장음표시 사용
231쪽
aos Ethica Epipolaris. per articulos vaga , Arabritis 3 in manibus chiragra in genibus Gonagra; in intestinis
cilica 3 in nervorum resolutione Parat s afere sicut oceanus,universum Orbem ambiens, diversa nomina a locis di gentibus, quas alluit , accipit, ut mare Azgaeum, Adriaticum, Ballicum, Gaditanum, Ligusticum, Tyrrhenum, Herculeum, Atlanticum, Creticum. Siculum , Germanicum , Omnia ex Oceano originem ducentia. Podagra , superbis titulis inflata, plerumque vitat pauperum rabernas , di in lautis domibus habitare gaudet. Nota est fabella de Aranea dc Podagra, pere gre protectis ; di illa quidem ad opulenti cujusdam aedes divertit; ista vero in rustico tugurio haerere cogebatur. Aranea, ut primum telam suam exorsaeit, mox ancillarum sco.
pis dejecta, di laboris iacturam , di peric tum vitae adiit; Podagra ob inopiam, noctem insomnem, diem jejunum traduxit: hospitium igitur suum pertaesa , in splendidius immigravit, ibi quam mollissime habita, inter varia fomenta delicate vixit i Aranea quoque aedes superbas reliquit, , in tutiorem locum se recepit. Fabella de te narratur e tu certe videris non incomodum diveriorvi ho. spiti tuo praebere, quoniam tertium jam men sem
232쪽
sem ieeum commoraturi ignosce, amice, io- eanti consolationes enim,ut lapiant, modiis
eo sunt sale miicendae , ne illud Jobi in me
retorqueatur et Consolatores oneros omnes vos oris. cap. 16. v. a. Sed ad seria. Ad morbi acerbitatem pacatius ferendam haud parum confert , si in mentem revocemus, alios quoque hoc malo premi , nec nobis communem mortalium sortem esse refugien dam. Legimus viros, sanctitate esarissimos, ad hanc molam damnatos fuisse. Gregorius Pontifex, cognomento Magnus, major etiam extitit, articulares dolores patientissime sustinendo. Is, qui Christum omnium morborum coelestem Medicum inter pauperes hospitem habuit, potuisset utique pro symbola
integram valetudinem impetrare, si placuisi sit aurum abiicere , coronae in coelo fabricandae materiam. Philippus Nerius, quantus
DBΙ amicust maluit pedum saevissimos cruintiatus perferre, quam, aliorum ipse Thauma. turgus, prodigiosana sibi opem exhibere , ne
sublato adversario vincendi tolleretur prae mium, merendi argumentum. Quod si h Tum exempla itanquam nimis grandia, te non afficiant, virum tibi propono, non e Sacris exedris advocatum, aut ex Albo Divorum ad O ductum,
233쪽
ductum, sed militem, in castris versatum, in proeliis pene continuis , diversiis cum hostibus dimicantem , maximis coeli injuriis exispositu in , terra marique mille incommoda perferentem. Nominari hunc cupis Est is novus prioris saeculi Hercules, cujus immortalia facinora, di victorias nulla aetas contiis cestet: incomparabilis heros, qui parem suo tempore non habuit, nedum majorem; nulli unquam palmam cessit, nisi sibi ipsi; articulares cruciatus ea constantia pertulit, ut non minorem fortitudinis laudem patiendo,quam agendo reportarit. De Carolo V. loquor, at ternae memoriae Imperatore, de cujus in hoc
morbo tolerantia haec accipe: contra usita
tum militiae morem refert Avita historiae ejus scriptor dissentientibus plerisque duci.
