장음표시 사용
331쪽
eaturam exercenti, sed sine sordibus, ne cumini sector audiat, & ubique quaesticulum putidius sectando, absterreat empturientem. Indicium properantis avaritiae est, metiri non ad regulam modo, sed ad unguem usque cur- te resecare ; in ponderando vero momenta lingulae observare , acsi piper di cinnamum sit libra monetaria expendendum. Nihil dicam de ijs, qui mensuras di pondera subis dola arte pervertunt; minuunt, addunt, aggravant, levant pro suo libitu ; fraudandi calliditate, non contenti mediocri pretio, summum exigunt. In qua re frivolarii quoque Institores non raro grave piaculum consciscunt, leves quoque reculas cum non te vi fallacia venum exponentes , mercesque obsoletas ut recentes , vitiosas ut integras, rudi plebeculae duplicato. etiam pretio obtrudentes : ita fit, ut tenuia saepe peculia non sine occulto splene emungant, di tanto gravius damnum simplicibus inferant , quanto indoctiores sunt . fraudis, nec advertunt ja
phantae ultro animam suam, sioe licitatione
332쪽
3i o Ethica Epistolaris. Oreo venditant i Tu sic locupletari stude
Mercuriali industria, ut nemini injuriam niscias, nec abs te quenquam dimittas, iniustitiae te postulantem. Deinde memineris . sto ad Insulas illas Fortunatas, aut Colchidos vellus aureum,esse navigandum , ut magis utendum sit remis, quam velis i hoc est enim sesinare lente ad lucra non illicita ; sinceritas , veracitas, fidelitas gestetur in oculis, lingua , manibus ι quod loqueris, conveniat cum rebus , di, quod laudas verbas, non reprehendas factis. Nihil turpius viro honesto, quam velle crescere per fraudes. Auri sacra fames Midam Poetarum figmento in stultitiam dedit; hinc asininae capitis auri. culae. Non lente, sed praecipitanter sesina-vιν, dum optavit, ut omnia, quae tangeret, in aurum converterentur: stolide , dapes in
aurum, ipse in longam esuriem iit. Iamque Effugere optar ves, O, qua modo voverat, odit, An sapientius agit, qui, aestu ditescendi sir ptus, non dubitat salutem suam discrimini exponere, ut uxor superbius vestita incedat, liberi licentius luxurient, familia lautius habita semper ad plenum stet praesepium Non nescis illud:
333쪽
a e male quaesitis vix gaudet tertius haeres. Quae sunt ista male quaesita , nisi quae pariuntur per artes inconcessas , di a coeli ter--ue foro proscriptas i Auceps callidissimus est avaritia , ponit pedicas quas sese induunt, quicunque volunt feri divites , di maxime, qui cupiunt cito fieri. I. Timoth. s. v.' has tu cave tendiculas, quas vocat Apostolus laqueum diaboli. Satis , credo , haec de profana mercatura i de sacratiore peritum aestimatorem audiamus Augustinuin, qui lib. de spiritu di anima , Ecce venale est , ait , regnum DEI: ememis , nec multum exsimes de re magna propter pretu magnitudinem 3 tantum valet, quantum habes ι noli quaerere, quid baisbevi sed qualis sis. Res ista valet tantum, quantus es ; rure da , ct habebis istam. Sed malin sem , inquies, se fortὸ me non acet-pit : Dando te illi, bonus eris. Haec non eo putes a me dici, ut jubeam te cum Negotiatore Evangelico , aut Franeisco Assisiensi
caeptam vitae conditionem relinquere,& venditis omnibus, vel potius in pauperes erogatis, sine sarcinis, ut aiunt , ex his surarum fluctibus enatare 3 sed ut ad Legis Christi aiae praescriptum ita ViVas, agas, negotieris,
334쪽
qud aetern Em vivas, di thesauros ibi reponas, ubi eos custodiunt, non gryphes Riphaeorum montium , sed receptacula θώlympi. XLII.
