Ethica epistolaris seu Epistolae morales ad usum familiarem vario argumento scriptæ authore p. Michaele Pexenfelder, soc. Jesu

발행: 1686년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Ethica Episto M. Iura disciplina vigor mansuetudinem, se

mansuetudo ornet vigorem , es A alterram commendetur ex altero, ur neque vigor sis rigidus, nee mansuetudo dissoluta. Neque eadem ingenijs omnibus convellaunt ι quibusi' dam satis est supplicii,erubescere te alij paullo

acrius ad ossicium revocandi, di vehementius, non tamen ultra modum stimulandi sunt salii velut dociles equi etiam umbra virgae, sola minarum ostensione, ad obsequium incitantur , alii in reprehensione beneficium

agnoscunt, juxta illud: Argue sapientem, O

diliget te. Prov. 9. Eodem sole cera liquescit,

lutum induratur s aqua, infusa vino, ejus saporem imbuit; commixta aceto in illius amavi ritudinem transit. Antequam ad increpatio nem descendas, cave, ne cito credas accusanti; delationis comites saepe sunt malevolenistia di calumnia. Praepollere quoque corris gunt subditum, qui leviores ejus noxas exagi tant, graviores dissimulanti qui delinquenistem , in flagranti, ut aiunt, statim invadunt, nec ipsi moram poenitendi, nec sibi spatium sanandi permitium 3 qui ex templo reduces, a precibus vix finitis, repentis in iurgia stringunt linguam, di post colloquium cum DEO habitum, loquuntur homini, non ut homi-Τ nes,

312쪽

a9o Ethica Disolaris nes, sed instar Iovis, fulgurantis di tonantis.

Vides hic, quam varie peccetur reprehendenis do ti objurgando I quantae virtutis sit, Ita moderari animum , ut neque in dissolutionem mollescat, neque in asperitatem rigescat; neque ad omnia conniveat, neque omnia carpat. Et quia natura nostra pronior est ad eia iservescentiam, quam ad indulgentiam, ma- igis adducenda est habena, ne exorbitemus in- svehendo , quam commiserando. Saluberri. sinum tibi remedium suppedito , tui ipsius in shac arena vincendi ἔ Examen scilicet, con- sscientiae, quod vocamus Particulare, in quo stinum maxime familiare vitium.emendan. sdum suscipitur, vel virtus aliqua peculiaris, lpraecipue nobis necessaria, adipiscenda pro- sponitur. Quod si bene nos ipsos inspicimus, i fortasse pravitatem, de qua conquerimur, in sinu inveniemus. Fuit aliquis commotiori animo te prorupit in verba a mansuetudine di moderatione aliena , in familiaribus corrigendis plus asperitatis adhibuit, quam deceret ; ex impetu in indignationem prosili jt ὲ obeam noxam nos ipsos arguamus , di salubrigum dolore, ac poenitudine meliora statu mus; sic paulatim nauescet asperitas, defer. vescet bilis, redibit menti serenitas, domest

313쪽

eis promptitudo obsequiorum , correctioni essicacitas, tibi quies. Sin autem hanc nostri excussionem negligimus , culpas commissas

non agnoscimus, errores tantum aliorum in

imen vocamus, quid mirum , quod ex ea sulignorantia varia pullulent vitia , & denique sic corroborentur, ut ira paullatim in furore desinate de hac enim moderanda mihi sermo est. Et cum sexus infirmior alioquin non satis potens sie iracundiae ignosce verbo) non raro accidit, ut primus indignationis aestus.s non temperetur, ingraveseat, di in convitia, malediὼa, imprecationes erumpat. Novi ego non unam hujus generis Furiam, cujus litigia omnibus coeli injuriis respondebant illa, dum clamabat, tonabat; cum probra iacebat, fulminabat; cum contendebat di litis gabat , nimbos di tempestates ciebat; urebat, cum esset querula ; glaciem effundebat, cum morosam se& dissicilem etiam marito ostenis debat. Verum hac feminarum sorte tua te

Virtus pridem exemit. Quod si quandoque

concitatioris animi pulvisculi nitorem spe culi, ex quo virtus & probitas tua elucet, mindicδ offuscent, cito illam maculam absterge, nec sine inveterascere. Quae tibi scripsi,etiam

mihi scripsi, ne videar alios velle sanare, ipse

314쪽

medicina iuvandus. Cura valetudinem tuam. di incommoda viduitatis invicta patientia sustine. Sororem Justinam ex me perhum niter saluta. XL.

