Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

3 16 In lib. r. de Interpretatione,

est vera,alia neeessariὐ est falsa, in omnibus enunciationibus cuiuscunque materiae esse veram , exceptis singularibus de futuro contingenti, in quibus solis deficit : Quianeutra per se sumpta est determinate vera,id est,non est necessario vera , sed contingenter, verae sunt vel falsae:& ob id,non est de illis humana scientia: hane nihilominus veritatem contingentem , determinatam habent propter determinationem contingentem effectus tempore futuro , per copulam earum significato. Quod autem iste fuerit sen, sus eius:ex duobus ostendo. Primo ex argumentis, quibus id probauit: in quibus arguit a

determinata veritate , ad necessariam. Et ex detorminata verita te harum enunciationum, infert, tolli consilium, & deliberationnem : esset autem friuolum argumentum , nisi determinationem veritatis pro necessitate acciperet.

Secundo, ex his verbis , quibus aperte eundem sensum significauit: Sed is in contradiatione eadem ratio est, esse quidem , vel non esse omne,necesse est, is futurum esse vel non. Non tamen diuide

tem dicere alterum necessarium. Dico autem, ut necesse est: Futurum esse bellum nauale cras,vel non futuru esse,non tamen cras

fieri bellum nauale necesse est, neque non fieri: fieri tamen vel non fieri necesse est. Et in hoc sensu explicant Aristot. Rich. in odistinctione 38.arti. I.quaest. s.ad i.& Maior ibidem,quaest. I. Breve dubium, an essectus contingens quando esset necessariusq

vel adhuc contingens.

Non parum iunabit, ad melius intelligendum praecedentem

quaestionem determinatio huius dubii, ex qua etiam explicabitur uniuersalis illa propositio Aristotelis , frequenter in hae materia repetita nempe, omne quod est, quando es, necesse es, esse. Quae si vera sit sequitur ex ea, futurum contingens, dum iam est in reru narura,non esse contingens, sed necessarium. Quod etiam sic probo , nam causa libera priusquam se determinet ad operandum, indeterminata, & contingens est, sed dum de praesenti operatur, cessat iam indςterminatio:ergo cessat contingentia eius: &ex consequenti cessabit contingentia essectus,& erit necessarius. Dubium hoc hae distinctions soluendum est: Nocessarium dupliciter sumitur. Primo , Ex propria natura , & hoc dicitur necesilarium simpliciter I ut ortus solist quia ita est; ut non possit non esse,propter necessitatem suae eausae.Secundo, dicitur aliquid nocessarium,non ex propria natura,sed Ab extrinseco: ut ex determinatione temporis in quo pruducitur extra causas ; licet a causa

contingente fiat. Quo supposito dicimus, Esse tum contingentem dura; iam est Gue esse contingentem simpliciter: sed nocessarium δε- iam ab extrinsecρπx determinatione ςemoris. Proba

532쪽

Cap. 6. quast. Pnica. yr 7Probatur primum : Quia causa libera, liberὸ se determinat

ad operandum : ergo ita se determinat; ut possit se non deter nare:& consequenter ita operatur; ut posui non operari: quare dum operatur, taon necessario; sed libere, & contingenter operatur :& ideo operatio ipsa, aut effectus etiam dum fit, vel praesens est; contingenter procedit a sua causa ; & contingens este habet simpliciter. Probatur secundum , quod sit necessarium ex

suppositione: quia supposito quod iam habet esse , non potest non esse : alioqui simul posset esse , & non esse : quod repugnat. Et in hoe sensu intelligitur propositio Arist. Omne quod est. quando est, necesse est esse : quasi dicat ex suppositione temporis,

in quo praesens est, non potest non este: & hoc tantum probat argumentum factum : quia licet per determinationem cause liberae ad operandum , cesset indeterminatio , atque indifferentia eius. libere tamen cessat :& ideo liber semper est effectus, atqi contingens ex propria natura, etiam tum , quando praesens est. litat ex suppositione ptiesctialitatis sit necessarius; ab extrinseco,& ex suppositione. In seeundo libro huius operis; solum agit Aristoteles,de enun- elationibus modalibus:&oppositione earum : de quibus copiosdin summulis disseritur:& cum ex hoc libro desumpta sint; quae a summulistis repetuntur, & inculcantur, non iudicamus necessari uin,ea nunc repetere, nec capita huius libri exponere:cum iam sit tota eorum doctrina ab adolescentibus satis intesiecta: sed ad libros de Priori resolutione procedendum eise.

