Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

96 In lib. r. de Interpretatione,

propositio affirmat tua: ergo oratio composita, non comprehenditur in hac definitionemed sola simplex definitur. Tertia opini', est Boetij , & D. Thom. in hoc loco , asserentium; orationem in communi, definitam este ab/rist. vi com-

rehendit perfectam. imperfectum, simplicem , is compositam. Et

aec est vera,& tenenda. Probatur primo, aduersus primam Opinionem , quod definiatur oratio ut communis ad perfectam , 3c imperfectam , ex definitione, quae integra conuenit orationibus impersectis cum quaelibet sit vox significativa ad placitum, cuius partes separatae,per se sunt significatiuae, ut dictiones, non vi aD firmationes: ut ostendit haec,homo albus. Probatur secundo aduersus seeundam , quod definiatur oratio in communi ad simplicem , & compositam: quia orationem definitam , diuidit statim Aristote l. in unam signiscatione, ct in unam eoniunctione, hoc est in simplicem , & compositam : ergo tramque comprehendit definitio. Ad argu . primae opinionis.Neganda est maior, quod bona definitio, necessario debeat dari per genus proximum. sed aeque bene, vel etiam melius potest dari per genus remotum : duminodo ponantur cum eo omnes differentiq,vsque ad vit inram,ut in praedicabilibus ostendimus. Bene enim definietur homo, si dicamus, esse substantiam,corpoream viventem .sensitivam, δc rationalem. Ad secundum arg.Respondent D.Thom.& Alexander, in definitione ea solum poni,quae conueniunt definito, ut tali:non quae sub alia ratione particulari possunt ei conuenire : ut in definitione animalis,ea solum, quae pertinent ad naturam sensitivam,non alia, quae possunt conuenire animali, in hac vel illa specie considerato, ratione alicuius differentiae. Et ita in definitione orationis ponuntur ea, quae conueniunt ei in genere, nempe, Vt oratio est abstrahens a simplici,& composita : ex quibus unum est, quod partes eius non sint significatiuae, ut affirmationes, sed sol tim, ut dictiones. Quod vero oratio aliqua , nempe composita, habeat

partes significati uas,ut affirmationes,non conuenit ei,ut est orati O,aut ex ratione generica orationis,quae definitur, sed ex ratione specifica orationis compositae:vnde, hoc non contradicit definitioni,nec tollit,quin sub ea comprehendatur.

V AESTIO II.

An enunciatio sit ens reale; vel rationis.

TR ia sunt consideranda in enunciatione, seu propositione.Pri-

mum IVoces ipsae, scripturae,aut conceptus. Secundum;Ordinatio eorum in propositione, secundum rationem praedicati, subiecti,& copulae.Tertium Actus intellectus per quem ordinan rur,

ae ex eis sic ordinatis efficitur propositio. Et de primo,& tertio,

Certum

512쪽

certum est, esse realia , & de quo nemo dubitauit : sed quia in his

non consistit formalis ratio Enunciationis, scd solum materialis,' tertium vero pertinet ad formalem rationem eius. certum etiam

erit, quod e nunciatio materialiter accepta, & quasi pro fundamento , sit ens reale. Dubium vexo , An enunciatio sormalitur sit realis,vel ens rationis. Prima opinio SDistinguit de enunriatione vocali , sicripta, atque mentali: & de duabus primis , asserit formaliter cilc ens rationis, sed de mentali docet formaliter esse ens reale .lta te Dcr moderni: quidam:& utrumque probam hoc arg. Enuntiatio vocalis,& l cripta solum sunt reales ex parte vocum,&lcriptula ruinaed ex parte significationis,& vetitatis, sunt entia rationis, cum significatio earum, ex libera unpolitione hominum dependeat , quae nihil Ieale is eis ponit. veritas etiam cum non sit in eis se riualiter, sed solum tanquam in signo: ideo nihil habent etiam reale,sed rationis . ad rationem autem formalem propositionis, non pertinent scripturae,& voces,nisi ut significatiuae rerum,& vctitatis in mente exiitemis:ergo propositio vocalis & scripta , materialiter tantum est ens ieale, formaliter vero ons rationis. Quod vero mentalis sit ens realc formaliter, probant: quia conccptus ex quibus fit,non solum sunt rea les' sed lignificatios quae incit eis a natura, & veritas quoque reperitur in eis formaliter: ergo tam ex formali significatione,& veritate , in quibus consistit formalis ratio

