aut repraesentat,pro qua no substituitur,vel supponitur in propositione: ut lonus campanae signum lectionis futurae eli, sed non ponitur pro ea in propositione. Manifestatiuu veνο, suppositivii mul est,quod non solum rem significat,sed pro ea ponitur:vt haec vox homo, ponitur ii propositione pro homine, quena significat. 6 Secundo notandum: Significatum duplex esse polle , aevo, Luod. Significatum , Luo, dicitur res illa ad quam significandam ordinatur signum. Significatum, uod, dicitur medium quo eam
significat. Praeterea,Significatum; aliud est Proximum,aliud Remotum. c quasi ultimatum:Et iuxta hac doctrinam, intolligendu est, quo pacto voces significent res, & conceptus. Nam conceptus significant immediate quidem,non ut quod, sed solum ut quo:quia mediis conceptibus , quos rebus socinamus, significamus eas per vocesAes vero .significant etiam immediate vi cti , sed qua- fi remote , & vita mate , comparatas ad significatum , quo, nempe conceptus. Praeterea. Voces sunt signa conceptuu significati tantu,no i uppositiua,verti vero significativa simul, & suppositiva: quia pro eis,& non pro conceptibus supponuntur in propositione. His suppositis, pinio Arili. D. Tho. & nostia duabus conci sonibus explicatur. Prima citi Voces significant conceptin immediare,oe Ut quo:, i leo minus princ aliterires vero immediate quidem,
ut Luod is ideo principalitem segresspectu conreptuu, quasi remote, is
vitimate:is tam conceptus , quam res ad placitum. Probatri r prima pars hoc argumento: Plures voces tinpositae sunt ad sigmficandas naturas uniuersales,ut homo,& animat: sed res non sunt uniuersales: ut sunt ad extra , sed ut per conceptus communes a nobis abstrinxe, atque cognitae et ergo non significantur per voces , nisi mediis conceptibus communibus, quos de eis formamus. Et ex consequenti,conceptus significant immediate;vt quo: & ideo minus principaliter:& ipsis mediis res vltimate,principaliter. Probatur haec ultima consequentia :quia conceptus non sunt nisi media
quaeda:quibus significantur res, ad quas significandas Ordinantur. Secunda vero pars: quod voces significant res, dc conceptus ad placitum, euidens est: quia non habent significationem a natura,
sed soni quidam sunt, nihil praeter se , & prolatorent improprie
sgnificantes: ab hominibus vero ordinatae sunt ad significandum res alias,mediis conceptibus: ergo significant ad placitum, quod
colligitur ex verbis scIipturae sacrae, Gen. 2. Formatis igitur Dominuου Deuου de humo cunctis animantibus terra.is uniuersis volatilibus eaeli, adduxit ea ad Adam. υt videret . quid vocaret ea οῦ omni enim quod υocauit Adam nimη viiuntu Urm est nomen tam ,
QAod autem dς vocibus dicimus, solum est tutellige igm do
483쪽
468 In lib. . de Interpret. cap. 2. tex. excep. bis,quae Dearticulata fiunt:hoc est,tingua, dentibus, & palato sor
matae : his enim tantum utuntur homines ad significandum conceptus, & res : & ideo dicuntur significare ad placitum. Drarticulata vero quales sunt voces brutorum,gemitus etia, & sulpiria nostra: naturaliter significat alique affectum internum, nisi forte euexplicemus de articularia voce : na tunc iam per ea significaretur, ad placitum:quia diuersae nationes,diuersis aliquando dearticula- tis vocibus, in hunc finem significandi affectum internu utuntur.
Ad arg. alterius opinionis ; Distinguenda est maior, nam signum significativum tantum ae non uippositiuum, non significat id,pro quo supponitur,sed id pro quo nostipponitur:signum vero signifieatiuum, suppositiuu simul id tantum ignificat, pro quo supponitur. Et ideo non est uniuersaliter vςrum quod voces illud tantum significent, pro quo supponuntur: quia licet respectu rein tum, sint signa significativa,& sup po si liua simul, tamen respectu conceptuum, solum sunt significativa:vnde possunt eos significare quamuis non supponantur pro eis in propositione. Et in hoc sensu intelligitur testimonium Aristotelis,qui de vocibus; ut sunt sis gnificativa simul,& suppositiva rerum, loquitur et hoc tamen non tollit,quin etiam possint significare conceptus,ut media,licet praςis non supponantur.
