Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

L ib. I. de Priori,resolutione, Cap. 3.

xis affirmativa simpliciter ; ut contingit aliquem hominem esse al-hum : ergo contingit aliquod album esse hominem. Quae etiam regula non probatur ab Arist.quia manifesta est. Tertia: Vniuersalis negativa, non conuertitur 3 particularis verσmegativa conuertitu impliciter: εc in hoc differunt propoliciones de contingenti ; ab omnibus aliis. Hanc regulam probat alia ratione,nisi lita negatiuae de modo contingenti proprie sumpto aia filmatium habent figuram : quid autem hoc sit, itatim eaplica-

hitur.

Dubium primum circa conuersionem propositionum de necesse.

An vera sit secunda regula eouuersionis, iuersalis a maliva, particulam affirmativa,de necesse.

PRimo agendum est de conuersione propositionum de meesse; ut

ordinem Arist. sequamur. Deinde de conuersia propositionum de contingenti: & tandem dicemus , quid sentiendum sit, de pro

positionibus de possibili, &impossibili. Est ergo primum dubium:

Quia secundum hanc regulam; propositio uniuersalis affirmativa de necesse, conuertitur in particularςm, & particularis affirmatitia simpliciter: sed probatur vitumque falsum : quia in utraque conuersione datur antecedens verum,& consequens falsum et ergo utraque est mala conuersio. Probatur antecedens in his : Necesse est omnem grammaticum ess e hominem:ergo necesse est aliquem hominem,esie grammaticum: S rursus,Necesse est aliquem gramr imaticum este hominem: ergo necesse est aliquem hom nem esse rammaticum. Aliqui respondent has propossitiones modales, uobus modis iunci posse. Primo in sensu compositosta ut signifi- eatio modi,cadat supra totum illud concretum; ut compositum ex homine & grammatica: &sensus sit. Necesse est omne quod necenurio est grammaticum , esse hominem:& tunc antecedens est falsum,sicut,& coniequens: quare non probatur malam esse conuersionem. Si vero sumantur in sensu diuiso: ita ut modus non componat grammaticam cum homine, sed naturae suae relinquat: verbi gratia,ὐ talis sensus sit, Omnem grammaticum, non posse non es. hὀminem non possunt conuerti iuxta traditas regulas: quas solum in sensu composito intellexit Arist. Haec ialutio non placuit Villalpandeo in Commentariis huius capitis: quia vere diminuta est. Nam cum in utrogue sensu, possit sumi modus, & melius atque frequentius sumaur in sensu diuiso ; ut per se est manifestum, satis diminutus esset Aristot. si regulas conuersonis non assignaret auxia communem, & magis proprium sensum propostionum.Pr pterea respondet ipse:Veram esse eandem regulam,etiam in exem

542쪽

pJo allato, si seruetur idem sensus utriusque propositionis. duodin conuersione uniuersalis negatiuae probat i Videlicet: Necesse est nullum grammaticum esse homine ergo necesse est nullum hominem esse grammaticum ; nam utraque in eodem sensu accepta,

est falsa. Sed haec solutio mimis satisfacit, quam prima: nam regula non

habet dissicultatem in conuersione uniuersalis negativae, ted in s lis assii matiuis: quae etiam si in eodem sensia accipiantur, necesse est dari aliquando in earum conuersione , antecedens verum , α consequens falsum. Vt exemplum datum probat euidenter. Ideo respondemus e Propolitiones de modo Necesse, uniuersa liter loquendo accipiendas esse, supposita exvientia extremorum: ut in eis vera esse possit regula conuersionis tradita ab Aristoc. Vt in exempli argumento, supposito, quod homines, & grammatica sint in rerum natura; tunc verum est antecedens e Necesse est omnem grammaticum este hominem: quia sensus est, existente homine , & grammatica, necesse est omnem grammaticam esse in homine. Et etiam verum est consequens; Necesse est aliquem ho minem esse grammaticum: quia sensus est, homine,&grammati ea existentibus in rerum natura, necesse est aliquem hominem esse grammaticum: quamuis non supposita existemia extremorum,

sed absolute accepta sine tali suppositione, falsa esset propositio.

