장음표시 사용
631쪽
quam probatur, unum esse alterum , vel non esse,deducendo ad impolubile. Ab aliis etiam additur demonstratio a signo per qua ex signo nobis euidenter noto, probamus rem ita se haberea ut Lunam eclipseri: quia videmus lumen amittere: sed utraque haec demonstratio comprehenditur, sub demonstratione :οM , vel μ' , atque etiam alia quaecumque excogitabilis : ut bene docet Sotus,& Toletus , cap. praesenti:ergo haec diuisio, comprehendit omnes demonstrationes .Probo iterum minorem: Quia demonstrationes ad impossibile, semper procedunt per viam causae aut effectus: Mideo reducuntur ad demonstrationem, quia,vel propter uid : vr ostendunt duae sequentes. M homo non esset risibilis,non esset ration: lis:sed consequens est impossibile.ergo & antecedens.Cuius senissest: si homo non esset risibilis, non esset rationalis: sed verum est esse rationalem: ergo verum est esse risibilem. Et haec alia: Si homo non esset rationalis, non esset admirativus: sed consequens est impossibile ergo antecedens. Illa enim procedit a can- ,h ic vero ab effectu,ut patet. Demonstratio vero a signo , ,sem- 'per procedit ab effectu: quia signum nobis notum per experientiam , semper est effectus: ut exemplum eclipsis lunae adductum manifestat: Duo autem membra huius diuisionis, nempe demon- . stratio,quia,& propter quid,communia sunt: sub quibus comprehenduntur diueris demonstrationes procedentes a causis; vel ab effectibus. Vnde male Caiet. dixit: aliud membrum demonstrationis,propter quid, esse distinguendum : nam quodeunque illud sit, comprehenditur sub uno membro huius diuisionis, tanquam
species sub genere.Supposito, quod diuisio susciens sit, quaerimus,
An sit univoca,ua ut demonstratio diuidatur, in haec duo membra,tanquam genus in suas species. Vet,an sit analoga I ita ut tanquam analogum potius . in sua analogata. .
Et prima opinio asserit, Analogam esse diuisionem non unium eam. Ita Themistius, in sua paraphrasi super lib. posteriorum, cap. . Venetus cap. praesenti. Et probatur testimonio Aristot. qui definiens de imonstrationem eap. x. huius libri solam demonstratione propter quid, duplici definitione explicauitiquae definitio .non potest ullo modo conuenire demonstrationi, quia . Imo ipsemet Brisibi. eodem cap. quasi cum conditione asseruit, de demonstratione,quia,loquens. Si autem alius modus sciendi, dicemus postea Ad hoc nimirum decimum cap. se referens secundum commu- . nem sententiam expositorum. Ex quo infertur,demonstrationern IO non esse umuocam,nec genus ad utramque. Nam si uni voca eslet: - ut communis utrique definienda esset, & non pro una eius specie
- tantum: cum ergo sola demonstratio propter quid definita siti hane solam demonstrationem simpliciter sentit Arist. Demonet strationem vero, quia, non nisis cundum quid,& per attribu-
632쪽
In lib. . de Poster. resolui. CV. Io.quaest. a. 6ITtionem ad illam , tanquam ad principale analogatum. Cuius signum est etiam,quod Arist.nunquam eam definiuit,satis esse putans definisse praecipuam,ex cuius similitudine,& attributione,is elle intelligitur alia. Tandem ratione probatur. Primo : Quia demonstratio est instrumentum acquirendi scientiam : sed scientia acquisita perde monstrationem, quia, non potest esse talis simpliciter, sed solum secundum quid:ergo nec demonstratio , quia , erit demonstratio simpliciter,sed secundum quid Probatur minor ex duobus.Ex pri mo quidem: Quia non scimus simpliciter aliquid ,cuius naturam, di essentiam ignoramus sed habita demonstratione,quia,ignora
