Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

dum rem,aut formam , non est distinctum ab extremis, sed secundum nostrum intellectum plures conceptus eiusdem rei concipientem: virtute tamen , &quasi fundamentaliter contentos in re ipsa. Et quantum pertinet ad propositiones demonii ratiuas. utrumque medium constituit propositionem simpliciter mediatam,& iimpliciter demonstrabilem. Probatur ex Arist.qui concedit definitionem esse medium demonstrationis : atqui Definitio solum potest esse medium rationis,& virtuale. Unde sequitur,omnes propositiones,quae possunt demonstrari

perdefinitionem praedicati aut subiecti ,esse simpliciter mediaras: ut sunt illae,in quibus prima passio,praedicatur de definito, atque etiam de desinitione: quia illa potest demonstrari per definitionem subiecti,haec vero per definitionem passionis ,& etiam, illa, in qua una passo praedicatur de alia ; ut admirativum est risibile:& etiam illae: quae assumuntur in arg. Sed communiter dicuntur immediatae,quia secundum rem tales sunt. . Ad secundum : Distinguendum est antecedens Nam sicut no- Istiora,vel minus nota dicuntur talia, & ex natura sua, & etiam in

ordine ad intellectum imperfecte cognoscentem: sic etiam propositio per se nota, & licet per accidens sit ad rata onem proposi- .nis per se notae secundum se sumptae , quod non sit per se nota, quoad nos:nihilominus sumpta in communi, quasi analogice diuiditur,tu propositionem per se notam natura sua, & quoad nos. Ad tertium,negandum est antecedens, quod propontio per se nota sit,quae ex propriis conceptibus,a quocunque intellectu forismatis talis est: sed illa est, inter cuius pr*dicatum , & subiectum, non datur medium, per quod a priori ut demonstrabilis: & quia

hoc non est senter nobis notum de quacumque propositione, ideo non quaecumque per se nota ex natura sua , est per se nota quoad nos. Talis autem propositionis non formamus proprios conceptus distinctos,sed consuis:& ideo non est alia,sed eadem: non tamen per se nota nobis quia immediationem praedicati &subiecti non cognoscimus.

QVAESTIO III. 'An nuia de mitio sit principium, quod vocatur positio. DEfinitio duobus modis considerari potest:Primo , Secundum irantionem dcfinitionis praecisam ; ut explicat naturam definiti: ut animal rationale. Secundo , ut simul definirio coniungitur in propositione:vt cum dicimus,homo est animal rationale. Et primo modo nuda sumitur,hoc est,sine definito:& de ea sic accepta quaerimus, An sit principiunt demonstrationis,quod vocatur positio .Et rationem dubitandi ex una parte praebuit Arist. qui politionem diuisit in eam,quae est propositio, erum aut falsitan continens.Et in

, aliam.

602쪽

aliam,quae non continet verum , aut falsum: qualis est definitio, nude quidem accepta ,& non eum definito : quia dum definito

coniungit ut iam continet verum aut salsum cum efficiat cum eo propolitionem. Ex quo euidenter insertur pars affirma Irma, quod

nude definitio iit principium,quod vocatur poscio. Sed oppol ira pars,quod non possit elle positio, videtur probari euidenter hoc argum.a superiori ad inserius negative: Quia principium diuisit Arii tot. in Dignitatem. & Positionem Se rursus positionem,in eam,quae continet verum,aut falsum:& in eam quae nihil horum dicit:qualis est definitio. Ex hoc ergo desumitur tale arg. Priocipium est quid superius, ratione dignitatis, 3c politionis, cum in haee principia specialia diuidatur: ergo euidens est tali x-nsequentia, a superiori ad inferius negative.Definitio non est principiumergo non est positio. Antecedens probatur,ex definitione principij tradita ab eodem Aristat. Principium, inquit, est propositio immediata: sed nuda definitio, non est propositio : erytnec propositio immediata,& ex consequenti, nec est principium . . Plutes solutiones adhibentur huie difficultati, quas conlulto

praetermitto: quia iam nemo eas curat. Solum afferam solutionem D.Tho in Comment.huius cap.quam sequuntur fere Omnes moderni:& videtur mihi necessario admittenda. Positionem

