장음표시 사용
521쪽
so 6 In liba.de Interpretatione,
forma eius potius consistit in unione simplicium, aut enunciatiuarum,ergo differunt essentialiter : quare diuitio non potest esse subiecti in accidentia: sed erit analogi in analogata; ut probaui mus aduersus secundam opinionem. Ad cuius arga espondendum est:& ad primum ; Concesso antecedente,neganda est consequentia,& ratio est,.quia ratio enunciationis, est longe perfectior oratione : quam non pote it per se attingere composita enunciatio : sed solum per participationem simplicis:quamuis per se,& simpliciter,possit attingere rationem orationis. Et licὸζ simile exemplum, non facile inueniatur in entibus naturalibus;quia eorum natura, non est ita variabilis: inue nitur tamen in eisdem rebus artificialibus, ab intellectu fas is: nam species,& individuum uni uoce conueniunt sub genere relationis rationis,tanquam species eius: sub genere tamen inferiori, Telationis praedicabilitatis, non conueniunt nisi analogico: quia individuum, non attingit perfectionem eius I cum non praedicetur, nisi improprie,de se ipso. Itaque ratio inferior, adeo perfecta esse potes & ratio superior, adeo imperfecta , ut non per se, aut non uni uoce eam possit participare: sed solum pcr attributionem, ad aliud membrum perfectius ; cum quo in genere superiori, valde Impersectiori,uni uoce conueniebat:& hoc satis est, ut non sit bona consequentia ita arguentis: haec duo conueniunt uni uoce in praedicato superiori; eigo etiam in praedicato inferiori. Ad secundum neganda est minor:quod enunciatio simplex, &composita conueniant uni uoce in eo;quod cis verum , vel falsum significare,nam hoc solum conuenit compolitae per participationem limplicis:quare negandum est etiam , quod sit vera, vel falsa simpliciter. Ad arg secundae opinionis,neganda est etia minoriquod enunciatio smplex,& composita, solum differant penes magis & minus compositum , nam differunt per diuersos modos formales enunciationis: via simplex habet modum formalem enunciandi: composita vero non habet per se modum enunciandi,unde nec per se enunciat: sed solum per participationem limplicis: per se vero solum habet modum coniunctionis enunciatiuarum:& ideo essentialiter sunt diuersae.
Opite quinto,agit Aristotel. de modis oppositionum, inter
enunciationes repertis. Q d caput non a nobis exponendia quia de oppositione propolitionum,& modis omnibus eius,
satis disputant Summulistie, regulas eorum ex hoc capite, atque ex lib.
522쪽
tib. 2. huius operis deducentes: quare non putamus necessarium hac in parte eas repetere.
De oppositione,& veritate enunciationum de futuro contingenti. 'TEM ARISTOTELIS.
In his ergo qua sunt, is q facta fiunt, necesse est a firmationem , er
n gationem veram esse,vel falsam, &c. in Areuis expositio textu . INtentum Arist. c. praesenti est, ostendere regulam propositionum contradictoriarum: quae est talis: Si una est vera, altera necessario debet esse falsa: non esse veram eodem modo in propositionibus singularibus,de futuro contingenti. quemadmodum vera est in propossitionibus materiae necellariae , & remotae, atque etiam in propositionibus contingetntibus de subiecto uniuersali. Diuiditur autem c. hoc in duas partes , nam in prima proposita quaestione & soluta,duplici ratione probat propriam sententiam. In E vero,duplicem distinctionem necessaru: circa res & propositiones tradit. Egerat Aristea.praecedenti,sub finem, de natura contradicti nis, aut oppositionis in propositionibus repertae: dixeratque necessariam esse conditionem contradictoriarum enunciationum, ut si una sit determinate vera, altera determinate sit falla. Cap., vero praesenti,proponit hanc quaest. videlicet: An hae conditιo contradictoriarum verasit non solum in propositionibu materia necessaria is remota,sed etiam materia contingentis. Loquitur autem non de contingenti raro , quale est fodientem inuenire thesaurum: nec de contingente frequenter,quale est hominem noctu cubare: sed de contingente ad utrumlibet: hoc est, ad utramque partem, quod aeque potest esse, & non esse r ut Petrum peccare , vel ho
