Ethica epistolaris seu Epistolae morales ad usum familiarem vario argumento scriptæ authore p. Michaele Pexenfelder, soc. Jesu

발행: 1686년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

His ossicium suscipere,& Regum quoque cauissas apud supremum rerum Dominum agere equid dignius di sanctius , quam tremeridum illud Sacrificium offerre, cui summa cum roverentia coelestium Geniorum multitudo cirricumfunditur , & Sacerdotis preces ac Vota cum ossicioso ministerio in astra defert quid admirabilius , quam tribus verbis coelum

claudere di aperiret quid potentius iso. jam solem cum Iosue sistere , sed DEUM Ipsum

humana natura veitire, di corporeis artubus circumscribere t Haec tanta quidem est dignitas , tanta honoris praerogativa, ut merito regibus ipsis sit invidenda. Certe Seraphicus ille Franciscus asserere non dubitavit, se, si Sacerdoti simul, di Angelo de coelo la. pso occurreret, priorem honorem Sacerdoti exhibiturum , ejusque manum ad osculum expetiturum. Intellexit vir Sanctus digni- atem , quae Sacerdotium comitatur. Quods Moysi ad mysticum illum rubum , arden.νem se non combustum, propius contemplandum accessuro , dictum est et Alme calceamentum de pedibus tuis 3 locus enim,inquosas, rema sancta es. Exod. 3. qua re verentia , subinassione , praeparatione My stam oportet arae assistere, di Sacrosancta illa

222쪽

trastire t qua puritate intentionis decet ad Ordines Sacros initiandum se constire , di characterem nunquam delebilem , tantae dignitatis notam , excipere ρ Quis huic rubo appropinquet , nisi castitatem illibatam tueri se posse confidat nisi tempexantiam colat , otium fugiat , litterarum studiis delectetur , suaeque non modo , sed alienae quoque salutis cura tangatur , di ab ambitionis ac avaritiae crimine procul absiti Male ijs , qui, ut D Gregorius hom. 17. in Lucam scribit, nulla animarum lucra quaerunt, terrenis negotiis te implicant, ad inama studia vacant humanam gloriam captant, locum Sanctitatis pravis exemplis profanant, ad opimos proventus anhelant , ad amplos bonores aspirant , sua commoda subdito. rvm bono anteponunt i Terreant exempla,

e statu tam sublimi tristi casu ad inferos quoque praecipitantium. Grandis dignitas Sacerdotum, inquit D. Hieronymus,sed grandis ruina speccant. Laetamur ad asiensum , sed timeamus ad lapsum. non sta ti gaudi' , excelsa tenuisse , quanti maeroris, is sublimioribus corruit. Omne crimen in lio conspectivi, di ideo foedius. Con-N 4 venit

223쪽

venit in hos Altaris degeneres Ministros illud Persii. O curua in terras anima, ct eaeusium

inanes s

uid juvat hos templis nafris immittere

mores

Quod si Sacerdotes appellantur perfectionis specula, populi duces, religionis fulcra, Ecclesiae lumina , mundi sidera, salutis publicae tutores et quisquis hos honorum titulos ambit, prius diligenter expendat, quid valeant humeri quid ferre reo LAn adsit illa sobrietas , quae cibum modera tur di potum P an illa morum Sanctitas, quae virtutis lucem ad alios diffundite an illa codiporis & mentis integritas, quae castissima Sacra casth tractat ille religionis ardor, illa in DEUM , Coelites pietas, in horario pre cum penso solvendo sedulitasti attentio pilla erga proximi salutem charitas di animarum Zelus t di quae sunt cetera sacrorum hominum ornamenta. Puritatem & castimoniam in Sacris quoque suis, quanquam impriris,requirebant ethnici, qui templorum liminibus trabalibus litteris inscribebant:

Abesse profani.