duplicem esse, Formalem. θ 'νtualem. Formalis, est propositio Vinualis veto,est definitio: quia ex ea proximὸ potest essici propositio,quae sit sermalis suppositio. Arist.ergo vocavit definitionem politione non quod formalis sit positio , sed quod sit vi tualis. Et hoc etia modo est principiu, & immediata Propositio Sed contra hanc solutionem est a .Quia si boe lassicit,ut definitio dicatur positio,etiam definitu poterit vocari positio. Probatur conlequentia et quia sicut ex definitione adiuncta definito, potest proxime essici propositio, quae sit formalis positio e eodem modo ex definitio adiuncto definitioni: sed definitum non potest ullo modo vocari positio, alioqui, cuilibet parti potetit attribui

denominatio totius ergo nec definitio vocari potest positio, pro- .pter illam ratio in virtualem. Respondetur , negando consequentiam: quia seecialis est ratio in definitio ae r ut dicatur positio virtualis , quae non est in definito , nee in aliis. Nam definitio ex propria natura, est medium ordinatum, per quod passio. . nes demonstrantur de subiecto in scienua: unde per se & proxime ordinatur , ad constituendam propationem necessariam , &per se notam:quam non potest constitiis e nisi cum definito. Perse etiam ponitur in scientia, tanquam suxdametum omnium veritatum eius,& haec est etiam specialis ratio,propter quam vocari debet postio. Et has speciales rationes considerans Aristot. me rito eam vocavit princiPium,&positionem,qω non reperiuncul'. . : in des

603쪽

s 88 In libae posteri restat. Cap. t. quaest. .

in definitodiam eum non sit medium ordinatum ad. demostrandas passiones , nec per se ordinatur ad propositionem per se nin m consti tuendam , potius quam ad eonitituendam quamlibet liam,non ponitur, tanquam fundamentum proximum omnium Veriratum eiusdem scientiae,sed ad summum remotum. Ide o non Potest ullo modo vocari positio.

An principia demos rationis sint magis - ,σuam eonelusio, Θ -iuersaliter, a propositio, an possit eos verior altera. PRaesupponenda est definitio verit tis quam omnes recipiunt:

Veritas est, ad aquatio intesiectus cum re,ver ad rem. Adaequatio

intellectus vocatur:quia veritas,ialtem eomplexa quam form iam vocare solent) primo ,& formaliter reperitur in intellectu, N propositione mentali, per quam enuntiat unum de alterD. In Propositione vero vocali, dc scripta, solum reperitur ranquam in signo. Dum ergo intellectus ita enuneiat per propositione men talem , sicut res se habet in se dicitur verus o dum vero enunciat aliter,ac res se habet in se,dicitur falsus.Nam,ut sese Aristot.repetit,ab eo quod res est,uel non est , enunciatio dicitur vera , vel falsa:vt si de Petro sedente diiunci et,quod sedet: verus est, si Vero quod stet;vel non sedeat,erit falsus.Veritas igitur cosistit,in ada

quatione compeptus cum re ipsa:vel in adaequatione rei ut representatae per conceptum,eum seipsa; ut est in se. Quaerimus ergo: An complexa hae veritassuscipiat magis Θ minus,in o ine adp - 'missas, is conelusionem:ita ut intellectus dum assentitur praemissis, magis verus sit,quam dum assentitur conclusioni:& ex eosequen- ti,praemissae in intellectu , quae sunt propositiones mentales, fini magis Verre,quam conclutio, etiam in mento: quae est propositio mentalis ex eis deducta & consequenter,eadem principia;vi sunt propositiones vocales,aut seri piae,sint veriora conclusione vocali, aut scripta.Et uniuersaliter, intellectus per unam propositionem mentalem, an magis verus sit quam per altera vi propositio iris mentalis,sit verior:atque ex consequenti,vocalis,& scripta. - Prima opinio: Negat praemissas esse υeriores conelusionae: & vni-πersialiter unam propositionem esse vesiorem altera. Ita tenent ex modernis nonnulli. ProbUt ex intrinseca ratione veritatis.Nam veritas consiliit in adaequatione conceptus eum re ipsa repraesen- rata. Ita ut nune verus sit,quado repraesentat rem,scut se habet in se:falsus vero,cum ea alio modo repraesentat: sed adaequatio cosistit in indivisibili ita ut n5 possit intelligi maior,aut minoriergo Veritas propolitionis etiam consistit in indivisibili et ita , ut non

possit maior , aut minor liuelligi in diuelsis propositionibus. Proba

604쪽

In lib.1.ι Posteri resolutione, p. q. . 38'

