Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

in modo & figura Forma vero specifica , ex modo speciali eon. cludendi unum ex alio, sumitur quod sic probo : Forma generi casti logismi,sumitur ex modo inserendi concinsionem ex praemis us , dispositis in modo , & figura : ergo specialis modus inferendi conclusionem ex praemistis erit specialis forma syllogi ini: sed demonstratio. de qua agitur in hoc ope te, ranquam de proprio obiecto,continet non sol uni dispositi ouem,in modo.& figura; sederiam specialem modum inferendi conclusionem ex praemissis: nempe tanquam effectum ex causa per se,& piopria,aut tanquam Causam ex effectu proprio , & pet se : ergo contanet formam spe

cialem,& perfectissimam syllogismi. Secundo probatur: Quia demonstratio generat scientiam; syl- Slogismus vero probabilis opinionem : at illi duo estectus , sunt specie distincti: ergo duo isti syllogismi; nempe dena onstrativus,& probab: lis: qui sunt causae per se eorundem enectuum, d stinguuntur specie. Et dis inctio specifiea , non est per materiam sed

per formam : ergo distinguuntur per formam. Non per formam Vtique communem : quae est di spositio in modo, & figura : cum haec sit generica, & utrique communis: ergo per formam specia- Iem:& non solum per materiam . . Itaque tenendum est: quod Irater communem formam, Θ gen nericam styllogi simi, x modo, Ofigura desium piam; datur duplex fomma specialis . ex modo speciali concludendi desumpta, per quam di- singuuntur operie demonstrario, Θ Γogismus Dialecticus .sem probabilis. Forma pecialis demonstrationis est , modus concludendi euidenter, effectum per se ex causa ; vel eausam per se ex effectu: . modus vero concludendi syllogismi probabilis; non est euidens, sed probabilis. itaque in modo,& figura conueniunt; sed in modo speciali inserendi conclusionem ex praemissis, dispositis in modo , & figura , distinguuntur: quia modus conclu)endi demonstrationis euidens , & necessarius est. Modus vero concludendi syllogismi Dialectici, non est euidens, aut necessarius , sed probabilis & cum ille modus sit persectissimus, persectissima species syllogismi et re Demonstratio. Exemplo este possunt duo isti syllogismi, omne animal diligit sibi smile: sed omnis homo est animal simile alteri homini /: ergo omnis homo diligit

alterum hominem. Er; omne animal rationale, est risibile:Omnis homo est animal rationale: ergo Omnis homo est risibilis. Nam eum uterque sit constitutus in primo modo primae figurae 3 secundus eoncludit euidenter: quia concluso eius sequitur ex praemissis , tanquam effectus proprius , & per se, ex sua eausa. Nam risibilitas, proprius essectus , necessarius , & per se rationalitatis est, cum qua conuertitur. Nihilominus primus syllogis a non concluait euidentes , sed solum probabiliter: quia

562쪽

In lib./. de Pseriori resolui. Prooem. 347

conclusio eius non sequitur ex praemissis, tanquam essectus neceιlarius,aut per se: sed tanquam effectus quasi contingens. Nam licet similitudo inclinet ad dilectionem, tamen non tanquam ad effectum necessarium , sed liberum , & qui saepe impeditur aliis rationibus: Syllogismus vero Sophisticus, distinguitur specie ab utroque: quia peccat in forma: non enim habet debitam dispositionem in modo,& figura;licet videatur habere: quare nec habet veram formam sed solum apparentem. Ad rg. igitur. Negandum est antecedens , quod opus hoc λ-ltim agat de materia syllogismi: agit enim etiam de forma non communi,aur generica,de qua agunt libri Priorum, sed de specifica:& perfectistima quidem di, ut pote ex perfectissimo mog euidenter concludendi desumpta , & ex hoc habet, quod sit nobili sis ma pars totius Dialecticae; ad quam ordinantur caeterae omnes, tanquam ad finem. Sed deceptio eorum, qui falso putant agere de sola materia,occasionem sumpsit ex hoc:quod modus ille perfectissimus, euidenter inferendi conclusionem ex praemissis, non reperitur, nisi in propositionibus in materia necessaria constitutis: unde verum est, opus hoc agere , de materia necellaria filiogismused falsum,quod agat de sola materia; sed praecipu de forma speciali, & persectimma

Finisarum veru is titulu3,seu inscriptio eius,explicatur.

