Cornelii van Bynkershoek ... Opera omnia, in quibus multa ex Romano veteri nec non ex gentium & publico universali, etiamque Hollandiae cum publico tum privato jure capita elegantissime doctissimeque tractantur &c. in quatuor tomos distributa, ac var

발행: 1767년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

121쪽

I IO CORNELII VAN

nullo modo probandum esse. bona fide alii si contendunt, rati proxenetica nuptialia moribus quidem Italorum, Hispanorum , aliarumque Gentium , qua Virgines suas occlusas servant , eon Uenire , sed non.convenire moribus Hollandicis, quibus ad prensandas puellas h.ud adeo dissicilis solet esse aditus . At qui sic sentiunt, erroris coarguunt alii s3ὶ, dummodo ne proxenetici promissio quidquam turpis aut iniqui contineat , dc sic ipse quoque existimarem propter utilissi nam etiam hodie in conis

ciliandis nuptiis proxenetarum operam. Nec moveor in contrarium , quod τοις Conelaars en Coppetaressea , loco merincedis pecuniariae, corporalis poena, saepe etiam capitriis, statuta sit 6 34. ET 8S. polit. ordon n. van Zeeland 8. Febr. Is 83. 8ι ε 3. m 4. Ampliat. d.

L. I 8. Marr. I 666. quum ex omnibus

illis G satis constat. ibi sermonem esisse non de honesta conciliatione nuptiarum , sed de procuratoribus stupri vel adulterii, quo & quidam reserunt, quod est in Pervigilio Veneris, non procul ab initio:

Cras amorum eopulatria inter umbras arborum

Sed quod ibi dicitur . de solτ Venere

intelligendum . Sane de largienda, ob nuptias conciliatas actione proxenetica directa non dubitarunt, qui contrariam, de qua disputaretur, propoluerunt. Quaerit nempe Iacobus Curtius lib. 3. conie

ctur. cap. I 2. an proxenera teneatur de

sponsa non virgine, vel de sponso moeotioso, obaerato λ & ait. de virginitate actionem non esse, neque de morbo , etiam Gallico , quum corpus liberum aestimationem nullam recipiat. δc ha- χὶ Groen emeran ad i. I9. C. de inst. ιε- Iiam. & l. vulgo d. f. C. deum L

bere quemque, quod stultitiae suae adoeeptum serat, qui rem adeo seriam tam stulte egit , sed neque de aere alieno acturum, nisi dolo fecerit proxeneta. Rem breviter expediendum est: de turis pitudine sua nemo actionem habet, quare , ut proxeneta, turpiter mandatum exsequutus, non agit, ita neque adversus agetur, si qui ejus operam eonduinxit , ipse quoque in turpitudine versa. tus sit. Sin autem Conjugum alter a proxeneta indignis plane nuptiis in suam pernielem fraude mala eluius sit, non animadverto, cur non actione mandati conveniri possit ad id, quod sua interest elusum non esse. Imo nec dubitem. quin ejusmodi proxeneta publice coe ceri & pomit 3c debeat. Accipe nunc causam, quae apud Cuoriam Hollandiae , &, ex appellatione , apud Senatum Supremum incidit . Cain jus Titiae 3c Maeviae, dato chirographo promittit, se illis daturum I 6 o. flore nos , ii, voti sui, compos Cajam duisceret uxorem. Postquam Cajam duxis.set , solutionem detrectat , St, ut solo veret . convenitur apud Curiam Hol. landiae, implorata relli tutione in integrum contra illud chirographum, sed absolvitur 3 C. Iul. I7I7. sonder regusiate nemen op de Requeste eiυue . ala dieb Sempronius van geenen notae had. damnatis etiam Titia 3c Maevia in expensas litis. Desuncta Titia , sola Maevia appellat ad Senatum Supremum , dc quo eflugeret argumentum adversarii , id, quod dixi, chirographum non habe. re causam debiti , eam aliunde probare

nititur , versee ende onder beneficis aRequeste eiυile, om nieuise fellen te mo4geu poseren en veriserea, porrecto etiam tunc Senatui trium testium optimae no

