Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

atque euidentia,& in exteris omnibus. Ex quo deductum est hodidem axioma: Conesulio sequitur debiliorem partem praemissatum:cuius sensus est,nullam posse habere perfectionem aequalem ςum praemissis,sed quidquid imperfectior is est in eis,manifestari

debet in conclusione.

Ex quibus insero: Conclusionem demonstrationis Theologi - eae, non pertinere ad habitum fidei diuinae, ut quibusdam modernis placuit: sed ad habitum seientiae Theologi eae. Quod hac ratione probo;Habitus fidei diuinae, sium innititur testimonio,aut reuelationi diuinae: & immediate ei innititur, non discursui, aut ratiocinationi, seu demonstrationi: sed conelusio demonstratio, nis Theologicae, innititur immediate discursui, aut demonstrationi,per quam deducitur ex praemissis,& non testimonio: aut reuelationi immediate: ergo non pertinet ad habitum diuinae fidei , sed scientiae Theologi eae. Minorem licet fatis per se certam,

probo:quia si utraque praemissa syllogi simi sit diuinae fidei, vel altera evidens euiderita naturali, & syllogismus solum probabi- Iis, certum est , conclusionem solum esse probabilem: hoc est,ne estientiam , nec fidem diuinam , sed opinionem : ergo non causatur a praemissis secundum se sed ut modificatis per certitudinem demonstrationis: huic ergo innititur proxime conclusio , &non testimonio,aut reuelationi diuinae. Et ex his respondetur ad argumentum I conchasionem demonstrationis Theologicae,nee portinere ad fidem diuinam, neque ad scientiam naturalem , sed ad scientiam Theologicam impersectam,& obscuram:vnde fit,imperfectiorem esse, & minus certam utraque praemissa. Concedimus ergo.quod fides diuina sit certior scientiamegamus tamen,quod conclusio ab ea derivata, sit etiam certior scientia : nam conclusio ab ea derivata, non habet maiorem certitudinem, quam sit certitudo consequentiae, vel lillationis , per quam modificantur praemissae ad inserendam conclusionem:in illatione vero,aut syllogismo,persectius esse habent praemissae quam concluso in certitudine,euidentia,necessitate, ae veritate,ut probauimus : & ideo, impossibile est, conclusionem esse aequalem in his,cum altera praemissarum.

TEXTUS AR ISTOTELIS. Ruoniam aut impossibile aliter se habere, euius esis aentia pia citer,necessarium utiquefuerit scibile . &e.

Ereuis expositio textus.

INtentum Ανst. in praesenti cap. est, docere quales debeant esse propositiopps,e quibus demostr lio componitur. Diuiditur

Ruten

612쪽

1utem in duas partes.In prima,proponit hanc conclusionem uni uerialem, Scientiam, qua per demonstrationem generatur, esse de rebus necessariis:&ex ea colligit,demonstrationem debere procede- Te,aut componi ex propolitionibus necessariis. In secunda parieti Ponit tres conditiones,quas habere debent propositiones,ut ita sint necessariae,quod ex eis possit componi demonstratio.Conclusio,qua Proponit,est. Scientιa,qua est conclusio rimonstrationis , debet esse darebus necesseriis. Quam sic probat: Conclusionem demonstrationis, scimus ex principiis, quae sunt propositiones immediatae: ergo

non potest aliter se habere: sed quod non potest aliter se habere,

est necessarium : ergo conclusio demonstrationis est necessaria. Probatur prima consequentiamam caetera per se patent. Scire

rem per causam cognoscere: & quod illius est causa;& non potest aliter se habere : ergo non solum scientia: sed id , quod scitur, nempe obiectum, circa quod versatur,non possunt aliter se habere , quod est esse necetiaria:cum necessarium sic definiatur, quod non potest aliter se habere. , Ex hoc inseri,quod demonstratio debeat componi, aut procedere ex propositionibus necessariis.Quod sic potest probari. Co Husio demonstrationis,quae est scientia,est necessaria, & de rebus

necessariis,& procedit ex praemissis, tanquam ex causis:ergo praemissae, ex quibus componitur demonstratio,noMolum verae, sed necessariae debent esse. Probatur consequentia:quia licet ex prae missis falsis contingat colligi conclusionem veram, & ex non necessariis necessariam,tamen id fit,non tanctuam ex causis, sed virtute, dispositionis syllogisticae: alioqui estectus esset nobilior sua caula,quod est impossibile.