consilia ex eventu -n esse metienda. IN hesterno colloquio, familiariter internos instituto, trium dicebas poenitudinete duci, eorumque memoriam moleste sentire, exemplo Catonis , viri caeteroquin sapientissimi, quem tamen trium maximς poenitebat , di illa ad amicos commemorabat. E quibus primum erat, quod iter fecisset mari , cum terra potuisset. Alterum , quod diem ullum sine condito testamento transegisset. Tertium , quod secretum femina: eommisisset. Rationem primi reddebat,quod nemo deberet se periculo temerariὸ exponeis
re , id quod ij videntur facere, qui furiosisse fluctibus in fragili ligno committunt, Satyrico teste, naufragum cum amaro risu e
335쪽
I nune , se ventis animam committe, doloso Gn m ligno, se digitis a momte remot- .
Guattuor, aut septem, si sit latissima uda.
Et Horat. lib. r. Ode . Isti robur, se aes triplex circa pecrus erat, qui fragilem true Cymmst pelago ratem. Secundi dicti causam aiebat, quod nihil esset certius morte . nihil incertius ultima hora. Hine Poetat omnem, crede,diem tibi diu issesupremum. Ob tertium dolebat, quod sciret, mulierem esse vas pertusum , di undique rimis ape tum ac perfluens , quod nullum arcanum continere possit, Seneca tellet
Femina id solum tacere potest, quod nescit.
Catoni huic in eo te comparabas, quod tria itidem essent,quorum me nitentia crebris su irer animum tuum. Primum ex iis esse consilium, a te Eustachio Limam, viro amico &Iocupleti,tibique assinitate coniuncto,datum, ut grandem pecuniae summam serant flore-ni Rhenenses orinino decies mille spe us rae centesimae ad ipsum rediturae, nempe flo--xenorum duodecim ex centum, conferret in ι cietatem mercatorum Alexandriam ab is
visantium , qui deinde a piratis invasi, om-- u s nium
336쪽
ritum iacturam , praeterquam vitae precari. redemptae, passi sunt ι hinc concidente fide. plerique soro migrare coacti, cladem illam semper postea sentiebane 3 Limaeus certis paullo post ex moerore decessit. Alterum poenitendorum est , quod , ut Menedemum di Charidemum, vicinos tuos inter se dissentientes,in pristinam concordiam reconciliares, autor iueris , conjugii inter Menedemi filium, di Charidemi filiam ineundi. Modico tempore rinterjecto , quotidianis rixis eo
devenerunt, ut,necquicquam tentata pacifieatione , deinum potestate Ecclesiastica de..buerint separari divortio. Tertium consilium fuit , quod a te Achatius de Pabulano, nobilis & opulentus Toparcha, accepit, ut alterum h duobus filium, adolestentem optimae indolis, di magnae spei, miserit in exteras regiones, morum elegantiae di per
grinae linguae addiscendae causa s nam iti Aulis Principum hi fere. solent desiderari di promoveri) infelici successu; is enim in i ,
aetatis Bore, contagione ignota afflatu itaieno solo tumulatus, parentes tristi nuδε longo talore afflixit. Haec mea conrualla,scribis, etsi serian non imprudentia, quia tamen sinistrum eventum sortita sunt, in ι- a Id grave
337쪽
grave alijs damnum cesserunt, non medi crem animo aegritudinem attulerunt. Quare tecum statuisti, consilium tuum posthac e quirentibus nequaquam respondere in rebus dubijι, di periculosae aleae subjectis et neque . enim tibi necessarias esse obtrectationes di odia, quae hoc nomine incurruntur I praeseristim cum magis ex eventu , quam ratione, etiam sapienter excogitata iudicentur. Sapientem quidem ad instar Jani bifrontem esse oportere, praeterita meminisse , futura prospicere; sed divinare, quae eventura snt, eam te scientiam quam tamen Tullius existere dicit lib. de Divinat. nondum didicisse. Pro. verbii loco usurpari r Tui bene convciet, vatem hunc perhibetor Peritum sane iaculatorem esse, qui scopum t tigerit, di conjectorem posse appellari, qui vaticinando non aberrarit 3 sed haec ab eventu. quem quis mortalium de se praestare valet e Regum sapientissimus infirmitatem suam nissetur,Sapo Cogitationes mortalium timidae, o incerta providentia nostra. Rationes , quibus nitimur, multis fallaetis di erroribus sunt expositae, multis casibus di inopinis comtingentibus interceptae atque impeditae et respondeam erso aluax tripode; teDavum esse,
