Ethica epistolaris seu Epistolae morales ad usum familiarem vario argumento scriptæ authore p. Michaele Pexenfelder, soc. Jesu

발행: 1686년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

ptieet ι etiam haec sors aut superanda serenis do, aut idoneis remediis in meliorem veris tenda ; qui ex conjugibus vult alterum bonum , seipsum bonum essiciat, di virtutem faciendo commendet. Figmento Poetarum etiam inter superos quandoque oriuntur disesensiones , & ideo pacis ac concordiae conis ciliatorem agit Mercurius, cujus caduceo, seu virgae feciali, inflexi gemini serpentes, obisversis capitibus sese respicientes. Quod documento est, etiam vidiosos mores di natu'ras posse conciliatrice virtute uniri,& in concordiam sociari. Indulgeat aliquid maritus uxoris fragilitati, nec omnia ad vivum reis secet ; suspiciat, quae laude digna; vituperabilia dissimulet ; gratuletur potius sibi de matrefamilias rerum suarum satagente ; remittat aliquid de iure sibi arrogato , di laboris participem etiam audiat , si quid meis Itoris illa consilii suggerit , nam non raro mulier quoque est opportuna locuta. Esto, linguam paulo promptiorem habeat; commune est sexui huic vitium 3 erumpet etiam compressa , nempe in ore sua tela gerit. At elati est supercilii , di superbia laborat . dominatum affectat. Nihil novum in femina, inflari , di sese circumspicere

hanc

292쪽

a o Rhisa Epistolaris.

hane haereditatem a prima parente sortita est, quia ad gerendos publicos magistratus nota admittitur, privatos ambit honores, di coriis temni se putat, si non colatur, etiam a ma--rito, qui totum ei theatrum est. De imperio sibi usurpando, non existimo , serio id velle 3 repugnat id ejus probitati ; novit enim , quid praecipiat Apostolus, Ephes. Mulieres viris suis subditasnt,sicut Domino : quoniam vir caput es mulieris. Uterisque auscultet, quid dicat S. Ambrosus lib. 3. epist. a s. ad Ecclesiam Vercellensem. -- Iur, inquit, viro deferat, non serviati regendam se praebeat, non eoercendam : in

digna es conjugio, qua digna est jurgio. His

quoque uxorem, tanquam gubernator, dirigat, tanquam consortem vita honoret. Et lib. Hexam. c. 7. Non es Dominus , sed maritus a non anciliam sortitus es sed uxorem 3 gubernatorem te DEUS voluit sexus inferioris , non praepotentem. Redde sudio vicem, redde amori gratiam. Martici quidem,tanquam capiti, debetur amor ' uxori, quasi subditae,convenit timor di reverentia. Haec est poena peccati primaevi, ab Eva

contracti r In dolore paries filios , se sub --ri potesate eris , s irae dominabitur tus.

293쪽

Dhica Epistolaric a r

Gen. 3. V. M,. Hinc graviter & severε Apostolus I. Τim. a. Non permitto mulieri,

dominari in virum , sed esse instentio i taciturnitas enim, modestia di verecundia oris nant hunc sexum. In femina omnia leviati mollia , quae amorem decent, non re

verentiam ἱ mobile ingenium di mutabile , nihil ad constantiam di dignitatem regiminis , neque vox, neque Vultus, neque antimus. Si vero uxor modeste se deprimit de subdit, amor viri se ad eam demittit, eamque elevat di attollit, sibique facit paremti aequalem,velut in aequilibrio te addit pondus reverens modestia,non tumida superbia; nam,quae inflata sunt, vento turgent, di in vacuo suas opes constituunt. Atque haec in familiarem utriusque vestrum admonitionem , di requisitum arbitri ossicium i apud quos , spero, hanc meam qualiscunque conis ciIiatoris interpositionem tanto plus valituram, quanto certior sum, istam inter ipsos dissensionem non ex odio , sed ex subito quodam commoti animi impetu proficiscit etiam amor, ut in adagijs est, non caret lite. Quae tam felix est ullius mortalium ordinis conditio, inter quos non gliscant aliquando cujusdam simultatis scintilla: sed

294쪽

apta Ethica insolaris. eae sopiendae, dum igniculi sunt, ne in ignem

erumpant; ne liberi di famuli advertant, inter parentes, aut heros, discordiam foveri ι &, quod occultatum oportuit, cedat in scandalum, & offensionem etiam publicam, di i m minutionem amoris , reverentiae , famae. inando maritus est in fermento , imperet uxor linguae , ne stimulos addat irascenti icum quippiam uxori bilem in nasum ciet,

caveat maritus, ne crabrones magis excitet.

