장음표시 사용
261쪽
Ethica Epipolaris. χ' 'ex eodem Poeta sumptum : συκα μ-M .ficos dcidit, nempe eas in partes secat, ut pluribus distribuat. Ab Invisatore ad InvitaIos veniamus. Eos Modimperator cum magno delectu adhibuit, diligenterque attendit, ne inaequalitas conditionis di morum aliquid simultatis, aut aemulationis pareret 3 pares enim jucunde congregantur cum paribus I prima familiaritatis conciliatio ab aequalitate proficisci. tur; similis gaudet simili. Nam quae delectatio, si philomelae assideat graculus, di an serstrepat inter olores Quid homines morosi, tetrici,austeri, dissiciles, inter affabiles, comes,
candidos, di qui plusculum aliquando hilaritati permittunt i qui pro tempore di loco
sciunt cum Xenocrate litare Gratiis, di seria liberalibus iocis temperare. Absita conviviis Stoicus rigor,in quibus pro condimento asperguntur ingenui di sinceri sales; moderatis tamen, ne acrimonia piperis saporem evertat. Hic adversus importunos Catones locum habet illud Martialis:
visiquis plinjusto non sapit, iLe sapit.
lib. I q. Epig. Macrobius libro . ait, sic apud mensam philosophandum est, ut crateres liquoris ad la titiam
262쪽
titiam nati adhibeantur, non modo Nympharum , sed Musarum quoque admistione temperentur. Provida ergo cura Recti seonvivii fuit, nosse, qui sint sociandi. Id jam olim Chilon Philosophus apud Plutarch. in
convivio , observavit , quI ad caenam non ante condixit, quam nosset convivarum nomina ι dicebat enim, quibuscum necesse esseι
una navigare, aut militare, eorum etiam molesti comitatu ac conIubernio utendum esse : ultro autem qualibuscunque se admiscere convivu , non esse sani hominis. id quoque Lex convivij observate curavit , ne numerus invitatorum justo major esset. M. Terentius Varro censuit, convivas inter Gratiarum ti Musarum numerum oportere consistere, ne aut plures sint novem, aut pauciores tribus 1 plerumque namque accidit, ut infrequentia epulantium aliquid jurgit, tum ubtus , aut discordiae oriatur : deinde ob multitudinem hospitum compressius sedendum est, non citra gravem molestiam. Horatius id queritur epist. I. Sed nimis arca premunt olida convivia
Dimidium potus, qui benefidis, habet
263쪽
praeterea , non sat1s tutum est inter multos, ne sint, qui dicta foris eliminent i ne festivi lepores di ingenui sales in scommata Ec dicteistia abeant ἔ ne obtrectationes , suspiciones , captiones verborum cum poculis per mensam ambulent : ne tendiculae ponantur germano candori & sinceritati, unde Mart. l. I. ep. 2 s.
Insuper, ubi multi convivio intersunt, facilε invitationibus di propinationibus accendum tui linguae 3t animi, ut dissonus ci amor exu gat, di triclinium migret in torum , confusa loquacitas obturbet capita,cerebrumque evertate tFacundi eatices, quem non fecere disertum e Accedit, quod post verba partim sobria invalescat certamen potantium , dc alter alterum lacessat ad vitream pugnam. Horatius: . iis, ne quis modici transiliat munera Liberi, Centaurea monet cuLapithis νιxa per mera Debestata. Idipsum iam antε eavendum dixit Siracides c. 3 I . v. qta Ebrietatis animositas , imprudentis offensio, minorans virtutem orfaciens vulnera. Α udaciam enim par it ebrietas, inde praecipitantia mentis, di calor san-
264쪽
guinis e vino effervescentis , unde imprudentia , offendicula, rixae, Vulnera, caedes. Propterea Salomon in Proverbijs cap. I S. v. ιγ. Melius est, vocari ad olera cum charitate, quam ad vitulum saginatum cum odio. S tius est, majorisque voluptatis di jucunditatis, excipi oleribus di frugali caenula cum chartistate, amicitia, benevolentia , quam magno apparatu vitulorum di epularum cum periculo dissensionis, contentionis, discordiae. In doloso convivio expertus est Amnon fraterna odia ; ab Absalone trucidatus,ad inferos ebrius descendit. Nihil talium turbarum in nostro convivio, tum quia ij, qui erant invitati, numerum non excesserant, tum quia erant a sobrietate di virtute commendatis quales requirit Ecclesiasticus c. '. v. aa. Hiribusti sint