122쪽

ras testimonio, quibus ipse Cajus adfirmaverat, Maviam sbi plurimum operae praestare in conciliandis, quas tunc am-hiebat. nuptiis. Haec scilicet fuerat eausa debiti, sed non inserta chirographo, ob metum sorte inanem, ne satis idonea videretur . Quaesitum est, os de morsebr. Iaase Requeste eitale beboorde te werrin minterineen λ Ac sic visum est Senatui s. Decemb. I 72o. οὶ nam causa debiti sic satis idonee videbatur prohata , & eam causam esse sdeo turpem, ut de ea jus dici non posset, Senatui non tam liquido constabat , ut, rejecto libello, Maevia continuo esset repellenda.

Quum demum ea causa Senatum ociseuparet , & Maevia pro defuncta jam

Titia interveniret & de rato caveret, omnibus Senatoribus placuit . neminem exterum pro defunctis recte intervenire,& ne pro vivis quidem, nisi propinquiessent. Αjehat quidem Maevia, se Titiae esse credi tricem, sed non probabat,& quid si probasset ' Alios Titia habebat heredes, qui non appellaverant,& qui tamen soli recte eam repraesentabant. Isime quod ad semissem Titiae repulla fuit Maevia. De alio semisse plus dubitatum est . Caius quidem adfirmabat, dolo malo sibi extortum esse illud chirographum, sed nihil ejus rei probabat ς utque adeo nihil plane esset, quia restitutioni in integrum, apud Curiam imploratae , causam dare potuerit. Nonnulli Senatores, ad condemnandum Cajum , tum cere putabant, quod simpliciter promisisset illam pecuniam , sCajam duxisset uxorem , quae conditio exstiterat, conditionem enim esse pro causa , ut jure Romano se navis ex Asia

venerit, se Sempronius Consul factus fue-νia , & his similia. Sed alii dubitabant. an illa jurisprudentia adhuc hodie obo

v. LIB. II. CAP. VI. IIItineret, & an non ejusmodi stipulatio, si nihil quicqQam stipulatoris intersit, conditionem impleri , veI non impleri, incideret in sponsiones, quas .eddingem appellamus , & de quibus jus dici raro latet, quia & quibusdam legibus proinhibitum est, non magis ac de quolibet lusu . Plerique autem Senatores de ea juris prudentia hie non erant solliciti , existimantes , illam inspectionem ab hac lite valde alienam esse , abunde enim constare, etiam ex ore ipsius Caji, hoc proxeneticon fuisse promissum pro opera , in conciliandis ejus nuptiis praestita& adhuc praestanda . Et quum non mi. nus constaret, Me viam , bonis avibus, ei rei operam suam aceommodasse, sola quaestio erat, an ejusmodi proxeneti-eon jure exigi posset & posse jam se.

pra disputavi, & eum res licita sit matrimoniis conciliandis operari, apud omnes Senatores plus valebant rationes, quas jam attuli pm sententia affirmanα te , quam pro negante. Provocabant etiam ad auctoritatem juris Romani,

hodie non mutati, & ad alia. quibus jam defunctus sum, neque enim placet

apponere crambem recoctam . Atque haec moverunt Senatum , ut, rescissa Curiae

sententia, & rejecta restitutione in in tegrum , apud eandem Curiam implora. a, Maeviae pmxeneticum addixerit ad usque 8Oo. florenos. Ita judicatum est

Ut autem nihil ejus litis omittam , porro quaesitum est , of oo . Caius moes

de gerejectων de Requeste civile , regen νn ban ebris versUr ' & rejectis ejusmodi libellis poenam statuerunt ordines Ηollandiae in * I8. Ampliatae Formae utriusque Curiae anni I 644. Quidam Senatores negabant , poenae locum esse ,

quia

123쪽

quia apud Curiam, pendente ibi lite, imploratus erat libellus, & a Curia praeteritus, atque si eo opus non habuisset Caius, sed pleritque Senatoribus placuitas. Oct. I723. 6ὶ nihil referre , in quo judicio petitus esset libellus, nune a Senatu rejectus, ordines in d. g 18. simpliciter poenam statuere, rejectis ejusmodi libellis, & a Senatu esse faciunis

dum, quod Cutiam facere oportuerat.