Nomen igitur est vox significativa secundum placitum ,sine tempore, cuiui nulla pars significativa est separata.
Breuis expositio textus.1Ntentum huius eapitis, est explicare naturam nominis r de quo agit Arist. tanquam de parte actuali enunciationis , & priusquam de verbo,tanquam de simpliciori: nam verbum non solum rem aliquam significat, sed etiam actionem cum tempore , nomeravero solam rem 3 vel quia nomen est quasi materia propositionis, & ideo primum eius fundamentum: verbum vero 'uasi for- ma. Caput autem hoc non eget diuisione r quia nihil aliud in eo facit Arist. quam definitionem' nominis assignare,& singulas eius particulas explicare.
Desinitio nominis ita habet: Nomen est vox signi Atilia secundum placitum, sine tempore . euius nulla parssignificativa est se parata. Vox ponitur in hac definitione loco generis, M accipitur pro sok dearticulata humanis instrumentis prolata , nempe,
484쪽
us,cum imaginatione quadam. unde per vocum, excluduntur soni inarticulati bruto tum , atque ei iam soni instrumentorum,qui alio modo latis imperfecto dicuntur voces. Significativa etiam vocat ut i excludantur voces humanae de articulatae, nihil tamen significantes, ut blictri. Secundum placitum; ut excludantur signa ominnia naturalia.Sι ne rempore; ut excludatur verbum, quod cum tempore significat. χ1id sit autem significare sine tempore, constabit capitulo seqnenti,in quo explicatur, quid sit cum tempore significare. Cuius nulla pars significativa est separata: ad differentiam
orationis : cuius partes per se separata' significant: ut partes huius orationis, homo albus: Probat tandcm hanc particulam hoc argu. Si partes alicuius nominis separatae significarent , maxime partes nominis compositi. ut partes huius nominis, Equiferus. sed partes eius separatae, nihil significant: ergo nec partes separatae alicuius nominis significabunt. Maior euidens est quia cum nomen compositi m sape coni ineat plura nomina simplicia, tanquam partes. maior ratio erat in eo; ut partes eius separatae significarent, quam . in nomine simplici, cuius partes uon nisi syllabae, & literae sint. Minorem vero probat: quia partes huius nominis, equiferus , ab eo separatae, si tanquam partes eius accipiantur, nullam signifieationem retinent:cum equi ferus, non significet equum ferocem,sed aliud animal ab eo diuersum. A ratione tandem nominis, excludit nomina infinita ut non homo, non leo: quia non habent determinatam significationem , sed de omnibus dicuntur praeterquam de te significata per notren, supra quod cadit negatio ut, Non homo, de omnibus dicitur, praeter hominem. Verum autem nomen. aliquid determinatum significare debet. Excludit etiam casus obli quos: ut hominis, & hominem: quia non tam nomina: quam derluationes quaedam a nomine ipso recto,censentur.
An bene d matur nomen per vocem.
RAtio dubitandi est:quia nomen, & verbum, sunt partes propositionis , sed in mente & scriptura s int propositiones non
minus quam in vocibus : ergo erunt etiam nomina, & verba : si igitur per vocem definiatur nomen , diminuta erit definitio, non
. Circa modum intelligendi hanc definitionem, est prima opinio
Lovaniensium cap.praesenti: qui asserunt accommodari posse neminibus mentalibus , is scriptis, paucis mutatis. Men. alibus quidem, mutatis duabus particulis nempe, vox,& se condum placitum. Scriptis vero, mutata sola voce: dc ideo non esse diminutam: quia licet non comprehendat omnia, nomina ut laeet, potest tamen
485쪽
qro In liba. de interpretatione.
Omnia comprehendere,per accommodationem.