FInis huius operis nobilissimus est: quia naturale ιμ rium

hominis: ut est rationalis ,perficit. Ab ipso enim rationalis natura hominis procedit, naturale desiderium sciendi, hoc est, cognoscendi effectus per causas , aut causas per effectus: ut docuit expresse Arist. I. lib.Met. in principio dicens r omnes homines nais rurascire desiderant. &ad hoc desiderium adimplendum ordinatur Opus hoc, de natura demonstrationis agens : quae est potissimum instrumentum sciendi: ut pater ex eius definitione , tradidita ab Arist. cap. h. huius i. lib. in hunc modum : Demonstrario

solis, μω faelem scire. Inscribitur veru, de posteriori resolutio

ne. intem titulum ut intelligamus , utraque particula eius explicanda est:nempe ; Resolutio , & Posteriον. Resolutio vero abcaim

rei, duplex est, rasca, seu realis , Θ Logica ; aut rationalis. Physica

resolutis;est dissolutio aut destructio realis rei:Vt dum equus mori Titur,dicitur resolui in materiam: M dum domus destruitur, disi solui, aut resolui eam dicimus, in ligna, lapides & terram; ex quibus constructa fuit. Logica vero, seu rationnalis reilutio, non est destructio , sed persectio rei. Confistit enim , in quodam examine singularium partium,ex quibus res est constituta: quo examine ostenditur, singulas eius partes tales este, quales eue debent, ses dum praecepta illi artis ue per quam constructa est

563쪽

s 3 In lib. t. de Posteriori resolui. Proclem.

Vt dum examinamus partes definitionis, iuxta regulas definiendi traditas a Dialectica, ottendenses proprio genere,& propria differentia conitare; dicimur re loluere definitionem. Quod patet idem esse , ac ottendere pes sectain esse. Resoluere igitur demonstrationem , non erit aliud, quam partes, hoc est principia, seu

prae fias eius examinare: dum scilicet ostenduntur non utcunque verae , sed etiam necessariae vile, & per se ; atque immediatae: ita ut cognitis terminis,sine ullo argumento, quo probentur, eis assentiatur intellectus, vel certe, per euidentes demonstrationes reducantur usque ad prima principia,ex sola notitia terminorum euidentia:nis enim uno,aut altero modo cognoscat quis,este perseeuidentia,nec veram demonstrationem habebit, nec scientiam

eonclusionis sed syllogismum Dialecticam & opinionem. Vt

Aristot. docet capi.2. huius I.lib. his vcibis : Ex primis autem --

demonstrabilibus , quoniam non sciet non habens demons Itonem ipsiorum. Res fit manifesta hac demonstratione. Omne animal rationale est ritibile: omnis homo est animal rationale: ergo Omnis homo est risibilis cuius minor est propositio,per se nota , aut immediara: cum in ea praedicetur definitio de suo definito , sne ullo medio, vel argumento probante, sola per se immediate conueniat definito: ita ut statim ac significationem terminorum cognoscit intellectus; iudicet este veram. Hoc est enim esse prin

cipium immediatum. aut per se notum. Caeterum maior non

.est per se nota: quia risibilitas non conuenit homini immediate; sed media alia passi me priori, nempe admiratione. Demonstranda igitur est, ut intellectus certo, atque euidenter cognoscat esse veram. Demonstratur vero per admirationem , pro medio asi sumptam,hoc modo:Omne admirativum,est risibile : Omnis homo est assi ni rati uus: ergo omnis homo est risibilis. Sed adhue demonstratio haec non tufficit: quia licet maior pratinissa sit immediata ; in qua praedicatur una passo immediata de alia, neminpe tisibilitas de admiratione , quae sine ullo medio ex ea sequitura minor ramen in qua praedicatur admiratio de homine ; non est immediata: quia admiratio non sequitur ex rationalitate per