CAPUT VII.

Ex hereditate dedueendum esse Doariam pactis antenuptialibus consistitum, priusquam ratio portionis legitimae ineatur.

Doarium sere ad instar ejus est, quod

Graeci JCti υποῆολον appellant . Vocem Gallicam servamus, quia Latina , quae idem dicit, non est ad manum . Est autem donatio quaedam , quam primum moriens Conjux in alterum . qui su perstes suturus est, confert, mortis suae die solutioni assignata . Uode manifestum est, quod a dote, donatione ante Vel propter nuptias, & sponsalitia liberali. tate differat,eum quibus tamen sunt, qui perperam confundunt. Constituitur D rium vel pacto antemptiali vel testamento; si pacto antenuptiali, contractus est, iapraestandi habet necessitatem , ut reliquae ecnditiones. sub quibus nuptiae contrahuntur, & sine quibus sorte contractae non fuissent: Si testamento, Doarium non secus atque alia quaecunque liberalitas revocari potest , & nunc eaedem regulae in Maiio valent, quae in here. dis ins itutionibus, legatis, alitive libe.ralitatibus, a defuncto relictis. His conlequens est, nec de eo quisquam ambigat, si testamento Doarium 6 d. v. ιοῖ . inmata. relinquatur , partem hereditatis facere . atque ita eo legitimam augeri. Sed si pacto antenuptiali constitutum sit, plerique existimant, Doarium , perinde ac Omne aes alienum, ex hereditate deducendum esse , & eo deducto demum ineundam esse rationem portionis legitimae . Sed tamen habet ea sententia difficultatem, terte sunt, quae in utramque partem dici possunt, & dici meis

rentur. Si non deducendum putes Doarium , ante nuptias promissum , urgere potes, Doarium , quomodocunque con

sti tutum , nihil aliud esse, quam liberalitatem , quam Conjux Conjugi post

mortem suam praestari vult , ad exemissum sere donationis mortis causa, ma vult enim Conjux , si ipse superstes sit. sibi retinere. quod in causam Dciarii promissum est , quam transmittere ad heredes praedefuncti Conjugis, & rursus Conjugem l uperstitem habere, quam heredes suos , cum maxime si Fiberos non habeat, nam eo sere casu Doaria promittuntur , quamvis & existentibus liberis stipulari nihil vetet. Sic, inquies, Doarium semper est & manet liberalitas , sive mutua & reciproca st , si veab una tantum parte proficiscatur, mutuam enim constituere, vel non constituere , pendet a mera voluntate paciscentium, nulloque id fit jure cogente. Nee minus liberalitas censenda est, quImvis pactis autenuptialibus constituatur , origine scilicet sua; verum quidem est,

si contractu ita placuerit, id, quod ad Conjugem superstitem , parere obliga tionem & actionem, sed nihil ad.liberos , de quorum legitima hic agitur ,

horum enim respectu manet, ut ab initio suit, donatio post in ortem pl.c standa . Generaliter quoque receptum est quaecunque de successoriabus sp ntur

124쪽

QUTsΤ. IUR. PRIV. LIB. II. CAP. VII.

pactis antenuptialibus , ad instar ultimae voluntatis redigi , & se in omni . bus haberi, excepta obligatione & praestandL necessitate . Sin aliter dicas , an non erit in potestate Conjugum , con-llitutis per pacta luculentis Doariis , hereditatem exhaurire, & effuso amore integra patrimonia effundere in superstitem Conjugem λ Et sic aperiemus januam legitimam minuendi , quin vel totam absorbendi 8 Atqui constat, etiam donationes inter vivos , si immodicae snt, & in praejudicium legitimae vergant, ut inofficiosas reicindi, imo &, eadem

ratione . ipsas dotes , toti. t it. Cod. de inosse. donation. & de in e. dolib. Sed quod de mera liberali rate audio, fateor obtinere in Doariis , quae testa. mento constituuntur , sed non in iis , quae ante nuptias mutuo pacto promit. tuntur . Ob ea sere nuptiae contrahun.