Haec tamen opinio sustineri non potest quia cum definitio sit quasi in diuisibilis terminus definiti, sub qua tota eius essentia
eontineri debet, mutata qual bet particula , vel addita, mutatur tota definitio: ergo si haec definitio non potest conuenire omnibus nominibus, nisi detractis aliquibus particulis. sequitur non posse eis conuenire, sed diminutam este. Probatur consequentia: quia detractis ilis particulis,non est eadem definitio, sed alia:ergo repugnat, sanc definitionem conuenire omnibus nominibus: unde diminuta censebitur, si solum potest conuenire cum detractione illarum particularum. Nostra igitur sententia est,uera nomina solum in vocibus reperiri simpliciter, in mente vero solum conceptus rerum signifieatarum per nomina, qui potius dicuntur termini mentales, ex quibus propositio mentalis componitur.In scripturis vero solum reperiuntur nomina per derivationem a vocibus, quarum quasi supplementa sunt, ut cum absentibus agere possimus. Vnde sequitur bene definitum esse nomen ab Arist.per vocem. Probatur testimonio Arist. cap 2. Ante praedicamentorum; ubi
Jefiniens aequivoca, ait: Ea esse quorum nomen commune est, ratio vero Abstantia nomini accommodata, diuersa. Per rationem Vero substantiae, secundum communem expositionem omnium , con
ceptus intelligitur:ergo sentit Arist. nomen a conceptu distingui,& ideo conceptum non esse nomen, sed in solis vocibus nomina reperiri. Probatur consequentia: quia ubi nomen est commune, conceptum asserit esse diuersum. Probatur etiam ratione : Quia antequam nomina imponeret rebus Adam an nominatae censebantur, etiam si haberet proprios conceptus earum :& cum primum nomina eis imposuit, dixit Deus, Omne quod vocavit Adam anima viventis , imm est nomen erus. Quasi diceret, tunc primo coepisse nomina. Et nos etiam dum non habemus vocem propriam, ad aliquam rem significandum impositam,dicimus talem rem in nominatam esse: quamuis proprium eius conceptum in mente habeamus. Ex quibus sequitur, in mente non esse nomina ,sed conceptus,qui dicuntur termini mentales, ex quibus componitur propositio mentalis:& ratio- Rem termini uniuersaliorem esse, nomine & verbo,ex quibus sola propositio vocalis proprie ac simpliciter componitu Cin scriptura vero, solum per quandam analogiam ad vocem peream fgnificatam, reperiuntur nomina,& verba fiunt enim scripturae quasi nomina,& verba depicta. Non est igitur necessarium particulas detrahere a definitione Aris .ut conceptibus,& scripturis accommode tu C.quia nec eis potest proprie conuenire:& ideo bene definiuit nomen peI VOcem.
486쪽
minori, neganda est consequentia. quia propositio in communi, non componitur ex nomine , & verbo , sed ex terminis quorum ratio uniuersalior est: sola autem propositio vocalis , ex nomine,& verbo componitur. Unde non sequitur, vera nomina , & verba reperiri,ubicunque repetitur propositio, sed solum quod reperiatur termini,ex quibus componatur : qui in mentali , sunt conceptus extremorum,& copulae, in scripta vero nomina, & verba depicta:&ideo non talia cnipliciter,sed secundum quid.
An nomen definiatur per voe m. tanquam per verum genus.