se immediate, sed media alia passione priori, nempe capacitare dissiplinae. Quare ut eognoscat intellectus esse eertam et & euidentem, scire debet eam dem onstrare , per capacitatem disciplinae sumptam pro medio: hoc modo et Quidquid est capax disciplinae, est admirativum : omnis homo eit capax disciplinae , ergo omnis homo est admirativus. Porro haec demonstratio perfectissima est: quia constat praemissis immediatis aut per Izeuidentibus: atque indemonstrabilibus, talis est enim maior,in qua

una passio immeviata praedicatur de alia, nempe admiratio det capaci

564쪽

ea paestate disciplinae,qua mediante,sequitur ex rationalitate. Talis est etiam minor, in qua prima passio, quae immediate sequitur essentiam . praedicatur de definitione, explicante eandem euentiam: M ad hane demonstrationem reducta est prima, quae non esse vera demonstratio, nisi ad eam reduceretur per veras demonstrationes. Quo d si aliquis nesciat eam ita teducere, non erit in eius intellectu demonstrario vera, sed syllogismus probabilis: nec habebit per eam scientiam conclusionis ; sed opinionem. Et haec reductio, est resolutio logica,& rationalis,quia per eam examinantur partes demonstrationis, εc probantur euidenter tales esse:quales este debent secundum regulas huius artis: hoc est secundum definiti Otiem eiusdem demonstrationis, tradendam in x.s cap. huius lib. quae prima regula est totius artis,& scientiae. Et tandem e quia in hoc ope- te,decetur modus iste resoluendi demonstrationem, per reducti

nem praemissarum usque ad prima principia per se nota , aut inde monstrabilia,ideo inscribuur de resolutione.

Sed quia demonstratio duplici forma constat svi iam diximus

communi,aut generica ex modo,& figura desumpta,& speciali deis sumpta ex moclo concludcndi: duobus modis resoluitur: nempe, secundum formam communem, quae examinatur . 8c probatur per

illa principia,Diei is omni, & Dici de nullo:Wetiam secundum se mam steriaism, quam resolutionem modo ostend urnas:& resolutio secundum formam genericam,prior est resolutione secundum so mam specificam: quia uniuersaliora sunt priora: & genus est prius

specie : ideo libri agentes de syllogismo in communi, appellantur de priori resolutione, hoe est de resolutione syllogismi, secundum

formam senericam, quae prior est. Hoc vero opus. docens resolue

te syllogismum secundum formam specialem, quae est pollerior, inseribitur de posteriori resolutione. Sed contra hoc est argu. Quia in his libris non soli ira docet A. riae resoluere demonstrationem, usque ad prima principia sed etiam componere illam ex talibus praemissis, δι partibus:& prius est demonstrationem componere , quam eam resoluere: quia resolutio

est quasi examen compositionisi ergo de compositione porius tanquam de prima, quam de resolutione debent appellati. Resia, a pondeo, omissis aliis solutionibus: concesso antecedente , sed negata consequentia: quia licet de compositione per se tractetur, 3c prior sit, resolutio tamen est perfectior : quia est quas forma , 3c

anima compositionis, per quam constat euidenter, factatu esse secundum regulas artis , 6c ideo bonam esse : & demonstiationem compositam cile exactam,firmam,& stabilem, atque generativam scientia .

Ex quibus sequitur, non esse distinguendam resolutioncm rationis in Logitam. & Mathematiςam: ut distinguit Toletus, in Min s

565쪽

sso In lib./.de Posteriori resiolui. Prooem.

piooemio huius operis. q.1. quia si resolutio eertai sit, per veras monstrstiones fieri debet. Omnis autem resolutio facta per de moris rationes : est logica : quia ad solam logitam perimet eam docere QAγcirca solum potest api ellari Mathematica , in qua tum ad ha dic scientiam applicatur, sicut etiam potest appellari Physica,aut Metaphysica,ut applicatur ad has scientias.Nam licet omnis scientia resoluat suas conclusiones, & demonstrationes , usque ad prima principia,tamen modum resoluendi per veras demonstrationes,a Dialectica accipit,culos proprium est id docere. Explicatur quem locum obtinere debeat opus hoc, intreeMeras partes Dialactica.