tur, & tantum abest , ut sola liberali. tas hic subsit, ut fere vel nuptiis, quas quis ambit, vel Doario carendum sit . Ut virorum sagittae saepe a dote veniunr, sic & mulierum ab amplis Doariis . Ut equum obtineam , licebit promittere pecuniam , post mortem solvendam , sine ulla , quod ad legitimam , liberorum querela , & eur non licebit , ut obtineam uxorem Hahet ea res caulam &aestimationem pecuniariam , & falleris , si putes , eam incidere in meram tib ralitatem . Cum Doario compensantur mulieris elegans forma, molle ingenium, tersi mores. lauta dos , & reliqua quae vitam solent reddere beatam . Sunt, qui Doarium habent pro solo lucro, & in. de efiiciunt , etiam ex eo legitimam

deberi , si in sunt , qui habent pro solo

aere alieno, & inde disputant , detrahendum esse , antequam ratio legitimae

BFu . T. IV. II 3ineatur sa). Si praecisae loquamur, quie-iquid superstiti promittitur ultra quam ejus interest , nuptias esse factas , in veram donationem incideret. Sed tantum non impossibile est id aestimare , tam uaria in singulis causis occurrunt , quae in utramque partem movere possent, &ideo contultius & tutius est stare aestimationi , quam ipsi Conjuges pactis an

tenuptialibus inserunt. tantum, quan- . tum promittunt, sua interesse rati. Et re ipsa Doarium haberem pro aere alicis no , quod deducendum esset ante comis

putationem legitimae . Atque hae sola ratione probo, quod responsum est 3),Doarium posse capi, etsi ita patri legitima non esset salva , nam alia ratio , quae ibi additur, parentibus scilicet non aeque ac liberis hereditatis paternae legitimam deberi, I. 7. 6 3. F. unde liber. quae refutetur, indigna est . Titius, qui habebat in bonis X. nuis plias facturus , sponsae in Doarium proinmittit III. Sublatis ex eo matrimoniti liberis duobus, facultatibus lapsus , moriens reliquit non nisi U. Quid dice. mus λ Responsum video s ), liberorum legitimam Doario praeferendam , esse

enim debitum , cui cedunt Doaria ex 9 6. editi. Caroli V. 4. Oct. IS O. ex morintis tempore aestimationem bonorum4neis undam esse, & Doarium pro solo lucro habendum . Sed ego ea sententia non utor , scio improprie aliquando iacrum

appellari , sed revera non est , si subsistant , quae supra disputavi . Si pro solo lucro habenda essent Doaria , cur in iis Falcidiae non esset locus , ut in Omis ni eo , quod ex testamento & mera liberalitate proficiscitur , etiam in dona. tionibus mortis causa I. 27. F de mori. eaus donat. & tamen Falcidiae in Doa

125쪽

H4 CORNELII VAN

riis locum esse res est seclis inaudita prioribus. Et, si pro solo lucro habeas, quidni subessent vigesimae hereditatum , quae & jure Romano & jure Hollandiis co solvitur ex omni lucro , quod post mortem obvenit , si bona vigesimae obnoxia sint λ & res quoque sine exemplo est , ex Doariis vigesimam solvi . Noli

objicere jus singulare in d. g 6. edit .

q. Oct. Is O. quo ob singularem , quam ibi vides , rationem duntaxat constituistum est . uxores & viduae Mercatorum pro Doario ad verius maritorum suorum creditores jure creditorum ne urerentur. Dimissis utique creditoribus pro Doario mulieri superest actio ad verius hereditatem mariti . Et Creditorum numero ind. h 6. liberos nemo JCtus habebit ,

quemadmodum etiam nunquam , quum cum creditoribus concurrunt , eo jure censentur . Legitima quoque non capit