propositionis,quam ex materiali conceptuum,erit en S reale. Haec sententia quantum ad enuntiationem vocalem, & scri, piam vera est: non tamen quantum ad mentalem, quod ita probo:

nam licet duo illa realia sint in conceptibus nempe significatio,& veritas. ordinatio tamen in modum compositionis , praedicati, subiecti,& copulae,non potest esse ens reale:quia nihil reale ponit in eis,sed sicut in vocibus,& scripturis, e 1se iubiectiun ,& praedicatum , & propositionem , solum est relatio rationis, quae consequitur actum realem intellectus ea ordinantis : ita in conceptibus , Quantumuis naturaliter significantibus, & formalem rationem veritaris continentibus solii na est relatio rationis , esse ordiis natos in ratione subiecti & praedicati , ac mentalis propositionis: quare non minus in his quam in scripturis, & vocibus cias rationis est formalis ratio enuntiationis. Quod vero de veritate realico ceptuum dicitur , licet in opinione sit positum θ tamen admittendum est: sed non tequitur ex eo , enuntiationem mentale forma litor este ens reale quia licet conceptus: eo ipso quod formantur ab intellectu, habeant veritatem realem simplicem: comple 'am tamen se ii compositam non habent, nisi supposita ordinatione intellectus,& constitutione eorum in ratione praedicati,& l lecti, ac propontionis, quae cum relationes dant udi rationis lint, I r

513쪽

498 In bba. de Interpretatione,

afficitur propositionem mentalem formaliter esse ens rationis. Nostra igitur sententia est, non solum enuntiationem vocalem & scriptam formaliter esse entia rationis, sed etiam me lem absolute loquendo.Quia licet aliquid reale habeat,pertinens ad rationem formalem propositionis, nempe significationem,&veritatem: nihilominus ultimum, per quod constituitur enunti tio , in ratione formali enuntiationis, est ens rationis nempe o dinatio conceptuum in ratione praedicati,& subiecti, atque compositionis ex his:& ideo absolutE pronunciandum est,enuntiacionem mentalem formaliter, esse ens rationis : α ex consequentie omnes, & singulas enunciationes, esse entia rationis formaliter:& ex his solutum est arg. oppositae opinionis.

- VAESTIO III. . An enuntiatio quidditatiuὸ sit definita ab Aras. per veritatem is falsitatem.

ARist. cap. praesenti definite nunctationem, pre veritatem. 32, falsitatem : & ideo dubitamus, An veritas, is falsitas, pertineant ad essentiam enunciationis, dc ideo talis definitio sit essentialis: vel potius sit necidens, aut propria passo eius, & ita accidentalis , aut discriptiua sit. Et est prima opinio , quorundam modernorum , afferentium, Veritatem falsitatem pertinere ad essentiam enunciationis.& ideo ementialiter esse per eas definitam .i Probatur hoc argum. Quia illa est differentia essentialis alicuius speciei per quam a caeteris eiusdem genecis distinguitur sed enunciationem distinguit Arist. a caeteris Orationibus non enunciati uis, per significationem veri, &falsit ergo veritas,&falsitas,sunt differentia essentialis eius, per quam separatur a caeteris speciebus orationis. , Secunda opinio tenet, visentiam enunciationis non eo flere in Anificatione veri,aut falsi sed in eo quod est unum de altero enuciare veritatem vero,aut falsitatem , extra essentiam enunciationis, esse, tanquam accidens, vel ad summum ut propriam passio- nem,per quam descripsit eam Aristot.Ita Alexander, Ammonius,& Niphus cap. praesenti,& omnes sere moderni ue & nos etiam verum id existimamus esse,& doctrinae Ari st. valde consonum. Probatur testimonio Arist. capit.de substantia in praedicamentis. Vbi docet, randem enuntiationem , secundum speciem suscipere veritatem , is falsitatem, is mutari de vera in falsam ab extrinseco, nempe ex mutatione rei ad extra. Vt haec propositio , Petrus sedet, eadem numero permanens ; vera nunc est, sedente Petro, stante vero fit falsa ; & hanc mutationem ab extrinseco ei prouenire;& ideo suscipere c5traria,sine sui mutatione: ex quo tale argum.colligo.Eadem propositio im rutata permanet sub vertigit,