Finis huim operis.

COMMENTARII I NLIB. ARISTO T. DE PRIOR Ianalysi, seu Resolutione.

PROOEMIUM HUIUS OPERIS.

Pus hoc initium est tertiae partis Dialecticae , in quo Arist. incipit agere de tertia operatione intellectus:ad quam pertinet syllogismus. Inscribitur aute de priori resolutione :&Resolutio Logica , sue intellectualis,dς qua intelligitur inscriptio, non est distblutio syllogismi: sicut

533쪽

318 Lib. - Priori resilui one,'rooemium.

quasi examinacio partium, ex quibus syllogismus, qui est Instrumentum Dialecticae , constare debet. Finis quoque resolutionis est, persectio eiusdem syllogismi: quae nota debet essse,

ex modo ipso resolutionis, aut examinationis eum componente;

ut vim habere possit ad inueniendam , ac probandam veritatem: ut copiosius explicabimus in prooemio librorum de posteriori telolusione. De insicriptione hurm operis.

SEd cur de priori resolutione inscribantur, non satis constat, complures quippe dicunt: ideo de priori dici hos libros, sequentes vero de posteriori resolutione: quia in his agitur deforma syllogismi: in sequentibus de materia. Hare tamen ratio insufficiens est : quia licet verum sit, in his libris agi de syllo- eisino , secundum formam : falsum tamen, quod in sequentius solum agatur de eodem , seeundum materiam e quia si verum hoc esset . demonstratio non distingueretur a lyllogismo incommuni: nec e syllogismo topico, & sophistico: nisi per materiam : quod est aperte falsum : nam ex eo sequeretur: nec demonstrationem esse speciem syllogismi, nee distingui specie asyllogismis Dialecticis, & sophisticis. Probatur euidenter consequentia: quia a materia non sumitur ditarentia essentialis constituens speciem, & distinguens eam ab aliis, sed a forma. Propterea dicendum est : hos libros appellari de resolutione

priori: sequentes vero de resolutione posteriori:quia in his agitur de forma syllogismi communi atque generica: quae sumitur ex dispositione eius in figula, & niodo:& quam constat communem esse omnibus syllogismis. In lib. vero sequentibus, agitur deforma peciali: nempe , de modo concludenὸi necessario unam veritatem de altera: per quem constitui dur demonstratio in spe ei e syllogismi,& distinguitur ab aliis: ut etiam explicatur eopio fit is in prooemio operis sequentis. Forma autem communis,atq; genera ca, prior est , & notior nobis: ideo de priori resolutione merito inscribuntur libri isti. uodnam sit obiectum huius operis.

PRima opinio asserit: Demonstrationem osse subiectum: quia ex aliis, & sequentibus lib. unum opus efficitur : cuius scopus est demonstratio : tamquam finis,in quem proximὸ ordinatur. Vnde Arist ca. I. huius lib. proponens intentum huius operis asserit esse, de Demonstratione-disciplina demonstrativa disputare. Secunda opinio: Opus hoc a si quenti distingui:& ideo negat de- monitiationem esse obiectiim: sed neque asserit syllogismum esse adaequatu obiectum; verum argumentationem in cmmuni:quia Arist.

534쪽

Lib. 3 e Priori resolutione, Capta. s I9

htist .non de solo sellogismo agit,sed etiam de aliis argumentationibus: ut de inductione,enthymemate, & exemplo : quare aliquid his commune,debet esse obiectum huius operis. Nolita tamen sententia, & magis communis inter expositores huius loci est: suppolita distinctione huius operis, a tequenti: necessario admittenda: cum diuersa sint ea de quibus in utroque agitur : Solum filogismum in eommuni esse adapsatum obiec8umerus. Quia vel nihil de caeteris argumentationibus agit in ea Arist. vel si agit aliquid: solum , ut deseruire possunt syllogismo. Idipsum ratione probatur: Quia adaequatum obiectum scientiae alicuius est . cuius partes ex professo explicat scientia,cuius definitionem tradit, cuius passiones probat:sed in hoc opere traduntur partes syllogismi, assignatur definitio eius, & passiones probantur, ut in I. Sc 1. lib.est manifestum . ergo syllogismus est obiectum huius partis adaequatum. Quod vero Aristo. dicitipropositum sibi esse,agere de demonstratione: solum prabaciquod libri sequentes , quasi finis sint, in quem ordinatur opus hoc: de quo fine pater, non agi in hoc opere: & ideo neque ad eius obiectum

pertinet. Diuisio totius operis.