Probatur minor: quia adaequatio est quaedam aequalitas .conceptus repraesentam is, cum re repraesentata ; sed aequalitas consistit

in indivisibili:ita ut non possit esse maior vel minor. Quia si duo

corpora habent aequalem magnitudinem, ita ut neutrum excedat alterum: tunc dicuntur aequaliae si vero unum excedat alte-Tum,quamlumuis minimo excessi,non erunt aequalia sed simpliciter inaequalia: ergo eodem modo : vel conceptus repraesentatrem , sicut est in se,vel ex dit,aut deficit,quantumlibet minimo excessu. Si primo modo se habeat, verus erit: si iecundo, fallus:& consequenter, si propositio enui at rem sicuti eli,erit vera aivero excedat , vel deficiat, quantumlibet param , erit falla: non potest igitur iMelligi, quod sit una magis vera,quam alia: sed eo ipso, quod minus vera excogitatur, erat falsa Gratia exempli: Non minus verum erit Petrum este album, si hi albedo inhaereat. quam esse hominem : quia non minus adaequatur una propositio rei signi ficatae . quam altera et sicut, si duo corpora sint aequalia, non erit possibile excogitare alia magis aequalia.

Secundam opinionem tenent ex mode inis alij: Afirmantes principia esse veriora conclusione: cr uniuersa iter, unam propositionem veriorem altera, Probatur testimonio Arist. 4. Meta. rex.

I 8. ubi Meet ali uid se magis verum, quam aliud, is patriter magis falsum, quod sic probat: Quia non aequEmenxitur, qui dicit , quatuor elle quinque,ac ille, qui dicit, quatuor esIe millia: ergo magis falsum est, quod iste asserit, quam quod ille:sed falsum, est contrarium veritati:ergo eodem modo erit una propositio magis vera quam alia. Probatur consequentia: quia conrrario ruin eadem est ratio. Praeterea cap. praesenti, docet expresse,

eon lusionem esse veram propter praemisi ut ergo praemissae erunt magis verae:quia propter quod unumquodque tale,& illud magis. Probatur deinde ratione: u uia a nemine negatur principia esia se certiora,euidentiora, & magis necessaria,quam conclusionem,

cum sint per se certa , per se euidentia, per se necestaria , hoc est, sine ullo medio , sed quibus intellectus, cognita tantum significatione terminorum assent turiconclusio vero non sit certa, euidens, aut necessaria per se, sed per aliud: hoc est, per principia,

quibus mediis ei aisentitur intcllectus. sed magis certum, magis euidens, & magis neeriurium, est magis verum et ergo erit eo dem modo magis vera. Et cerre, si una propositio non esset verior altera, non esset fides diuina magis vera, quam scientia, aut quam quaelibet aliae cognitio humana. Vnde, nec magis verum esset, quod eus est trinus ει unus, quam quod paries eth albus, cui inhaeret albedo: quod tamen talium est, & contra D. Tho. x a.q. ar. 8. Vbi docetis em diuinam se propria natura certiorem s. σμων scienna noctra. ,- Nostin

605쪽

4 i.

Nostra sententia, medium tenet inter haec extrema, & expli-eatur hae distinctione: veritas duobus modis potest considerari Primo , Formaliter, ex parte essentia: quae consistit in adaequatione intel lectus per conceptum , vel iudicium cum re , extra existen te, per eundem conceptum repraesentata. Secundo, ex parte fundamenti , is Musarum etin. Fundamentum , est entitas & perfectio ipsarum rerum , circa quas versatur. Nam cum verum , se Passio entis, quae perfectiora sunt secundum entitatem, censentur etiam perfectiora secundum veritatem. Causae autom veritatis esse possunt, necessitas, infallibilitas, celtitudo , atque euidentia et pondusetiam, siue momentum rationum, quibus

