Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

cos In bb. . de Posteriori resolutione,Cap. a. quaest. 2.

demonstrantur passiones communes speciei , per e sntiam quoque communem: & hoc est de illis demonstiari in quantum partiei pant naturam speciei . non ratione differentiae indiuidualis: &est quasi applicatio scientiae de specie , ad illa. Et hoc modo demonstrantur in Theologia de Christo, passiones hominis:& etiam diuina attributa, & proprietates , inquantum habet utramque naturam , Diuinam & Humanam , quasi per applicationem scientiar Is

de Deo , & homine , illi personae , illique indiuiduo esse habenti

Vtramque naturam.Et hoc esse verum.ostendunt demonstrationes

ipsae r quod certe, non est dari scientiam , vel demon strationem, propter quid,de singulari naturae corruptibilis; ut talis, sed Et habente naturam specificam, vel etiam simul diuinam de qua vera scientia esse potest ut explicatum est. De his tamen indiuiduis potest dari scienti a a posteriori, quae voeatur scientia. Luta, atque etiam demonstratio , gula: ex effectibus per experient am cognitis procedens: & ideo tam scientia ipsa , quam demonstratio Experimentalis vocatur. Qualis de Petro daretur,etiam si de homine nullam scientiam a priori habe-xemus : quia per experientiam eognoscimus, Petrum & Ioannem esse capaces disciplinae: & consequenter, per eandem experientiam,quod homo, sit ea pax disciplinae, quod admirativus, atque risibilis:talem ergo demonstrationem pollumus constituere de P tro: omne illud,quod assequitur notitiam alicuius rei,est capax disciplinae e Petrus consequitur notitiam huius, aut illius reicergo est capax disciplinae,& etiam Quidquid admiratur, est admirativum: petrus admiratur: ergo est admirativus. Et pariter probare possu mus, quod sit risibilis, & rationalis. Sed demonstrationes istae nimis sunt imperfectae,ut cap. Io. ostendie Aristo. inare non est necessarium constare eas propositionibus per se aut de omni . sed satis est , constare propositionibus utcumque necessariis. Quia hos tres terminos,de omni,per se,& uniuersaliter,solum adduxit Arist. pro demonstrationibus pei sectis , quae vocantur propter quid. Et ex his constat solutum esse primum arg. Grea propositiones indirectas; de quibus proeedit prima pars se- IIcundo argum .diuersae sunt opini nes. Prima, Caiet. cap.praesenti,

qui dicit . esse per se in secundo modo , cum conueniat cis definitio: nam praedicatum est de definitione subiecti;vt in hae r Risibile est homo : aut,Rationale est homo. Alij vero, negant omnino, ullam propositionem indirectam esse, per se,aut ex ea posse fieri demon. strationem , propter quid. Et hoc mihi videtur probabilius: uiua propositiones indirectae, carent serma, & modo naturali propositionum e in quibus praedicatum habet modum formae, subrectum vero modum materiae. In indirectis voe o , oppositum videmus,