Hinc

224쪽

Ethlea Epistolaris.' aox Hine illi versiculi in sceleratos, di a sacratis

postibus arcendos:

Vos quos abesse procu abeo,dsedite ab aris,

Cui tulit heserna gaudia nocte Venus. Castaplacent Superis; pura cu mente venite, Et manibus purissumit ontis aquam. Ad haram, non ad Aram Turpiliones impudici, immundi sues, quos ad aras admovere, est, margaritas porcis proiicere i Sacrificia patrant, quibus superi non placantur , sed irritantur ν preces offerunt pravis concupiscentiis inquinatas , di polluto ore profusas. Sed quorsum ego haec introduco e quo me rapit indignatio adversus indignos Sacrorum ministros quid nobis cum malis Sacerdotibus e cum bonorum copia suppetat, quo rum exempla alliciant ad imitationem I quorum vitae probitas ingeneret amorem virtutis. Existunt enimvero Sacerdotes, Sancti,

impostati, sine crimine a non superbi , non iracundi, non vinolenti ; qui sectanturju- sitiam , ct invocant Dominum de eorde puro quorum labia custodiunt scientiam, quorum sacro ore lex Divina annuntiatur ἔqui eo cientiam habent bonam, qui se ipsos

caseos custodiunt. ad Tit. I. E. Timoth. E. Malach. r. I. Pec. 3. I. Timoth. s. Ab

225쪽

xo 1

Ethica Epistolari

his, velut speculis, petat formam vivendi L. I i iis tuus horum vestigia premat, si placet, DEI lervitio in Ecclesiastico se statu dedicare. Et vero puer etiamnum Ariodatus tuus ea specimina pietatis dedit , ut merito hinc omina di pr magia capiamus, eum in virum excellentem evasurum, si, posteritatis cura neglecta, velit sanctioribus se studijs dedere. Verum haec ego non eo scribo, quod rete expandere cupiam ante oculatum et aetatemhabet i novit, cui serat, cui metat ; hoc in litteris istis meum fuit consilium , ut ostenderem difficultates, pericula . incommoda, quae in varia vitae humanae instituta incurrunt ;commoda quoque , utilitates di ornamenta persequerer, quae in Electione status in cona. parationem venire debent ἱ penes eligentem est, cui velit littori cymbam advertere, modo ne caeco impetu feratur , di inconsulta temeritate in Sirtes impellatur. Siracidis monitum est, sutor onim libenter testimo. nijs nunquam fallentibus J In via ruinae non eas, o non ostendes in lapides et nec credas te via laboriosae , ne ponas animae tuae scandalum. c. R. v. a . Via ruina est temeraria iiudij alicujus aut ossicii conditio susce-Pta, non altiore instita tu inspirata, non du

226쪽

ce natura di inclinatione in humeros impo. sita, sed sine praevia deliberatione adita . aliena magis persuasione, quam proprio mo- in delecta, quia vel ita parentibus placet, vel plures e familia praecesserunt, vel commoda lautioris vitae se ostentant. Hia laboriosa est , quae multis asperitatibus intercepta, crebris ostendiculis exposita, casibus di prae-c ipitiis obnoxia , in quo plures collapsi , sero incogitantiam suam damnaverunt te mulisti labores exhausti , molestiae devoratae, ae rumnae toleratae, sed nullo fructu, in beatio. ris vitae proemium redundante. Has. vias ineunt, qui a quovis vento in diversa mo. vendi , non tam agunt, quam aguntur , di sola opinione, aut animi lubentia feruntur; denique deprehendunt,in lapides se ostendis.

se , in scopulos impegisse , anima suae scandalum, hoc est , grave periculum accersisse. Equidem non desunt, quos in statu Ecclesiastico otium di incontinentia perdidit, quibus coniugium , di conjunctae cum eo occupationes saluti fuissent. In ipso etiam Religionis portu, ob pervicaciam aut inconstari iatiam, naufragium aliqui fecerunt, qui saeculi

mare tutius navigassent': non enim omnia

omnibus expediunt , se non omni animis bH omne

227쪽

omne genus placet. Eccli. 3 7. Adolescentem, litterarum amantem , velle ad mercaturam vel militiam applicare , id quidem est, invita Minerva calamum extorquere e manibus, di librum cum marsupio aut hasta permu. tare 3 vicissim, iuvenem Martiales animos gerentem velle pulpito assigere, quid aliud est, quam Prometheum ad Caucasum alligare, aut virilem animum in compedes dare Quam imprudenter ad coelibem vitam non tam invitatur, quam arctatur, quem calidior sanguis ad Hymenaeum vocat e Sunt haud pauci, qui non amore castitatis, aut contunentiae, non Divini obsequii studio , sed so-Ia Ecclesiastici cujusdam Beneficii, di pin- guioris Sacerdotii spe,ad Sacros Ordines convolant , in vitae duntaxat commoditates caeco amore intenti. Suus cuilibet status sit ductor ,.st director ad beatiorem vitam, ad coelum et in hac deliberatione, qui errat, sentiet,errorem, qui initio videbatur levis, maximum esse in fine. Exitus viae spectandus, non iucunditas 3 eo pergendum , ubi melius, non ubi commodius, lautius, aut liberius vivas. Haec ego, multa experientia doctus , tecum communicare volui , non ut .