mas naturam,& essentiam reti.& solum cognoscimus eam esse talem,ex aliquo effectu extrinseco , ex quo procedit demonstratio, quia:vt dum demonstramus hominem esse stationalem, ex effecturi dendi,quem experim umergo non potest esse demonstratio simpliciter. Ex secundo vero Quia de primis principiis, non habetur scientia simpliciter, eum ex terminis sint nota : sed nullum est principium, quantumuis immediatum , quod non possit probari aliquo modo,per demonstrationem,quia: ergo haec non generat scientiam simplicitet sed quandam aliam notitiam conclusionis, scientia inferiorem:& ideo non erit simpliciter demonstratio,sed , secundum quid. 1 Secundo: Si demonstratio genus est ad demonstrationem,quia,& propter quid:ergo scientia erit etiam genus,ad eam,quae generatur per utramque:distinguenturque specie, tam scietia actualis, quia, & propter quid:quae sunt assensus utriusque demonstrationis,quam habitualis, genita per utrumque assensum. Sed consequens est falsum : ergo etiam antecedens. Probatur minor: quia utraque demonstratio habetur saepe de eodem obiecto; vide homine,aut quouis alio: sel scientiae distinguuntur specie,per obiecta:ergo nec scientiae actuales, nec habitualcs genitae per has demonstrationes possunt distingui specie. Atque adeo nec demonstrationes ipsae, sed solum ut quaedam analogata demonstrationis in communi,quae in eas druiditur. Secunda opinio,tenet, Demonstrationem diuisam esse ab Aristori in demonstrationem quia,ct propter quid, tanquam unιuoeum quid.er verumgenus in sum steries. Ita videntur sentire Ammonius sa-Per I. lib.de Anima,textu LI.& 3 .& Handria ibid.quaest. 19. arti. 3.Sed expresse Sotus,&Toletus, cap. praesenti,& omnes moderni interpretes,& videtur mihi vera,& tenenda.Prob.primo: Quia demonstratio, quia procedit ex principiis certis, & euidentibus,& per consequentiam euidentem in modo & figura constitutam:
ergo est syllogismus necessarius, & euidens, specie distinctus a
633쪽
618 In lib./.de Postesi. resolui. Cayao. quaest. a. probabili,& sophistico;Quod est esse spςciem syllogismi demon
stratiui,distinctam ab ea quam constituit demonstratio , propter quid, utraque ergo specie syllogismi demonstrativi, abstrahi potest ratio communis syllogismi demonstrati ut uni uoca,atque genetica,sub qua distinguentur specie. Quod probatur secundo ; Ex principiis utriusque, & assensibus 1 1
conelusionum,per utramque genitis. Nam demonstrationes, distinguuntur per principia , ex quibus procedunt, & per assensus Concluta num,quos generant: cum principia sint rationes forma Ies assentiendi conclusionibus: & conclusiones , effectus proprij principiorum,ae demonstrationum: sed principia demonstrationis,quia,& propter quid,distinguutur essentialiter:Quia hςc continent causam conclus onis, & reddunt propter quid eius:illa vero effectum:& ideo solum probant conclunonem a posteriori. Et etiam assensus conci usionum distinguuntur essentialiter , per eadem prinei pia diuersa, tanquam per diuersas rationes assentiendi, quae sunt quasi obiecta formalia earum:ergo utraque parte distinguuntur specie demonstratio,nuia, & propter quid: ideoque demonstratio in communi diuidetur in eas,tanquam genus. ut autem explicetur testimonium Aristot. S soluatur primum i , argumen Notandum es , Quod licet genus ex parte sua aequaliter parricipetur ab speciebus , nihilominus ex parte differentiarum inaequalis persectionis,per quas descendit ad illas, constituit ea iadem species inaequales in perfectione: ut constat in genere animalis. Ita ergo demonstratio in communi, abstracta ab utraque aequaliter participatur ab eis Ex parte sua, sed differentiae, utriusque diuersae sunt perfectionis: quia longe persectius est reddere causam conclusionis:& ideo,propter quid eius, quam solum eam probare ex effectu. Ideo demonstratio,propter quid ,longe perfectior species demonstrationis est,quam demonstratio , quia: non ratione generis, sed ratiotis differentiae perfectissimae: sicut homo inter species animalis. Et sicut haec maior perfectio speciei humanas,non tollit rationem uni vocam animalis: eodem modo nec