Et praesupponit tanquam certum. Primo, veram esse regulam in omnibus propositionibus materiae nece illariae, & remotae, siue uniuersales sint,seu singulares:nam si determinate verum est, Petrum esse hominem:determinate est falsum, Peti iam non esse hominem:& si determinate verum est, omnem leonem non esse lapide nudeterminate est falsum,quod ab quis leo sit lapis. Secundo praesupponit laquam certum,veram quoque esse regulam In propolitionibus contingentibus de subiecto uniuersali : nam si determinate verum est , hominem esse album : determinare est salinsum, nullum hominem esse album. Tertium quoque certum
523쪽
so In lib. 3.de Interpretatione,
esse ait nempe eandem regulam esse vera in propositionibus contingentibus, de subiecto singulari,si sint de praesenta, aut praeterito: nam si determinate verum est,Petrum studiose vivere , aut vi xisse:determinate est falsum,Petrum non studiose vivere, aut vixisse. Nulla enim in his propositionibus potest elle indeterminatio,sed sicut determinate verum est,quod fuit ,& est ita determinate falsum erit, non fuisse, aut non esse. Solum ergo procedere quaestionem ait, de propositionibus singularibus, de futuro contingenti : An υna earum sit determinate vera,'alia determinare falsi. Et ratio dubitandi est manifesta : quia causa contingens aut libera,non est determinata ad effectori futurum,sed potest se determinare,& potest se non determinare: & ideo quamdiu determinario eius futura nunciatur , per propositionem singularem defuturo,iam diu quasi luspensa manet:& ideo veritas eiusdem propositionis indeterminata semper videtur. Rcspondet autem Arist. In his propositionibus, determinate
verum esse totum disiunctum, ex utraque contradictoria collans. Vr Petrus peccabit, aut non peccabitinam peccare aut non peccare,ita necesiarium est, i cut este,vel non esse : ergo ira determinate verum. Sed utramlibet contradictoriam per se sumptam, non esse determinateveram,aut falsam, ut Petrus peccabit, atque etiaPetrus non peccabit. uod probat duplici argum .ducente ad impossibile. Primo: Quia si determinate essent verat,nihil esset in rebus contingens, sed omnia euenirent necessario: ut si determinate verum esset ; Petrus liocem ciet,aut illud: studiosus, aut vitiosus erit: bellum erit futurum cras ; vel non erit futurum , necessario enirent effectus isti:& ideo non posIent non euenire: quare nihil estet in rebus contingens,quod est absurdum. Secunda ratio: QRia ii propostiones istae iangulares de futuro continsenti essent determinate verae & omnes suturi effectus,ne- cellario euenirent, neque aliquis esset effectus contingens , non esset eonsultandum de rebus suturis,nec deliberandumquare necesset consilium,nee libertasmam deliberatio, & eonti illatio, solum est de rebus contingentibus quae possunt este, & non esse : de his enim quae necessario sutura sunt,ut de ortu solis crastino,nullus unquam sanae mentis consultandum esse dixit.Tollere autem contingentiam,consilium,deliberationem,imo,& libertatem nostram,absurdum est: crgo non est dicendum propositiones sing lares de suturo contingenti esse determinate veras, aut determi-aatὸ falsas. Explicat tandem duplicem distinctionem necessitatis rerum, O& enunciationum. Prima talis est: Luadam res sunt neesaria ex