338쪽
non Oedipum; multo minus Apollinem Delphicum. Haec tu quidem in speciem non minus vere, quam solidE ; sed mea opiniones ignosce verbo) parum erecte di constanter; cur enim turbemur in exspectatis eventis, que, ut ipse fateris, non sunt in nostra potestate ecur de re tristamur,cujus culpa ad nos non pertinet aliud est ratione prudenter,aliud eventu feliciter concipere. An ideo sementem jacere omittat colonus, quia spem messis elusit, elisit tempestas, ac injuria coeli ρ An nescis illud Ecclesiastae c. i I. ciui observat venisium , non seminat, O, qui considerat nubes, nunquam metet. An ideo compres14s in sinu manibus desidendum, di ignavia torpendum, quia futura sunt incerta, di nostrae providentiae non subjecta e sapienter Cicero: uemadmodum gubernatores optimi vim tempe-
satis ,sc sapientes fortuna impetum superare non possunt. Per fortunam, non intelligo Deam illam ethnicorum caecam, quae vertit
superbos funeribus triumphos, sed Divinam Piovidentiam, quae Attingit a ne usque ad nem fortiter , se dissonit omnia suaviter. Sap. 8. In hujus Providentiae horologio de
scripti sunt omnes hominum eventus, sive
339쪽
erroris arguat artificem huius & diteoctorem machinae. Hic locum habet illud commune verbum: Homo proponiit, DEUS dissonii. Homo designat sibi horas, di dies, di tempora, quibus proposita di consilia di- metitvrshunc rerum ordinc invertit Deus, quod in horologio Achaz factum, retrogredriubet, quae progressura videbantur. Limatb amici nostri jacturam ego quoque doleo demiseror, sed has calamitates praevidere & timere debet, quisquis per mare navigat. Iam venti, iam praedones illud infestant; jam coeluti terra coniuratas iras in Neptunia regna exonerant; num igitur audax mortalium genus horrore periculorum timidius se credit
piger extremos currit merearor ad Indos, Per mare pauperiem fugiens, persaxa, per ignes. 'Horat. lib. a. Epist. 'Et dum infidos incusat fluctus, quassas reficie rates, indocilis pauperiem pati; ut idemc nit Ode i . Quid autem novi est, saepius infelices esse matrimoniorum exitus δquia frustra ad libFrtatem aspirant, quos vim
eulum conjugaIe semel ligavit. Ipsi sibi,&discordiae suae imputent conjuges , cum Η-
340쪽
ctant envicem, di ferre , quod ultro sebi Ere . recusant iugum. Ex fine di intentione, non ex successu iudicandum fuit tuum consilivini inter soceros unionem spectabas, quae,quod non sequeretur, vilio conjugum factum estivirtuti di sapientiae tuae nihil inde decerpitur. Quod autem Fridericus Achatii Pabulani Glius in peregrinatione ad plures emigrarit, nihil inde noxae ad te redit: multi, illo nobiliores genere di opibus, immaturo fato sunt insercepti. Haud pauci ab exteris regionibus salvi ει incolumes redierunt, quos domi mors oppressu, di ex lectulo ad lethum abire jusat. Sapientis quidem est, quidquid homini accidere possit, praemeditari, non perinde tamen futura praesagire 1 inconsulta consilia nonis nunquam seliciter evadunt, di temeritas in gloriam cedit, an propterea prudentiae lauis Om obtinebunt Tullio teste, tib.9. ad istic.
v. so. Nedum hominum humilium, sed
etiam amplissimorum virorum consilia ex eventu , non ex voluntate, a plerisque probari solent 3 quibus ego imprecor illud Ovi
- . . carcat successibin, via. Iussiquis ab eventu facta notanda putas. Potius audiendus Seneca: Omnia hoacsta o-