maior persectio demonstrationis, propter quid , tollit rationem niuOcam,aut genericam rc spectu utriusque demonstrationis. Aristot. ergo i soldm definiuit praecipuam speciem demonstra tionis in iecundo capite : quia illa est potissimum instrumentum artis demonstratoriae, ad generandam scientiam , explicaturus aliam speciem imperfectam,capite praesenti:quod & secit, dicens , talem esse , ut procedebat ab effectu: non reddens propter quid conclusionis,sed ostendens ita esse. Negamus igitur Arist sentire, quod sola demonstratio propter quid, sit demonstratio simpliciter:demonstratio vero,quia itantum secundum quid:quamuis sen
tiat 1 persectissimam speciem demonstrationis esse illam ; hanc
634쪽
In lib. .de Posteriori resolui. v. o. quaest.2. 6I'
vero imperfectissimam ratione differentiarum. Ad primum arg.neganda est minor, quod allentus demonstrationis,Quia,non sit lcientia simpliciter. Et du primo dicitur,per
illam nos non cognoscere naturam,& essentiam rei. Respondeo, essentiam rei, non cognosci per demonstrationem etiam propter
quid,sed cognitam praesupponi,per habitum principiorum , cum definitio sit principium ex se indemonstrabile , & non cogboscibile,per scientiam propter quid, in suo genere:sed ex sola notitia
terminorum. unde nec eli defectus demonstrationis, quia, quod per eam cognoscMur essentia rei: lcd ossicium vitiusque demonstrationis est, tradere cognitionem obiecti, ex aliqua eius pro
prietate . quod iacit demonstratio propter quid, probans a priori,& ex caula proprietates subiecti.OEcium vero demonstrationis, quia ex proprietate ipsa, per experientiam cognita tradit cogni tionem eiusdem subiecti:nullam causam reddens,sed solum probans , quod talis sit naturae ex illa proprietate. Negandum igitur est, quod scientia genita per demonstrationem , quia, non sit simpliciter talis: quamuis concedamus esse valde impersectam. Quod vero secundo dicitur,ι ρνincipiis non haberi scientiam. Distinguendum eii, quia perfecta scientia,& a priori, non potest de illis haberi quia per se nota sunt,& a priori inde monstrabilia. Eia se autem per se nota non tollit, quin aposteriori possint demonstrari, per demonstrationem,quia,per quam habebitur scientia de illis. Imperfecta quidem,tamen univoce talis, cum scietia a priori,& propter quid,quare & demonstrationes ipsae, uni vocam , at
que genericam habebunt conuenientiam.
secundum arg.duo petit. Primum ; An assensus demoninalsonis. quia, 'propter quid, qui dicuntur scientiae actitates, di tinguant in sterie. Secundum ; An per assensius generentur habitus scientiasse edistincti. Cirea primum,est prima sententia Soli , q. I. huius cap- qui licὸt teneat demonNationes ipsas distingui specie , nes tamen assensus specie distingui , sed vult esse eiusdem speciei Quod probat hoc arg. Principia demonstrationis , sunt caula aequivoca eonclusionis, cum distinguantur specie ab ea : sicut sol est causa aequivoca caloris, sed idem effectus seeundum speciem, potest procedere a causis aequi uocis diuersae speciei; ut i)em caior sole , & igne : ergo idem assensus conclusionis poterit pro-eedere, a diuersis principiis diuersisque demonstrationibus secundum speciem. Licet ergo demonstrationes sint speeie disti ctae , non sequitur , quod assensus conelusionis utriusque specie distinguantur. Quod videtur sibi neeessario concedendum , de eclipsi lunae, demonstrara per demonstrationem, propter quid, - causa, bc per demonstrationem, quia, ex effectu: non enim
635쪽