bus, tota hieme exercitum sub signis tenuit, di quamvis gravissimis Podagrae atque arthritidis doloribus affectus esset, per nives diglaciem dextrum crus fascia obligatum circumferens, omnia boni Imperatoris munia strenue obivit: ad quem cum Elector Bran-deburgicus solatii causa inviseret, di moneret, Medicorum opera utendum, eorumque peritissimos offerret, respondit memorabili sententia: in hoc morbo optimum medicamentum
234쪽
Ethica Epipolaris. 2 it esse patientiam. Unde frustra accusamus inscitiae Medicos , cum jam olim Poeta edixerit: Tollere nodosam nescis medicina podagra. Ih Sacra Historia reprehenditur Rex Asa, po flagra laborans, quod Medicorum magis ,
quam DEI manu nixus, malo suo remediisum poralis ab humano, quam Divino auxilio quaesierit, &, forsan etiam superstitio bus usus, Orcum in vota vocarit : huc adducit impatientia, & mens a DEO ad artes nil profecturas aversa. Ar gravitas doloris patientiam vincit cuius quem etiam Japonunt pueri , feminae superam ; inter undantes ignium rogos de animi genere si constantia non recedunts sine gemitu prunas capiti in modum coronae imponunt. Notus est ille scat vota Romanus, qui pro laudis evanidae gloria non dubitavit manum ardenti foculo admovere , di spectanti hosti horrorem inijcere . cum ipse dolore non commoveretur suo. VerbSeneca, Natura e dissosuit, ut dolorem aut tolerabilem faceret, aut breυem di quod tibi dictum velim , qui putas, te non ferenda ferre, Morbus, si recto oculo aspiciatur, est virtutum Magister, probitatis schola. fortitudinis exercitium, tessera amicitiae Divinae , ps
235쪽
gnus salutis aeternae. Multi compinguntur in lectum, ut sibi vacent, di rem salutis diligemitus curent; iuxta viri cujusdam sapientis dictum , Anima uinquam psas, quam in sano eorpore habitat. Infirmitas gravis sobriam
faci3 animam, ait Siracides c r. Multis podagra optabilis accidit, quia producit annos. Abstinentia mater est longaevitatis ι saeviant maligni humores in membra ignobiliora, ut cordi, vitae sedi di arci, parcatur. At praepeditum morbo, quereris, te cogi a Sacris ossi ciis abesset mitte hunc scrupulum , satis DEUM colit, qui eum religiosa voluntate colit ue nihil interest, ubi locorum te supremus arbiter ad audientiam vocet, modo cleme tem aurem indulgeat ; breve compendium orationis sunt suspiria ι audiuntur, etiam
mutis labiis, di, si intelligis, pedes quoque i
quuntur, quot doloribus , tot linguis, sicut milites vulneribus , virtutem suam testantiis bus. Sacrificio Missae adsistere non potes t at potes Sacerdos esse, di Ara,patiendo; hostia quoque, seu victima gratissima, teipsum Dis
vinae voluntati consecrando. Finio , ne o
tundam prolixitate ι spero, te brevi post nobis, di publieae luci restitutum iri. Valetudianem meliorem sic opto tibi, ut desideratius
236쪽
Ethlea Epistolaru. a I 3 optare non possim. Interea perser di peris
ficatii, nuper domi tuae exortum esse conflictum, seu potius jurgium, parumque a fuisse, quin illud sanguine tingeretur: invitatos a te ad frugale epulum amicorum quos, piam, di inter eos Camitam, iuvenem nobili genere oriundum I di inter alios c um , munere Syndici fungentem , Iuris utriusque in paueis peritum. In mensa, ut fieri solet, varii sermones quos Symposiacos vocamus miscebantur; convivas faecundi calices fec re disertos. Inter alias quaestiones in medium prolatas iniecta est Nobilitatis mentia. Arripuit eam oceasionem Camillus, prosapiae suae extollendae 3 coepit plus aequo praedicare stem malis aviti claritatem; jactare atria fuis .
237쪽
tienter auscultavit Caius , nec inficias ivit . magnam esse Nobilitatis praerogativam; ge. nerositatem sanguinis merito inter praecipua fortunae munera numerandam. Sed cum Camillus non acquiesceret hujus laudis moderationi, di prae se contemneret inferiores nobi. litatis gradu insignes honores, bilem concivit Caio , adeo ut recitaret ex Juvenale vertaculos:
Stemmata quiae faciunt, quid prodes .
Pontice, longo Sanguine censeri , piciosique sendere vultuσGMaiorum t Miserum est, aliorum ineum.
bere fama, Ne eolrosa ruant subductis tecta ea
lumnis. Convitium interpretatus Camillus, surgit in iras, arripit ensem, manum admovet capulo,
petiturus Calum, nisi discumbentes eohibui Dient.Tunc quidem sine vulnere discessum est: remotis mensis suam quisque domum abiit ;Camillus minarum spirans , etiam in abitu, vindicandi ferociam praesererebat; Caius placido vultu, gratiis convivatorinctis, excusabat' importunum diffidium, & lento pede ex aedibus se efferebat. Tu quaeris. quid nobia u visum
238쪽
Ethica 'solaris. ' i r sulsum sit in hae altercatione e Meam quidens
tum subibant mentem Venusini Vatis versus. Mna parat animos, faciunis caloribus apros.