Dubium secundum.

An bene probauerit Aristoteles regulas conuersionis propositionum de necesse. VI detur non bene id probasse, propter hoc arg.quia non bene

probatur res aliqua per medium minus notum,quam ipsa sit: sed Aristote i. piobauit regulas conuertendi propositiones ae ne cesse , per conuersionem particularis de eontingenti, de qua nihil adhuc dixerat: ergo minus bene id probauit. Minor patet ex litera Aristotelis. Respondetur, quod si bene intelligatur ratio Aristotelis, non utitur conuerfione propositionis de modo contingenti, sed propositionis de inesse : ex qua postea colligit, propositionem particularem de contingenti hoc modo: Si non conuertitur simpliciter uniuersalis negativa de necesse : ergo potest dari aniscedens verum, & consequens falsum : sit ergo verum hoc antecedens,Necesse est nullum hominem esse equum:& consequens falsum,Necesse est nullum equum esse hominem. Et si hoc conseques falsum est, bene sequitur ex eo, veram esse hane propositionem: Contingit aliquem equum esse hominem , quae est eius contradi

ctoria. Et quia contingens, sumptum non possibili, significar id, quod potest esse ex propositione particulari de contingenti, hoc

modo

543쪽

1, 8 Lib. . de Priori resolutione, p. h

modo sumpto, infert Aristotel. propositionem particularem de inis esse per illam regulam, Possibili posito in esse, nullum sequitur i conueniens hoc modo: Contingit aliquem equum esse hominem: ponatur ergo inesse : Quod aliquis equus sit homo:& tunc proposito hae de inesse, Aliquis equus est homo, conuertitur simpliciter in hane:ergo aliquis bomo est equus, per regulas conpertendi propositiones de inesse,iam traditas cap. praecedenti: ex qua colligit . hane modalem de contingenti pro possibili,Contingit aliquem hominem esse equum : quia ex propositione de ine ste euidenter colis Iigitnt propositio de possibili: sicut ex actu, colligitur bene potentia. Et haee vltima .est contradictoria illius antecedentis malae conuersionis, quod verum esse concedebatur : videlicet. Necesse est nullum hominem esse equum :& ideo colligit duas contradictorias simul esse veras , sine ulla conuersione propositionis de eonis tingenti, per solam conuelsionem propositionis de inesse,& per re. gulam contradictoriae oppositionis, traditam lib. L. de interpretatione quod si una est falsa, altera debet esse vera: & quod propositiones de necesse, habeant oppositionem cum propositionibus de contingenti,etiam sumpto pro possibili modo,quo explicatur.

Circa eonuerson propositionum de modo contingenti, Primum notabile.

DVobus modis docuit Aristotel. sumi eontingens. Primo , -- proprie. Secundo, Proprie. Improprie quidem pro possibilit; &ita sumpto, eisdem modis conuerti propositiones eius, ac conuertuntur propositiones de necesse & eisdem argumentis probandae sunt; atque etiam , ut regulae verae possint, intelligi debent propositiones, supposita existentia extremorum : ut dictum est in eisdem propositionibus de necesse. Et tandem in conuersione omnium modestum, intelligendum est, sollim agere Aristot de propositionibus de modo a firmato : sed variatis ex parte dicti, secundum quantitatem & qualitatem. Hoc est de uniuersalibus,& particularibus,assirmativis, Sc negati uis. i Secundum notabile.