4 FN duos libros,aut partes diuiditur opus hoc.In quorum primo I. de si lissimo. partibus eius agit Arist. In secundo de eius pro- .prietatibus, seu passionibus: quas potestates seu potentias,& impotentias vocat Aristoteles. Primus autem hic liber, diuiditur in tres partes.in prima quae procem ij rationem habet,proponit Aristot. materiam totius opetis syllogismumque.& partes eius quς sunt propositio,& terminus)definit In secumda agit de conuersionibus propositionum. In tertia de figuris,& modis syllogismorum: & de his, quae ad easdem figuras pertinent,

TE X. . ARISTOTELIS.. Primum dicere eirea quid, is cuius sit eonsideratio; quoniam

circa demonstrationem. Breuis expositis textus.' Aput hoc quasi prooemium est totius operis: in quo Arist. uintendit proponere finem eius in quem Ordinetur, atq; etiam,de quibus in eo acturus est. Diuiditur in duas parteS.In quaru prima proposito fine, proponit ea de qui b. agedu et mepe,prop sitio m ter nun syllogistrum persectum, imperfectum:&. si

535쪽

s, o L b. ae Priori resolutisne,cap. r.

gula haee definit:ae item diuidit,quae multiplicia sunt:nempe, pro positionem & syllogismum. OFinem huius operis, asserit esse demonstrationem:quae eum sit potissimum instrumentum Dialecticae: ad illam ordinantur omnia: remote quidem simplicia ; proxime vero propositiones , & forma syllogistica:de qua in hoc opere agendum est. Forma haec , eo fere modo: quo genus,ordinatur ad constituendam potissimam eius speciem. Definit ergo primo propositionei quia notior nobis erat,cum de eu iam egerit in lib. de interpretatione, & definitio eius talis est: Propositio est orati' Urmativa, vel negatiua,uli cuius de aliquo. In qua pro genere ponitur oratio: quae secundum te nihil affirmat,

aut negat. Contrahitur autem, per affirmationem,& negationem,

tanquam per differentias essentiales: ut I. lib. de Interpretatione

diximus : N per has definitur potius:quam per verum, vel falsum: quia in ordine ad syllogismum ; ad quem proxime ordinatur: nihil refert; quod vera sit , vel falsa: cum forma syllogistiea, tam in falsis quam in veris propositionibus consistere poisit: sed necesse est, assirmativam esse, aut negatiuam, ut syllogismo de

Diuidit eandem propositionem,duplici diuisione. Prima est, in

Vniuersalem, Particularem & Indefinitam. Vniuersalis, illa est,euius subiectum pro omnibus inferioribus sub se contentis, distribuitura ut omnis homo est animal. Particularis, cuius subiectum assicitur signo particulari: ut aliquis homo est animal. Indefinita; cuius subiectum est terminus communis, nullo signo effectus, ut homo est animal. De propositione singulari non facit mentionem et quia non pertinet per se ad artem, vel scientiam, nee ad formam syllo gisticam.

Seeunda diuisio propositionis est, in Dialectieam; θ Demonstrativam.Dialectica, est probabilis,ex qua efficitur probabilis syllogitans:sed quae formam habet interrogationis, in eo qui interrogat : in eo vero, qui syllogismum constituit, solum est simplex propositio probabilis: ut si dicas; Putasne, animal rationale, est definitio hominis modum habet interrogationis. Si vero interrogationem auferas , habet modum simplicis propositionis; ex qua sit syllogismus. Alia est propositio Demonstrativa; quae vera debet esse, ac necessaria: & ex utraque potest fieri syllogismus: & ideo propositio syllogistica, utrique communis est. infinit deinde terminum , tali definitione : Terminum voco in . quem resoluitur propositior ut in predi tum , is de quo pradicatur:

ut homo,& animal.