GERAS IMO LINANO,

Patientiam ob combustum praedium. iu si legi tuam epistolam lacrimis tinctam,'

captus sum commiseratione tui, ani mitusque condolui rerum tuarum cladi. Hanc

coelo debes calamitatem; jaculatum est ignem, di in te , tanquam destinatum scopum, feriit. Repentino fulminis ictu, praedium instructiseiunum di amplissimum δε es & sustentatio tua, tactum in cineres subsedit ; exustae quod scribis) sunt aedes, habitatio hominum a d flagrarunt horreum di frumentum , stabula cum pecoribus; tu cum uxore di duobus liberis semitectus aegre vitam incendio eripuisti; arca quoque cum toto peculio Vulcano ce sit ue res di spes omnis perijt. Desunt, qui pecunias credere velint; pignora non suppe-' tunt , quibus foeneratoribus cavere possis; non apparet subsidium in amicis , qui tua' nun

315쪽

. magis ope indigent, & tecum se prostratos conqueruntur. Haec tibi jactura tanto gravior. accidit,quanto durius est, ab honestae fortunaei conditione ad extremam pauperiem uno momento devolvi ; cum tamen hactenus ita vitam ad normam Christianae Legis institueris, ut omnia alia a coelo te meritum fuisse putaris. Accendit tuum dolorem aemulatio,

quae Davidem quondam non levi aestu jact vit, qui Psal. a. Mei autem paene moti sunt pedes, quia kelavi super iniquos , pacem peccatorum videns. Et Iobus c. a r. haesit attoniis tus ex consideratione felicitatis impiorum . ubi inter alia: Domus eorumsecura sunt, se

placata , se non es virga DEI super i os.

Non cadunt in tecta missiles ex alto ignes 3 non incurrit hostis in agros praedia φ nota intendit capitibus eorum vindicem virgam DEUS bonae Fortunae, ut dicitur, clypeo tecti, dc perpetuae serenitatis luce gaudentes, nullos sinistros casus extimescunt. Cum econtrario probi miseris modis, non ab hominibus tantum, sed ab ipsis Superis liceat dicere ) exagitentur, nullumque inveniant portum , in quo stabilem sibi securitatem polliceantur. Haec tu quidem dolenter, & mortalium sensu, quorum mentem eiusmodi ca-

316쪽

sis inopinati percellunt: nempe hie locum habet illud: Homo sum , es nihil hamanam

a me alienum duco ; rumpit gemitum calamitas , & quaerit exitum constricti pectoria angustia: neq; enim ego te ad Stoicorum imdolentiam , quam vocant , ablego; hanc fingunt esse statum animi, ad eam firmitatem ac duritiem perducti, ut ne sentiat quis dem ea, quibus caeteri turbari solent; aliqui vacuitatem assectuum eam appellant. Sed cruda nimis, oc humani sensus expers est ista opinio, affirmantium, viro forti nullum unis quam concessum esse gemitum, tametsi maximis doloribus prematur. Hanc philosophiam Tullius in Quaest. Tuscul. merito ut riis diculam explodit, quae hominem, ex ossibus es nervis eo actum, ferreis instruit fibris, ita ut si uratur di erucietur vir fortis ac sapiens, non tantum aequo animo patiatur,pe

ferat, haud succumbati sed etiam , quamvis in Phalaridis tauro torqueatur, dicat: a uuim suave es hael quam hoc non euro i Procul cum hac stolida Stoicorum dolorum carentia,qus ad lapides di stipites amandanda, non sentientes inflicta verbera. Ipse Hercules, quem tamen finxerunt Veteres Alexicacumineu m impatientia des

Drum depasorem, victus

317쪽

eis, ex venenata Nessi centauri veste affricti. in ardentem se pyram conjecit, ac inter graves eiulatus animam efflavit, recitat loc.cit. Cicero initium ejus ejulatuum:

o multa dictis gravia , perpessu aserAE,

corpore exantiata,at animo pertuli. Licet ergo viro forti, gemitu dolorem testari, licet, verbis ad miseratronem idoneis maerores animi prodere; sed non licet ultra limites rationis & decori prodire; ferendum nobis est, quidquid homines tulerunt, ferentque. Quod si ex Philosophorum Ethica vellem lenimen tuis malis admoveri , adferrem in medium, quae ad naturae legem accommodia Pro consolatione solent adduci, homini praeter culpam di peccatum nihil accidere posse, Od non sit aequa mente ferendum 3 emicat enim virtus in adversis, sicut stellae de nocter Pocta canit: uae latet, inque bonis cessat non cognita rebus , Apparet virtus, arguitur s malis. Dicerem,levius fieri patientia, quidquid gra ' ve est toleratus necessitatem vertendam in virtutem, di iniquitate fortunae pro cote utendum ad acuendos stimulos fortitudinis cxponerem, hac nos conditione in vitam in-