propria natura,vi coetu . alia verὸ , n n nisi ex conditione temporis, Tuo mens rantur : cum tame ex propria natura contingentes sint:
524쪽
ut Petrum ambulare,dum ambulat, necessarium est, non ex Pr pria natura,sed ex conditione temporis, quo mensuratur ambulatio eius: & hoc modo verum esse uniuersaliter ait,quod omnis res quando est, necessario sit & omnis propositio pro tempore, quo vera est, necessario,est vera,sed necessitatem primam simpliciter esse talem a stirmat: secundam vero,non nisi secundum quid: hoe est ab extrinseco , di ex suppositione temporis , in quo res est, vel in quo propositio vera est. Secunda est distinctio necessari j: aeua msunt necessaria abs Iule, id est,sine comparatione ad aliud: ut hominem esse anymes. Alia non nisi ex comparatie, adsuum oppositum : ita , Ut quod per se sumptum eontingens est , sumptum cum suo opposito si necessarium : ut contingens est haec, Petrus ambulabit, at si sumatur cum sua opposita , necessarium facit totum disiunctum , ut, Petrus ambulabit, aut non ambiit abit. Et hunc etiam modum necessitatis extrinsecum esse ait ,& seeundum quid talem : cum tamen primus simpliciter sit talis,& ab intrinseco. Et hunc modum necessitatis , atque etiam secundum, primae distinistionis, repcriri docet in enunciationibus singularibus contangentibus de praesenti praeterito , & fururo: nam dum Petrus ambulat, necessarium cst ex suppositione, ambulare : & etiam quod ambulauerit, supposito, quod ambulauit:& etiam est necessaria haec de futuro, Petrus ambulabit,ex suppositione, quod ambulabit. Necessarium quoque est disiunctum hoc Petrus ambulabit,vel non ambulabit: sed cum utraque hac necessitate totius disiuncti, & ctiam cuiusl-bet partis per se sumptae , ex suppositione temporis verum est, quamliber per se sumptam esse contingentem, &έndeterininato
An singulares enuntiationes defuturo eontingenti, habeant veritatem, aut falsitatem determinatam.
DE solis singularibus , & contingentibus procedit quaestio:
nam propositiones necessariae, atque etiam ex materia remota constantes, necessario verae sunt, vel necessario falsae : siue sint uniuersales , siue singulares : & ideo determinata est earum veritas , aut falsitas: determinate etiam verae lunt contingentes de subiecto uniuersiali, aut determinate salsae e ut omnis homo ambulabit: nullus homo ambulabit: &, homo ambulabit: homo non ambulabit. Quia licet effectus futurus, atque contingens, in singulari possit elle , & non elle ; uniuersaliter tamen verum est, quod causa contingens determinabitur ad operandum . imo necessaria est determinatio eius in singulari vago, licet sit omnino
525쪽
sio In Γλ de Interstretatione,
contingens in quolibet singulari determinato. Necessitate quidem morali: qu: a motaliter loquendo, hoc est , more humano, vel ut res humanae solent euenire,necesse est, homines ambulare:& ideo cieter nate vera haec, homo ambulabit :& aliquis homo ambulabit: & determinate falsa, omnis homo ambulabit: nullus homo ambulabit. In hoc enim sensu accipitur illud Christi apud Matthaeum et Nee sse est, υt veniant sanci . Certum quoque est, singulares propositiones contingentes de praesenti, & praeterito, esse determinate veras, vel fallas : imo neceti trias , non quidem ab intrinseco, vel simpliciter , sed ab extrinseco , & ex suppositione temporis r ut iam fuit a nobis expositum. Solum ergo de singularibus de futuro contingenti quaestio esse pc test: An determinatam habeant veritatem , vel indeterminatam: quia determinatio cadiae suturae, a qua pendet veritas carum , quamdiu futura enunciatur, indeterminata est:& ideo non videtur posse tribuere veritatem determinatam eisdem propositionibus.