eum illud habeat locum praedicati: quod vere subiectum est : Mideo

622쪽

ideo suot quasi propositiones contra nato ram : ergo non conu

nit illis ratio, per se,vel de omni: qui modi cum pro demonstrationibus, Propter quid, traditi simi ab Aristo. non conueniunt,nisi propositionibus naturalibus,& habentibus veram formam propositionum t ex quibus demonstratio, propter quid,fieri potest. Nuhilominus quandam habent similitudinem cum propossitionibus, per se,&de omni. Ad formam igitur argum.neganda est consequentia: quia definitiones horum modorum,praesupponunt rationem directam prispositionum: unde sensus eorum est, primus modus per se est,quando praedicatum pertinet ad definitionem subiecti, directae propositionis: de secundus, quando subiectum directae propositionis, peltinet ad Mfinitionem praedicati. Ad aliam partem eiusdem arg. neganda est consequentia,quod omne accidens pradicetur de subiecto , in secundo modo perse: quia modi, per se, praesupponunt propositionem necesiariam scut diximus modo , praesupponere propositionem directam. unde sensus definitionis sicundi modi, per se. est; Secu udus modus, per se, est. quando subiectum pertinet ad definitionem praedicati, in propositione neeessaria. Ita sentiunt communiter expositores, c praesenti, ptae sertim Sotus,& Cale. & colligitur ex Atili. qui pii usquam drfiniuisset modos per se , probauit demonstrationem procedere ex necessariis: Ac explicatis primo & ως undo modo per se, subdit. I 8 Caetera omnia esse accidentia quasi ptae supponens , hos modos non reperiri, nisi in propositionibus necessariis. Cap. etiam F. huius libri,docet expreste,quod ea quae conueniunt,per is,his n odis, necesiario conueniunt. Falsum est ergo,& superius a nobis refutatum quod Toletus asserit, Luasdampropositiones accidentaleI , esse in secundo modo per se. Ad formam igitur arg.Concesso antecedente,neganda est consequentia,quod accidens praedicetur de subiecto , in secundo modo : non enim satis est, quod ad definitionem accidentis tertineat subiectum; ut praedicetur per, de illo : sed requiritur, quod necessario ei conueniat, & non contingenter. vel pure accidentaliter. Ad tertium arg. Concedimus, non omnem demonstrationem,

propter quid, conflare propositionibus, in quibus praedicatum dicatur de subiecto uniuersalitei: sed solum perfectissimam , quae procedit ex causis adaequatis, Sc conuertibilibus cum effectibus: ut in sequentibus constabit.

Quidnam significetur per terminum uniuersalitar, is an conueni t propositionibus superiorum, vel solum his qua sunt, in terminis conuertibilibus. , circa s

623쪽

668 In lib.3 de Posteriori reflui. v. . quaest. δ.

Circa primum, quod quaerit titulus quaeuionis, notandum est Is uersale duobus modis sumi. Primo , ut est modus subiecti,

Tatione cuius constituitur propositio uniuersalis : Vi omnis homo est animaL Secundo; Vt es modus pradicati, constituentis propositionem de praedicato communi, aut uniuersali. Certum est auistem , non sumi hoc loco ab Arist. ut est modus subiecti, sed prα- dicati: cum accipiatur comparatione subiecti. Sed adhuc , ut est modus praedieati, dupliciter sumitur. Communi quidem ratione, pro quolibet prasicato multis communi, in qua acceptione sumitur a Porphyrio in praedicabilibus : εe definitur ab Aristot. quodsit unum in multis, L. tib de interpretatione. Sed in arte posterioristica, specialius aecipitur . non pro quolibet praedicato multis com muni, sed solum pro eo , quod conuenit subiecto, secundum quod ipsum, vel imὸ. Quale eit praedieatum huius propositionis ; H mo est rationalis: & in hac acceptione, sumitur ab Aristotele cap. praesenti. atque in titulo quaestionis. Quo supposito,quaerit secundo: An eonueniat propositionibus dopradicato communi, pertinente ad essentiam rei ε, Ita ut omnes propositiones , in quibus praedicatur genus proximum de specie , sint uniuersaliter: vel solum illae, in quibus praedicatum conuenit per

se subiecto,& eum eo conuertitur. Prima opinio afferit: Idem esse uniuersaliter eonuenire radi - 2 tum subiecto , quod conuenire et , per se primo,atque immediate: &ideo praedicationes generis, tales esse. ita Ferr. 2. lib.contra gentes, cap. I s.M Sotus cap.praesenti,qu.unica. Probant testimonio Aristot.

cap. praesenti: ubi sic ait: Per se antem, is Fecundum quod ipsum, ἐdem , ut per se, linea ines punctum ,'rectum. Sed propositio, in qua praedicatur genus proximum de specie , est per se : ergo erit etiam secundum quod ipsum. Et secundum quod ipsum, est idem.

quod uniuersaliter et ut idemmet Aristot. docet explieans, quid sit uniuersaliter: ergo erit etiam uniuersaliter. Et idem asserit D. Tho. L. lib. contra gentes,cap. I S. bi praedicatum, quod ita conuenit per se alicui: ut non conueniat ei per aliquam causam, sed immediate.& per se: docet conuenire secundum quod ipsum:& ideo uniuersaliter. Sic autem conuenire animal homini, patet 1 ergo sentit D.

Thom.conuenire uniuersaliter.