Definit tande syllogismum,hae definitione:ΡEogismus est oratior inquapositis quibusdam herum quid,ὰ positis, necesse est coringere:

536쪽

Lib. . de Priori resolutione,capi I 2I

es quod hae sint. In qua definitione, Oratio , ponitur pro generer quia communis est ad omnes argumentationes;cum quibus in ea conuenit syllogismus: In qua quibusdam positu : hoc est, duabus prςmissis,dispositis in modo,& figura: ut distinguatur ab exemplo;

quod ex una tantum singulari, colligit aliam : ab enthymemate; quod ex una tantum procedit,quasi lupprimes aliam:atque etiam ab inductione: quae licet ex multis singularibus colligat uniuersale: non tamen dispositis in modo,& figura ; sed solum numera tis. Addit autem ; eo quod hae sitant:vt explicet conclusionem syllosismi, sequi ex virtute praemissarum, sic dispolitarum ; absque aliquo extrinseco additamento.

Diuidit syllogismum, in perfectum .'ιmperfectum. Perfectum ein ait,qui nullo indiget,ut appareat necessarius:& tales sunt syllogismi primae figura: ; Imperfectum verὸ,qui reductione quadam indiget, ad perfectum,ut appareat necessarius. Principia tandem per se nota,quibus innititur tota ars syllogistica,duo ei e docet,nempe: Diei de omni, cui innituntur syllogi iami affimatiui:& Diei de nusto,cui innituntur negativi. Et dici da omnlinie explieat,quando nihil est sumere sub subiecto,de quo nadicatur praedicatae sed minor propositio sumitur sub maiori, quia subiectum eius continetur sub subiecto elui de maioris: ergo euia dens est,quod si praedicatum maioris dicitur de subiecto,dicentur etiam de omni contento sub illo:quod colligitur in conclusionervi ostendit hie syllogismus, Omne animal est substantia : omnis homo est animat: ergo omnis homo est substantia: in cuius conclusione, praedicatum maioris , quod dicitur maior extremitaς, praedieatur de subiecto minoris, quod dicitur extremitas minor, εc continetur sub subiecto eiusdem minoris. Diei autem de nudo. tale est,Si praedicatum maioris negatur de subiecto minoris , negabitur etiam de quolibet contento sub eo;& hoc fit in coclusione ut si dicamus, Nullu animal est lapis:omnis homo est animat: ergo nullus homo est lapis.Euidens est enim, quod si lapis negatur de omni animali in maiori, negatur etiam de omni homin in conclusione,quod sub eo assumptum fuit in minori. His autem duobus principiis, Diei de omui, & Diei de nullo, non indiget syllogismus perfectus, ut appareat necessarius:sed ri appareat, qui bus emeaeitas eius innitatur: & ideo necesse est , ut sciamus eam probare per illa,ut certi simus de ea.Nam si quis eam probare nesciat , quod est reducere sormam syllogisticam ad sua principia indemonstrabilia, non habet scientia de essicacitate eius. Et adeo haec principia dicuntur, Diei de omni,ddi de nullo prioristicὸ quia in posterioribus sumuntur secudum veritatem,ac necessitatem propositionum : & dicuntur posteriorifica , quibus innititur tota ars demoustiaIOtia.

537쪽

T E X. ARIST Origmoniam vero omnis propositio est,aut inesseAut neresserio isesse,

aut continenter inesse. Breuis expositis textus. ι

Imentum Aristo. est explicare modum, Quo propositiones δε 7

inesse conuertantur. Diuiditur autem in duas partes; In prima, diuidit propositionem,in eam,quam vocat de inesse, & altam,quae vocatur Modalis. In .cunda,docet, quonam modo conuerrantur repositiones de inesse:na de conuersione modaliu agit G.sequenti. Diuisio est haec: Propositio,alia est,in qua simpliciter praedicatur num de altero:aut negatur de illo,absque modo aliquo necessa-mo,aut contingenti adiuncto:& haec vocatur propositio do inesse:

quia praedicatum dicitur de subiecto,secundum e1se, quod habet

in eo,non secundum hunc vel illum modum,quo ei conuenit,videlicet secundum modum necessitatis, aut contingentiae: ut homo est animal.Alia propositio modalis. in qua pradicatum dicitur, vel negatur de subiecto,cum aliquo modo necessitatis, aut contingentiae adiuncto:vt homo necestario est animal paries conti genter est Albus. Acturus igitur Arist. de conuersione propositionum,prius agit de conuersione propositionum de inesse, capite praesenti,quam de coversione modalis:quia propositio de ineses prior est,& quasi fundamentum modalis. Propositio de inesse quadruplex est. Vniuersalis negativa, Vni- guersalis assismatium Particularis affirmativa re Particularis negatima. quam hoc modo diuidit,quia diuersum modum conuersionis habent assirmariuae,& negati uete: Inde inita vero, eundem modum conuersionis habet,ac particularis. Quatuor igitur assignat regulas; pro conuersione harum quatuor propositionum. Primam, pro conuersione Vniuersalis negatiua,quam dicit conuerti in seipsam: ut nullus homo est animal, in hanc,nullum animal est homo. Secundam;pro Vniuersata asti matιua,quam dicit,non conuerti in seipsam,hoc est,non in aliam uniuersalem,sed in partem,hoc est,in particularem: ut Omnis homo est animat,in hanc, Aliquod animal est homo. Tertiam, pro Particulari affirmativa, quam dicit conuerti in seipsanuvi aliquis homo est animaliergo aliquod animal est homo. Vt timam regulam, pro conu*rsione Particularis negatiua,quam dicit nullo modo conuerti. Vt haec propositio, Aliquod animal non est homo: μγn conuertitur in hanc,Aliquis homo non est animal.

, . Notabile

538쪽

Lib. .de Priori resolutione,ca'. 2.

Notabile circa ueteram.

OVaedam sunt noranda circa hoc cap. ut melius intelligatur doctrina Aristo.primum , aeuid conuersio sit ' Et licet a pluribus lic definiatur , Conversio propositionis est, Transmut fio praticari in rubiectum : tamen insum ciens est haec definitio: quia

conuersio,argumentatio quaedam est, ab una propositione , in alteram,per transmutatione in extremorum: & bona conuersio illa debet appellari, quae bona consequentia est,quia in ea , repugnat dari antecedens verum,& consequens fallum. Mala vero , in qua

id dari potest, Ita ergo definienda est: Conversio propositionis

est , argumentatio, in qua per transmutassionem pradicata in subiectum costigimus unam propositionε ex altera ut si sic dicamus, Nullus homo est animal :ergo nullum animal est homo. Transmutatio aute extremorum, lac debet fieri in conuersione,ut non solum non varientur termini,sed nec significatio eorum,nec suppositio, nec distributio.

Secundum notabile. .

Io Ecundo notandum est .Duplicem esse conuersimem:Vna est, Euri fit per simplicem transimulationem extremorum: Asia, Lua fit per contrapositionem eorum:& prima,satis per se est manifesta.Secunda Vero, fit per transmutationem quidem extremorum, sed additis eis duabus negationibus infinitantibus:& huius conuersionis non est usus,nisi in propositionibus affirmativis, quia negationes non possi in t addi supra alias negationes,sino magna confusione. vniuersalis igitur assirmativa, conuerti potest in seipsam,per contrapositionem,hoc modo:Omnis homo est animat: ergo Omne non animal, est no homo. Et particularis etiam affirmativa.ut aliquis homo est Animal ergo aliquod non animal ,est non homo. Huius

autem conuersionis n9n fecit mentionem Αi ist. quia non est proprie conuersio nam cum extremis addantur negationes , non Videntur eadem manere, sed variari quod tamen ad veram conuersionem necelsarium esse diximus: unde non tam eii conuersio secundum formam propositionis , qtiam secundum sensum. Praeterea , quia ad constitutionem syllogismorum inutilis etiam est, propter neSationes , quibus obscura redditur forma syllogisti ea. Alij addui,nanc conuersione solum posse fieri in terminis existentibus: luia si no existant,dabir ut antecedes veru,& cosequenSfalsum:vt patet in hac conuersione: omnis homo est ens ergo Omn non ens,est no homo,in qua antecedens est verum,& consequens

salsum,cum sit propositio astirmativa,de subiecto non supponen-' te. Mihi tame a vidat ut , etiam in turminis non existentibus fieri