QVidam sui villaipandeuso in prooemio lib. de priori resolu i s

'One,asserunt, unum εν eundem, tractatum componi, ex libris

prior iam, is posteriorum : de ideo eundem loeum esse concedendum his lib.8t illis. Alij vero, ut philoponus,& Avicena, Distinctum tractatum esse dicunt, tamen libros Topicorum collocant immediate, post lib. Priorum: hoc vero opus statim postlib.Topicorum. Verum communis sententia,duo aiserit. Primum : Opin Boe diastinctam esse is lib.priorum. Quia in eo agitur de tyllogismo secundum formam specialem,in lib. vero priorum .de eodem, secundum formam communem tractatur . 8c considerationes istae diuersiae sunt ideo ad dissimctos pertinent tractatus. Secundum : Hos libros immediate post libros priorum, , ante libros Topicorum, is Elenchorum esse collocandos: tia D. Tho. in prooemio huius operis, Alberi.

& moderni omnes, in hoe prooemio x ratio est manifesta : Quia in libris priorum agitur de syllogismo in genere, sub qua confine Iatione prior est, quam secundum luas species de quibus agitur in caeteris libris : ergo libris priorum . debetur primus locus,re spectu 1

aIiorum,in quibus agitur de syllogismo:sed inter species syllogismi, pcifectissima est demonstratio i de qua agit hoc opus & ex consequenti prima ergo statim post lib riorum collocati debet. Luare dicatur iudicativa hae pars posterioristica, pars

vero topica inuenti .

SEd quaeri tandem solet in hoe prooemio, Quare haepara Dialeotica ditaruν Iudicati Z Cui omistis aliis opinionibus: Respo- deo. ex doctrina D. Tho. in hoc prooemio posita, rationem re huius est e quia iudicium intellectus factum de veritate rei, est quaedam sententia:& perfectum iudicium, non quaecunque sententia ab intellectu prolata,sed firma,atque ccita et firmam autem, &. certam

566쪽

tertam sententiam, non potest ferre intellectus, nisi firmiter, de

certo adhaereat alteri parti contradictionis. Hoc autem consequitur per demonstrationein: cuius non solum praemissae , s edetiam conclusio ex eis deducta,certa atque euidens est: ut docuit. Arist. lib. I. cap. I .dicens : Oportet scientemsimpliciter a credulitate,

as impermutarium esse. Merito crgo dicitur,haec pars posteriori silea iudicatiua: quia in ea doletur modus certum iudiciam ferendi, de veritate ptopositionum : quod perfectissimum quid est. Pars vero Topica, non vocatur iudicativa, quia per syllogismum Topicum,non sertur iudicium certum de conclusione, sed probabile tantum. Inuentiva vero dicitur,auia ad inuentionem ut bene D. Thom. inquit non requiritur certitudo : quamuis loca ipsa inuenta , per certam demonstrationem probentur in parte Topica , in quantum pars est logicae docentis. Per Topicam quoque eadem logica docet, in caeteris scientiis, loca ad inuenire , ad eruenda argumenta probabilia.Itaque quaelibet pars Dialecticae,

habet aliquid inuentionis, & aliquid etiam iudicij. Sed iudicare,

quasi per ἀέ 'μασις conuenit huic operi posterioristico,caeteris vero per participationem eius ,& inuenire loca argumentorum probabilium, eodem modo conuenit parti Topicae,& caeteris ex eius participatione.Ideo pars posterior isti ea, vocatur Iudicativa. Topica vero inuentiua : quia ab eo, quod principale est,uel pn cipalius conuenit,simitur appellatio. Modus procedendi, is diuisio totius operis. ' 'Mrca modum procedendi: An definiendo ac diuidendo proe dat Arist. vel etiam demonstrando , non omnesJOnueniunt. , Sed Venetus cap. I.huius operis, affirmat, diuisionibus,ac definitionibus, uti Aristo .in discursu huius operis, non dc monstrationibus:quod probari potest testimonio Aristo.qui in χ. c. I .lib duplici definitione definit demonstrationem. Et etiam hoc argum. Arist. in hoc opere, agit de demon stratione: ergo non procedit demonstrando. Probatur consequentia, quias per demonstrationes procederet, daretur procesius in infinitum: & idem probaretur per seipsum. Probatur consequentia, quia si per demonstrationem probaretur natura demonstrationis: ergo natura illius demonstrationis:qua uteretur, esset probanda per aliam demonstrationem i& ita in infinitum .. Et si per demonstrationem probatur natura demonstrationis , illa eadem demonstratio, per quam probaretur, seipsam probaret, cum sit vera demonstratio : vel ignotum per ignotius. cum ante demonstrationem,per qua pro batur natura demonstrationis, non sit illa demonstratio cognita.