In secunda parte : Proponit tres conditionet, quas habere debent propositiones, ut ita sint nece uariae, quod ex eis componi possit demonstratio. Quarum prima est, ut sint de omni. Hoc est,ut praedicatum in eis dicatur de quolibet contento sub subiecto , & pro quolibet temporeia Desectu primi ,haec propositio non est de omni : Omnis homo disputat:quia plur*s sunt,de quibus non veta ficatur praedicatum. Defectu secundi,neque ista est de Onani. Omnis homo vigilat:quia licet praedicatum dicatur de quolibet contento sub subiecto, non tamen pro quolibet tempore: sed pro certo

quodam ac determinato. Haec vero:Oimnis homo est coloratus, est de omni. quia habet utrumque; et per se patet.

Seeunda conditio est : Quod propositiones fini per je:ideo, ut eam explicet:diuidit per se in quatuor modos, Primust modus, per se est, quando Pradicatum pertinet adessentiam βubiecti:quia vel est desinitio eius, vel pars definitionis: unde istae omnes propositiones, sunt in primo modo per se:homo est animal homo est rationali homo est animal rationale.

613쪽

Secundus modus est,quando ex opposito Subiectum p rtinet ad definitionem pradicati,ut homo est admirativus, homo est risibilis. Tertius modus,non est pradicandi, sed essendi.& illud dicitur per 3 se hoc modo,quod per se subsistit,& non inhaeret alteri,tanquam accidens: & iste est modus proprius praedicamenti substantiaeo Quartus modus est , per se causandi, quando praedicatur effectus de tua causa per se. E sectus per se dicitur , qui sequitur ex propria

virtute causae: & non aliunde: hoc est , non casu , aut fortuna: quia effectus casuales ,&fortuiti, qui non sequuntur ex virtute causae, sed ex quodam concursu casuali, aut per accidens,non dicuntur cffectus per se, sed per accidens: unde propositio haec e Fodiens terram inuenit thesaurum , non est per se. At vero per se sunt istae, in hoc quarto modo:Iugulatus interiit:s: hficator aedificat. Ex his igitur quatuor modis per se, duo priores sunt per se praedicandi, tertius per se essendi: quartus per se causandi: & ut propositiones sint aptae ad demonstrationem, necesse est,sint per 1e in primo,secundo, aut quarto modo. Tertia conditio est seu terminus , ut υniuersaliter pradiceturr quod sic definit Arist. inersale autEdico . quod viique is de omni fit,isper se se secundum quod ipsum. Qua definitio triplice conditionem continet,quam habere debet propositio,vt in ea praedicatum dicatur uni rialiter de subiecto. Prima est, quod dicatur desomni:& desectu huius conditionis,in hac,non dicitur praedicatum uniuersaliter , homo vigilat; quia non dicitur de omni. Defectu secundae conditionis, neque in hac dicitur uniuersaliter praedicatum de subiecto: Homo est coloratus:quia nec dicitur per se. Desectu quoque tertiae, non dicitur in hac uniuersaliter, homo est sensibilis: quia sensibile, non conuenit homini secundum quod ipsum. hoc est. in quantum homo est, sed, in quantum est animal. Conuenire enim praedicatum subiecto, secundum quod ipsem, idem videtur esse,ac conuenire illi, in quantum tale est: hoc est;

non secundum rationem communem,sed secundum propriam.