tibi conviva. Probitas, sapientia, morum facilitas conciliet tibi amicos, quos ad epulas invitatos cupis; qui peregrinas lautitias non affectent, aut siquid minus ad stomachum, non corrugent nares , di censorio supercilio prodant delicatam gulam. Nostri convivae
eadem modestia, qua accesserunt, recedebant , di collaudatis, quod supra memini, heri, herae, di famulantium officiis ac obsequiis, relicto ijs honorario argento, post repetitas
265쪽
gratias domum concesserunt, saturi qu dem, sed non graves dapibus, ad Aristotelis mente, qui dicebat, convivam nequestibundum, neque temulentum debere e convιvio abire. Ignosce, si prolixior fui in prolixa liberalitate,& beneficentia noliri Convivatoris praedicanda. Exemplum habeo in Plinio, qui lib. aeptil. vistam Laurentinam pluribus descripsit di laudavit. Neque argumentum de convi vi is fuit excludendum ab Ethica Ensolari, cum & Salomon in Proverbiis, & Siracides in Ecclesia ico,multis persequantur praecepta, quae ad conversationem convivalem spectant. Vale, di hospitatori nostro, quas ego non possum, tu redde vices.
ADOLPHO TURIO NOcur magnorum virorum filu non rar. At
Convenerant nuper amici quidam nostii,
quorum consuetudine ob eruditionem cumprimis delectamur, in Museo Cornelii Fusci.viri probi di sapientis: aderam ego qumque; te,quo minus interesses, negotia distine-
266쪽
bant publica. Ibi,pro more inter nos usitato, erotema,seu quaestio Academica, proposita est disceptatiosti, eccur non infrequenter fiat, ut virorum praestantium filii a paterna virtute ac pietate degenerent; matrum vero vestigiis, quandocunque impressis, tenacius insistant, ' quam patres vellent. Observatum a scripto. ribus, ex probo patre sepius improbos prodiis re filios, di probos etiam ex improbo , vix ta-
men unquam ex matre moribus corruptilprolem existere incorruptam. Dignum the- madisputatione; a qua cum te curae forenses abstraxerint, petis pro amicitia nostra , ut
hoc obsequii tibi praestem, et,quae tusius disputata sunt, in compendium contracta, tecum per epistolam communicem. Quia simi. li ossiciorum genere dudum me obligasti, non potui huic tuo desiderio deesse ; perscribo, quae memoriae haeserunt, succincte tamen, ne novam disputationem ordiri velle videar. Exordium dissertationis hoc fuit. Constare e Veterum scriptis, praestantium virorum filios multum a progenitorum moribus deflexisse. Eius rei inter alios gravem testem esse AElium Spartianum, qui in Severo Caesare multis exemplis declarat, quasique fato quodam accidisse assirmat , ut viri,seu litteris, seu fortunae
267쪽
nae indulgentia insignes, aut nullos omnino Iiberos habuerint, aut tales reliquerint, ut magis ex usu rerum humanarum suerit, illos absque liberis decedere. Unde adasium fluxit:
Heroum sibi noxa. Et vulgato dicterio fertur: ex sapientissimis patribus fatuos propagari liberos. Exemplum e plurimis est Salomonis sapientissimi Regis filiui stultissimus Roboamus, de quo Ecclesianicus c. 47. v. a T. Et dereliquit Salomon
ps se de semine sea gentis Pultitiam. Non
contentus fuit Sacer Scriptor, eum stolidum di vecorde appellare,sed ipsius stultitiae nomi. De insignivit. Quid ipse Salomon e an non parentem habuit Davideto, virum omni viris tute ornatum e filius qualis/docet liber s. Reg. c. I I. Depravatum est cor Salomonis per mulierea , ut sequeretur Deos alienos. De eodem Siracides c. 47. Dedisti maculam in gloria tua , ct profanasi stemen ruum: quid turpius , quid probrosius e adeo descivit a pater nis laudibus Salomon, ut macula familia: Dais vidicae di summum dedecus esset. Inter degenerantium exempla, in SS. litteris etiam ponuntur Samuelis filii, pessima parentis optimi propago. Quid, quod primus pater, e pa Q radiso