514쪽

salsitateaergo veritas,& falsitas , non est de essentia propositionis aut enunciationis .i robatur coniequentia : cluia, si de essentia eius esset,non permaneret eadem, sed alia esset secundum speciem , dc numerum vera, & falsa : quare ex mente Arutot. non pertinet adessentiam enunciationis verum,aut falsum significare. Praeterea Propositionem definiens 4ristot. lib. I. Priorum , cap. I.ait, e orationem qua aliIuid de aliquo affirmat, aut negat : & I. lib. Polle. cap. 2.asserit tropositionem elle alteram partem enunulationis.in qua unum de uno enuni atur, nulla facta mentione veri, aut

fas: ergo sentit non in his, sed in eo , quod cit enunciare unum

de altero, confistere essentiam eius. Probatur etiam ratione: Primo: uia si veritas,& fallitas pertinent ad eliciariam enunciationis:ergo enunciatio vera,& talis,diit inguuntur specie: sicut veritas ipsa,& falsitas, specie diuerta sunt: sed differentiae specierum estentiales, non pertinent ad essentiam generis, sed extra eam sunt; ut ex Arist. ZR Porphyrio adduximus , in tertio piaedicabili: ut disserentia rationalis , & irrationalis , non pertinent ad essentiam animalis ; ergo verum . & falsum fgnificare extra essentiam enunciationis in genere sumptae esse debent: quare aliquid aliud de essentia eius erit, quod per verum & falsum contrahatur ad diuersas species:& hoc erit enunciale unum de altero;quod aliud erit verum,aliud falsum. Et si dixeris:Totum disiunctum,nempe verum aut salsum pertinere ad essentiam enunciationis in genere:& alterutrum corum per se , esse d fferentiam specificam : probatur hoc esse falsum: quia totum disiunctum , componitur ex partibus Oppositis: ergo non potest esse de essentia unius,& eiusdem rei. Secundo probatur eadem sententia : Quia enunciatiatio genus

est , ad mentalem vocalem,& scriptam: ergo conueniet eis uni uoce: sed veritas,& falsitas, non possunt eis volvoce conuenite : ergo nec pertinere ad essentiam eius. Probatur minor:quia in sola enuciatione mentali, reperiuntur formaliter, in vocali vero ,& scripta, solum tanquam in signo : & ideo per attributionem ad mentalem: ergo conuenit eis analogice. Tertio : Quia haec causalis es vera: quia enunciatio enunciat unum de altero;est vera, aut falsa; Et haec causalis est talia : quiae nunciatio est vera aut falsa : enunciat unum de altero: ergo prius natura est,enunciatione in enunciare unum de altero : quam este veram aut falsam: in illo ergo consistit essentia eius,Quam sequuntur verum, & falsum; ut proprium accidens. Et certe ita est rquod eo ipso quod intelligimus unum enunciata de altero, rntelligimus orationem enunciat tuam: luamuis nihil de vero aut falso intelligamus: ergo in eo sollam consistit essentia enunciatio

nis haec vero cxtra eam sunt.

515쪽

3oo In lib. 1. de interpretatione,

Ad arg. alterius sententiae; Distinguenda est maior, nam distin sui ab aliis speciebus ei uidem εenetis, dupliciter contingit. Primo distinctione lpe sica: & noc modo non potest unum distingui ab alio, nisi per differentiam essentialem. Secundo non distinctione specifica : sed accidentali: & sic distinguuntur enunciatio vera,& false,non essentialiter. Voluit aurem Arist.enunciationem definire cap.praesenti,per verum, & falsum, tanquam per accidentia eius nobis notiora:ex quibus innotesceret nobis essentia ei uidem enutiationis, in eo solum cohsist cas quod uno de altero enuntietur.