An demonstratio debeat procedere ex necessariis. TRia proponam arg quibus videtur probari,non omnem de- inoni rationem procedere ex necessariis. Primum sit: Haec est vera demonstratio propter quid: Quotiescunque terra inter-POn tur inter solem , & lunam , sequitur eclipsis: sed dum duo haec astra, ad talem punctum perueniunt,interponitur terra in rerutrumque: ergo eclipsis sequitur. Minor vero non eli necessaria, sed contingens. Quia , quod ad talem punctum perueniant, vel no accidentale omnino est naturae eorum, cum possit eis adesse,& aDςsse praeter corruptionem : ergo non omnis demonstratio constat

614쪽

constat ex propositionibus necessariis. secundum; Quia haec etiam eit vera, & propria demonstratio: Omne album est disgregativum visus . sed corpus habens albedinem,est album:ergo est disgregativum visus. Et tamen minor noest necessaria , sed contingens et quia contingens est, quod corpus habeat albedinem,& quod sit album: unde neque etiam conclusio neces laria est: quia sicut reon est necessarium, corpus elle album, ita neque est necelle,quod cum sit album,sit etiam disgregativum visus:ergo non omnis demonstratio procedit ex necessariis. Tertium; Quia necessarium est. quod non potest aliter se haberor sed in Phylosophia naturab, & morali,dantur multa' propositiones demonstrativae multae etiam conclusiones demonstratae, quae possunt aliter se habere:& aliquando aliter se habent: ut quod suturae sint pluuiae in hyeme, & calores vigebunt aestate: ergo non omnes demonstrationes procedere debent ex necessariis.1 Sententia tamen Arist. uniuersaliter vera est, & tenenda , qu)dnan possis vlla demonstratio procedere, ex propositionibus contingentibus, aut non necessariis. Quod hac ratione, deducta ex doctrina eius, euidenter probatur : Conclusio cuiuslibet demonstrationis, est scientia sed scientia habetur per causam necessariam,vi constat ex definitione eius: quae talis est: Scire, est rem per causam cornoscere: εν quod illius est causa: is quod non potest aliter se habere. quin ea posita sequatur sectus: ergo debet procedere ex necessariis. Probatur consequentia : quia praemissae ex quibus procedit, sunt causa per se, & necellaria conclusionis ergo debent este ne-eessariae. Ad primam arg.diuersis modis respondetur. Nam Venetus cap.

praesenti respondet,non demonstrari lunam eclipsari actu,sed potentia, vel aptitudine: hoc est,non demonstrari,quod eclipsetur, sed quod sit ecliptabilis. Et licet actu eclipsari non sit necessariti. esse tamen eclipsabilem necessarium est : & pari ratione, licet non sit nece ilarium , quod ad talem punctum ipsa , & Sol perueniant,tamen quod peruenire possint,necessarium est. Unde propositiones illius demonstrationis ita sumptae, necessariae sunt. Haec tamen solutio falsa est propter duo. Primum: quia Astrologi non solum demonstrant lunam esse eclipsabilem , sed tali die,tali hora,& tali puncto eclipstanda esse: ergo secundum actu accipi debent propositiones illius demolirationis.Secundit:quia causa per se, & effectus per se,non solum secundu aptitudinem,sed etiam secundum actum constitu ut proposicionem per se,in quarto modo:ergo secundum actum consti ruunt propositionem n secessariam. Probatur consequentia: quia

omnis propositio per se, est necessaria apud Arist.&apud omnes. 6 Ideo est lecunda' lutio aliorum modernorum; Quod dumo-

615쪽

stratio illa non procedit de hac luna,& de hoc sole , vi singulati

bus,sed secundum rationem communem,& specificam, aut genericam eorum: quam constat multis possibilibus esse communem: nam plures ponunt soles,plures etiam lunae a Deo fieri. Licet ergo contingens sit, quod Sol iste, & haee Luna, ad talem punctum peruantam,tamen quod Soli,& Lunae,ut sic conueniar,non est e tingens , sed necessarium. Sed haec etiam solutio, aut nihil dicit, aut nyn est minus falsa quam praecedens. Quod ita probo et quia vel ad talem punctum peruenire,& eclipsari, accipiuntur secundum actum; vel secundum potentiam; si secundum actum, eo ipso, quod sunt praedicata accidentalia, & contingentia, respectu horum indiuiduorum,euidenter probatur esse accidentalia respectu speciei:nam si albedo contingenter inest Petro; euidenter sequitur, contingenter inesse homini,& animali: ergo si praedicata illa contingenter insunt isti soli,& huic lunae:contingenter etiam conuenire debent soli,& lunae, sub ratione communi,aut specifica acceptis. Et praeterea effectus per se non solum in communi, sed etiam in singulari praedicatur per se, & necessario de sua causa, etiam in singulari,& actu accepta; ut ostendunt propositiones istae Iugulatus interiit: AEdificator aedificat. Nostra igitur sententia duo asserit.Primum:Demonstrationem illam,per se primo procedere de sole,& luna secundum rationem communem:vel certe de communi ipsa ratione, & specifica. Nihilominus etiam de hoc sole & hac luna, per applicationem. Quemadmodum passio demonstrata de specie, applicari potest ad hoe,vel illud indiuiduuiravi si de homine demostramus, quod