268쪽
radiso trahens originem, filium habuit peris emptorem fratris , & nobilissimum sanguinem parricidali manu fundentem. In conis
contrarium ex scelerato parente natus est
optimus filius , Ezechias ex Achaz. Sed hic quoque matris pietas correxit patris impie. tatem ; Ezechias, quod bonus esset , parenti suae debuit, Mi nomine, quae filia Zachariae Martyris q. Reg. 8. neptis Pontificis Ioia.dae, viri integerrimi. Sed ad cardinem diLputationis, qui in eo vertitur, ut explicetur, quare non perinde probitas e paterno sanguine, quam materno fluat lacte Diversae opiniones sunt in medium adductae et erat, qui hanc matrum in liberos morum transfusionem putaret adscribendam lacti, quod illa suis ex uberibus infanti propinat 3 cum hoc non corporis modo vitia sed etiam animi imbibi ; imbibita haerere pertinaciter, nec faci- IE aboleri posse liquorem, huic testae recens infusum. Aquai faetorem redolet sulphuris, per cujus venas transit: & quoniam natura in fontibus di fluviis tam mirabiliter opera. tur, ut quaedam aquae candorem, aliae nigro. rem inducant 3 quaedam bibentes effeminent,
quaedam fastidium vini adferant, di pravas cupiditates sedent; quaedam hebetudinem cre
269쪽
ent, aliae ingenium acuant; cur non perinde ex rore matris lacteo di versi effectus di manent ita ut quidam ex uberibus penduli sobrietate ni inde fugant, alij vinolentiam ; quidam iracundiae, alii libidinis semina inde sibi fluxi iase , sero experiantur et quis non Reipublicae vel mala , vel bona in primos infan tym suctus referat ' Dion Graecus l. r. crudelitatem Caligulae imputat nutrici ejus, quae papillas sanguine illinere solebat, unde ipse in tantam ferociam evasit, ut jam adultus sangui. nem e Cae sarum cadaveribus stillantem avi-dh lingeret, optaretque unam cervicem pinpulo Romano esse, quam unico ictu demete. ret. Agrippina Neronis mater partum edidit se is libidinibus parem. Antoninus Car calla Imp. quamvis saevissimus, non legitur, magnum Christianis negotium facessivisse s Causam putat Baronius ad annum a I .quod e nutrice Christiana lac suxerit. Tantum in utramque partem refert, quibus ε papillis biberit infans. Tartari, ut infantes suos pugnaces reddant, eos lacte canino alunt. Achilisles, quod habuerit stomachum cedere nescMum, causa fuit educatio , nam Chiron Centaurus ejus altor, dicitur, eum loco lactia
leonum & aprorum visceribus pavisse. Tibin /
270쪽
rjus Caesar , ob bibacitatem Biberius dictus. potandi consuetudinem ex ebriosa nutrice traxit. Illud ridiculum, quod vir quidam religiosus di gravis in Hispania, scribitur, remotis arbitris in morem capreae saltitasse, ejusque rei causam fuisse, quod lacte caprincin utruml esset. unde constat, quid possit in foetun naterni lactis humor. Pro confirmatione, ab haedis similitudo adducitur, qui, si ovium lacte alantur,pili tenuiores iis gignuntur, di agnis, lacte caprino pastis, duriores villi crescunt. Ex quibus concludebatur, juvenibus,ambientibus sponsas , , valde inquirendum esse, non tam, an illae sint opulentaedi pulchrae, quam num sint castae, honestae, virtute praeditae ; nam etiam hic verum est illud Jurisperit. Partus sequitur ventrem. Plutarcho teste Spartani continentes fuerunt, fortesque in bellis di laboribus, quia matres habebant viragines, quae ex institutione Lyeurgi , continentiae, laboribus, duritiei , tam se, quam proles assuefaciebant; unde quaedam ex iis exprobranti, ras Spartana sola vesris viris imperatu, respondit, quia sia viros rarimus. Secus accidit apud illas gentes, ubi Vitiosa vel natura, vel institutio prolem coris rumpit; nam ut Iuvenalis canit