Hoc charitas , qua invicem devincti estis, exigit ue hoc conjugalis fides postulat, ne alter ulteri sit causa spiritualis ruinae. Vir cogitet, irae cedere , esse muliebre vitium a mulier ostendat, se tacendo,& commotionem animi reprimendo, superiorem esse viro ; hic dominetur di imperet. Valete, di vivite concordes; ti,ctim suis una caro, estote etiam una anima , Gen. a. Marc. Io. ι .cor. 6. ita sarcasmum evitabitis, quem Poeta torquet in coniuges,ob aemulationem dominaiias dissidentes:

Unum es conjugis utrivi veste dominari

Miror non bene convenire vobis. Martiat. VOS vero,transposita una vocula, in laudem vostram convertetis r

ianum es conjugis uirisu melli;

Non miror, bene convenire vobis.

295쪽

isIDORO VE NANTIO,

. . Clerico. . .

raptitatio sententia ambeaa.

SCribis , priore re hebdom de Ausust in

vindelicorum negotiorum. causa prois, ctum, in hospitio publico offendisse in me Catorem, mediae sortis hominem , sectae L liberanae, expeditioris linguae, quam capitisssapientiae haud ultra piperis di croci saccos progressae. Is, ut horum hominum mos fert, more vulpium sup er glaciem incedentium,di timide subterlabentes aquas explora tium, caepit in colloquium controversias de Religione introducere, & tuam, suamq; scientiam periclitari. Inter alia disceptationis capita, inciderat sermo de claritate S. Scripturae,ianquam unici, certissimque Controve liarum Iudicis. Negaveras tu , hanc clarita tem inesse Sacris litteris, quarum profundi ias abdita multos abrupto hauserit vortice rconfir mandae tuae sententiae, adduxisti geminos locos ex proverbiis Salomonis cap. a Gin speciem quidem contrarios . di ex oppos suo

296쪽

sito sibi adversantes s sed utique indubitata

fide , tanqu/m aeternae vetitatis, amplecteriis

dos. Alter erat iste : Ne restande stulto jaxia altitiam suam, ne esciaras et smilis. v. q. di mox versu sequenti: Restondesultojuxta sultitiam suam , ne sibi sapiens videatur.

Quod una sententia affirmat, altera negat, nodo pene Goldio , diversis nexibus , uadi Non, implicito. Tum quidem satis tibi fuerat,homini loquas os obturasse ι discessu enim non sine confusione, hoc unum obmurm arans, se Theologicis litteris haud instructum, hanc quaestionem alicui suorum Doctorum explicandam commissurum. Addis , temet ipsum inter has antilogias,&ex diametro adversas Salomonis gnomas , velut inter duos scopulos haesisse, di,si A dversarius explicati nem hujus nodi petiisset, tibi neque solutionem, nequeAlexandri gladium promptu fulsisse. Quaeris igitur ex me modum , hanc dissi-cuItatem expediendi . nexusque enodandi. Faciam id perlibenter hae epistola, tui, quod nosti, studiosus, di ad persolvendum amicitiae officium paratus ac obligatus. Imprimis ad Dubii huius declarationem pertinet, nosse , quid Sacer scriptor cit. loc. nomine Musti intelligat ι est enim varia hujus voca

buli

297쪽

buli in divinis libris significatio , quam pluribus exponere non est necesse. Hoc loco per sultum , cui negat respondendum Salois mori, accipe hominem, qui vel non eapiae responsa viri sapientis , hebetudine menti praepeditus 3 vel qui sit sinistro quodam affectu di poturbatione praeoccupatus , ideoque verum cernere non possit; vel qui veritatis impatiens , assuetus probris di maledictis, Δώeila effervescit in jurgia, & ferocientis instar asini calces in Medicum elidit; vel qui indignus sit , ut sacrosancta Religionis nostra mysteria eius irrisui di scurrilitati exponantur , hoc enim esset,proiicere margaritas ante porcos,icasino unguentum apponere. Monet

sacer adagiographus: In auribus insipientium ne loquaris, quia desticient doctrinam eloquo tui. Pro v 3. v. Et cap. I 8.'v. a . Non reeipit stultus verba prudentia, nisi ea dixeris, qua versantur in rotae ejus. Stultus non recipit saniorem dominam, sed suis, quas animo eoncepit, opinionibus mordicus adhaeret; occaecatus pravo iudicio verba prudentiae & virtutis non admittit ι com vitiis regerit, di, quali amoebaeo quodam ea

mine,alternis dicteria spargit. De hujusmodi disputatoribus S. Hieronymus in epist. ad S a Pauli.