567쪽

s s et In lib./Ae Posteriori resollit. Proclem.

necesse est proprium obiectum in principio definire, ut definitio eius assumi possit, tanquam medium ad probandas passiones de

illo: & ideo in hoc opere non sic procedit Aristo. demonstrando, quin etiam procedat definiendo. Secundo dicendum est : Proprium mo um procedendi huius operis, esse per demonDrationem , ut in E & io cap.plinibusque aliis ostenditur, in quibus demonstrationibus utitur Aristo. ad ostendςndam naturam demonstrationis,& proprie rates eius,& de hoc nemo potest dubitare. Adargu. vero negandum est is conuenientia illa sequi:nam assignata prius des obicine demonstrationis, iam per illam cognoscitur natura cuiuscunque demonstrationis: etiam illius,quae postea adducitura/ probandum aliquid de demonstratione. Nec tamen demonstratio, quae adducitur, indiget alia, per quam probetur: sed seipsam probat, diuersa ratione: quia in quantum conuenit cum caeteris demonstrationibus, in natura communi demonstrationis, explicata per definitionem, est id,de quo aliquid probatur: & inquantum est medium , per quod probatur, est id, quo aliquid de natura eadem communi probatur: non vero de qua id probatur. Diuersa autem ratione eue id, de quo aliquid probatur,& id,quo illud idem , probatur, non est inconveniens: quia definitio, per quam explicatur natura communis definitionis,seipsam explicat

diuersa ratione:vt notum est.

Generalis diuisio totius operis est in duos libros: In quorum Primo, de natura demonstrationis, o partibus eius agit Aristo. In Secundo: De modo constituendi definitionem: quae potissimum medium est eiusdem demonstrationis : particularis autem diuisio, cuiuscunque libri suis locis designabitur.

T E XT VS A R I S T. omnis doctrina, omnisque disciplina intellecti ,expra existenti sit cognitione, &c. Breuis expositio textus. PRinuis .ie libet, de posteriori resolutione, in tres partes di- iuiditur. In prima , docet Aristo. Demonstrarionem esse. In seeunda : Quid sit demoniatio, is quibus partibus confiet. In tertia : Qualis sit, hoc est, quas habeat passiones, aut proprie

Intentum huius capitis, Quod actuatys rerum notitia . atque mentia, vere sit in nobis: is ex alia notitia priori generetur. Habet adtem duas partes, in quarum prima, tradit Aristo. uniuersalem, quandam propositionem, praedictam yeritatem continentem: eainque probat in omni gςnere intellectitatis cognitionis. In secunda