Probant deinde ratione: Quia idem est, praedicatum conuenire subiecto uniuersaliter, ac ei conuenire primo, vel secundum quod ipsum : nempe, ut tale est , aut non per aliud r sed tota definitio, eonuenit speciei, ut tali,& non per aliud medium,sed immediate r quod est conuenire ei primo: ergo conurenit ei uniuem saliter r & ex consequenti, quaelibet pars definitionis uniuersaliter

conueniet:at altera est genus:ergo,&C.

secunda opinio, est expressa D. Thom. asserentis, illudsolum irpradicatum

624쪽

In lib. . de Pester. resolui. cap. 4 q. . cost

' dieatum conuenire uniuersalito, quod non excedit subiectum,sed per je ei conuenit,'cum eo conuertitur. Verba eius sunt: Impossibi e , aliquod unum duobuου conuenire , is utrique siecundum quod ipsum: quod enim de aliquo sicundum quod ipsum dicitur , 06um non

cessit: sisut habere tres angelos aquales duobus reritis , non excedit triangulum, de quo prassicatur . sed est idem couuyrtibilater, Sce. Ita etiam Albertus Magnus, I. lib. Posteriorum , tractatu L. cap. I L. Venetus,Caietanus,Toletus, dc moderni omnes. Et haec est vela sententia,& tenenda.

11 Probatur testimonio Arist. qui explicans terminum , Vniu'saliter, docuit expresse , aliquid addere uniuersaliter , supra duos alios terminos, nempe de omni & per se : ergo lentit non sussi. cere quod sit praedicatum .per se, in primo , aut secundo modo ut dicatur uniuersaliter. Asserit praeterea . addere supra terminum,

de omni ; & per se, quod conueniat subiecto , secundum quod

ipsum,vel ut tale eli sed genus proximum , non conuenit speciei, ut talis est,cum sit commune caeteris speciebus : ergo non conueniet ei secundum quod ipsum , nec uniuersaliter. Probatur etiam ratione: Quia praedicatum conuenire subiecto,seeundum quod ipsum,est conuenire ei,ut tale est, quod expresse docet Arist,& concedunt aduersarb: sed animal non conuenit homini , ut talis est : ergo neque secundum quod ipsum. Probatur minor,homo,ut talis est distinguitur ab equo, & leone , ac caeteris speciebus: At per genus animalis non ὸistinguitur ab eis, sed potius cum eis conuenit: ergo animal non praedicatur de homine, ut talis est, atque adeo nec secundum quod ipsum , nec uni Σ3 uersaliter. Secundo : Nihil conuenit alicui, secundum quod ipsum , vel ut tale est, nisi quod est sibi proprium , & non commune aliis : non quod commune est, potius conuenit illi , ut communicat cum eis. Gratia exempli, quod conuenit homini, ut ta- Iis est,nempe,ut est homo,conuenit illi,ut est tale animal, & non ut habet naturam sensitivam communem caeteris animalibus: sed vi est animal, non est tale animat: ergo animal non conuenit ei ut tale nec secundum quod ipsum,vel uniuersaliter. Itaque nostra sententia duo asserit. Primum est , quod ut praedicatsi conueniat subiecto uniuersialiter, non requiritur, nec sufficit quod conueniat ei ossentialiter, aut in primo modo per se , vel etiam immeHate. Nam bene potest his modis conuenire,& non conuenire uniuersaliter:& ex opposito , bene potest conuenire in secundo modo , & non essentialiter , nec immediate, & conuenire uniuersaliter. 'Vt substantia conuenit homini essentialiter ,& in primo modo per se:& animal etiam immediate :& tamen neutrum conuenit ei uniuersaliter : Sc capacitas disciplinae vel admiratio, non conueniunt homini his modis,nihilominus ei conueniunt uniuersaliter