Duplici ergo conclusione respondemus. Prima , Veritas ex 27 parte rationis formalis, is assentialu ipsisvis adaquation in qua comsistit, non potest esse maior in una propositione, quam in alia. S cunda , ex parte fundamenti , ct causerum eivi, maior esse potest is

ideo v propositio ex hae parte magis vera, quam altera. Vtraque conclusio cum distinctione adducta , continetur expresse in doctrina D.Thom. quae. 2. de virtutibus, art.9.ubi ita ait: Cum v risas consectat in adaquatione intellectus,'rei, si consideretur veri. με secun m rationem aqualitatis , qua non recipit magis o minus ;* non contingit esse aliquid magis, is miniri verum. Sedsi Gn- sederetur ipsum esse rei , qua est ratio veritatis sicut dicιtur in L. Meta. eadem est dispositio rerum in esse, era veritate: unde qua sunt

magis entia sunt magis vera:Θpropter hae etiam in sicientiis demo strativis, magis creduntur principia, quam conclusiones. Et primam conclusionem nostram probat arg primae opinionis. Secundam vero,probant az opinionis secunda, & ideo non est necessarium il

li,aut his respondere. -

solum restat explicandum , quomodo sit loquendum absolu- Isae in hac re r An dicendum sit absolute, Pramissas esse veriores conclusione ς'unam propositionem veriorem atra : vel absolute negandum. Respondeo ; Eodem modo loquendum esse; ut loquimur in substantia. Qua sicut substantia non. habet latitudinem tradualem, sed consistit in indivisibili ratio eius , ita veritas non abet latitudinem gradualem, sed ratio eius consistit in indiu sibili adaequationis. In substantiis autem,mon dicimus unam esse magis substantiam, quam aliam, sed id negamus absolute, euin Arist. dicimus autem, unam substantiam esse meliorem. aut per sectiorem alia i aut secundum maiorem persectionem speciis rcam, aut indi uidualem: pari ratiocie de veritatibus seu proposi-

tionibus veris loquendum est.Ita ut absolute:negandam sit,unam propositionem esse versorem altera. Conce4endum tamen , hais bere persectiorem veritatem:aut essentialiter, aut indiuidualiter.

606쪽

Et ideo dicendum est ; Praemissas perfectiorem veritatem speci cam coAtinere, quam conclusiotaemi& unam conclusionem , perfectiorem vetitarem indiuidualem , quam alteram οῦ quia proxi mior est principi is, a quibus ambae derivantur. Et eodem modo loquendum est de fallitate. Quamuis persectio, non bene ad sal- state in applicetur, quae nihil est,ted loquendam est de illa,iuxta naturam eius , eodem modo, ac loquimur de veritate et quamuis distinctis terminis, aut modis loquendi. Haec tamen ratio reperitur particularis in salsitare, quod haec , cum sit quasi recelsus averitare, praeter causas illas,propter quas una Veritas diei turpe fectior alia : Sc una propositio persectiorem veritatem contin re , quam alia: una falsitas dicitur e iam maior, aut ingentior alia:& una proposito continere maiorem falsitatem , qu1 aliat quia magis a veritate recediti in quo sensu dixit Ariit. ubi supra. magis mentiri eum,qui dicit quatuor esse mille, quam alium qui diceret quatuor esse quiaque:cuius sensus est, ingentius proferre

mendacium.

Q V AE ST IO V. An sempeν sit necessarium, utramque premissam demo κα-νι u. certiorem esse conclusione.

3o 'DI amissa domonia ιiοnu. in duplici different:a polIunt esse..I Nam vel sunt propositiones Immeiata. atque indemonstrabiles: vel Demonarari possum. Quod ut intelligatur, iciendum est , quod omnes conclusiones totius scientiae, continentur virtualiter in principiis eiusdem scientiae, a quibus iso ordine proceditur, ita ut quaedam proximiores sint principiis , quam idiari Vinde quaedam demonstratur per alias priores: mediatas tamen.& adhuc demonstrabiles , quousque perueniatur ad aliquam immediate derivatam ex principiis. Et hinc est, quod non omi nes demonstrationes habent praemissas immediatas, vel indemonstrabiles: sed plures.vnam saltem,vel alteram , quae demonstrari potest. Gratia exempli: Ab essentia hominis procedunt plures passiones. vi capacitas disciplinae, adiri ratio, Sc risibilitam tali ordine, ut capacitas disciplinae procedat immediate: & hac media , admiratio: media vero admiratione, risibilitas : de iuxta hunc ordinem demonstrantur in scientia de illo: prima per eseseotiam : secunda per primam: & tertia per secundam: & ideo demonstratio illa, per quam demonstratur prima passio de essentia, habet utramque praemissam immediatam , atque indemonstrabilemialia vero in quibus demonstrantur reliquae , unam quidem praemissam indem onlirabilem ,& aliam quae demonstrari potest. Prima passio demonstratur se: Omne animal rationale est capax disciplinae ; Omnis homo est animal rationaler g