Ideo prima opinio asserit: Nullam pro Uin habere veritatem, aut falsitatem tales propositiones, sed neutras esse: hoc est,nec veras, nec falsas. Ita Antonius Cordubensis, lib. I. sui Quaestionaru . q. S. dub. 2. Probatur: quia veritas, vel falsitas enunciationis Id-mitur per conformitatem , aut difformitatem, ad rem significatam: sed res significata per liqnc enunciationem : PetruS peccabit , non est in rerum natura, quamdiu enunciatur futura : ergo enunciatio ipsa non est ei conformis, nec deformis: quare non erit vera,neque falsa, sed neutra,& certe si vera , aut falsa concedatur sequitur simul esse veram, & falsam, quod repugnat. Probatur consequentia: quia cum res significata indifferens si adessendum , & non essendum; & non magis ad unum , quam ad alterum determinata , non est maior ratio, ob quam enuntiatio sit vera; potius quam falsa: quare vel neutrum habebit, vel utrum
que: & hoc est impossibilo e ergo illud necessarium , quod est eDie neutram.
Secunda opinio: Aliquam veritatem tribuit his enunciationibu , non quidem determinatam, sed confusam , aut indeterminatam: ita ut totum disiunctum ex utraque contradictoria compositum, sit determinate verum , ac necessarium , ut Petrus disputabit, vel
non disputabit: sed utraque earum per se sumpta inde terminate, vera sit aut falsa, quod est dicere indisserentem esse ad veritatem , aut falsitatem : & ideo non esse astu veram , nec actu sal sam, sed quasi in potentia, nondum determinata. Ita Alber. Mog.
I. Itb.de interpretatione,iract. de oppositione, cap. . . Catherinus in Opusde veritate enunciationum , Lovanien.& TBlet. cap.prae
senti. Et haec videtur expressa sententia Aristotelis, qui eam pCO-bauit hac ratione : Suo riterminate vertim est,necessarium extiti-
526쪽
ma ν r ergo si enunciatio singularis de futuro contingenti, deter minate vera est. erit necessaria. Ex quo sequitur , futura omnia necessario euenire. Probatur consequentia quia si haec est necessario veta, Pettus disputabit,disputatio Petri, a qua sumit suam verit tem, erit necessiario futura & non contingeris: quare nulla reli quetur libertas, nec locum habebit. consilium, aut deliberatio: quinde rebus necessario fututis non deliberamus: nec licuntur esse in nostra potestate necellaria, sed contingentia solum , quae possunt euenire,& non euenire: sie,vel a Ilo modo fieri. Probatur secundo : Nam ab eo quod res est, vel non est , enun- elatio dicitur vera, vel falsa r sed res significata per enunciationem singularem de saluto contingenti, ita est determinata; ut quamdiu sutura est,& ut talis enunciatur , nullam determireationem habeati ergo nec propositio de futuro eam enuncians determinatam habebit veritatem: sed in determinata, atque indifferens semper erit ad veritatem & falsitatem.
Tertia opimo, tenet , Tales enunriationes habere determinatam veritarem, aut falsitatemsed Pontιngentem : Et haec est vera,& valde conformis fidei Catholicae, quam tenet scotus in I. d. 3.quae. I g. ad argumenta principalia .D. Bona.d. 38 art. 3 q. I aa i. Richar. arr. I. quaest. .ad I.Greg. q. I .art. L. Ocham. quatit. i. ad pi incipale,
Gabriel quaest. I .art. I. uotab. 7. Mars quae . 4o ad s. Holcoth in 1. quae .art. 7. Solus in cap. 9. Epistolae ad Rom. p. s. Pater Franciscus Suatius opusc.de absoluta scientia futurorum contingentium, cap. h. num .6. P. Gabriel Va Equeit,tomo I. primae partis,disp. 67. cap. 3.