625쪽

Seeunflo asserit: Illud predicatum conuenire subiecto uniuersalirer, quod conuenit ei primo, secundum quod ipsiuua , vel ut tale est: Behoc modo conuenire , est esse adaequatam rationem eius , vel 1eeundam adaequatam rationem ei conuenire:& eius ratione , quibuscunque aliis, qui ous attribuatur. Gratia exempli: Sensibila non conuenit homini ratione sui: quia non conuenit ei, ut homo est: sed, ut est animal, nec conuenit ei secundum adaequatam rationem: sed secundum inadaequatam : neque animal conuentu homini,vi homo est , cum sit ei commune cum aliis animalibus: nec est adaequata ratio eius. Et ut uno verbo hoc explicetur; Illud solum praedicatum conuenit uniueri aliter subiecto: quod e-- uenit illi per se,& cum eo conuertitur: tales autem lunt propositiones, in quibus praedicat ut tota definitio de definito , vel etiam differcntia:tales etiam in quibus praedicatur propria passio,de sua specie, Vel genere , a quo proxime-adaequale procedit. Et quotiescunque aliquid conuenit alicui, cum reduplicatione dicitur conuenire ei uniuersaliter;aut secundum quod ipsum. Ad testimonium Arist. Respondetur primo , Quod dum diei: uniuersal ter idem esse,quod per se: non est sensus. quod cum eo conuertatur,sed quod sit idem cum eo, fecundum rem': sicut praedicatum inserius eum superiori. Vel secundo, idem esse uniuersialiter asserit,quod per se conuertibiliter quod enim non intelligat esse idem simpliciter,patet ex eo, quod statim docet: nempe, addere supra urrumque terminum . .e onam & per se, quod sit secundum quod ipsum Adargu . Concessa maiori, & minori , negatur consequenria: quod quaeliber pars definitionis , per se sumpta , praedicetur uniuersaliter de definito:quia non conuenit ei utraque ut tale est:sed sola differentia.

TETTVS ARISTOTELIS.Iuia vero dissert, propter quid scire,primum quidem in eadam scientia, o in hae dupliciter.

Breuis expositio textue.

INtentum Aristo. in hoc decimo e. est distinguere demon'atio

ne aevia,er demonstrarionem Propter quid, & rationem utriusque explicare. Diuitur caput in duas partes. In prima, docet di ferre demonstrationem, uia,a demonstratione Propter quid, in eadem,scientia.In secundis,differre in diuersis scientiis. Differunt inquit, scire aeuia,Se scire, opter quid.& consequenter demonstrationes iplae, in eadem scientia, duobus modis. Nam

626쪽

Nam demonstratio, Propter quid,procedit a causa proxima & adae- 1 quata:Demonstratio , caula remota, & inadaequata : quia non infert positive effectum , sed solisin per modum negationis. . Et ponit duplex exemplum. Primum, in hac demoniti acion a Quidquid respirat, est animat: Paries non est animat: ergo Paries non respirat, in qua patet, eise animal , non esse causam proximam respirandi sed habere pulmonem : nec etiam esse a daequatam : quia multa sunt animalia , quae non reipirant: quia pulmone carent. Exemplum secundum adducit, ex dicto cuiusdam Philosophi: qui cum Scytha esset, & Athenis videret mulieres laitantes: rogatus , an in Scythia essent similes saltatrices, respondit, non esse vites. Causam remotam , & in adaequatam reddens:ex qua talis demonstratio constitui potest : Vbi non sunt vites,non sunt saltatrices: sed in Scythia non sunt vites : ex-go non sunt saltatrices. Proxima vero causa esset, negatio vini:

quod eum siti causa laeotiae,ex qua saltatio prouenit: negatio eius musa est negationis saltandi. Et quia demonstrationes i star, procedunt per negationem,assicrit Ari. fieri semper in secunda fi- iura , quia medium quoque eis,debet esse praedicatum. Seeundoifferunt: Quia in eadem icientia demonstratio, propter quid se- per procedit a causa & cum causa sit prior effectu,dicitur demo stratio a priori:sed demonstratio , quia , procedit ab effectu ; qui eum sit posterior , dicitur demonstratio a posteriori. Duo alia exempla demonstrationis,quia, adducit Aristo. Primum in stellis,quae sunt in dupli ei differentia :nam aliae sunt fixae, ut illae quae sunt in octauo caelo:quod firmametum appellatur, aliae vero,quae sunt in eorporibus coelestibus inferioribus. Et illae dicuntur Planetae. Illae igitur quia longe distant a nobis, videntur habere motum quendam cremoris: & ideo videntur micare vel scintilla- Iare,cum tamen nullum talem motum habeant: sed propter imperfectionem visus, putamus stellas illum habere. Planetae vero non apparent cum tali motu, quia mimis distant a nobis. Ex hoc igitur effectu,talis demonstratio, Quia , constitui potest. Stellae non se intillantes sunt prope nos : Planetae non scintillant: ergo sunt prope nos. Aliud exemplum adducit in Luna:de qua proba re possumus, quod sit circularis,aut rotunda ex hoc effectit: quia augmentum lucis modo circulari suscipit. Erit autem talis probatio : Q uidquid circulariter illuminatur, rotundum est, sed Luna illuminatur et rculariter a Sole ergo est rotunda.