habemus ex eo assensus specie diuersos , sed eundem secundismspeciem :& solum accidentali quadam, atque extrinseca ratione di istinctum,ut per unam & aliam demonstrationem procedit. Haec tamen sententia Ialsa est. Quod ita probo:Assensus conclusionis sumit suam specie ex principiis,a quibus procedit, tan quam ex medio formali assentiendi,ut concedunt omnes,& pro bat euidens ratio.Nam assensus huius conclusionis, terra est rotunda genitus ex principiis ehilosophicis,hoc eli, motus physici, di ex principiis mathematicis,distinguitur specie : etia si sit eiusdem propoistionis, & ab eodem intellectu habeatur : sed media assentiendi conclusioni demonstrationis, quia, & propter quid, quae sunt principia continentia caulam eius, vel ab effectu eam probantia ) constat distingui specie : sicut de demonstrationibus, quia, & propter quid probatum est: ergo assensus conclusionum triusque demonitiationis, etiam si de eadem re habeatur, specie distinctus erit quia per diuersa media formalia habetur. Nostra igitur sententia est, Assensus utriusque demonstrationis,
sterie GHingui. Quod auidenter probatur, supposita distinctione
specifica demonstrationum quam admittit Sotus. Nam repugnacper diuersa media assentiendi, quae sunt obiecta sormalia eorundem assensuum,non generari diuersos allentus secludum speciem. Nec arg. Soti probat oppositum Sed minor distinguenda est; nempe, quod a causis aequi uocis specie diuersis , pol sit procedere idem effectus, secundrem speciem:nam ii inadquatae sint,potest: si Vero sint adaequat repugnat Et ratio huius distinctionis est: quia a causis inadaequatis indifferenter procedit idem est eius:a causis
vero adaequalis,dererminate 5 necessario. Qin a causa adaequata, conuertitur cum suo effectu: ideo repugnat, eundem effectum secundum speciem procedere a causis adaequatis , duaeris speciei.
Ignis vero & sol, causae sunt aequivocae caloris,diuersae speciei, sed inadaequatae:& ideo potest calor, ab utralibet indiffercter procedere,& ab utraque calor ide secundum specie:at assensus conclusionis,procedit a demonstratione,& principiis eius ,ranqua a ca se adaequata:& ideo repugnat qui d idem astensus secundum speciem procedat ab utraque, supposita distinctione specifica earum a nobis probata,& ab eodem Soto concessa. secundum, quod petebat idem arg. est, An per has demonstra tiones non solum generentur assentus diuersi qui vocatur diueris scientiae actuales : sed etiam diuersi habitus, qui vocantur absolute diuersae scientiae. Circa quod est prima opinio multorum, ex his qui nobis com tenent , diuersos esse allensem utriusque δε- monstrationis , asserentium non generare diuersum habitu scientiae secundum speciem di si tales demonstrationes circa eandem sem versentur , ut circa hominem , vel circa ens naturale quod cst
636쪽
est obiectu naturalis Philosophiae. Sed assensum utriusque demousitationis,cile in daequatum , respectu eiusdem habitus: & solum differre ab alto,quasi specie partiali,& in adaequata, ideo poste pro-εedere ab eodem habitu scientiae, secundum speciem Quia habitus solum distinguuntur specie , per actus adaequatos, sicut etiam
per adaequata obiecta:& non per inadaequatos. Probant testimonio Aristot. qui cap. praesenti docet, demon - .rionem, quia, ct propter quirideerre, in eademscientia atqua in di-Mess. Quod non potest esse verum , Nisi pertineant aliquando ad eandem scientiam: sed eadem scientia est, idem habitus: ergo nec verum esse poti st, nisi pertineaut ad eundem habitum. Quare non potest defendi in doctrina Arist quod per demonstrationem. quia .& propter quid, circa eandem rem , generentur diuersi habitus scientiaet alioqui de eodem homine habebit quis plures scientias:& de eodem ente naturali, plures philosophias, si per demonstrationes , quia, & propter quid , naturam & proprietates eorum cognoscat: quod inauditum est in scholis. Probatur deinde ratione : Quia sicut potentia habet maiorem extensionem, quam habitus, & ideo potest eadem secundum spe ciem, intra latitudinem sui obiecti, habete plures habitus , speciEdistinctos, qui sint quasi inadaequati respectu illius: eodem modo
habitus , habet maiorem extenhonem, quam actus , cum vide