568쪽

In libis.de Posteri resolutione apa. F sy

cunda quot,& quae sint praecognitiones,& de quibus habeantur. Duo versabantur errores in scholis tempore Arist. circa acquisitionem scientia. Primus , Heracliti , & Craiylli antiquorum Philosophorum : qui non distinguentes notitiam intellestiuam a sensititia, nec putames aliquid etae in rebus uniuersale, sed sol sim singularia lensibilia , quae in continuo motu , & fluxa sunt, consequenter asserebant, nec dari scientiam de rebus, nec dari poste : quia scien Da si esset possibilis,de uniuersalibus,atque perpetuis deberet esse. Secundus erior, fuit Platonis, ut testatur idem Arist. r.& .lib. Meta.concedentis quidem scientiam,non tamen de nouo acquisitam, sed a principio habitam, hoc modo:vt dum materia, ex qua generatur homo, disponitur ab agente naturali, statim per impressionem , atque virtutem ideae hominis separatae, infundatur anima,plena speciebus rerum omnium:per quas posset scire omnia: solum quod non exeat in actum cognoscendi propter impedimentum corporis, & quasi ligamentum sensuum,quousq; rale impedimentum exercitatione tollatur: quo sublato cognoscerencipiat anima, non ea, quae prius ignorabat, sed quae a principioicognouerat: impedita tamen fuerat ab actuali consi)eratione eorum:&ideo ita se habuit, ac si obliuioni tradidisset, quae prius cognouerat. Vnde inserebat Plato, Scire noctrum esse,quas reminiscentiam quamdam eorum, qua prius cognouimus. Quod hoc argumen. probabat,in quodam dialogo de scientia,& virtute qui vocatur Menon, a Menone persona quadam eiusdem appellationis. In eo introducta. Dum homo vult aliquid scire:aut lcire vult, id quod iam sciebat, vel quod nesciebat: primum est impossibile, quia nemo scire vult ea,quae iam cognoscit. Nec minus impossibile est secundum, quod scire velit id quod ignorat: nam sicut frustra aliquis quaereret hominem,quem non nouit.quia etiam si illum inueniat,cognoscere non poterit : ita frustra quaereret aliquis scientiam eius: quod non cognouit, quia non poterit illua cognoscere,et iam si ei sese offerat. Necesse est ergo dicere, quod ea velimus scire, quae prius cognoscebamus: sed quasi obliuioni tradidimus : & ideo non de nouo , sed quas per quandam reminiscentiam illud modo cognoscin s. 3 Aduersus hos duos errores, pr onit Aristo. hanc propositionem uniuersalem: Omnis docFrina, emnisiqne disciplina,intel&ctiva. ex praexistentisit cognitione. Cuius sensus est Omne iudicium intellectus , non ex sola notitia terminorum habitum , sed aliquo medio, aut ratiocinatione acquisitum, siue propria indui tria, aut labore,ita ut doctrina appelletur siue a magiitro acceptu:& ideo dilciplina vocatum, fit, hoc eit,vere datur aduersus Heraclitu, α sit de noἀo: ita vires per illud cognita,non fuerit cognita prius:

569쪽

sed simplieiter ignorata,aduersus Platonem. Hanc veritatem uniuersalem,probat Arist.in triplici genere cognitionis. In Scientifica uidem certissima,qualis est ea,quae habetur, per Mathematicasisciplinas , in quibus euidens est, iudicium ac notitiam conclusionis fieri, ex notitia praemissarum prius habita. Et eodem modo in caeteris Artibus,non solum liberalibus, sed etiam mechanicis; in quibus unum semper cognoscitur , ex notitia alterius prius habita,quousque peruenitur ad primum principium illus artis,no per ali id, sed per te notum , hoc est, ex sola notitia terminorum.

Probat deinde in cognitione probabili,quae habetur per syllogis

mum Dialecticum,cuius conci ulio cognoscitur ex notitia probabili praemissarum,uel euidenti,per consequentiam probabile, aut per inductionem:in qua,ex notitia singulariu , fit experimentum, quod est iudicium uniuersale .Probat tandem in Rhetoricis argumentationibus, quae sunt Enthymema, & exemitui . nam Enthymema , est quasi syllogismus truncatus, cui dencit maior vel minor, subintellecta tame ab arguente:& iudicium eoclusionis fit ex iudicio alterius praemissae prius habito. Exemptu vero procedit,ex