298쪽

a g Ethica Disolaris. Paulinum: Traiarant fabrilia fabri; sti SerApturarum ars es,quam ipassim omnes ven- dicant. Hanc garrula anm, hane delirus senex, hane Sophista verbosus, hanc universi praesumunt, lacerant, docent, antequam driscant. Huc facit illud Ciceronis contra Sallustium. cmihi ratio habenda es, non quid Salustim merito debeat audire; sed ut dicam, qua ego honese effari possum. Adagio ferintur: I uid asino cum lyra Φ D. Hieronymus ad Marcellam: I uos ego cum possem mest j qre contemnere . Uno quippe lyra super e canit, ne nos superbia, ut facere solent, arguant. Idem adversus Vigilantium : ta uanquam sulte faciam, cum eo dissutare, q ioqui nesiit, ct tacere non potest. Huc convenit aliud proverbium e . nas auriculas movens: in eos quadrat, qui, cum nihil intelligant, volunt tamen videri rerum sacra rum periti. Flumen iis est verborum, guti mentis: veteri dicto scimus asino naturale ssubinde movere auriculas, velut significantisse iam intelligere cantum. Talis asinus fuit Demosthenes ille Valentis Impis Arriani co cus , qui S. Basilium fatue reprehendit, quod crederet di doceret ομ-ον, scit. DEI Filium aequalem esse Divinitate Patri, cui subridens

299쪽

s. Doctor respondit: Demo enem istiteraram hodie vidimus: tuum es dusculorum curare eondimenta; nam cum aures habeas opis

pletas sordibus Jacrosancta dogmata audire

non potes. Theodor. lib. q. c. I . Denique stultum esse puta, & quocum in nullam ve horum concertationem veniendum sit, qui vel parum sobrius inter pocula in arenam disputationis vult descendere 3 vel insanis clamoribus solet aures percellere, sua tantum importuna vociferatione, & stentorea voce declamare, di, quidquid in buccam venerit,effutire ; contrarias rationes & argumenota nec audire, nec audita intellectu consequi: quocum clamando contendere , idem est . quam una stoliditate alteram provocare , &stulto se item scere, quam notam iuxta Salomonem incurrunt, qui cum insipiente disputando altercantur ; Siracidis monito rUbi auditus non est, non essundas sermonem, Eccli. 3 a. v. s. hoc enim est littori loqui, surdo cantare, di caeco lumen inferre; communi verbo, qui veram assertionem praefractu negant, fuste, non Dialectico mucrone, sunt efutandi: Nunc ad alteram sententia: Sais

lomonicae partem : Ressonde flutio juxtae

300쪽

l. e. Sunt enim quidam ex iis , qui se palaestritas putant in disputando, inflatis bucciscrepantes ea, quae nunquam didicerunt; iactant, omnium scientiarum codices a se pervolutos,& ultro laeessunt, siquis sustineat cum

ipsis congredi ἡ non secus superciliosi , aesi Palladem, quod de Jove dicituri in cerebroseo circumferant. Quos homines dum considero, Daretem mihi Virgilianum ob oculot pono, qui iuvenili quadam temeritate elatus provocavit in certamen Entelum, multarum palmarum pusilem. Audi Maronem , eius delineatorem.

Talis prima Dares caput astu in praelia resim Osenditque humero: latos, alternas iactat Brachia protendent verberat ictib- au

En thrasonem,uacuo tollentem cornua verti

ce. Ubi nota r verberat ictib- asrm, boc enim proprium est istis athletis ἱ in auras solent saevire. Non tulit impudentem temeritatem Entellus i accingit se pugnae, caestibus obarmat brachia, dimicat, versat in arena Daretem, confecturus adversarium, nisi infelicem antagonistam eripuissent morti fidi amici.

SEARCH

MENU NAVIGATION