sit risibilis, eandem demonstrationem possumus applicare Petro, sumpto pro minori extremitare,ae dicere:Omne animal rationale est risibile. Petrus esit animal rationaleaergo Petrus est risibilis. Ita ergo, quod ad talem punctum perueniant sol,& luna , & haeceesipietur per interpositionem terrae, de ratione eorum communi demonstratur primo e per applicationem,de his singularibus. 7Secundo dicimus: Non secundum potentiam, sed secundum actum demonstrari eclipsim, per actualem interpositionem terrae:& nihilominus utramque propositionem esse per se. Non quidem in primo , aut secundo modo, sed in quarto:& ideo sicut sunt petsi, perseitate causalitatis,sic etiam sunt necessariae,necessitate cauis salitatis. Nam praedicatum, duobus modis potest comparari aa subiectum,vel praedicari de illo,atque ei conuenire, aut secundum rationem essendi vel inhaeredi,aut secundum rationem causandi. Et secundum primam rationem, sumuntur in propositionibus

primi,& secundi modi per se. iuxta secundam vero, in propositionibus quarti modi: uia primus , & secundus modus, sunt modi per se praedicadi,tertius per se essedi,& quartus,per se causandi; ut docuit

616쪽

doeuit Aristot. Vnde intelligitur, quod si propositiones quarti

modi aeeipiantur in ratione praedicandi , nulla fere crit per se, sed omnes erunt per accidens: ut patet in his Iugulatus interiit: AEdificator aedificat. Actu enim aedificare,accidit plane aedificatoriδε de illo praedicatur praedieatione quinti praedicabilis; ut constat:sed in ratione causandi,per se sunt:quia effectus per se,etiam secundum actum, per se praedicatur de sua causa, actu causante, perieitate causandi. 8 Ad formam igitur argu. Distinguenda est minor : Quia solem& lunam ad talem punctum peruenire ; ut interpositio terrae sequatur: per se eis conuenit perseitate causandi: & eodem modo, per se sequitur ex interpositione eclipsis nam impossibile est rem aliter se habere,quin ex motu horum astrorum sequatur,quod ad talem punctum non perueniant,& ubi peruenerint quod non eueniat eclipsis lunae. Si ergo in ratione causandi sumantur, necessa riae sunt propositiones & ita sumuntur hic: Si vero in ratione essendi,vel pras candi,non sunt necessariae,sed accidentales,& contingentes. verum non accipiuntur hoc modo.Pro solutione ali rum argumentorum notandum est, propositionem necessariam esse,quae enunciat rem necessariam:hoc est, quae non potest aliter se habere Sed rem esse necessariam,duobus modis contingit.Sιπμpliciter. vel ex suppositione. Necessarium simpliciter est illud, quod ex

propria natura tale est ; ut non possit non esse : ut quod homo sit animai,vel rationalis. Necessariu vero exseqpositione,quod ex propria natura potest non esse,aut non esse tale: ut corpus disgregare visum,non esse necessariu secundum naturam corporis , sed contingens:ex suppositione vero,quod sit album,necessarium est Pia terea necessarium simpliciter,adhuc triplex. Primum,quod nusto modo potest non esse, sed implicat contradicti nem quod non sit, ut hominem esse animai,vel lationale. Secudum

quod non potest non esse,per virtutem naturalem causarum, bene tamen potest ρer 'pernaturalem Dra ut quod ignis sit calidus,vel homo sit risibilis. Nam per potentiam supernaturalem Dei, separari potest ealsi ab igne,& risibilitas ab homine.Tertium quod non potest non esse,per virtutem naturalem causamm,ut plurδmum, quam Μιε raro possit per eandem virtutem non esse.