DVobus modis potest considerari vox. Primo, Materialiteri prout solum dieit sonum dearticulatum humanis instru mentis. Secundo, Formaliter . prout significativa i ex quo habet, quod sit nomen ,aut verbum: & primo modo considerara , habet 1e,tanquam subiectum eiusdem significationis, commune ad nomeni, verbum: sicut lignum, commune subiectum est, respeetu cathedrae,& portae, potens suscipere formam artificialem utriusque si vero consideretur,v significatiua ; verum genus est ad nomen δε verbum. Quaestio igitur est, An nomen definiatur per eam materialiter sumptam,tanqaam per subiectum. seut statua definitur per lignum: vel potius, sumptam formaliter, prout significatiuam,tanquam Per verum genus:ita ut vox significatiua,genus sit huius definitionis,& reliquae particular,sint di fierentiae. Et prima opinio tenet, Nomen non d finiri per vocem , tanquam per subiectum, sed per vocem significatiuam, tanquam per verum genus nomini & verbo commune ita Niphus, Lemosius,& Psaltus,cap.praesenti:& probatur:Quia res quaelibet,per desinitionem
quidditativam definienda est, si fieri potest, cum iste sit optimus definiendi modus : sed posita voce significativa, pro vero genere, erit quidditativa definitio nominis: posita vero sola voce prosubiecto,non erit quidditatiua: eum subiectum non sit genus aecidentis,sed extra quidditatem eius : erso primo modo intelligi debet definitum nomen ab Aristor.potiusquam secundo. Secunda opinio est D. Thom .dc Ammon ij, ca praesenti: Quod non definiatur nomen ab Arist. per vocem significativam , tanquam per verum genus, sed per solam vocem, tanquam per subiectum, loeo generis positum.&haec est probabilior cuius potissimu sundamentum coli itur exi Arist. 8 lib. Metaph. textu 6. ubi propriumodum definiendi artificialia , ait, esi e per subiectum loco generis, is per formam artificialem, loco disserentia , ut si domum deficii revelis,dices,esse lapides,& ligna ta composita.Et D.Thom opusc, de ence,& essentia,c. .non solum artificialia,sed etiam accidetia
487쪽
η et In lib. I. de Interpretatione,
omnia,melius definiri ait per subiectum loco generis, quam per verum genus. Et ratio huius est manifesta : quia essentia accidentis,& modus essendi eius, sumuntur per ordinem ad subiectum: ergo Vtrumque fit magis notum per subiectunae & cum definitio eo fine tradasur: ut per eam cognoscamus naturam definiti, melior modus definiendi accidentia erit per subieehum,pro genere post Lum, quam per verum genus, quod per idem subiectu innotescit. Sed nomen,& verbum,sunt accidentia quaedam artificialia,ab intellectu facta,& in concreto significata : ergo melius per vocem, tanquam per subiectum definienda sunt, quam per vocem fgnificatiuam tanquam per verum genus:& sie ceniendum eli ab Arist. esse definita.
Ad arg alterius opinionis;Distinguenda est maior: nam si res, quae definitur , sit subitantia, quidditatiue definienda est per genus,& differentiam, si fieri possit: si vero sit accidens, praesertim
artificiale,& in concreto significatum,modus magis naturalis, &per quem essentia eius clarius explicabitur,erit,illud definire per iubiectum loco generis: quia verum genus , & vera eius differcntia:per subiectum respectu cuius accipiuntur, potius quam per s cognoscenda sunt:& ex consequenti quidditas,& essentia eius, ad quam cognoscendam ordinatur per se definitio.
An verum sit nomen significare ad placitum,ut indefinitione dicitur. Irca modum significandi Vocum , Tres opiniones resert D.
Th. in Comment. huius rapitis. Prima fuit eorum , qui tenuerunt esse naturalia signa rerum:sicut nos dicimus de conceptibus:quam Pythagorae,& eius diseipulis,tribuit Dexippus, lib. I.q. in categorias,c.6.Sc videtur etia fuisse Heracliti, & Cratilli. Probaturque hoc arg.Quia quibus natura tribuit facultatem,seu potentiam ad aliquem actum exercendum,consequenter tribuit instrumenta naturalia,quibus illum possint exercere. ut homini tribuit facultatem adambulandu:& ideo tribuit eis pedes tali modo fabricatos,quib.ambulare possit: sed facultas Ioquendi naturalis ei lacrgo natura tribuit homini cum ea naturalia instrumenta, per quae loqueretur:haec autem instrumenta sunt voces;no nudae: alioqui bruta etiam loqui possent; sed deartieulatae, ac significatiuae: sicut brutis,dedit voces naturaliter significantes;quibus possent suos affectus internos manifestare : ergo voces significatiuae sunt a natura datae hominibus ; quibus Fossint aliis manifestare Conceptus mentis internos. Ex quo euidenter sequitur; significationem earum esse naturalem, & non ex impositione hominum: quia naturale est quidquid a natura conceditur.