An enuntiatio mentalis siit una simplex qualitas. DF. sola enuntiatione mentali quaerimus, An sit una qualitas simplex;vel composta potitis ex multis simplicibus : non de

vocali,& scripta.de quibus certum est , compositas esse ex inultis vocibus simplicibus: aut scripturis. Circa mentalem vero, notandum est primo quod si accipiatur pro actu inteliactus, quo apprehendimus res, aut de rebus apprehensis iudicamus, non est quid compositum, sed simplex. Nam iudicium intellectus, quo iudic, naus veram esse hanc enunciationem ,homo est albus ; unicus est, atque simplex actus intellectus:nec proprie sumitur pro eo nunciatio mentalis ; ideo de hoc non procedit quaestio ; sed de conceptibus , quos format intel Iectus de rebus ipsis: quibus formatis, iudicat unum conuenire alteri, & iudicanda , componit v num cum altero : & haae conpositio , & propositio mentalis , de qua inquirimus, An sit una qualitas simplex, vel non nisi ex multis composita. Secundo notandum est : Sic se habere intellectum in sormanda enuntiatione mentali sui primo apprehendat simplicia, per plures, ac simplices conceptus: deinde , ex his efficiat compositionem ; priusquam iudicet de conuenientia unius respectu alterius : vel aliquando integram apprehensionem totius enuntiatio nis habeat ; ante iudicium : quia prius apprehendit compositionem integram ; quam iudicet det conuenientia praedicati cum subiecto : ut patet, dum audimus hanc propositionem ; astra sunt paria ἱ quam integram apprehendimus ; antequam iudicemus de veritate,aut falsitate eius: imo cum apprehensionem eius habeamus; numquam habemus iudicium : quia nulla apparet ratio iudicandi veram esse potius quam falsam. De propositione igitur mentali apprehensa: euidens est, non esse simplicem qualitatem: qnare difficultas quaestionis reducitur, ad propositionem meu talem iudicatam: an sis lex qualitas, vel composita. Nam duobus modis possumus intelligere; quod intellectus iudicet veram

516쪽

esse hane propositionem apprehensam; homo est albus, ex tribus conceptibus compositam. Primo ita , ut iudicet conceptum

simplicem albedinis conuenire conceptui simplici hominis :&tunc euidens eli, propositionem mentalem iudicatam ; quae est quas terni inus iudicu, non este qualitatem simplicem, sed compositam , sicut propositionem mental appiehensam. Alio modo potest se habere intellectus in iudicio: non iudicando unum conceptum simplicem conuenire alteri; sed ex tota apprehensi ne cora posita, vel ex tribus conceptibus simplicibus, praedicati, subiccti, copulae , formando quemdam alium distine um ἱ per quem repraelementur significata totius compositio

nis; nempe praedicati , subiecti, oc copulae: ita ut simul per

unum illum conceptum iudicet de veritate , aut falsitate totius compositionis;eo modo, quo phantasia ex duplici specie montis, & auri, format tertiam quandam simplicem , repraesenrantem montem aureum. Eo etiam modo, quo Angelus per via uiri simplicem conceptum , intestigit integram compositionem a nobis factam. Si enim ita fiat; enunciatio mentalis erit unicus implex conceptus, &vna simplex qualitas; per quam repraesententur praedicatum , subiectum , & copula. Et prima opinio tenci; Ita fieri: & ideo en unciationem mentalem iudicatam esse unam simplicem qualitatem. Ita Sotus a. lib. Summularum, cap. s. Toletus 3 dib. de anima, quaesti t9. Pro baturque hoc argiim. Intellectus, cum sit potentia luperior phau tasia, habet eandem, aut maiorem virtutem componendi, quam