docerem doctum, aut facem inferrem Soli, sed

228쪽

Bhiea in laria, go sed ut petitioni tuae responderem, di quid in

Me salutis, non modo temporariae, sed etiam aeternae, negotio praecipue curandum sit, s miliari epistola aperirem. Vale,di tae fili tuo meditanda propone; ipsius res agitur,sive recte sive sinistre eligat i hie usurpes iIlud Evangelicum: AEtatem habet, 'se pro seu quatur, pro se optionem instituat, vi eo cur sum intendat , ubi Fortunaras In - in

Podagra taloranti salutem s

SCribis mihi aliena manu , mensem iam

tertium articularis te morbi doloribus Meutissimis torqueri, di attineri lecto ν nullam . tibi quietis partem concedi; noctes vigilanamaras, nec spem ullam esse in Medius, de medicinia; adhiberi cataplasinam, fomentas malagmata; vini te potu abstinere. cibo modico frui, nihil tamen adversas intestinum hostem proficere; vivum in culcitra sepeliri, di ante mortem mori; solatium nullum su petere, ne a coelo quidem, cum domi velut

in in

229쪽

in cippo inclusus, a templo, Sac isque exer. cit ijs arcearis ; stomachum adhaec redundare bile, domesticorum obsequia in nauseam ει saltidium verti s nec in libris di litteris auxi .lium ullum aut lenimen reperiri, cum magis pigeat vivere,quam legere delectet. Credo, &condoleo animitus tibi , tam diros cruciatus patienti, di nihil magis opto, quam ut viro amicissimo possim adferre levamen. Et quia non lacrimis tantum, sed etiam enitur Verbis, egeriturque dolor, hoc saltem praesenti epistola praestare cona bor, ut ad aequitatem mentis te revoccm i&levius reddam, quidquid erit toleratu grave. Cogita, me tibi decumbenti assidere, Clinicum sui olim vocabantur) agere,& tamiliari alloquio in aurem depromere, quae miti suggerit cupido te juvandi , aut certe solandi. Podagram non inficetus Poeta inducit , in haec verba loquentem: Regina morborum Podagra nota sum,

tuam nulla placant thura fumigantia, Assusus aris nec cruor ardentibus, i Sufensa templis divitum aut donaria, Nec ipse Paeon, omnium calesium Medicus Deorum,uincere pharmacis potes, Phabsque docIustius Ainculapius.

230쪽

Ethica Epistolaris. a Crasis hominibus, s inausicati nominis Passim gestor, mortalibus dirum malum, tuae vinculis adfringo resibin pedes, Ingresa clam sub artuum compagines. Ridere soleo eos, quos torqueo, Dum proloqui Oeram causam haud molant.

Aliamque Iam in promptu habent, qua sa

Luxatum alicubi , aut graviter iasum pede- nam dictitant, veramque cassam sum

Solent enim, qui primos huius morbi prodro mos sentiunt, etiam nomen huius pestis a horrere , di non secus, atque Olim Romani apApellationem Crucis, refugere, aliamque aegriis tudini suae causam praetexere L Ialum nempe articulari morbo insessum, per offendiculum ad lapidem eversum, aut improvidalaltu tu Xatum, aut pedem arctiori calceo prinum asi firmant. Quod si nomen ipsum tam est in visum ti abominandum, quid demum de disris cruciatibus dicendum erit, quibus misera

mortales,velut in equuleo,torquentur e Poridagra audet se Reginam morborum eo etiam titulo vocare, quod magnum secum comitais tum trahat ; nam quae in pedibus vocatur

Podagra, in coxendicibus appellatur Ischias;

SEARCH

MENU NAVIGATION