539쪽

osse ; neque unquam dari antecedens verum, & consequens salinum:quare nec datur in eodem exemplo. Sed negandum est,quod consequens sit propositis assirmativa,de subiecto non supponen- te,nam terminus infinitusδtiam de non entibus,& de quibuscunque non existentibus dicitur: ut in I .lib. de interpretatione prohauimus:quare non emcit propositiones, de subiecto non supp9nete,sed similes essentialibus, in quibus copula absoluitur a tempore:ideo no est necessaria existentia extremoru ad suppositione. Tertium notabile. Circa conuersionem particularis negatiuae,notandum emideo I non conuerti: quia dari potest aliquando in conuersione eius antecedens veri ,& consequens falsum; quod suffcit,ut conuerso non sit legitimarcum de ratione conuersionis sit argumenta-

dari possit antecedens verum,& consequens falsum, in simili forma argiImen. Ratio autem fundamentalis , propter quam in tali Conueisone, datur antecedens verum, & consequens falsum est: quia fit argumentum a termino non distributo in antecedente,ad eunde distributum in consequente:vt fit manifestum , si dicamus: Aliquod animal, non est homo.ergo Aliquis homo, non est animal. Animal enim no distribuitur in antecedete, cum It subiectu Propositionis particularis:&disthibuitur in consequente , cum sit prAEdicatum propositionis negatiuae. Et ideo,non est bona consequentia,a conuersa ad conuertentem: nec proinde legitima conuersio,& hoc vult dicere Aristotel .dum particularem negativa non tonuerti docet:quia mala conuersio,non est conuersio , sicut mala consequenti non est consequentia.

TE X. ARISTOTELIS.

Breuis expositis totus. INtentum Aristot. in hoc capite est,tradere regulas conuerten di propositiones modales. Diuiditur autem cap. in duas partes. I In prima tradit regulas conuereendi propstiones de necesse. In secunda vero,reSulas conuertendi proposition es de modo contingenti. Pro conuersione igitur Propositionum de necesse , easdem re-gHlas tradit, quas capite praecedenti tradiderat,pro conuersione

propositionum de inesso. Prima regula est,aeuia uniuersalis nega-

540쪽

Lib. de Priori resilutione, CV. 3. 32s

tiua δε necesse conuertitur simpliciter. Quam probat arg. ducente ad impossibile, in terminis non significantibus. Sed ut melius intelligatur; illud constituemus in terminis significantibus; hoc modo : Si uniuersalis negativa, non conuertitur simpliciter: ergo haec non est bona consequentia: Necesse est nullum homine este equum : ergo necesse est, nullum equum esse hominem:poterit ergo dari antecedens verum,& consequens falsum. Sic igitur verum illud antecedens ; Necesse est nullum hominem esse equum : & hoc consequens falsum ; Necesse est nullum equum esse nominem e &si hoc consequens falsum est,uerum erit istud ; Contingit aliquem equum esse hominem et ex quo bene sequitur : ergo contingit aliquem hominem , esse equum ; per conuersionem simplicem : sed hete est contradictoria primi antecedentis malae conuersionis;quod concessum est esse verum : nempe , Necesse est nullum hominem esse equum : ergo concedendum est ; uniuersalem negativam de necesse , conuerti simpliciter vel dari duas contradictorias simul

veras.

Secunda regula est r misersalem affirmativam de necesse, eonuerti in partem :'particularem affirmativam conuerti simpliciteri Quam probat simili alio argumento ducente ad impossibile quod

non est necessarium repetere. Tertia regula: Particularis negativa

de esse non conuertitur. Hane probat hac ratione: Quia sicut haec est mala consequentia , Aliquod animal non est homo ; ergo aliquis homo non est animal in conuersione particularis negatiuae de inesse: quia datur antecedens verum ; & consequens talsum: ita in particulari negativa de necesse ; Aliquod animal non esse hominem, est neeesse e ergo aliquem hominem ess animal, non est necesse. In secunda parte cap. agit de conuersione propositionum de contingenti : quod duobus modis sumi posse ait. Primo , prout est idem,quod possibile r Se hoc modo etiam conuenit rebus necessa riis : quia si necesse est hominem esse animat: ergo etiam est pos.sbile, & consequenter contingens , sumpto contingenti pro possibili: Sed hanc acceptionem contingentis, impropriam esse docet.

Ideo secundo modo, sumitur proprie, pro eo 3 quod potest esse, potest non esse. Hoc supposito, prima regula est : Quod omnes propositiones de' contingenti ; Primo modo , eadem prorsu ratione' conuertantur; ac

propositiones de inesse, is de modo necesser quam nec oportet probare,nec exemplis ostendere,cum sit satis manifesta. secunda regula: Omn/s propositiones Urmativa de contingenti,

secundo modo accepto,conuertuntur, etiam eisdem modis:nempe, Uniuersalis Urmativa in partim: vi contingit omnem hominem ella

album:ergo contingit aliquod albm este hominem, A particula -

SEARCH

MENU NAVIGATION