488쪽
Secunda opinio ex diametro opposita est,asserens , significationem vocum non solum non esse a na rura: sed sic ex beneplacito hominum piocedere:vt possit quisque pro libitu ,his nominibus iam impositis uti,vel alia noua excogitare,& ad significandum imponere, eisque uti:prout sibi placuerit ad loquendum:& postmodum eisdem relictis,noua alia imponerer quam videtur tenuisse Hermogenes quidam Philosophus Platone,& Ariit antiquior :vt Pi to ipse testatur in Dialogo Cratyllo. Ratio huius sententiae est: quia si vocum significatio ex libera Voluntate hominum dependet: mutari poterit pro libitu: ita ut
voces hodie impositae ad significandum , crastino die nihil iam
significent aut a prima significatione mutentur,ac de nouo imponantur ad alias res diuertas significandas:& ideo cadere dicantura significatione,ex quo nullum sequetur in conueniens. Tertia opinio media est inter haec extrema , Concedens voces nen significare naturaliter: sed ex impositione hominum: non tamen ita esse liberam : ut quisque pro libitu possit, his , aut illis
vocibus uti,easque de nouo ad significandum imponere;sed congruentem naturis rerum, ad quas significandas imponuntur: irave singulis rebus, iuxta propriam naturam talia sunt nomina ac commodata. Itaque libera hominum impositio, quandam considerationem discretam habuit concomitantem, vel praecedentemῖ. per quam impositor,cognoscens rerum naturas,eis accommodauit propria nomina, quibus congruenter significarentur: & talis impositio perpetuo durat, & ab omnibus sic inuiolabiliter recepta est: vi nemini liceat pro libitu eam mutare, aut nouas imp siti ones vocum introducere. Hane sententiam secuti sunt grauissimi Philosophi:Plato ubi supra, Arist. in his capitibus, Tullius ii
I. Academicarum quaestionum,Quintilianus lib. 8 institutionum, Cap. s. D.Thom. Albertus Magnus,cum caeteris expositoribus huius capitis. Et haec est vera & tenenda. δὲ Quam ut explicemus simul, & probemus, notandum est, Res esse in duplici disserentia:nam quaedam sunt Naturales:quibuS certum est,a primo nostro parente,diuina sapientia praedito, per qua perfecte cognouit naturam singularum xerum nomina fuisse accommodata ex directione Dei ; ut verba haec Genes. χ. ostendunt
Formatis igitur Daminus Deus de humo, cunctis animantibus terra, uniuersis volatilibus cali,adduxit ea ad Adam ; ut videret, qui vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam anima viventis , ipsum
est nomen eius. Quasi dicat Deus uniuersalem hanc impositionem ex eius commissione factam sic esse perpetuam:vt nunquam Om nino , aut ubicunque ab aliquo mutanda sit,licet diuersa sint nomina, iuxta diuersitatem nationum,& linguarum. in quibus etiam
cst euidens: nulli unquamliculis pro libitu mutare impositio-
489쪽
67Α . In liba.de Interpretatione, .
nem. Aliae sunt res Artificiales, quibus etiam ab hominibus arte Praeditis & per eam perfecte cognoscentibus earum conditionem, iuxra eam conuenientia , accommodata sunt nomina: hoc estraliaret significatio eorum,aut ex modo quo fiunt: aut ex aliqua Marum proprietate: vel via in quem ordinantur per artem, desu-- matur. uod maiori ex parte, verum elle intelligendum est: nam aliquando contingit , ut nulla talis similitudo, nobis saltem cognita, in no nis impositione seruetur : & haec doctrina simul Qxplicae , & probat veritatem communis sententiae : quam se-
Ad arg. vero primae lententiae: Concessa maiori, neganda eit minor : quod voces sint instrumenta facultatis naturalis ad loquendum , sed potius instrumenta huius facultatis sunt, lingua, dentes,& palatum:quibus formantur eaedem voces:& iam formatae imponuntur ad significandum : ut media esse possint, quibus homo proprios conceptus aliis explicet: quare licet ex parte soni voces sint naturales, ex parte tamen significationis per artem, vel scientiam fiunt:sicut cathedra,ex parte ligni naturalis est: sed artificialis ex parte formae,per artem factam : & ideo simpliciter Vocatur artificialis : sic etiam nomina, & verba artificialia sunt
Argumentum vero secundae opinionis,ex doctrina tradita solutum est:quia licet libera sit impositio vocum ad significandum; . Conformis tamen naturis rerum: & ideo non a quocunque facta: sed a sapientibus qui perfecte cognoscentes earum naturas, talia
nomina, eis congruentia accommodarunt: unde nec var'ari potest pro libitu significatio nominum: nec ab ea nomina cadere possunt.