CΙrca propositiones vero de contingenti. secundo modo sumpto,notandum est, Omnes propositiones eius egieere sensum eo-pulatiuum; ut haec propositio: Contingit hominem esse album, efiicit hune sensum, Possibile est hominem esse album, di hominem non esse album: sicque de reliquis cuius ratio euidens est, significatio ipsius modi: quae est rem posse esse,& posse non esse: de

Dropterea contingens hoc modo sumptum , vocatur ad utrumli-oet, quasi utrumque patrem possibilem significet. Vnde sequitur ex affirmativa inferri negativam , dc ex negativa, affirmativam. Beue

544쪽

In lib. I. de Priori resolutione,Cap.3. 129

Bene enim sequitur , Contingit hominem esse album e ergo contingit hominem non esse album: atque etiam , Contingit hominem non esse album: ergo contingit nominem esse album. Et ideo propositionibus de modo contingenti, opponuntur pioposui o-nes de modo necesse,&de modo impossibili : quia ex duobus potest prouenire quod aliquid non sit contingenS: nempe , cx eo, quod sit necessarium,& ex eo,quod sit impossibile: unde utraque haec est falsa, Contingit hominem esse animaliatque et lana, Ou- tingit hominem esse equuln. Prima, quia necessaria. Secunda quia impossibilis. Et ex hoc pzocedit, tam 'diuersum modum couuer-'sonis habere propositiones de contingenti, ab alias omnibus

aliorum modorum. Nam cum uniuersalis negativa aliorum modorum,conuertat ut simpliciter,de modo tamen contingenti,non conuertitur simpliciter. Et cum particularis negativa aliorum modorum, non conuertatur, si sit de modo contingenti, conuertitur simpliciter:& haec est sententia Aristotelis.

Tertium notabile.

SEd ut eam intelligamus,notandum est Tertio,quὁd ut aliqua

propositio conuertimur, necesse est,secundum omnia, quae includit conuerit: nam si secundum aliquid non conuertatur, non fiet conuersio secundum integrum scnsum eius: nec dicetur ipla conuerti, sed aliquid eius: quare talis conuersio, fiet secundum vocem tantum,& non secundum lentum, & veritatem: & ideo nomerit vera , sed apparens tantum. Ex quo praesupposito cet tissimo, non erit difficile intelligere ; verum elle utrumque assertum ab ristot. Primum quidem, quod uniuertatis negativa de contingenti , non conuertatur simpliciter. Exempli gratia : Contingit nullum hominem esse album: non isonuertitur in hanc, Contingit nullum album esse hominem: quia includit has duas propositiones .de possibili,Nullum hominem esse album, est possibile: &Postibile est omnem hominem elle album : sed haec secunda non

conuertitur si inficiter ; ut per se est manifestum: ergo nec uniuersalis negativa eam includens poterit simpliciter conuerti. Quod vero secunda regula , de conueisione particularis negatiuae vera sit, hoc modo probatur: Propositio particularis negatiua,propter significationem modi , inseri affirmativam: ut pio hauimus:ergo haec est bona consequentia, Contingit aliquem hominem non esse album: ergo contingit aliquem hominem este

album : ex qua sequitur per conuersionem simplicem iam traditam : ergo contingit aliquod 3lbum esse hominem : & ex hac sequitur etiam , propter significationem modi, negativa, nempe, Contingit aliquod album non esse homiuem , quae est conuervens negatiuae particularis in principio sumptae: ergo euidenter

545쪽

s In lib. . de Priori resolutione, se . 3.

Probatur ; conuertendam esse simpliciter. Sed ut haec regula vera sit, propositiones debent sumi supposita exiliendata extremorum:

ut in propositionibus de postibili, de necesse diximus ; alioqui dabitur antecedens verum 1, &consequens falsum: ut in hoc exemplo : Contingit hominem non esse ridentem : ergu contingit ridentem non esse hominem: atque etiam , Contingit hominem non esse grammaticum: ergo contingit grammaticum non esse hominem. Supposita autem exii tentia extremorum,nempe, risus, di hominis , aut Grammaticae, & hominis , sicut consequens est falsum,ita & antecedeas:uam homine, &Grammacica exiitentibus, non est contingens, quod Grammaticum sit homo : 1ed necessarium ex suppositione: nam si Glammatica est in rerum natu- .ra, non potest esse nisi in homine , seu non esse in homine et ergo necessc est eam in homine esse; quare falsum erit, quod contingat Grammaticum tale hominem. Sed aduersus hanc conuersionem particularis negatiuae, est I 8'. latis difficile. Nam ideo dictum est ab Aristot. particularem negativam de inesse non conueris simpliciter: quia datur antecedens verum consequens falsum : & hoc Ideo , quia fit argumentum a termino non distributo,ad terminum distributum; ex parte subiecti propolitionis conuertendae: ut patet in hac, Aliquod animal non est homo, ergo al1 quis homo non est animal. Animal enim non est dii imbutum m antecedente : dc tamen distribuitur in consequente,ratione negacionis supra illud cadentis : sed idem