318쪽

gressos, ut in scena spectemus dispectemur, quomodo per nam non minus in prosperis, quam adversis rebus sciteti decorε geram'. Est enim vita haec nostra tragoediae similis , cui triplex argumentum assignatur , scilicet re

ribile, mirabile , di miserabios primum ad

terrorem excitandum spectat ; alterum admirationam pro fine habet , tertium comisera. tionem intendit. Nec alias Ob causas tragicos nobis casus imittunt Superi: primo quidem ad deterrendos nos a voluptatis illecebris, quae plerumque cum secunda fortuna conjunctae sunt te deinde venerationem Numinis iniiciistant , di admirationem judiciorum Divinorum pariunt ue tertio assectum comiserationis conciliant, & reducunt animum ad alienae miseriae sensuin s mdιν enim mihi, cras tibi. Huius eventus trusti tute ipsus vivia exemplum ac speculum existis. Vitam quidam R tae comparant,duplici curvatura praediis,quarum altera ex ferro rigida, altera ex auro

vel argento splendida 3 Fortuna vero, imo DEUS , iam hanc, iam illam obvertit; quando est propitia, melioris metalli fulgore oc lis illudit; quando aspera di adversa, ferrum obiicit, di ferream necessitatem. Multos in uo perstrinxit candidioris sortis nitor, quosi postea

319쪽

Bhisa 'solaris. a' postea ferruginea durissimi Fati facies exteris ruit, di in luctum dedit. Nonne hic imaginem tuam agnoscis i Ex hac ipsa Rotae circumvolutione, erige te ad spem meliorum; vicisi studinem sortis iam blandientis,iam saevienistis, iam arridentis, jam irridentis perpende;

Sperat in si is, metuis secundis. Alteram Sonem bene praparatum Pectus. Horat. Ode I o. lib. 2. Saepe turbidum mane excepit serenus vesperiti serus dies vidit stantem, quem aurora aspexerat iacentem. Monet Siracides e. D. In

die bonorum ne immemor μ malorum, orin die malorum ne immemor sis bonorum. Alternant enim luctus ti gaudium, maeror dilaetitia, miseria di felicitas ; post tenebras spera lucem , post nubila Phoebum , post temo pestatem serenitatem. Hac spe seipsum conis solatus est, omnium malorum scopus, Iobus, qui cap. Ir . Et quasi meridianus, inquit, fulgor eonsurges risi ad vesteram : se eum te consumptum potaveris , orieris ut Lucifer. Hac spe se excitavit Boetius, jussu Theodorici Regis Arriani carceri inclusus, di morti desti- nasus cecinita n

320쪽

- Et qui prima tempore noctist Ostis algenses Hesterin horaν,

Missas iterum mutat habenas, Phoebi palgens Lucifer ortu. Quis enim in icior illo Hussaeo Principe equis unquam dirioribus casibus exercitus est quam mirabilis in hac tragoedia rerum conis versio audi sacram paginam : Et addidit Dominus omnia,quacunque fuerant Iob, plicia cap. 62. Permittamus igitur DEO, ut nos in hoc ludo Tragico pro sua providentia verset, di reverset ; in illius est potestate, dare di auferre. Jobi calamitosa inois pia in rerum omnium abundantiam vertit; luctuosa tragoedia hilarem catastrophen sortita est. Cur tu ab hoc Chorago, cujus ve

te est posse, non paria exspectes ρ Fortasse diisces r facile est verba dare, nimium distantia factis; in paucis patientiae exemplis numeratur, quem tu laudas , Jobus t di ille ipse, quo doloris sensu, quam multis verbis miserias suas explicavit e Deinde non cujusvis est, propius tantorum heroum vestigia sequi; fatis tam iniquis agitamur. , ut nimis quam arduum sit nobis humunculis , ad hoc virtutis fastigium eniti. Ne , quaeso . despondeas animum 3 etiam in secundis, ter-

SEARCH

MENU NAVIGATION