& iam fere omnes moderni nostri temporis. Sed ut eam simul explicemus , & probemus , notandum est. Suidsit determinata veritas: nam ex hoc constabit 3 an tribue da sit singularibus enunciationibus de futuro contingenti. De terminata autem veritas, duo habere debet. Primum ; Luod si distin iis non confusa: sicut confusa est ea, quae reperitur in propositionibus aequi uocis; ut in hac; Canis mouetur : in qua non ve istificatur praedicatum de aliquo subiecto distiniste ; sed confusa, &quasi suspensa manet veritas eius. Secundo requiritur; Quod Aeaei lis : quae in ordine ad actuale significatiim accipiatur, nam si solum sit in potentia indifferenti, suspensa dicetur e nunciatio a vetitate. Actuale autem significatum enunciationis, illud dicit uti quod actu est in rerum natura , tempore significato per copulam eius: ita ut si enunciatio sit de praesenti;actualem habeat veritatem, ne determinatam; si res significata existat tempore praesenti: & list de praeterito; determinate vera erit; si eius significatum aliquando fuit in rerum natura. Si vero sit enunciatio de futuro erit determinate vera; si eius significatum aliquando futurum sit in rerum natura: ut liac enuaeiatio ; Sol orietur eras, determinate vera est hodie c
527쪽
ia In lib. t. de Interpretatione,
hodie:quia significatum eius crastina die erit id rerum natura. Secundo notandum est, Propositionem de futuro ; sicut de praeterito, plicem esse: Unam , quae determinat aliquod tempus: ut haec; Petrus disputabit cras. Aliam, quae nullum determinat sed totum tempus futurum , quasi indefinite significat: ut Petrus disputabit. Et ut determinate vera sit pricyr; necesse est disputationem Petri futuram esse die crastino: vi autem posterior, sussicit, quod aliquo tempore habitura sit esse actuale in rerum natura: ita ut verum si tunc de praesenti enunciare Petrus disputat. His suppositis: Probatur iam nostra sententia ; Quod propositiones singulares de futuro contingenti, sint determinate verae, aut falsae: Ex fide Catholica quae docet Deum ab aeterno euiden-
ter cognouisse veritatem earum: ex quo sequitum, eam habui fleab aeterno. Probatur consequentia: quia Deus non cognoscit futura esse ; nisi quae vere futura sunt. Gratia exempli : Deus ab aeterno cognouit hanc singularem, de futuro contingenti, veram
esse, Antichristus est peccaturus: ergo cognouit, quod aliquando erit vera de praesenti : sed propositio, quae aliquando est vera
de praesen vi, semper fuit vera de futuro, & determinate vera, cum aliquando sit de praesenti determinate vera ; ergo cognouit Deus ab aeterno, determinatam veritatem .eius de futuro : quod non potest esse, nisi e m habuerit. Alioqui cognouisset Deus tanquam futurum ud,quod futurum non est. Probatur etiam ratione. Primo: Quia, si Petrus hodie disputat, determinate verum erit,de praesenti enunciare , Petrus disputat: ergo etiam fuit determinate verum , heri enunciare de futuro; Petrus disputabit. Probatur euidenter consequentiar quia veritas enunciationis de futuro, mensuratur per significatum eius:& determinata veritas, per determinationem eiusdem significati . sed disputatio praesens, habet nunc esse determinatum de praesenti : ergo habuit heri esse determinatum de futuro : & ideo en unciatio de futuro: quae illud enunciabat, determinatam veritatem habuit ; quam sicut heri habuit certum est ante mille annos habuisse. Secundo ; Determinata veritas enunciationis, sumitur ex significatot eius determinato : sed significatum huius enunciatio- . Dis ; Petrus disputabit, habebit aliquando esse determinatum depraesenti:ergo habet modo esse determinatum de futuro : & ideo propositio,quae illud de futuro cnunciat, erit determinate vera, cum eius significatum , sit determinate suturum. Probatur minor : quia disputatio Petri aliquando habebit esse actuale , atque distinctum extra causas. ' . Probatur tandem: Quia si propositiones istae non habent determinatam veritatem : ergo nullo modo sint verae, aut saliae,
528쪽
nec erunt aliquando. hoc est, nec actu,nec potentia , quod est absurdum. Probatur consequentia: quia frustra est potentia,quae nec reducitur, nec reduci potest ad actum: sed illae enunciationes,nunquam erunt de futuro verae: imo nec esse poterunt, si modo non .sunt determinate verae quia cum enectus prauiens fuerit, iam non sunt verae de futuro, sed de praesenti : ergo non habet veritatem de futuro,determinatam actu, nec potentia: quod est nullo prorsus modo esse veras de futuro.