illa: sed phantasia ex duplici specie simplici diuersarum Icrum,

elicit unam etiam simplicem repraesentantem, quidquid per duas illas repraesciitabatutaergo eandem habebit intellectus:& ita poterit sic indieare de apprehensione composita, vel de conuenien tia unius conceptus simplicis cum alteio , ut unum conceptum eliciat repraesentantem, quidquid per utrumque conceptum repraesentabatur, vel per totam compositionem apprehen lam:& ita enunciatio Iudicata,& repraesentata per unum illum conceptumi erit una simplax qualitas. Secunda opimo tenet; Hoc esse impossibile: & omnino nece talarium : visicut intellectus apprehendit subiectum , praedica um, σeopulum propositionis; non per unum, sied per plures conceptris: ita. unum attribuat alteri per rudicium: Sc per hanc attributionem. componat enunciationem iudicatam , ex eisdem simplicibus conceptibus, per apprehensionem formatis. Et sic propositio mentalis iudicata , non sit unus' conceptus simplex neque una simplex qualitat; sed composita ex multis conceptibus , α qualitatibus simplicibus. Ita pater Gabriel VaEques tomo L. I. paridis. I 3.c. I 3.Εt videtur milii verasutetia,& expressa apud D.Tho.

517쪽

1 oa In lib. I .ri Interpretatione.

I. par. q. 68. a Ir. 4. ad I. ubi de e nunciatione mentali sic loquitur

iv. is quali som)vj multitudo intellectuum compositionem cs set, sic

multitudo illorum intellectuum quorum et num attribuitur alteri. Per multitudinem namque intellectuum : multitudinem conceptuum intelligit: ex uuibus intellectum,componere arr, enuciationem mentalem iudicatam; per attributionem unius ad alterum. Piobat ut etiam ratione. Primb: Quia intellectus efficit enuncia. ticinem mentalem iudicatam , per attributionem unius ad alterum : hoe est a mi mando unum de altero , vel negando illud de eo. Sed attribuere unum alteri, ab eo diuerso : dieit multiplicitaten .eigo cum id quod attribuitur alte ii in propositione mentali. fit conceptus attributus alteri eonceptui; sicut in propositione vocali est una vox attributa alteri: sic propositio mentalis,non est mimis composita qualitas, quam vocalis. Secundo : Voces lignifieant res mediis conceptibus : ergo propositio vocalis est signum propositionis mentalis: sed illa non estvna vox simplex , sed composita ex multis : ergo neque propositio mentalis erit unus simplex conceptus, vel qnalitas , sed ex multis conceptibus praedicati, subiecti, & copulae composita. Quod praesertim verum est, ac necessarium ubi praedicatum , & subiectum, sola ratione distinguuntur : ut in propositione identica: quam repugnat intellectum efficere, nisi ea distinguendo, quae a parte rei nota sunt distincta: hate autem distinguere non potesimis per plures conceptus ea Intelligat,& unum eorum alteri attribuatr ergo repugnat talem enuntiationem mentalem, esse unum simplicem conccprum,uel unam limplicem qualitatem. Ad argu . alterius sententist : Concessa maiore,distinguenda est minor, q aia ex duplici conceptu simplici diuerso , elicere tertium etiam sv p Iicem, repraesentantem plura , quae repraesentabantur

per illa : duobus modis intelligi potest. Primo per modum simpli-

eis expre senis, ita, ut uno illo conceptu e primatur , quidquid perplures repraesentabatur.Secundd, per attributionem,'compositionem vnιus eum altero. Et primo modo, fieri potest a phantasia , &intellectu nostro sed secundo modo, fieri repugnat γ quia componere unum cum altero , dicit multiplicitatem conceptuum x cum sic fieri debeat per iudicium , quo constituitur enuntiatro menta- ais r non potest per unum conceptum fieri: sed necessario per plures, ex quibus enuntiatio mentalis componatur: & propterea non potest esse enuntiatio mentalis conceptus simplex , aut simplex

qualitas: sed composita ex pluribus conceptibus,& qualitatibus. In Angelis vero, simplex conceptus, & simplex qualitas est: quia

non iudicant componendo unum cum altero: . vel unum alteri attribuendo : sed uno simplici conceptu exprimendo utrumque.

Modus autem ille, pugnat cum imperfectione nostri intellectus:

non Dissiliges by Corali

518쪽

non intelligentis, nisi componendo & diu disendo.