mus eundem habitum scientiae, plures atque diuersas habere de monstrationes: & ideo plures a sensus diuersos , qui sunt plureae actus: etiam si solum procedat a causa,vel solum ab ςffectu : ergo. poterit habere plures actus, vel assensus, quorum quidam procedant a causa, per demonstrationem, propter quid, alii vero ab enis sectu, per demonstrationem, quia. Et sicut demonstrationes, ita assensus erunt inadaequati, respectu eiusdem habitus. Non est ergo necessarium,plures multiplicare habitus, circa idem obiectum, propter demonstrationes, quia, & propter quid, & assensus earum specie distinctos: sed idem habitus poterit se extedere ad illos,raa- quam ad diuersos,sed inadaequatos. Nostra sententia est; Per has demonstrationes,non solum genera
H diuersos assensus secundum speciem, se etiam Luersos habit-
scientia. Quod ex distinctione specifica , assensuum vel actuum quam admittit opposita scientia ) sic probo : Habitus generantur ex actibus, & ab eisdem iurisiant unitatem,x distinctionem speci-fieam i sed aflenses conclusionum utriusque demonstrationis, qui sunt proprij actus, ex quibus generantur habitus, distinguuntue specie: ergo generant habitus distinctos. Et si dicas; hsse patii ales
astus,&inadaequatos. Ex hoc imprimis sequitur euidenter, generare habitus distinctos specie partiali: unde iam teneris concedere,
. circa idem obiectum plures babitus , α plures scientias partiales:
637쪽
611 In bba.de Poster. resolutione, Cap. o. q.2.
quod falsum probauimus in quaest prooemialibus. Idem praeterea probo; Quod non solum assensus distinguantur specie partiali,sed
etiam totali. Quia ea quae distinguuntur partialiter, debent esse partes alicu- cuius totius:ergo si a ssensus distinguuntur partialiter . &inadaequate, cum distingui debeant per rationem formalem obiectitiam.dabitur aliqua ratio obiectiva totalis , atque communis, cuius sint partes e sed haee est impossibilis : ergo impossibile est,quod distinguantur specie partiali. Probatur minor: quia prinei pia sunt ratio obiectiva assensuum , sevi sunt ratio assentiendi conclusionibus : sed prineipia quae continent causam, & quae coniment effectum , sunt quasi opposita, & omnino diuersa: nec dantur alia superiora, vel inferiora, quorum sint partes : ergo non possunt distingui specie partiali, sed totali debent distingui :& ex consequenti non possunt generare habitus specie partiali distinctos. sed
sed ut testimonium Arist. explicemus & argum. soluere possimus; notandym est , Vtrumque genus demonarationis, quia,Θμο- ter quid. versari aliquando circa eandem rem . aliquando circa H- mersM. Res autem circa quam versatur scientia, solum est obiectum materiale:formale vero sunt prinei pia, per quae demonstrantur passiones de illo: unde licet versentur aliquando circa idem obiectum materiali,semper habent diuersa obiecta formalia Neque hoc ullam continet repugnantiam, cum circa idem obiectum materiale,versari etiam possint scientia,& opinio , per diuersa media, aut principiarquae sunt rationes assentiendi, ti quasi obiecta formalia. Non est ergo nouum. circa eandem rem ponere diuersos habitus scientiae , clim plus disserant scientia, & opinio : & tamen sint aliquando etiam de eadem re. Isti autem diuersi habitus, geniti per demonstrationem, quia, & propter quid, circa eandem rem,sub nomine eiusdem scienti et comprehenduntur propter idenritatem obiecti materialis, & abstractionis a materia. Et hoc est,
quod voluit Arist. significare . dum dixi, scire, quia, is propter
quide &ex consequenti demonstrationes disserre in eadem scientia,& in diuersis: per eandem scientiam utrumque habitum intel- Iigens . qui intra latitudinem eiusdem obiecti materialis,& eodem
modo abstrahentis a materia , continentur : per scientias vero diuersas, eas etiam intelligens,quae vers,ntur circa res diuersas,& diuerso modo abstrahentes a materia, ut exempla eius Ostendunt. .