607쪽

ergo omnis homo est capax disciplinae. Cuius demonstrationis V raque praemissa est immediata,maior quidem , in qua praedicatur prima passio de essentia : & minor, in qua praedicatur definitio de definito. Sed in sequente demonstratione per primam demonstratur passio secunda: uidquid est capax disciplinae:est admirativum : Omnis homo est capax disciplinae : ergo Omnis homo est admirativus. Cuius maior , est propositio immed ara , is qua una passio immediata praedicatur de altera : minor velo dein monstrari potest. His expostis, unum praesupponit quaestio & alterum quaerit. 3 Praesupponit quidem, Pramillia esse eeniores conclusone sic in communi. Quod non solum est assertum ab Aristotele, sed expres e probatum: quia certitudo conclusionis derivatur a praemissis: &ideo certiores esse oportet. Quod praesertim verum est,ac necessarium , dum praemisia sunt propositiones immediatae: nam illae ex se,& a se habent certitudinem : concluso ver4 , non ex se,neque a se, sed derivatam ab eis: at magis certum est,quod a se habet certitudinem, quam quod habet ab alio : ergo praemissae immediatae certiores sunt conesusione. Quaestio igitur solum potest esse , de praemissis demonstrabilibus, An icta etiam debeant esse certiores conclusione tua ut dum demonstratio habet unam immediatam , & alteram demonstfabilem, sufficiat conclusionem esse minHS certam,quam illam; &possit esse aequalis in certitudine eum altera:vel necesse sit,etiam esse minus certam,quam prae missam demonstrabilem. Et prima opinio tenet; Hoe non esse necessarium , sed posse 3 esse eones onem aqualiter cenam eum pramissa demonstrabili. Ita 'tenent moderni quidam. Et probant, testimonio Aristot. in fine huius cap.ubi non dixit necessarium esse magis credere omnibus principiis, quam conclusioni , sed aut 'mmbin , aut aliqua bu rSentit ergo habere conclusionem aequalem certitudinem , cum aliquo eorum.

Probant deinde ratione tQuia si praemisiae debent semper ense certiores conclusione , maxime propter rationem Arist. nempe propter quod unumquodque tale,& illud magis : sed haec nota probat, nisi in causis aequi uocis, non in uni uocis : ergo non probat de omnibus praemissis, sed solum de immediatis. Probatur consequentia: quia solum praemillae immediatae sunt eausae aequi- voeae conclusionis, quia differunt specie ab illat praemisia vero demonstrabilis, eum sit assensus scientificus , eiusdem speciei in

eum eonclusione:& ideo non potest esse eausa aequivoca eius,sed unitioca semper erit.vnde non erit necessariu,quoa sit certior c elusione.Minore vero probant:quia effectus causae vn uocae, qualis persectionis est cu ea ut patet in homine geneIante,& geni o.