Ad arg. primae opinionis; Distinguenda est minor , quod significaeum propositionis singularis de futuro contingenti, non sit in rerum natura: quia licet non siit in differentia temporis prinsentis,est tamen indifferentia temporis futuri,significata per copulam , in qua habebit esse determinatum, & actuale , & in hoc susticit, ut determinate sit vera enunciatio , de futuro : sicut, nec modo est in rerum natura significatum propositionis de praeterito sed quia in propria differentia temporis, habuit esse astitate, ac
determinatum , iussicit,ut enunciatio de praeterito, sit determinate vera. Aliud vero,quod insertur, simul esse veram , & falsam , si determinate vera concedatur: negandum est : quia ideo est determinate vera , quia significatum cius habebit esse determinatum, tempore significato per copulam: quod licet possit non esse, cum sit contingens:erit tamen,& ideo propositio erit vera, non autem falsa:quia licet possit non esse . non est tamen verum,quod non sic habiturum esse in propria differentia temporis. itaque cum emi
elatur futurum,Sc non solum possibile , non satis est , quod possit non esse; ut falsa sit propositio : sed requiritur ; ut omnino non sit futurum quod patet cise falsum:& ideo male infertur,propositionem simul esse, veram,& fallam. Pro solutione argum . secundae opinionis , notandum est , 'sectum futurum duplicem esse , Necesserium, ct contingentem. Necessario futurus est ille qui non potest non esse futurus:quia per causam necessariam futurus cst; ut ortus solis crastinus necessario futurus est: quia per caussam necessariam , ac determ natam ad visnum. Contingenter vero futurus esse dicitur ille, qui tepore qui . dem futuro habiturus est esse , non minus quam refrechus necessa- rius, contingenter tamen: ita ut possit non esse futurus : quia per
causam sit liberam, aut contingentem: quae sic eum producit indifferentia temporis futuri:vt possit illum non producere: sic se ad operandum determinabit: ut possit se non determinare. Acum veritas, aut falsitas enunciationis mensuretur per rem significatam,duplex est etiam enunciati ' futuro: una Necessaria: ut Sol orietur cras. & alia Contingens ; ut Petrus disputabit : & quidem utraque determinate vera , aut falsa: sed illa prior necessarao
quia ita est vera, ut possit esse falsa: haec vero Posterior contin-
529쪽
li In bb. t. de Interpretatione,
senter: quia ita est vera , ut possit esse falsa. Vnde sequitur: hane
non eme bonam consequentiarm Haec enunciatio, Petrus disputa tabit,est determanate vera: ergo necessaria; vel necestario vera: naita est determinate vera; ut contingens, α contingenter sit vera:
quia sic est vera ut pollit esse falsa: sicut effectus per eam significatus,sic est determinate futurus; ut pomit non else futurus. Ex hac doctrina soluitur argum. Ari Cuius negandum est antecedens : quia non omne,quod futurum est, habebit esse per ca 1am nece ilariam;siquidem habebunt plura per contingentem : &ideo nec sunt necessaria,nec necessario sutura , sed contingentia, ae contingenter futura:& ex consequenti enunciationes,per quas significantur, licet sint derer minate verae, non tamen necessariae, sed contingentes:quia sic sunt verse,ut possint esse falsae. Pro solutione alterius , Aliud est notandum : in quo consistit deceptio huius opinionis: Nempe, caulam liberum, vel contιngentem indet minatam esse,atque indisserentem : quia potest se determinare,& potest se nodeterminare. Certu tamen est,quod determinabit se:vel non se determinabit:& ideo,certum est etiam effectum eius futurum esse; vel no esse futurui& ii futurus est,potuisse non esse futurum,& si futurus no est,potuisse etiam esse futurum. Gratia exempli: Voluntas Petri semper est indeterminata ,&Indifferens, ad disputandum , vel non disputandum, quousque sedeterminet erast no die,tali hora ad disputandum : & tunc cessabit inclifferentia eius. Quare disputaseo,determinata erit tali hora diei crastini. ita tamen ut potuerit non esse: led sicut verum erit tunc de prae lenti,esse determinatam contingenter & potuisse non habere este determinatum illa eadem hora : quia pollet eausa libera se non determinare : ira verum est hodie, quod habitura sic