originem aut lubstantiam , nis ex bo. nis, quae parens , aere alieno deducto , felinquit , unde ex iis & Doarium do. ducendum , si aes alienum putes, ut i in se puto. Noli etiam objicere, Doarium, secundo Conjugi promissum, utique eom. putari , si quaeratur , an plus secundo Conjugi datum se , quam licet per ι. hae editiali b. C. de secund. nupt. nam ex a I. computandum est , quicquid , qualicumque titulo , ad secundum Conis jugem pervenerit ; idque longe alieoum est a quaestione . quam hic tractamus. Sed sic , Doaria pro donationibus , etiam meris , esse habenda , & vel se tibi succurrat , donationes non rescindi nisi inossiciosas , & incleiosas non dici, nisi quae fiunt in liberorum fraudem , in praejudicium legitimae . ut est in I. i. σ seqq. C. de inoffie. donat. in fraudem vero eorum, qui nulli sunt, quie-

quam fieri eui sano veniat in mentem Atque ita est, si pacta intercedant anis te primas nuptias , vel etiam secundas, si liberi non exstent. Quinimo si exstent, an in fraudem legitimae donatum diciis mus , cum , quando donatur . deducto Dciario , ad legitimam sufficeret liberis si qui nascerentur, parentis patrimonium grave est , ut dicamus. Sane si jus G -- cum sequamur in υποῆ ω , quod , ut dixi, cum Doario sere idem est, di miis nutio patrimonii uxori vel viduae nihil quicquam praejudicat. Sic est apud Harismenopulum Προχ. lib. q. tit. IO. 3 II.

ex Leonis Novell. 22. etiamsi mo υ πο Βολω in tantum minutae sint facultates

viri, ut liberis nihil superlaturum st. Non quidem quod ad legitimam , sed

alia occasione acerrime disputatum est inter celebriores Advocatos , an Doarium pro lucro , an pro aere alieno esset habendumὶ Cum Titii hona prosemisse fideicommissa essent , ita tamen , ut de omnibus ei liceret statuere , te

veralieneren , verbaudetin , verreeren ,

nia , quae relinqueret , servatis solis sibi , ex facultatibus longe amplissimis . Iooooo. florenis , quaestum est , an recte , quod ad semissem i de hac quaestione aliter atque aliter responsum est. Quam plurimis placuit, valere . s), sed aliis, non valere so . Si rationes in

utramque partem excuterem, & de his omnibus sententiam adderem , mox ex insurgere grand volumen , grande , ut

ait ille , malum . Dixi supra compendio, quid mihi sedeat, nec repeto, quae

jam occupata sunt. Potius quaero , an non alia ratio suppetat s ue) Illorum Responsa habes Const. Eala. 6 Horum Responsa extant d. rom. 1.

126쪽

QUAEST. IUR. PRIV. LIB. II. CAP. VII.

perat , qua obviam Iri possit Dostrio omnium bonorum etiam futurorum λ Sane , quod ad legitimam , adhue dicendum eis, valere , si quis universa sua in Doarium dederit, nam, quod ita dedit , non dedit in fraudem liberorum , qui , ut modo' dicebam , nulli erant,

quibusque ideo legitimam deberi fingi

nequit . Nulli utique erant in ea spe. cie , quam se retuli. Sed qui Dolirium habent pro mera donatione , etiam in . de tam possent restindere , quod inter Ctos vulgo plaeeat , praesentium ac suis

turorum donarionem nullius esse momenti , ut recte disputat Iulius Clarus f donatio quaest. I p. quod & Hollandi probant s7ὶ . Unde magis miror, nihil ejus rei venisse in mentem iis, qui Ti.

iii Doarium omnium honorum tantis

animis impugnabant s8ὶ . Sed hoe sorte ab iis transmissum est , quod vulgo

placeae, parte bonorum reservata, ceterorum omnium donationem valere . scenim seribit ipse ille Iulius Clatus d.

quaest. Ig. num. 8. & se alii, quos ibi Auctores laudat . Uerum non aliter id admittendum est, quam de parte incerta , nam non aliam ob causam non subissstit omnium bonorum , etiam suturorum , donatio , quam ne quis , ad servitutis speciem redactus , demta omni rei bene gerendae spe & emolumento , rogatur obtorpescere , soli donatario Ia.

boraturus, quodcunque acquisiverit. Neque adeo etiam magna excepta summa proderit, ut magna su ma erit, quamsbi reservaverat Titius in ea , quam dixi , specie , nam & eam integram habebit piger , neque majorem , si stre