A et diuisio enunriationis, in affirmativam, is negatiuam,sit generis in steries, vel analogi in analogata. P Rima opinio est Alexandri; quem citat D.Tho cap praesenti,

afferentis esse diuisionem anabgi, in analogata, quam sequuntur etiani Philoponus, I aib. Poster. cap. 1 I Aspasius, & Burana, I . lib. Pr Iotum, cap. 1. Probatur hac ratione: Analogum est; quod de uno membro dicitur per prius ; &de alio per posterius: sede nunciatio dicitur per prins de affirmativa ; & per posterius denegat tua: ergo analogum est respectu earum :& ita diuisio erit analogi in analogata. Probatur minor. Primo ex Arist. cap. praesenti , ubi sic ait: Est autem una prima oratio enunciativa, assimmatio : deinde negatio. Probatur etiam ratione: Quia affirmatio dicit compositionem , negatio diuisionem : compositio autem prior eltdmisione. Praeterea, affirmatio dicit formam positivam, qua priuat negatio : forma vero prior est priuatione. Et randem negatio cadit supra affirmationena . cum propositio negativa non staliud, quam assirmativa, addita negatione: illa igitur prior eis posterior haec. Secunda opinio est Soti, x. lib. Summularum, asserentis , affirmationem se negationem esse diuer as qualitates enuntiationis et &cum qualitas sit accidens; diuidetur enuntiatio in amrmativam, donegativam; tanquam subiectum in diuersa accidcntia. Proba

tur hoc arga. Accidens est, quod potest adesse , & abesse subiecto:

praeter corruptionem eius: sed amrmatio, & negatio , ita se habent respectu enuntiationis : ergo sunt accidentia eius. Probatur minor: quia enuntiatio eadem permanens secundum essentiam, transit de affirmativa in negat tuam; ut haec eadem: Petrus currit, fit negativa addita negatione Petrus non curi it.

Tertia opinio est communis: quod diuisio enuntiationis sit generis in species; ita Porphyrius, Ammonius, Boetius , Simplicius, D. Tho. Lovanien . Suesan. Lemosius,& Tolet. cap. praesenti. Et haec est probabilior,& tenenda. Probatur primo:Quia essentia enunciationis; ut superius probauimus, consistit in eo,quod est attribuere unu alteri aut enun- clare de illo: sed hoc fit per affirmationem , &negationem:ergotitie sint differentiae essentiales , diuidentes enunciationem. Erit

ergo diuisio generis in species.

Secundo'.Enunciatio amrmativa,& negatiua,conueniunt in ratione communi enuntiationis: quae de utraque praeda caturinam vera est haec ι Enunciatio affirmativa, est enunciatio : est e-

519쪽

so In lib. l. de Interpretatione,

guuntur specie . ergo enunciatio est genus ad utranque. Probatur minoriquia assicinatiua dicit unionem,&. compositionem praedicati cum lubiecto legatiua vero diuisionem & separationem ab illo : at Isti lunt modi enuuciandi, rmaliter, & essentialiter diuers: ut patet: ergo constituunt enunciatione S,formaliter,& essentia litardiuersas.

Ad arg. ptimae opinionis:Distinguenda est maiorinam dici per

prius de uno: & per posterius de altero : duobus modis contingita vel ratione praedicati superioris, in quo communi , vel ratione disserentiarum per quus disinguuntur, & primus modus tollli uni uocationem: S essicit analogiam : secundus vero nullo modo: cum in omnibus generibus reperiatur: in quibus semper datur una species , prior aliis, propter minorem persectionem suae disterentiae: quod non impedit:quin natura generica ex sua parte,aequaliter icvniuoce participe ur ab omnibus speciebus. Et ita contingit in enuntiatione: cuius ratio ex parte sua ς que participatur ab assit ma-tiua , & negatiua : & non secundum prius & posterius: sed enuntiatio assirmat tua , propter maiorem perfectionem suae disserentiae : prior est negativa, Ut asserit Aristot. & probat argumentum : hoc tamen non tollit uni uocationem nec rationem gene

ri cam.