defectus contingit 'in conuersione particularis negatiuae de contingenti : ergo falsum erit, quod conuertatur. Et haec regula erit eontraria illi ; quae negat particularem negativam de ineste conuerti. Probatur minor: quia dum sic procedimus, Contingit aliquem hominem non es le album: ergis contingit aliquod album non esse homi uom;homo , qui est subieetum in antecedente, non

distribuit ut , sed solum asticitur signo particulari : & tamen

distribuitur in consequente. ratione negationis cadentis supra illam ergo ex parte eius erit talis conuersio, argumenti a termino non dilti ibuto, ad terminum distributum sicut conuersio particularis negatiuae de melle: consequeiater,erit vitiosa, & nulla, sicut est illa. Respondetur ue m stinguendo minorem, quod in conuersione negatiuae de contingenti: fiat argumentum a non distributo ad destributum : quia diuerso modo ni, atque in propositione de inesse:uam in hac fit,ex parte totius, atque integri extremi, sed inmodali de contingenti, tantum ex parte extremi partialis, cum

tamen ex alia parte maneat extremum sine distributione,nam extremum propositionis modalis est dictum: cum propositio de modo contia ente negatiua,contineat etiam aifirmativam, duas - habet .

546쪽

In lib. p. de Priori resolutione,Cay.3. 1 3 ι

habet partes dictu ian eius: unam negatam, & alteram a firmatam. Et ideo unam dii tributam , & alteram line distributione. Gratia exempli,dum sic procedimus, in eodem exempli loco allato arg. Contingit aliquem hominem non euie albutia ergo contingit aliquod album , non esse hominem : hoc consequens ne atruum, continet etiam assiimatiuum , nempe. Contingit aliquod album

esse hominem: in quo patet hominem nos distribui . licem distribuatur in alia parte eiusdem dicti negati ua ex amrmativa autem, sequitur iterum alia pars negariua; nempe ; Contingit aliquod album non esse hominem: quae est conuertens eiulde in pariteularis negatiuae. Vnde seqvtur, non impedire conuersionem , nec vitiosam eam reddere argumentationem, a non distrabuto ad distributum, ex parte extremi partialis manentis sne distributione in alia parte amrmativa eiusdem.

Sed aduersus hane solutionem , est argum. adhuc dissicilius;

Quia ex eo seo uitur,uniuersalem negativam eiusdem modi contingentis, conuerti simpliciter; contra aliam regulam negantem conuersionem eius. Probatur id sequi, quia ex aeo tantum non