Itaque non est sensus eius, quod scire quia, & proter quid , diste xant intra eundem habitum , sed i Atra cognitionem scientificam eiusdem rei, circa quam versati solent, & quam nomine eiusdem scientiae intelligit. Et eadem ratione , sub nomine eiusdem Philosophiae , intelligitur utercrue habitus: quia Philosophiam naturalem
638쪽
Tras. de Sabati. scientiarum. 6 et 3
Iem vocamus,in communi modo loquendi, eognitionem scienti ficam entis naturalis: sue per plures assensus, vel habitus distici gustur scire quia, Se scire propter quid,siue non. Ad arg. vero ; Concedimus primum , quod in antecedenti ac sumitur : nempe maiorem habere extensionem potentiam, quam habitum : sed negamus secundum: quod habitus maiorem habeat extensionem,quam-actus,vel assensus. Et huius ratio est.quia habitus proxime speeificatur ab actu , secundum rationem formalem . quia per illum attingit obiectum: δc cum haec sit limitata, non habet maiorem extensionem habitus, quam actus. Potentia uero uniuersalior est: Ac sub uniuersaliori ratione attingit obi ctum :& ideo per actus Ac habitus diuersae speciei id fit. Unde seis quitur non esse superfluum multiplicare habitus, ubi actus distinguuntur specie,ied omnino nece uarium; ut iam probauimus.
ternatione scientiarum. Luid nomine scientia sub atremantis, issub alternara
11 N seeunda pari. cap. doeuit Aristot. Seire quia, ct propter quid; I & eonsequenter, domona ιι mes disseννε in diuersis βιentiis. non subordinaris. sed totaliter diuersis,'quasi distaratis. Atque etiam idem fieri in diuersis scientiis subordinatis tamen, quas vocat sub
alternatas , in eodem sensu, quo propositiones docuit. 1.hb de interpretatione,quandam habere oppositionem : quasi Subalternam quando fiunt ex eodem praedicato, de subiecto,sed una collocatur sub altera, una est uniuersalis. ερ partieularis altera. Tales igitur asserit esse quasilam scientias , quarum una versatur circa rem ali
quam uniuersalem, alia vero circa rem particularem, sub ea contentam, ut Geometria, quae versatur circa lineam ; de perseectiva, circa lineam visuale, sic Arithmetica eirea numerum, Musica vero circa numerum sonorum. Et uniuersalem vocat Subaltemantem: Particularem vero, Subalternatam: aut illam continentem, re hanc contentam. De natura igitur, te ratione harum scientiarum, nobis est,de qua agunt omnes interpretes Arist. cap. praesenti, agendum,
ut differentia demonstrationis quia,& propter quid,in eis designatam intelligamus. Nam quae sint seientiae totaliter diuersae,& quomodo in eis differant satis notum est.
Expositis nominibus subalternantu θ -baltemataseietia, quatuor de illis explicanda sunt. Primum , aenidnam sit, unam mentiam esse subalternatam alteri r Secundum, An talis subaltemara sit pumiliUTertium,aeuonam modo dependeat scientiasubalteνnαι σ
639쪽
frientiast Quartum. An sub alternata intra proprios limites, demon- prer,propter qui uarum conclusionum.
Luidnam sit sub alternatio scientiarum. CIrca eonditiones requisitas, & sufficientes ad subalternatio λ
nem scientiarum , diuerso modo loquuntur authores ; nam quidam plures : alij vero pauciores assignant: quidam easdem, alij diuersas. Inter omnes vero, optime eas videtur enumera se Cale. in tract.de subalternatione scientiarum, ubi ad quatuor, aut quinque praecipuas reduxit omnes. Prima est, Luodsubiectum uni-, contineatuν sub subiecto alterim : cuius defectu Medicina non sub-Ωlternatur geometriae : nam corpus sanabile, non continetur sublinea, sed disparata sunt. Secunda ; aeuo ubiectum inferioris , in- eludat subiectum superioris r & addat supra illud aliquam differentiam accidentalem. Cuius defectu scientia de specie, non subalternatur scientiae de genere.Nam licet species sit ita genere, non addit tamen supra genus conditionem accidentalem et sed essentialem disserentialem: unde fere semper eadem est scientia de viro
que.Tertia conditio est stuod disserentia, quam addit, non sit propria passo Husdem subiem ; Quia licet passio sit differentia quo
dammodo accidentalis: non est tamen pure accidentalis r & ideo . non pertinet ad distinctam scientiam, ae subiectum: sed ad eandem, in qua demonstratur de illo. Quarta conditio est; Luod principia scientia inferioris , pνobentur a priori,'per causam a scientia superiori. Principia autem, quae assumit scientia subalternata adprobandum suas conclusiones, sunt duplici differentia : quaedam enim sumit ex subiecto scientiae subalternantis: alia vero ex materia alterius scientiae, ad quam per se pertinet conditio accidentalis, quam addit obiectum eius lupra obiectum scientiae subalternantis.