Ad argsecundae opinionis: Distinguenda est minor,quia propositio eadem permanens, solum materialiter: hoc est, secundum materiales terminos, transit de amrmativa in negatiuam : nen tamen eadem permanens formaliter, & essentialiter : sed diuersae speciei fit, addita negatione : propter diuersum modum enunciandi, ut probauimus: quare affirmatio. & negatio , disserentiae esse nitales fiant enunciationis , & non qualitates: nisi eo modo quo disserentiae essentiales, dicuntur qualitates genetis essenti ales: quarc nectunt ullo modo accidentia eius.

An diuisio enuntiationis in simplicem is compositamst generis in

speetes, vel analogi in analogata. P Rima opinio tener. ivocam esse hanc diuisionem:& ideo ge neris in liras species: Ita Solus h. lib. Summularu, cap.6. & a tu. Probant primo: Quia enunciatio simplex, & co oposita,conuentutvni uoce in genere orationis: ergo etiam in genere enunciationis: quod est oratione inferius. Probatur consequentia: quia quae con ueniunt univoce sub genere superiori, necesse est etiam uni uoce eonuenire ob genere inferioricut si duo animalia conueniunt subsenere viventis superiori, necesse est sub genere animalis vivente

inferiori,etiam univoce conuenire. . .

Secundo: Significare verum . aut falsum: vel est de essentia

enim .

520쪽

enunciationis ; vel propria passo eius: sed enunciatio simplex, recomposita,conueniunt uni uoce tu eo;quod est significare,veruna, aut falsum: nam enutiatio composita ,simpliciter est vera, aut falsa sicut simplex:ergo conueniunt etiam uni uoce in ratione communi enuntiationis,tanquam species sui3 genere. Secunda opinio quorundam modernorum ; alterit diuisionem

hanc este , Subiem in accidentia. Probatur hoc arg. Quod magis,& minus compositum ; solum differunt ex hoc accidentaliter : ut paries a tota domo : & enunciatio omnino simplex , ab ea, quae componitur ex parte subiecti, ex alia simplici enunciatione ; ut

haec : homo est albus, est propositis: solum differt accidentaliter ab illa siromo est albus:quia magis composita est: sed enunciatio com post A; lum differt a simplici, penes magis , & minus compositum: quia simplex , solum componitur ex subiecto,praedicato, Acopula: composita vero,ex his quidem remote ; proxime vero ex multis enuntiationibus simplicibus:ergo solum distinguuntur a cidentaliter.

Tertia opinio est communis: Quod haec diuisio sit analogi in

analorata. Ita Boetius, Ammonius, Suesanus, Toletus c. praesenti. D. Tho m. opus c. g. cap. 6. & moderni plures. Videturque nobis probabilior, magis conformis doctrinae Arist. qui enuntiationem simplicem vocavit unam,propter unum significatum:& ideo unam simpliciter: compositam vero unam coniunctione ; quod

est, esse unam secundum Quid : & ideo secundum quid enun

tiation m.

Probatur id ratione. Prim ὁ:quia ratio formalis enunciationis; ut superius probauimus, consistit in enunciando unum de alteror sed enunciario composita,non enunciat unum de altero: quia nocomponitur proxime ex subiecto , Se praedicato ; sed solum dicitur e nunciatio ratione simplicium ; ex quibus constat, coniunctione unitis:& solum ratione earum significat veritatem, aut falsitate nivergo ratio formalis enunciationis, conuenit per se primo simplici ; compositae velo solum per participationem,& attribu tionem ad ithun: quod est analogice conuenire. Secundo: Vna species non componitur formali ter ex altera, licet materialiter componi non repugnet: sed composita enunciatio, componitur ex simplicibus formaliter: hoc est, inquantum enunciant unum de altero , & inquantum veritatem etiam simplicem habent : cum quolibet horum ab eis sublato non consistat e nunciatio composita:ergo non possunt es e species enunciationis : sed erunt analogata eius, contra primam opinionem. Item probatur contra secundam , quod non differant solum a

ei dentaliter : quia disserunt per modum formalem , & essentia-lam: qui in simplici est enunciativus, in composita vero non: sed

SEARCH

MENU NAVIGATION