ρ) Ailetema Ebior. hib. D. P. I 68.gius pasto nuptiali Mariae Anglae iaDoarium Ioooo. libras Sierlingicas sρὶ, tui testamento addidit sooo. ut se quotannis caperet Isocio. libras Ste lingi eas. Curia Hollandiae 3 I. Ian. I 653.,& Senatus Supremus 4. Apr. i533. illas Ioooo. libras adjudicarunt simpli. citer , illas vero soOO. libras , quatentus legitima pateretur Io) , etsi filius esset obaeratus, & parum ex bonis suis perciperet , & praeterea aviae deberet, G2oo. forenos annuos ἰ atque ita abissorpta esset tota legitima si i). Vides, utramque Curiam Doarium , ex pacto profectum , aeri alieno , ex testamento prosectum, liberalitati imputasse secundum ea , quae jam supra disputavi.

Sponsus secundas nuptias contractu.

rus , sponsae , si ei esset superstes , in

Doarium promittit II SUO. florenos . Stante matrimonio duos, quos habebat,

filios ex sola legitima scribit heredes . Hi , patre defluacto , de legitima di.

sputant. apud Senatum Supremum , &cum obtinuissent , in judicio executio. nis, nova quaestio exorta est, an nem .e illud Doarium i ISO . florenorum abendum esset pro parte hereditatis in computanda legitima, an vero ex her ditate , qua aes alienum , detrahendumΤHereditas , de qua hic agebatur , erat oppido luculenta, sic ur viduae ex Draa. .rio nihil quicquam d cederet, in quam partem illa quaestio definiretur , sed si secundum filios judicatum esset, id deis cederet reliquis scriptis heredibus . Me

Senatore haec causa occupavit Senatum,& prolixe discussae sunt rationes , qrias supra in utramque sententiam attuli , ex novem autem Senatoribus , qui rei judicandae intererant tres existimabant P a DOa io Idem hist. Gib. 33. p. 893 897. ii) Idem tib.ὼ7. p. 98'. m M. y0..

127쪽

Doario augendam esse hereditatem , &sic computandam legitimam , sed sex alii alia sententia utebantur , & secundum hos judicatum 2. Nov. I I 2. ΙΣ .Quum partes inter varias quaestiones, quas ex contentione ad Senatum judicandas deserebant , etiam hanc tractas.sent , rursus lententiis discrepatum est, sed plerisque Senatoribus I 2. Maj. ITI 8. ip) iterum placuit, Doarium , ad instar aeris alieni, ex hereditate prius esse deducendum, & deinde computandam legitimam.

CAPUT VIII.

G Υποῖολον sυe Doar um Conit εἰ supersiti pactis antenuptialibus promissum , exigi possit , quam υis separatio' qtiod ad νborum oe mensam interve

nerit .

emadmodum apud alias . Barba. ras potissimum Gentes si ) , ita

'& apud Hollandos fuit Uim, &nunc quoque est, Pactorum antenuptia. Iium potestas longe maxima , adeo ut vix ullam tam validam obligationem

invenire liceat , & quid mirum , iis

enim , quae ibi placuerunt, conditioni. hus ipsum matrimonium , res tanti m menti , contrahitur , quod abique iis sorte contractum non fuisset. Quid igitur, inquies, dubitas de quaestione proposita & tamen dubitandum est. Sanes intervenerit divortium , cui adulterium superstitis causam praebuit, certum est , Doarium exigi non posse , cadunt enim adulter & adultera omni lucro nuptiali, tam dato quam promisso. In-

sontem , qui superstes est, exigere ponse nulla dubitandi ratio , & est Hollandus, qui sic scribit , ultra tamen proin

gredi non ausus χ) : sed quid si nee

divortium, at sola separatio quod ad thorum & mensam intervenerit λ tk quid, si alia , praeter divortium . causa λUt hane quaestionem digne exsequamur , praefanda sunt quaedam de causis divortii apud nos usitatis , & de separatione quod ad thorum & mensam . quae fit auctoritate Iudicis . Apud Romanos . quae jure novissimo justae lae .rint divortii cause, constat ex ι. 8. C.