Et illa omnia, & sola , debet probare a priori scientia sub alternans, non alia. uia cum ad materiam alterius scientiae pertineat, non possunt ab illa probari. Exempli gratia: Perspectiua , assumit num principium,quasi geometricum ex materia lineae, quae obiectum geometriae est, & aliud philosophicum , ex materia visualis: nam visuale ad philosophiam naturalem pertinet. Geometria igitur,cui subalternatur:solum probare debet illa, quae ex eius materia, aut obiecto derivantur: non,quae pertinent ad philosophia naturalem. Ex his conditionibus una, vel altera reperietur aliquo mOdo in diuersis scientiis,non subalternatis, sed omnes simul in solis subalternatis reperiri possunt:& ideo omnes simul sunt requisi; et,&sufficienter ad veram,& propriam subalternationem Ita, ut solum illae scientiae, & omnes in quibus reperiunturivriae, & propriae sint subalternatae. Et sic est explicatu quid sit subalternatio icientiarum.Ν -
640쪽
An sub alternatio scientiarum explicata, sit possibilis vel fla
'TRia arg.proponemus, quae videnrur probare subalternatio-Ι nem scientiarum non elle possibile,& est primum talς: aeuias obιectu seientia sub alternata, adit conditionem accide talem supra obieeFumβιemiasub altemantis,siequitur siub alternatam non este una frientiam per se. Probatur concequentia: quia scientia sumit sua vultatem per se ab obiecto et sed obiectum eius non est unum perse,sed per accidens,cum conitet ex duplici ente in actu, ut olienis dit linea visualis, aut numerus sonorus: ergo nec ipsa erit una seientia per se, sed per acciden . Secundumebcisnua subalternans,
ct subaltemaea , debent esse distincta specie : sed non possunt distin - gui specie,si vera est eadem conditio: ergo nec erit possibilis subis
alternatio: Probatur minor : quia scientiae distinguuntur specie pet obiecta: sed obiectum scientiae subalternatae, solum distinguitur accidentaliter, ab obiecto scientiae subalternantis cum solum addit supra ipsum differentiam accidentalem, ut linea visualis, αIum distinguitur accidentaliter a linea: ergo scientia ipsa subal cernata, solummodo distinguetur accidentaliter a scientia subalternante. Quod etiam videtur probari,ex ultima conditione subis alternationis, quod subalteῶ nans debeat probare a priori prinei- pia scientiae subalternatae: nam sis hoc yerum est, principia subal ternatae erunt conclusiones subalternantis: sed conclusiones pertinent ad eandem scientiam,in qua probantur a priori: ergo eandem scientiam efficiet subalternata cum subalternante. Tertium: Si subaltemata addit in suo subiecto conditionem aecidentalem supra obiectum subalternantis si equitur obiectum etin halere duplicem paueram: una erit obiectum subalternantis, alia vero accidentalis conditio,addita supra illud , & pertinens quidem ad aliam scientiam.
quo supposito, non erit maior ratio : quare dicatur magis subalternata uni,quam alteri: & ideo nec uni, nec alteri subalternata erit,sed subalternatio ipsa impossibilis reputabitur. Gratia exemis
pli: obieetiim perspectivae, quod est linea visualis .includit duplicem partem: nempe lineam, pertinentem ad Geometriam,& eonis ditionem accidentalem visualis pertinentem ad Philosophiam naturalem ideo non erit maior ratio, ob quam uni earum quam alteri subalternetur, & ita non erit alicui earum subalternata. as His tamen non obstantibus,omnes tenent cum Ariae possibilem esse subalternationem scientiarum quasdam esse sicientim sub alter em alia: in quibus quatuor illae conditiones concurrunt,ut perspectiva subalternatur geometriae,& musica arithmetica .