a Secundo

608쪽

In lib. . de Poster. resolui. Cap. 393

Seeundo potest probari e Quia conclusioses eiusdem scienti κderiuantur ab eisdem principiis:ergo aequalem habent certitudi nem ab eis derivatam: sed saepe contingit conclusionem, & pr missam demonstrabilem, pertinere ad eandem scientiam , ut O stendit secunda demonstratio a nobis adducta, in principio huius quaestionis: ergo habebit aequalem certitudinem cum ea. Quod firnxius probari potest in demonstrationibus Theologicis, in quibus conclusio procedit, ex una praemissa pertinente ad fi dem diuinam, & ex altera pertinente ad , hilosophiam natura 33 lem:ut ostenditur in hae : Omnis homo est risibilis: Clit illus est homo: ergo Christus est risibilis. Tune ergo vel conclusio pertinet ad fidem diuinam: vel ad habitum seientiae Theologicae : &utroque modo est certior praemissa evidenti: Quia fides diuina certior est scientia. Igitur id etiam; quod a fide diuina derivatur, certius erit: illa ergo conclusio, Christus est risibilis, certior est, quocunque modo accipiatur , maiore praemissa, nempe Oinniphomo est tisibilis;quare non solum conclusio aequalem potest habere certitudinem,cum altera praemissaru, sed aliquando maiore. Nostra sententia est : Vtramque pramissam semper, ct necessariis esse eertiorem conclusione : ita , ut nullo casu possit habere aqualem certitudinem eum aliqua earum.Et haec est magis communis inter

modernos.

Probatur duplici arg. Primo: Quia in demonstratione propter quid de qua loquimur ) praemissa demonstrabilis agit in virtute

principiorum , a quibus proximius derivatur, quam conclusior cum haee derivetur mediante illa: ergo maiorem habebit certitudinem. Probatur euidenter consequentia : quia quo effectus proximius derivatur a causa , eo perfectius participat virtutem eius: prAsertim comparatione alterius estectus: a quo non nisi ullo mediante participatur. Secundo:Quia praemissae,quaeeunque illae sint, eontinent unionem extremitatum cum medio: conclusio vero eontinet unione earumdem extremitatum inter sese , media unione earum cum

medio tanquam ratione formati,ac totali; propter qua uniuntur inter serergo prior unio,a qua totaliter dependet secunda, fortior est,cum fit immediatior i sed sortiorem esse unionem extremitatum cum medio,est certiores esse praemissas: ergo maior certitudo prouenit eis,ex natura demonstrationis. Dre repugnat coa- clusionem,habere aequalem certitudinem,cum aliqua earum. et

Ad testimonium Arist, Respondet D. Thom. in Commenta xiis illius non dixisse, omnia principia certiora esse conclusione , sed saltem aliqua: quia licet ex virtute demonstrationis semper sit

traque praemista certior, contingit tamen aliquando conclusionem habere aliam certitudinem experientiae,praeter eam,quan

609쪽

19 In lib. r. de Poster. resolui. Cay. 2. .F.

a praemissis participat, ratione cuius habebit aequalem certitudi-

'em cum aliqua piae missarum: ut dum quod luna nunc eclipsetur, experientia sensuum cognoscimus :& ideo non est minus nobis Cerra, quam quod terra interponatur inteream, dc solem, per quam demonstratur ἱ priori: tamen per accidens contingit hoc: dc ideo non tollit,quin per se, &ex virtute demonstrationis seM- per sit utraque praemissa certior conclusione. Primum argum, petit expositionem illius uniuersalis axioma. 3 Stis: Propter quod unumquodque lais, o illud magis. Vt constet in quo sensu verum sit: & cur ab Ariit. adductum ; ad probandum paemisias debere esse certiores conclusione. Et an ex illo em-caciter probetur. Plures ac variae expositiones eius, adducuntura diuersis interpretibus. Plures etiam, & diuersas conditiones re quirunt, ad veritatem eius, quas molestum esset referre. Nos igitur tres conditiones requi hias esse dicimus,ut verum sit: quarum duas posuit ipsemet Arist. 4. lib. Meta. tex. 4, idemmet axi ma reserens his verbis : numquodque autem maxime tale est, pra ter1s cuim causa nomine Θ νatione idem conuenit: sie ignis est calidissimu , quod carem cauru eausa sit Quibus , Primo , asserir, predicathm debere conuenire pluribu3 formaliter: & uni eorum per se primo, aliis vero per participationem eius,& non aliunde, Se cundo: Eidem primo,stceteris nomine ,stratione , hoc est uni uo- ce:&ideo esset tialiter. Tertiam conditionem posuit D. Tho. I. p. q. 87. art. 2. ad 3. quod in eodem ordine causarum contineantur; hoc est,in eodem genere causae emcientis,uel finalis,aut quouis alio. Ita, ut si illud est per se primo praedicatum conuenit, sit finis caetera sint media ad ipsum ordinata: & si illud sit em ciens, caetera sint quasi effectus ab ipso procedentes. His ig tur tribus