potest conuerti uniuersalis negativa simpli citer, quia thesudit

uniuersalem amrmativam , non conuertibilem simpliciter . sed uniuersalis assirmatiua , ex eo solum non potest conuerti simpliciter : quia talis conuersio erit argumentum a non distributo ad distributum,ex parte praedicati eius:quod cum non sit in ea distri-hutum distribuitur in conuertente; ut patet, dum sic procedimus: Contingit omnem hominem esse album : ergo contingit, Omne album e se hominem. Constat vero uniuersalem amrmariuamrsolum esse partem dicti uniuersalis negatiuae , eam includentis:& ideo solum esse extremum partiale eius: ergo si non reddit vitiosam conuersionem; quod in ea fiat argumentum , a non distributo ad distributum, ex parte extremi partialis: me dictum est in conuersione particularis negativae, nec igitur essicietur vitiosa conuersio uniuersalis negatiuae. Rei pondetur , Eme diuersam rationem in uniuersali negativa, includente uniuersalem amrmativam, ac in partieulari negat tua: nam in conuersione huius duo sunt:Ptimum,quod idem terminus,qui non est dii ributus in subiecto antecedentis ; non distribuitur in utraque parte consequentis; sed in altera tantum : in alia vero, siue distributo manet, cum sit particularis assirmativa. Secundum est ;quξd eadem pars assirmativa conuertitur simpliciter : & per talem conuersionem , colligitur euidenter ex ea particularis negat tua: quae est conuertens particularis negatiuae. in principio assumptae ad conuersionem : & ideo a .primo ad ultimum, sequitur euidenter particularem negativam conuerti.

In uniuersiai vero assismativa, luctusa in negasiua uniuersali,

547쪽

3 31 In liba.de Priori resiolutione, cap.3.

neutrum horum reperitur. Non primum : quia sic argumentum a non distributo ad distributum , dum eam conuertimus: ut terminus qui non distribuitur in antecedenti, semper in coti sequenti distribua r : hoc est, tam in conuertente assirmativa I Vt patet, cum sit uniuersalis quam in negatiua uniuersati, quam includit cuius omnes terminos patet esse di. ributos, Ideo omni ex parte est argumentatio a non distributo ad distributum : & plus infertur in consequenti ; quam contineatur in antecedenti. Sed nec xcperitur secundum : quia valuersalisa firmativa, inquam conuertitur , non includit propositionem conuertabilem , ex qua possit deduci conuertens uniuersalis negatiuat, sed solum uniuersalem negativam non conuertibilem, vel de qua disputatio est , an conuertatur: quare non postumus uti conuersione eius in eadem argumentatione , sicut possumus uti conuersione particularis amrmativae inclusae in alia particulari negatiua ; & ideo numqMm postumus colligere ex conuersione uniuersalis a malitiae,quam includit, uniuersalem negatiuam, quae fit conuertens alterius uniuersalis negativae : de cuius conuersione agitur. Ex his igitur duabus differentiis, tanquam a signo ei denti colligimus, propositionem particularem nefatiuam, continere virtualiter suam conuertentem : cum per euidentes consequentias ex ea deducatur: & ideo conuerti posse ; ut docuit Arist. Vniuersalem vero negatiuam, non continere suam conuertentem ullo niodo , cum ex ea non possit deduci : sed solum amrmativam uniuersalem, quae impedimento est ei, ne possit simpliciter conuelli,

Et si tandem dicatur, hine sequi, quod uniuersalis negativa saltem possit conuerti in partem : cum uniuersalis a firmativa, quam includit, & propter quam solam non potest conuerti, in Particularem conuertatur: quod tamen videtur esse conrra regu-Iam Arist. negantem ullo modo conuerti. Respondeo ; Necesiario concedenJum esse , quod uniuersalis negativa conuertatur in particulare quia id conuincit argumentum:quin hoc nunquam Aristot.negauit:quia nullum est fundamentum, propter quoa negari possit, sed solum negauit conuerti ; ut petit propria naturari oe est conuersione simplici; sicut conuertitur in aliis modis,atque in propositionibus de inesse, Et haec de conuersione propo-utionum de modo contingenti.