9 Et secundum bos quatuor modos necessarij, distinguendi sunt quatuor alu modi,propositionum necessariaru:dicendumque,demonstrationem debere procedere ex necessariis propositionibus, Vno,vel alio modo sed perfectior erit, si procedat ex propositionibus necessariis simpliciter, quam si solum procedat ex propositionibus necessariis ex suppositione: & persectissima, si procedat ex necessariis simpliciter, iuxta primum modum:minus perfecta, si iuxta secimdtax impersectissima vero,si iuxta tertium. Et ideo

617쪽

demonstrat ones Philosophiae naturalis , & moralis ; ex qubus plures constat propositionibus, quae solum, ut plurimu verae sunt, imperfectissimae censentur:& scientiae ipsae,infimum locum certitudinis inter omnes tenent.

Ex his ergo solutum est secundum, & tertium arg. Nam licet demonitrationes illae, non procedant ex necessariis, simpliccter, tamen procedunt ex talibus ex suppositione. ut ea quae adducitur in secundo argumento: vel si ex necellariis simplicitor, non tamen semper euenientibus , sed ut plurimum tantum. Sufficit autem aliquo mωdorum istorum,procedere ex necessariis. Et quod sufficiat procedere ex necessariis,ut plurimum euenientibus, docuit expresse Arist. cap. 2 . huius primi libri, & recipiunt id om nes : Quia omnes recipiunt utramque Philosophiam pro vera scientia:& meritis:qina necessarium reputatur,quod ut plurimum euenit,necessitate naturali,aut morali:ergo obiectum scientiae esse potest.Nec est periculum errandi, in tali modo demonstrandi: quia non demonstratur effectum semper euenire, sed ut substat virtuti,aut modo operandi causarumhoc autem deficere non po-tcst:ideo nec erroris periculo se exponit,ita procedens.Quὀd vero sufficiat propositiones esse necessarias,ex suppositione, probatur: Qilia sic acceptae,non possunt aliter se habere : quare cum in tali processu demonstrandi sic accipiantur,conclusionem euidenter inserunt:quae ut substat praemissis, non potest aliter se habere: & ideo scientifica est,atque necessaria. '

An demonRratio debeat constare ex propositionibus,de omni res, is uniuersaliter. TRia propono argumenta adversus hos tres terminos; ut eorum occasione explicentur singuli. Primum erit , aduersus primum terminum de omni. QSod propositiones singulares, necessariae,atque per se,possunt demonstrationem componere,& tamen non sunt de omni: ergo non omnes propositiones demonstrativae debent esse de omni. Maior satis est per se manifesta, eum in Philosophia demonstretur de Deo, quod sit, & quod sit unusmec solum aposteriori, et demonstratione, Quia,sed etiam demonstratione Propter quid ,demonstrare possiimus de eo,quod sit aeternus:quia est immutabilis. Et de Christo Domino demonstrantur plura in Theologia,suppositis principiis fidei: quae omnia non possunt, nisi per propositiones singulares demonstrari. Nam cum Deus & Christus sint termini ingulares, non possisnt ex eis fieri, nisi propositiones singulares.' Minor vero , quod tales propositiones no sint de omni,euidens est,cum repugnet propositionem esse de omni,& non este uniuersalem:quo modo enim

in pro

618쪽

in propositione singulari conuenire potest praedicatum , euilibet contento sub subiecto , & pro quolibet tempore, cum nihil iubsubiecto singulari contineatur Secundum arg. Contra primum is secundum modum per se , hac ratione: Primus modus per se est, quando praedicarum est definatio,aut pars definitionis subiecti: ergo haec propositio,Risibile est homo,& similes,erunt in secundo modo per se', quod eit falsum:

quia in directae. sunt,& ex quibus demoni rationes.saltem proprer quid , non possunt componi .Praeterea, secundus modus per se est, quando subiectum pertinet ad definitionem praedicati: sed omnia accidentia definiuntur per subiectum aliquo modo,cum habeant intrinsecum ordinem aptitudinalis inhaerentiae ad illud , qui non potest explicari, nisi posito eodem subiecto in definitione accidentium : ergo omnia accidentia praedicabuntur de subiectis, iri' secundo modo per se. Et ira,haec propositio,corpus est album,&similes,erunt in secundo modo:cum album definiatur per corpus, quod tamen patet este falsum: aia omnes fiunt accidentales, Mcontingentes , ex quibus demonstratione componi repugnat:ergo secudus modus per se,falsus est,& ad demonstratione ineptuS.