Sed distiquit duplicem effectum : Ad aquatum , qui conuersitur cum causa:& Inadaquatum. qui non conuertitur cum ea:& inquit,qKod ii effectus sit adaequatus,ex demonstratione, quia,prO- etdente ab eo,potest fieri demostratio,propter quid:& ex opposito,ex demonsitatione,propter quid, demonstratio, quia, ur poet

627쪽

in rationalitate,& risibilitate, Nam illam possumus probare , per hanc, & erit demonstratio,quia: & rursus hanc per illam , & erit

demonstratio,propter quid. Si vero effectus sit inadaequatus, poterit ex eo fieri demonstratio, quia, per quam probemus causiatn: non tamen demonstratio propter quid, per quam ex causa probemus effectum. Et ratio huius differentiae est , quia effectus adaequatus, conuertitur cum sua causa: sed inadaequatus non conuertitur,& ideo in illo potest utraque demonstratio fieri: in hos vero, solum demonstratio,quia. Nam caula inadaequata, non necessario infert effectum. Vt si dicamus, quidquid mouetur motu progressivo,est animal homo mouetur motu progressivo:ergo est animal. non licebit demonstrationem, propter quid , a causia procedentem constituere : quia non est verum dicere, quidquid

est animal. mouetur motu progressivo nam quaedam sunt anima lia quibus talis motus non conue Rit.

In secunda parte docet Arithoi. Differre demonstrationem , pro- , Iter quiris demonstratione, quia, in diuersis scientiis : sed diuersas esse scientias,duobus modis contingit;vel subordinatas, ita ut una collocetur sub altera:& tales sunt Geometria,& Perspectiva : illa agit de linea, & haec , de linea visuali: & ideo illa vocatur subal ternans, haec vero subalternata. Et eodem modo Arithmetica, agens de Numero, dicitur subalternans: Musca vero , agens, denumero sonoro , ei subalternata: Aliae sunt diuersae scientiae non subalternatat;vt Geometria,& Medicina. Afferit ergo Arist. disseννe demonstrationem, quia, εν propter quid, in scientiis subalternatu: quia demonstratio propter quid , pertinet ad scientiam subalternantem,quae cum sit superior,reddit causam principiorum scientiae subalternatae , dc ea probat a priori: demonstratio vero quia, pertinet ad scientiam subalternatam, procedentem ab effectu. Disserunt etiam in diuersis scientiis non subalternatis: Quia aliquando contingit, quod aliqua propositio in una scientia sit euidens: quae tamen non reddit causam eius, sed ad aliam scien- tiam pertinet reddere talem causam, per demonstrationem,Pro pter quid & ideo ad illam scientiam pertinet, demonstrare talem propositionem per demonstrationem, Quia, ad hanc vero, per demonstrationem,Propter quid. Ut in Medicina, aut Chirurgia, euidens est haec propositio : Vulnus circulare dissicilius sanatur, quam oblongum. Eius tamen causam, non reddit haec scientia,

sed geometria:quia latera circuli magis distant:& ideo difficilius eoniunguntur. Distinguuntur ergo in his solentiis diuersis, demonstratio,quia,& propter 'dia.