Notabile unicum. Cisea tanuarsionem propositionum de possibili is impossibili. VLtimo notandum est , eirea eonuersionem propositionum da II pusibili, oim usibisi, non esie loeutum Arist, expresse. Mm par

548쪽

In lib. A de Friori restitione, cap. .

in particulari de illis: quia eisdem modis conuertuntur,sectadum sensum,& aequi pollentiam:ac propositiones de necesse e licet aliquando diuersae appareant ab eis:praesertim propositiones de im- : possibili .Et de propositionibus de possibili,res est manifestaxum sint de contingenti improprie sumpto , de quibus supra diximus, eodem modo conuerti posse, ac propositiones de necesse. Sed de propositionibus de impossibili, intelligetur facile , si confideremus propositiones de impossibili amrmato,aequi pollere propositionibus de necesse ,habentibus oppositum dictum,ut haec propositio : Impossibile est aliquem hominem esse equum : aequi pollet huic , necesse est nullum hominem esse equum : quare sicut illa conuertenda est : &sic de caeteris de impossibili, amrmato modo. nam de his solis loquitur Arist. in his couersionibus diximus. Solum est repetendum in hac parte: quod intelligitur semper,

supposita existentia extremorum.

T E X. ARISTOTELIS. Determinatis Nero his. Dieamus iam per qua, o quando, is quomodo fiat omnis ollogismu ,δce.

Breuis expositio textus. xi TNtentum Aristot. cap. praesenti est, explicare naturam, se ra-ationem prima figura. Diuiditur autem in duas partes. In primas Explieat modos uniuersales, quibus syllogit mi fieri possunt: ex quibus alios omnes inutiles: qui videntur eis similes, reiicit. In secunda : Explicat ducis alios modos particulares utiles: & ex eis tanquam inutiles , omnes alios: qui in simili dispositione fieri pollunt,etiam rei icit. Modos uniuersales explicat his verbis: Quando tres termini sic se habent, ut postremi sit in toto medio , i, medius in toto primo.

sit, vel non sit, extremorum fieri syllogismum necesse est , &c. Permedium terminum intelligit eum, qui bis sumitur in ptiemissis.' Per postremum terminum e minorem extremitatem : & per primum , maiorem extremitatem. Senius ibitur verborum clus talis est: Quando tres termini, ita sunt dit positi: ut medium subiiciatur uniuersaliter maiori extremitati, in prima propositione : in secunda vero, minor extremitas subiiciatur uniuersaliter medici: assirmative quidem fit syllogismus in primo modo, qui vocatur, Barbara : quia constat tribus propositionibus a firmatiuis ,& est talis : Omne animal est substantia: omnis homo est animat: ergo omnis homo est subli antia. Negative vero, in secundo modo, qui vocatur Celarent: quia constat minori

549쪽

s 3 6 In M. r. ale Priori resolutione, Cay. .

affirmativa, & maiori, & conclusione negati uis: & ita constituitur. Nullum animal est lapis: omnis homo est animal : ergo nullus homo est lapis. Quomodocunque autem aliter disponantuς medium , & extremitates in propositionibus uniuersalibus ; modos inutiles, ae vitiosos emciunt: in quibus ram propositiones uniuersales assirmativae; quam negari , indifferenter sequuntur. vel, ut alij dicunt: dantur termini; in quibus omni,& etiam rermini; in quibus Nulli. & probatur vitiolas esse consequentias; V g. dari duas contradictorias simul veras. Itaque;ex dispositione uniuersali terminorum sollim duo producti modi utiles rcsultant , in quibus perfecti essiciuntur syllogismi. Quod probatur euidenter; quia in primo; dicitur de omni : hoc est praedicatum maioris quod uniuersaliter dicitur de subiecto in maiori,dicitur

necellario de aliquo contento, & sumpto sub eo in conclusione. In secundo vero, dicitur de nullo: nam praedicatum maioris negatur uniuersaliter de subiecto eiusdem :& ideo negatur etiam necessiario de subiecto minoris in conclusione. In secunda pari. cap. Explicat duos alios modos utiles eiusdem figurae, quos vocat particulares: quia altera praemissarum particularis est; & uniuersalis altera. Si ergo inquit utraque praemisia sit particularis, inutiles fiunt omnes modi: Si vero particulatis una,& uniuersalis altera: vel maior emuniuersalis: in qua maior extremitas dicitur uniuersaliter de medio:& minor particularis; in qua mediurn dicitur de minori extremitate, modo particulari: fit tertius modus periecti syllogismi; qui dicitur Ιων; quia constat maiori uniuersali assirmativa;& minori, & conclusione, par ticularibus etiam a firmativis. Et ians est modus is: Omne animal rationale, est risibile: Aliquis homo est animal rationale: ergo aliquis homo est risibilis. Si vero maior sit uniuersalis negat tua , In qua maior extremitas negetur uniuersaliter de me-d:o:& minor particularis assirmativa, in qua medium dicatur de minori extremitate, modo particulari :nt modus utilis quartus