Tertium argum . est contra modum uniuersaliter . quem sic exponit Aristo t. Vniuersialiter dicitur pradicatum de siubiectosi ei conueniat secundum quod ipsum:hoc est secudiam rationem propriam, vel ut tale est: quod patet non habere , nisi conuertatur cum eo: ergo nulla propositio superioris praedicati, quales sunt istae,H mo est animal, Homo e :t corpus, erunt uniuersales: sed constate illa has in primo modo per se , & ex eis posse demonstrationem Propter quid componi: ergo modus uniuersaliter diminutus est, non comprehendens omnes propositiones, ex quibus persectissima demonstratio potest procedere.

et Circa ordinem horum trium terminorum, D.Tho .ca .praesenti,& cum eo Sotus,& iam fere omnes moderni,asserunt, itase habere, tanquam pradicata severiora inferiora et ita ut Vniuersaliter sit inferior caeteris,& post ipsum sequatur Perse : tandem De omni. Itaque se habent hoc modo,sicut Homo, Animal,& Vivens.Nam

quidquid dicitur uniuersaliter,est per se,& de omni: & quidquid est per se,eli etiam de omni: non tamen quidquid est de omni,est per se,nec omne per se est uniuersaliter. Quod collisitur ex Arist. definiente Uniuersialiter, quὸd sit de omni, Θ per se e is quod estnue niat praedicatum subiecto,secundum quod ipsum, vel vitale est. quibus aperte latis significat ; Per se,aliquid addere supra Vniuersa liter: sicut Vniuersu iter, aliquid addit supra per se , & De omni: quod non potest esse verum , nisi tanquam quid superius , & in serius se habeant i modo explicato. Et haec est vera sententia, re

tenenda.

619쪽

LicEt contrarium teneat Toletus, quantum ad modum Per se, & De omni: assirmans plures propositiones esse per se, quae non sunt de omni:vt hominem esse grammaticum,est in secundo modo,per se, & non est,de omni: cum non conueniat omni homini actu habere grammaticam. Nam de aptitudine,euidens est conuenire omnibus;& curuitas etiam conuenit naso, Per se, non tamen omni. Falsum est enim, quod propositiones istae sint per se. Nam neque grammatica, proxime ac per se definitur per hominem,sicut nec reliquae scientiae,aut artesmeque curuitas definitur Per nasum adaequale & per se: cum constet aliis etiam subiectis Conuenire eam posse,praeter nasum ,& hominem: unde ad quintum praedicabile pertinent similes propositiones , tanquam pure

accidentales. Circa terminum,De omni,notandu est,cum D.Thouect.'. ho- I3Tum Commentar. Themistio cap. 9. suae paraphrasis, & Soto, c.

praesenti. Quod dici de omni duplex est, Priori eum is Posterio- risticum.Prioristicum vocatur in eo sensu, quo adducitur ab Arist. in lib.priorum,&a Summulistis in . lib. Summularum, & significatio eius est quod nihil siit sumere sub Subiecto,de quo non dicatur Praedicatum, non quidem secundum veritatem propositi O-nis, sed secundum modum enunciandi. Nam ad formam syllogisticam impertinens eit,quod propositiones sint verae,vel falsae; &solum per se requiritur forma aut modus enunciandi uniuersalis:

ex quo habetur ; ve si praedicarum dicit ut de subiecto distributo, necesse sit dici de quolibet assiimpto sub eo:cum pro omnibus distribuatur.Dιci vero de omni, Pserioristicum vocatur,in eo sensu, quo adducitur ab Aris .in hoc opere,nempe in ordine ad demonstrationem:quae cum ex veris propositionibus constare debeat, e- cesse est ; ut Praedicatum de omni, dicatur de quolibet contento sub Subiecto:non solum secundum modum enunciandi ,sed etiam secundum veritatem propositionis. Et in eodem sensu accipiendum est,D- de nullii:de quo non fecit mentionem Artitor . in hoc