628쪽

An demonstratio procedens a causa remota sit, quia,vel propter quia. 3 rca remora duplex cit; Adaruata , & inadaquata. Adaequata

ta quae conuertitur cum effectu ut rationalitas,eit causa remota risibilitatis , conuertibilis cum ea. Causa remota inariquata. est,quae non conuertitur cum effectu: ut natura sensitiua,est causa remota respirationis:quae non conuertitur cum effectu,cum constet non omne animal respirare. Et de causa remota adaequata certum est, non constituere demon. trationem,quia: sed propter

quid. Quaestio igitur procedit, de causa remota madaequata, An demonstratio ab eo procedenssi demonstratio quia,vel propter quid.6 Et quod non sit demonstratio.quia .sed propter probatur testimonio Arith.cap. x. huius lib ubi agens de)emonstratione, proptet quid, asserit, procedere ex primis, vel ex his quae reducuntur ad prima.&cum principia sint causa conclusionis, idem est, ac si dicat , procedere ex causa proxima, aut remota, quae ad proximam reduci possit: sed causia remota, etiam inadaequata, pote it reduci ad proximam, cum respectu illius dicatur remota:ergo demou- stratio ex ca procedens erit,propter quid. Probatur etia ratione. Primb:quia demonstratio propter quid, est demonstratio a priori: demonstratio vero, quia,a polier ioci. non alia ratione, nisi quia illa procedit a causa , quae prior est effectu, & haec ab effectu, qui pollerior est causa: sed causa remotavera caus/ est, & prior effectu : ergo demonstratio ab ea ococe dens, a priori est, & causam conclusionis reddit: ideo eii dc monstratio propter quid. Secundo: Omnis demonstratio procedens ab effectu proximo, vel remoto,adaequato,vel inadaequato,est demonstratio quia : ex-go omnis demonstratio procedens a causa proxima , vel remota, adaequata,vel inadaequata,erit demonstratio propter quid. Probatur consequentia , quia ficut se habet effectus ad demonstrationem,quia,ita se habet causa ad demonstrationem propter quid. Pro solutione huius quaest. notandum est,Causam remotam, is ina ab uatam. de qua quaeritur, duplicem esse Superiorem, is inferιorem. Superior est,ex qua quidem procedit effectus , mediante proximamon tamen ab omni ea procedit: sed ab aliqua. Vt esse animal ,est causa remota,& inadaequata respirationis,quia ab ea proincedit respiracio, media proxima : quae est habere pulmonem, dc sanguinem calidii sed non ab omni animali procedit, cum Gnt multa,quae his carent:& ideo natura sensitiva in eis, non eis causa respirationis. Alia est causa remota is inadaequata inferior, aqua quidem semper procedit effectus, & ab omni ea , sed non a sola : cum possit etiam ab alia procedere et ut patet in exemplo P . . . QS 3

629쪽

satiationis, adducto ab Arist. cuius causa remota, & inadaequata, sunt vites & unum. non tamen ab his solum procedit, sed ab aliis etiam causis laetitiae:quae proxima causa saliationis est. Haec est autem differentia inter has duas causas: Quod inferior Infert effectum. Bene enim sequitur ex vitibus, & vino, sablatio aliqua, sed non infertur ab illo: cum non sequatur,si saltatio aliqua est, vinum esse , & vites: nam ex causa alia prouenire potest salius, etiam si neutrum horuin sit. Negatio tamen effectus, bene infert negationem caulae. Vnde bene rei pondit Anacharasis Philosophus ille Scytha, dum rogatus, cur in Scythia non essent saliatrices,&tibicinesrRespondit ideo non esse,quia non sunt vites:

causam reddens inada cluatam,per modum negationis.