ano singulari ad aliud , per similitudine:& ideo notitia unius h betur, ex notitia alterius prius habita. In secunda part.cap .agie Arist.de Praecognoscendis , & Praeco- gnitis.Nam si notitia conclusionis debet heri,ex praeexistenti e gnitione, neeesse est explicare,quae, & quot sint praecognoscenda, Et de quibus: ut est eis baberi possit notitia conclusionis: Duo ait esse praeeognosceda,aut duas esse praecognitiones ad notitia conclusionis necessarias, An sit, Θ Quidsis. Tria autem esse de quibus habendae sunt praecognitiones,nempe, Subiecitam, Paso,is Princi- haec appellatur praecognita. Subiectum, est illud de quo est stientia,vel scienti fica conclusio. Principia sunt praemissae demonstrationis,ex quibns insertur cones usio. Pasio est,quae demonstratur de subiecto in coclusione. Exempla ponit Arist. in Mathema ticis disciplinis ; sed nos ea asseremus in rebus nobis notioribus hoc modo ; Vt habeamus euidentem notitiam huius coclusionis; omnis homo est risibilis,necesse est,duo praecognoscamus, An sit,& quid sit:& de tribus quidem,nepe,de subiecto , circa quod ver- fatur conclusio, quod est homo:de principiis , quae sunt praemissae istae, per quas demostratur,nempe omne animal ratio reale est ri sibile:& omnis homo est animal rationale:& de passione demonstrata de illo, quae eit risibilitas. Non est tamen habenda utraque praecognitio de singulis: sed de subiecto latum: de principiis vero,

prima,nempe,an sint,lioe est,an sint vera:de passione vero,secundum, nempe, quid sit, hoc est, quid nomen significetanam quod sit, probatur in conclusione : id est,quod iniit lubiecto : quia cum sit Meldensinos babet aliud cite,quam subiecto ineste

570쪽

is expi icatis, respondet Arist. in fine cap. ad arg. Platonis. Distinguedo maiorem: nam duna interrogatur. An qui vult scire alia quid velit scire, quod sciebat prius, vel quod ignorabat:Respondendum esse ait, non velle scire,quod simpliciter sciebat: nec quod omnino ignorabat: sed quod ignorabat formaliter , atque simpliciter, sciebat tamen virtualiter,& secundum quid, hoc est : non in se, sed in alio prius cognito: in quo virtualiter continetur. Gratia cxempli,dum volo scire, An homo ut capax disciplinae:volo scire, id quod non sciebam actit,& formaliter, ted ibium virtualiter, in illis duabus praemittis prius coguitis. Omne animal rationale Est capax disciplinae,&, omnis homo est animal rationale: in quibus notitia eius virtualiter continetur : & ideo dum infertur ex eis, cognosci potest .quia non prorsus ignorabatur, sed virtualiter faltem cognoscebatur:& per illationem,cognoscitur formaliter.

An de omnii, sola cognitione intellectiva ntelligatur uniuem

salta propositio Aristotelis. PRius quam diuersas sententias proponamus,paucis explican

da est propositio Aristo. in qua per doctrinam, o disciplinam, idem sensus intellectussignificatur:qui,ut propria industria acqui ritur, vel ,Vt a magistro procedit, doctrina dicitutivi vero a dilcipulo acceptus,dilciplina. Deinde per cognitionem intellectivam, non quodlibet iudicium intellectus significatur, sed illud solum. quod per aliquod medium, vel ratiocinationem habetur: nam si ex sola cognitione terminoria habeatur, certu est no fieri ex alio iudicio intellectus: quamuis fiat ex notitia apprehensiva termi norum, & i; g ficationis eorum. Alioqui,si ex alio iudicio fiere daretur processiis in infinitum. Sensus igitur propositionis est;

omne iudicium intellectus, per aliquod medium, vel ratiocinationem habitum,fit ex alio,habito etiam per ratiocinationem,Vel ex sola notitia terinanorum. ita ut tandem ad aliud per se notum, aut sine medio hab itum reducatur. Iste est sensus propositionis de qua inquiritur, de omni, o sola cognitione intellectaua accipiatur, is an v/ra sit.

Et prima opinio toenet; Non solism inscientiis. sed etiam in opinione,O sed humana merum esse te de eis intelligi, is ex consequenti,de omni iudicio inri Lectus,per medium habito. Ita Sotu, quaest. I. huius cap. in solution e ad primam confirmationem, 2 .arg. probarid. aia utraque generatur ex aliquo princ pio euidenti,per pro babilem, aut ineuident: em consequentiam: opimo quidem, dum sic argimentamur : Corpus sphaericum , aut perfecte rotundum,

langit aliud corpus per secte planum in puncto : ergo datur pan

SEARCH

MENU NAVIGATION