primae fisurae, qui vocatur Ferior. & est talis : Nullum animal est Iapis: Aliquis homo est animali ergo aliquis homo non est lapis. Quod vero duo isti syllogismi per i echi sint: euidens est, ex duobus aliis prioribus : a qu. bus lolum d: Teriant ex parte minoris Propositionis: quae ita illis eli uniuer alis, N. in his particularis:&con sequetia ter conclusiones eorum sunt parriculares. Cum ergo particulares piopositiones eorum , contineantur rub uniuersalibus al: orum, si illi euidentes sunt de in eis dicitur de omni, & de nullo : idem proistis habebunt isti Caeteri vero modi.quibus disponi possant praemissae uniuersilis, & particularis : inutiles sunt:& in quibus dantur tetanim, in quibus omni, oc in quibus Nulli. Haec Arili.

550쪽

In hb. /.de Priori resolutione, Cay.4. yys

LVM sit figura, ct quotvlex; ν quid modus,explicamr. Figuras logismorum,nihil aliud est quam debita disso sitio trium

terminorum. hoc est, medit, & extremitatum: secundum debi- . tum modum prae ιcationis, issubiectionis. Dicitur autem per metaphoram,ex similitudine figurae geometricae: nam sicut haec resultat ex lineis terminatis per puncta, ita dispositis:eodem modo figurasyllogistica, ex propositionibus, quae sunt quasi lineae terminatae extremis punctis:hoc est,subiecto, & praedicato:quae vocantur termini propositionum,quia sunt extrema eius. Figura triplex es : quia tribus tantum modis disponi possunt media,& extremitates. Nam vel medium in prima est subiectum:& in secundo praedicatum: & vocatur prima figura propter tria. Primo: Quia medium in hac dispositione, non solum rationem habet medij, quod per id coniungantur extremitates : sed etiam 'proprium situm medio debitum et cum sit inter extremitates collocatum : ita ut sit subiectum unius , & praedicatum alterius. Secundo : Quia in hac figura,omne genus propositionis colligitur: nempe uniuersalis affirmativa uniuersalis negatiua: particularis offirmativa,& particularis negati . Tertio: Quia ex hac figura diri uantur aliae: nam vel medium est praedicatum utriusque prae-

mssae : & sic est seeunda figura: vel est subiectum utriusque,& se. est ertia. Cuius ratio satis congruens est: quia praedicatum est nobi ius subiecto: &ideo nobiliorem rationem, & locum habet me mi & nobilior ex conlequenti est dispositio ipsa: in qua sempe est praedicatum ea, in qua semper est subiectum: Sc propterealispositio illa, Secundam, haec vero figuram Tertiam merito coistituit.

Modor est debita di positio praemissarum, secundum debitam qua

litatem, O quantitatem, hoc est, secundum rationem uniuersalis,& particuaris:in qua consistit quantitas propositionis: & secundum affirriationem,& negationem,in quibus consistit qualitas. as mi prana figura, quatuor tantum enumerati sunt, nempe, duo uniueryales duo particulares. Quia his tantum quatuor modis, debeto modo disponi possunt praemissae : ut ex cis euideater inseratae conclusio: caeteri vero Omnes modi,inatiles sunt,ue. dietum est.

Dubium unicum. 3

An prater tres figuras enumeratas ab Arist addenda sit quarta ΡRἰma opinio tenet, Addendam esse quartam: quam tribuunt Galeno medicorum principi. Et probatur hoc assi. Figura ess

SEARCH

MENU NAVIGATION