Secundo,notandum est, Quod dum Arist. allerit , demanstratio- snem procedentem a causea remota : non solum de adaequata non loquitur, sed nee de inaciaequata in seriori;& ideo de sola inadaequata superiori, quod colligitur euidenter ex verbis eiusmam postquam pi opi iam sententia proposuit,& ea exemplis comprobauit: haec verba labuixit: imitatur autem tales causa hu, qua secis dum exesssum dicuntur.Id est,praedicatis superioribus, quae inferiora dictitur excedere:ergo de solis causis superioribus loquitur. Ex quibus solum potest inserri effectus, per modum negationis. Notandum item est tert:o, quod adhuc non infertur effectus sex his per modum negationis, tanquam ex causis formaliter : sed sicut,ex negatione praedicati superioris, insertur negatio inferioris:& ex negatione Teneris, negatio differentia natque ex oppωsito,ex negatione disterentiae, negatio generis, absque ulla eausalitate propria Quod probari potest efiicaciter, his exemplis:Quidquid eli homo,eit vivens: sed Paries non est vivens: ergo Paries non est homo. Quidquid est rationale,est animat: Lapis non est animat: ergo non est rationalis. Sed in his non infertur,tanquam ex causis,sed tanquam ex puris negat onibus superioris praedicati: ergo nec in illis causis remotis insertur ratione alicuius causalitatis, sed solum ratione negationis superioris praedicati. Probatur eonsequentia, quia sicut probamus de pariete, quod non resp.rctet quia non est animal,probare aeque possumus,non esse rationalem: quia non est animat: hoc modo, Quidquid est rationale,est animal ; Paries non est animat: ergo non est rationalis. Imo quod non respiret, ex sola negatione risibilitatis; dicentes, Quidquid est risibile,respirat .1Paries non est risibilis:ergo non respirat. Vbi nulla interuenit ratio causalitatis et sed ex sola negatione generis, sequitur negatio differentiae. Aut ex negatione proprietatis,negatio eiusde respirationis.Vnde sequitur,quod sicut per demonstrationes procedentes ab effectibus, non redditur causa conclusi onis,

neqpropter quid eius ι sed solu probatur,quod hoc,vel illud sit:ve

630쪽

In lib. . de Posteriori resolui. Cay. o.q. . 6 I squod homo sit rationalis,per risibilitatem:& ideo appellantur ab Arist.de monitrationes, Quod hoc est. Ita per negationem causae remotae superioris, solum probatur, quod in aliquo non sit effectus eius: non posito propter quid , talis negationis, & absque ulla causalitate. Sicut ex negatione vinus praedicati,probatur nega tio alterius, etiam absque causalitate. Quare ratio caulis, in his solum reperitur materialiter : & ideo valde similes sunt demo strationes istae, procedentes a causa remota, & inadaequara , peznegationem,demonitrationibus, uia: vel, Quod hoc est.Et propterea Arist.eas reduxit potius ad dumonstrationes, quia, quam ad demonstrationes,Propser quid. Duo igitur aiserit nostra lententia. Primum; omnem demonis arionem procedentem a eausa; υt causa est e sit proxima, vel ν mota, e sit ada Iuata,vel inadaquata, esse propter quid , seu Quod euidenter probant testimonium Aristot. & rationes addu--chae pro hac parte. er Secundum, Demonstrationes procedentes a causa remota inadaquara. π superiori per negationem,de quibus solum loquitur Aristot. p. a senti, merito fuisse ab eo communeratas inter demon irationes. Cuiasiue ἔπι, potius quam inter demonstrationes, apter quid. Cuius cst ratio: quia non procedunt ex negatione talis causae per modueausalitatis, sed solum per modum negationis superioris praedicati,sicut in simi li forma,probantur negationes quorunda praedicatorum,per negationes aliorum: Imo etiam negatio eiusdem e .fectus causae remotae,per negationem alterius.absque ulla causalitate: ergo negatio causae, solum concurrit materialiter. Quare Per tales aemonstrationes, non dicitur , propter quid sed solum Probatur, quod negatio effectus talis cautae conueniat aliciti: sicut probatur ex effectu,& per demonstrationem , quia, quod homo sit animal, vel rationa e. Quare argumenta non sunt soluenda, cum emcaciter probent,quod intendunt. . '

An diuisio demonstrationh in demonstrationem,quia,=propter quid, sit generis in species; vel analogi in analogata s T Raesupponit titulus quaestionis tanquam certu, hanc diuisio- nem esse sussieientem, quod admittunt omnes .Et potest probari hae ratione: Illa diuisio est sufficiens, cuius membra continent omnia,quae lub diuiso comprehenduntur:Sed membra huius

diuisionis,comprehendunt quamcumque dem pistrationcm : ergo continent, quidquid continetur sub demonstratione in com- muni,quae est diuisum eiulde diuisionis. Probatur minor, na prae ter demonstrationem procedente a causa. & ab effectu,enumeratur ab Aristot. in sequentibus demonstratio ad impossibile: pex

SEARCH

MENU NAVIGATION