cap.quia facile intelligi potest, idem esse in propositionibus ne- fati uis, praedicatum negari de omni subiecto , ac in amrmativis eiici. Vnde negatiuae omnes propositiones, in quibus praedicatum: tur de omni subiecto , & quolibet contento sub eo, & probet tempore,ctiain sunt de omni modo negativo. Circa terminum Per se. notanda est ratio, propter quam,in qua- 34tuor modos diuiditur ab Arist. ita ut nec sint plures, nec pauci O- Iesin est haec. Res de qua aliquid demonstramus,quatuor tantum potest habere considerationes. Primam; ut est in se,ct per se. Secundam , In ordine ad praedicata essentialia , Tertiam ,, In ordine d proprias passiones. Quartam , In ordine ad proprιam operatio--m, cinus es causa per se. Et prima consideratio , constituit

620쪽

In lib. 1 e Posteriori resolsit. Cap. . q. a. cos

tertium modum qui non est praedicandi sed essendi. Secunda consideratio, constituit primum : Ac Tertia constituit secundum : qui sunt modi praedicandi: Quarta vero, constituit quartum : qui nec est modus essendi, nec praedicandi,sed per se causandi. De termino vero Uniuersaliter, dicemus quaestione sequenti. His suppositis Sententia Arist. est, quam sequuntur omnes ex positores : Luod omnis demonstratio Propter quid . debet conuare propositionibus, de omni, is per sesed non omnis debet erectare propositionibεις, qua sint uniuesaliter: sed solum perfectissima intre haurilla,inquam , quae procedit ex causa adaequata conuertibili cum es.fectu;& utrumque probari potest emeaeiter. Primum quidem hoc arg. σmnis demonstratio debet procedere ex neeessariis e, ut asseruit, &probauit Aris .in principio huius cap. sed omnis propositio necensaria, debet esse aliquo modo de omni, atque etiam per se: ergo Omnis demonstratio debet constare propositionibus de omni, α per se. Quod vero non omnis demonstratiouPropter quid , procedere debeat ex propositionibus,in quibus praedicatum dicatur uniuersaliter de subiecto in sequentibus erit manifestum.

Circa selutionem primi arg. Distinguenda sunt diuersa singularia: nam quaedam sunt, in quibus indiuidualis differentia non distinguitur a specifiea ; vi plures tenent de angelis : vel certe a praedicatis essentialibus , ut in Deo r in quo sicut esse , M essentia, non distinguuntur; eadem ratione , nec distinguuntur praedicata essentialia ab indiuidualibus. Alia sunt singularia, in quibus cer-λ tum est distingui indiuidualem digerentiam aliquo modo; a spe- - sifica, cum indiuidua multiplicentur sub eadem Ipecie. Sic autem& in angelis etiam apud alios distinguitur: & in his indiuiduis in quibus non distjnguitur . dantur propositiones singulares , quae sint per se, dc ex quibus demonstratio componi potest:& istae aequi- ualent uniuersalibus , quia essentiales sunt; & si plura darentur in is diuidua illius essentiae , essent de praedicato communi. Vnde virtute saltem sunt de omnit & hoc sussicit, ut verum sit, omnem propositionem demonstrativam esse de omni. in indiuiduis vero.

in quibus disserentia indiuidualis distinguitur a specifica, nulla potest dari propositio, ex qua possit fieri demonstratio propter quid : quia de his indiuiduis, sub ratione talium indiuiduorumscceptis ; ut de Petro ; ut Petrus est, non potest dari demonstta-xio , nec scienda propter quid: ut expresse docet Arist. 7. lib. Meta cap. s & pluribus aliis locis. Et D Thom.quaest.9.de potentia. Rrt. R. ad L.& I p. q. 19. arta. ad s.negat singularia posse definiri,M proinde esse obiectum scientiae: quia definitio est medium demonstrationis , & scientiae. Vnde sequitur ; nec in his dari propositionem , quae proprie sit , per se, neque de omni: sed dum ali- auid dρmonstratur de eis, demonstratione propter quid solum demon

SEARCH

MENU NAVIGATION