Subsequitur caecus amor sui, se
Attollans vacusiplus nimio gloria vertice: id quod Camillus fastu suo ostendit. Caeterum quod attinet ad propositam quaestionem, quid de Nobilitate sentiam,sic mentem meam explico. Nobilitas, si vocis originem spectamus, a nosco derivatur. Nobilis enim dicitur, quasi Noscibilis, nempe clarus ti nominatus a virtute , genere, rebus gestis, per se aut Majores suos: accipitur in bonam di malam partem; dicuntur enim etiam scelere nobiles. Non desunt, qui, ut antiquitatem prosapiae demonstrent, assirmant, familiae suae conditores ex Equo Trojano prodijsse. D. Gregorius NaZiangenus triplicem Nobilitatem statuit rprimam ait a DEO descendere , qui nos ad imaginem suam condidit , alteram a prisco sanguine, di claris natalibus I tertiam a virtute di sapientia. Alii praecipuos Nobilitatis fontes & capita accersunt a Sanguine. ab Ammis, a Litteris. Quibus adduntur incia Autica, Gem Magisratus , Insignia iii Rem p. Merita. Qui Latinam linguam strictius ob-
239쪽
Eutra Episauris. at 7 'frustra iactantur cristatae galeae ,'santes
is curribus AEmiliani: -- Ion censiud,nec elarum nomen avorum,Sedprobitas Magnos, Ingenuoris facis Et alius: - bilitassia es, atq v nu . Nobilitas virtute carens, quid aliud est, quam Truncus compluribus trophaeis onustus, cui subscribas: Alienisolus. Apud veteres Quirites dicebantur Nobilitatem in Uragatis hinbere,qui pro Nobilitatis Insigni auream lunulam in calceis, plumbum in capite gestabant. Recth eeeinit ille res genus,se promos,squa nascim. i , Rix ea nos a pulmAlima laudat, qui genus suum laudata cui
possit illud obiici, Feceris ipse aliquid, propter quia Nisiω
esses. Nihilominus in felicitate Fortunae ponendu, claris Majorum imaginibus illustrems esset posse ostendere hastas, vexilla, phaleras, ma nubias de hoste reportatast posse proferre Insignia, clypeos, adoreas,fortitudinis proemia: posse spei ire in tesseris gentilitiis leones, ursos, apros, tigres, struthiones, aquilas,miliataris virtutis argumenta ac symbola. Salomon
240쪽
laudaturus terram, felicitatem ejus a Nobili. tate Regis ducit, Eccl. Io. 37. Beua serra, euvas rex nobilis es. Ex hoc loco colligunt cum Bariolo Iurisconsulti privilegium nobilitatis, ut ex ea potius, quam ex plebeijs familiis assumantur ad honores, di dignitates, magistratus, di splendida urbium ac provinciarum munia. Quin & Plato in Alcibiade: Consentaneum est, inquit, meliores esse naturas in nobili genere, quam in ignobili , ac necesse est, ut bene nati, si bene educantur , ita demum ad virtutem perveniant. Et in prover bijs ejusdem Regis, encomtum di ornamen tum laudatissimae matronae ponitur , quod Nobilis in portis vir ellus,quando sederit cum Senatoribus terra. Prov. r Apud Hebraeos namque tribunalia di Consessiis Judicum sub ipsis portis, in aditu civitatis constituebantur, ut facilis esset ad ipsos accessias. Debentur igitur praecipui honores Nobilitati, si, quod Plato dixit, bene educetur, debentur torques eiti annuli aurei, si illis pro gemmis sit inserta modestia, comitas, humanitas 3 hinc amor &reverentia ; nihil odiosius fastu di tumore. Jubet moderate de se sentire Nobilitatis origo, quae solet plerumque esse tenuis, ut maxima flumina fonte cadunt modico. Procerissimae alia γ υ arbo-