cras esse determinatum,contingenter tamemquia Verum est, potuisse non esse:& ideo est verum, quod disputatio habitura sit essedererminatum. En unciatio igitur futura ; Petrus disputabit die
crastino, tali hora non comparatur ad voluntatem eius ; ut indeterminatam : sed ut se determinantem tali hora ad disputandum: nec significat disputationem : ut in potentia ; vel ut in potestate voluntatis nondum determinatae: sed;ut determinatum, & habentem esse actualem On praesens, sed futurum crastino die; tali hora:& ex hoc determinatam habet veritatem , non minus quam pro
positio de praesenti, eodem tempore, quo fit disputatio prolata: Petrus disputat. Quia sicut tunc habet disputatio esse determitude pMsentit,Ita nuc habet eme determinatu de futuro. Et in hoc consistit deceptio secundae olfinionis: quia putat propositionem
de futuro,comparari ad causamrvr indeterminatam tantum: cum tamen non comparetur ad eam r ut nunc indeterminatam et clicet
vere nunc indete minata sit0 sed ad eandem 3 t st determinante
530쪽
tempore futuro,per copulam significato ex quo determinata habet veritatem enunciatio, licet contingentem: quia comparatur ad causam ; ut se determinantem in futuro , contingenter tamen: iuxta propriam naturam:& ideo poteutem te non determinare.
Ad formam igitur arg. Distinguenda est minor , quod res significata per enunciationem de futuro quamdiu enunciatur futura, nullam habeat determinationem . nam licet nullam habeat determinationem praesentem, habet tamen determinationem fi turam,quam signincat :&contingentem quidem , cum sic futura sit disputatio determinata: ut pollit non esse : hoc enim non tollit futuram eius determinationem . sed ostendit elle contingentem:& ideo non tollit determinatam veritatem enunciationis de futuro,sed ostendit determinatam eius veritatem, non eile necessariam,sed contingentem.
Sed quid dicendum ad Arist.qui videtur sentire, tales enuntaationes non esse determinate veras. Respondeo, pi ures adhiberi solutiones a pluribus,uuae quidem non videntur ad mentem eius esse. Et ideo eas non refero. Alij vero quibus pr aedictae solutiones non satisfaciunt,aiierunt ita senii se Ari l. quod tales enunciationes non habeant determinatam υeritatem: sed erratie in hoc , aduersus fidem nostram,quae cum ponat a Deo euidenter cognosci ab aeterino,quasdam ei te veras,& alias fallas,necesse est concedere,determinate veras elie aut falsas:quia quod Deus cognoscit fututu esse,determinate futurum est, ij cet contingens. Quare non est audiendus 3n hac parte Arist. Ego vero credere non pollum Aristotelem erraile : quia certum eit cognouille eum libertatem nostrae voluntatis contingentiam aliarum eassarum: quae sunt duae radices totius cotingentiae futurorum effectuum,quos enunciationes singulares de futuro contingenti enunciant. Et cum cognouerit eosdem esiectus, habituros este determinationem actualem, licet contingentem , tempore futuro per copulam earum significato, impossibile est eundem non intellexi lle, quod tales enuntiati nes habeant determinatam veritatem licet contingentem. In eo igitur sense , determinatam veritatem eis denegauit: in quo eam concessit enuntiationibus materiae necessariae . & remotae:atque etiam eontingentibus de subiecto uniuersali: imo & firmgularibus de praesenti, & praeterito , atque etiam tori disiuncto, ex utraque contradictoria fingulari de futuro congami, quale eit hoc , Petrus disputabit, vel non disputabit His autem omnibus
concessit veritatem determinatam,si,mptam pro necessaria,quam negauit singularibus de futuro contingenti: non tamen eis denegauIt determinatam veritatem conciligentem.Itaque lenius eius