An verum sit, partes nominis separaim , non esse significatiuab. HAne particulam definitionis probauit Aristot. ex nomine
composito : cuius partes separata , ait, non sunt segnificativa et . Vt partes eius sunt:etiam si sint integra nomina: ergo multo minus partes nominis simplicis separatae, erunt significativae: cum non sint integra nomina, sed syllabae,& Iiterae: sed haae ratio nihil valet ergo non probatur per eam,quod partes nominis separatae, non sint significatiuat, nee verum hoc erit. Probatur antecedens: Quia partes nominis compositi, sunt integra nomina,vel nomen integrum,& verbum,ut pater in hoc nomine,agricola : & separatae retinent eandem significationem di, per quam componebant nomen d ergo partes nominis compositi separatae etiam ut partes
eius vel iuxta significationem totius,sunt significatiuae. Probatur
490쪽
minor,nam hoc nomen ager,& hoc verbum, colo, componebant nomen , agricola, per proprias significationes, nempe, dc ager significans agrum,& colo actionem colendi:vnde agricola, si gnificat colentem agrum: & hanc eandem significationem retinent separara a compositione. ut notum est, ergo vel e significant iuxta significationem totius, vel ut sunt partes eius: quare nec ratio Aristot. probat, partes nominis separatas non significare : nec verum esse potest, fallena in nomine composito.
Probatur secun Zo : Quia si nomina simplicia caderent a propria significatione,& imponerentur ad significandas res diuersas, etiam caderet asia significatione nomen compositum:ergo pendet significatio eius, ex propriis significationibus partium: sed partes separatae, retinent proprias significationes: ergo separatae significabunt iuxta significationem totius. Pro solutione huius
quaest. notandum est,Nomen compositum , sic ex nominibus integris,aut ex nomine & verbo componi 3 ut ex pluribus,ac diuersis significationibus eorum , resultet tertia quaedam significatio indivisibilis eiusdem nominis compositi: quae significatio, non potest in eisdem iam separatis eonseruari: in quo simile est nomen compositum,naturali composito viventi, ex anima , &corpore facti ,no quocunque, sed heterogeneo: hoc est partes habe ii diuersae rationis ; ut brachium , caput , & pedes: non enim componitur nomen aliquod , ex multis nominibus, eandem rem signa ficantibus: ut ex gladio, & ense e sed ex significantibus res diuersas: quare ex his diuersis significationibus, resultat tertia significatio totius, diuersa a partibus. Vt patet in nomine, respublica,& in nomine equi serus: quia nec respublica , significat rem quamlibet,vel negotium publicum: sed congregationem ciuium
sub his ledibus,& tali ordine diffositam : quae diuersum quid est,
a significatione utriusque partis separat aet& equi ferus, significat. non equum ferocena,quem sign ficant partes separatae, sed aliud animal valde diuersum. Vnde , siqui anima non informat parte separatas corporis sed dum separantur a toto, aliam formam diuersam conseqtituitur:ita forma nominis compositi,quq est significatio alus,non informat partes separatas, sed alias habent significationes sibi proprias partes, atque diuersas significatione tOtius,quam participabant,dum illud componebant. ἔ3 Itaque sicut quaelibet pars nominis compositi, per se sumpta, habet propriam significationem unam,& indivisibilem, quae non conuenit syllabis,nec in eis separatis permanet, sea dc sinit este, Mqtiasi corrumpitur separatis syllabis: sic etiam nomen compositum ex aliis nominibus, aut ex nomine, & verbo , propriam
habet significationem, distinctam a significatione in- diuisi