conditionibus concurrentibus verum es , ac necesiarium illud axioma, Propter quod unumquodque tale is illud magis tale. Cuius sensus est: Si aliquid conuenit multis , & uni eorum per se primo: quod ideo dicitur maximἡ,tale, aliis vero propter ipsum, necesse est magis conuenire primo,quam caeteris. Nee potest dari aliquis casus, in quo oppositum contingat. Ex eodem axiomate,emeax Jeduxit argu. Arist.ad probandum, certiores, Cuidentiores, magis necessarias esse , perfectiorεmque Veritatem continere praemissas, quam conclusionem:qqia tam illis quam huic conuenit sormaliter certitudo, euidentia , necessi-ras, atque veritas: & omnes continentur in eodem ordine causae essicientis:praemissis etiam conueniunt haec,per se primo:conclusioni vero, ut conclusio demonstrationis est solum propter prae missas ,& non aliunde : ideo euidenter infertur , quod magis aut

perfectius eis conuentant.

Ad formom etiam arg. Neganda est consequentia,quod solum

teneae

610쪽

In lib. r. de Posteri resolui. Cap. a. 7. s. 19s

teneat verum, praedictum axioma in causis aequi uocis: 8c negandum est, quod stilum probet de praemissis immediati,, Ac non de demonstrabilibus. Nam licet primo probet de illis, consequenter tamen etiam probat de his: quia praemissae demonstrabiles, non sunt causa conclutionis ex propria virtute, aut secundum se, sed virtute principiorum , a quibus derivantur , & ut ab eis deri-uantur: cuius euidens signum est , qtaod si is qu demonstratio nem constituit, nesciat eas reducere ad prima principia , per eui- dentes demonstrationes: non essiciet demonstrationem , nec habebit scientiam conclusionis: sed emciet argumentum probabile, generans opinionem. Vnde sequitur, prima principia: virtualiter, ει ut talia,este caulam conclusonis. Et ideo per se Primo , secundum eandem rationem virtualem , conuenire eis veritatem , necessitatem, celtitudinem, & euidentiam, conclusioni vero solum propter illa:&φropterea illis perfectius. Ad secundum. neganda est consequentia,quod aequalem habeat cerritudinem conclusio, cum praemissis demonstrabilibus , quia Omnes derivantur ab eisdem principiis, nam no derivantur aeque proxime: ideo non aequaliter participant certitudinem principiorum,sed persectius illan quia magis proprie derivantur.3τ Vitimum quod additur in eo secundo arg. tangit demonstrationes scientiae Theologicae, quae procedunt ex una praemisia diuinae fidei, & ex altera evidenti: & aliquando ex utraque de fide, per consequentiam euidenrem. In quibus dicimus , conuincere rationem Arist.quod amba premio sine certiores conclusione. od praeterea probatur, ex comuni alio axiomate in scholis recepto: Conem is sequitur debiliopem parte pramus trum aetM si una,vel ambae sint fidei diuinae cum diuina fides sit obscura, non poterit esse euiden.s conclusio: imo neque ha re eandem certitudinem fidei, obscura quoque erit. Et si utraque praemisia sit diuinae fidei, conclusio obscura erit, & minus certa utraque pr missa. Cuius ratio est:quia prςmissae fidei non concurrunt in demonstratione Theo- Iogica ad inferendam conclusionem, nisi media demonstiationerergo certitudo earummodificatur per certitudinem conseque tiae,quae non potest esse, nisi naturalis: unde nec poterunt producere conclusionem persectiorem in certitudine , quam sIt perfectio certitudinis naturalis., Sed haec est minor certitudine diuinae fidei: ergo minorem habebit certitudinem concluso , quam Iiraemissae. Et si altera piaet Isiarum sit certa, certitudine Phi-osophica, minorem habebit certitudinem conclusio si si toti geret,quod altera praemissarum esset solum probabilis,non posset esse certa conclusiosed probabilis tantum.Probantur haec omnia, 3 duabus illis rationibus:quibus probatum ςst,praemii las persectio-xes esse debere conclusione,in veritate,in certitudine, necessitate,

SEARCH

MENU NAVIGATION