II7. cap. 8. O c . sed simul constat , multas, easque gravissimas , ibi relata hodie obtinere non potuisse . dio jure, quave injuria nolim disputare, quia ea res non pertinet ad solum edictum Praetoris. & inveteratas opini6nes ex animis hominum evellere semper dissicile. saepe etiam periculosum. Postquam apud

Pontificios matrimonium Sacramentum

esse coepit , id violate nefas , & hinc nulla satis idonea causa dissolvendi m trimonii suit . Sed quum illa sententia moltis dissicultatibus urgeatur , quaesita sunt remedia, quibus illis difficultatibus eatur obviam . uaeritur jure Pontificio, si qua viro, cui nupserit, adeo arcta es, rernunquam ab eo valeat de rari ,s ab eo stper iudicium Ecclesiae separata , ct nubat alteri , cui aνcta non si , m per frequentem usum secundi reddatur etiam ap- a primo , cum quo prius faedus inierat con vale ρ Sc redeundum else uxori , nisi votum Ecclesiae , quod ante secerat, impedimento sit , satis aperte rei cribi is tur in cap. 6. A. de Frigia. oe Maleas .

128쪽

fc. Egregium vero Immac , ut sacra mento sua constet dignitas 3 Qui a Pontificiis sa Gis recesserunt , ut multas suis perstitiones , sic Sc matrimonii Sacramcntum abrogarunt, aliquid tamen divini matrimonio inesse crediderunt , 8c ideo apud eos quoque difficilis est matrimonii dissolutio . Habent & hi au.ctoritates alias , quibus contra divortia, jure Romano probata, moventur, rari, iure Christiano matrimonium solvi non posse , nisi ob adulterium desertionem isque malitiosam , sed animadvertentes, hanc sententiam etiam non carere suis difficultatibus , ad D ηαα α quoque de labuntur, ac primum quidem maliti iam delertionem adeo benignam faciunt, ut , quoci que sere libuerit , suse protrahi patiantur. Utuntur δc alio ευρη-μ ατι , a Pontificiis quam maxime frequentato, 8c ad se translato, cum quid melius non suppeteret . Videbant , inter justas causas divortii apud Roma. nos esse eas , quae resurari non poterant,& quae, s verum amamus, etiam adulterio Sc malitiosa desertione erant gra- iores , nam quis maritus non malit uxorem pudicitiam suam prostituere vel se invitum relinquere , quam Veneaum

sibi propinari , aliove modo vitae suae ins dias strui , quae justissima apud

Romanos divortii causa fuit . Viderant , inquam , hoc , & quo se extricarent, si aeque graves vel gra Flores causae , quam hae duae , inciderunt generale empla ilium, placuit ex jure Pontificio, separatio scilicet quod ad

thorum 8c rneniam , jure Romano in. cognita , ted ex necessitate adinventa , ne c. njuges, inter quos divortium noncst nisi ex adulterio Sc malitiosa desertione, durante cohabitatione se invicem lacerarent , quin & necarent , si tantae animis ardentibus irae. Quae causae. sint. LIB. II. CAP. VIII. Ii separationis , definire non est in sacili,

At ideo inter arbitraria Iudicum hae cauissae recententur , sed id omnino tenenodum est, etiam in causis gravissimis, quae duas , quas dixi , etiam superant, non aliud superesse ευ η a x, quam illam thori de mensae separationem . De qua, ut etiam nonnihil dicam, hoe in primis Observandum est, eam

hodie non fieri nisi Iudicis auctoritate, de adhibita causae cognitione . Iudicis auctoritate fit vel fiduciaria transactione inter ipsos Conjuges , quam Iudex raram habet, si caula separationis Iudici

satis idonea videatur , vel fiduciaria senistentia . si inter Conjuges non convenit, semper autem fiduciariae , b provisee ,δc sub spe reconciliationis . Sic vincuis Ium matrimonii durat, sed corpora, ne sibi noxia sint, leparantur, nec quicquam est , sollicitus Iudex , ne Conjux

leparatus, qui donum continentiae non habet, alio amores vertat. Atque haec

est separatio, quam jure Romano incoingnitam esse dixi . Eo quidem jure , etiamsi divortium non intercesserit, etiam friguscula exercebantur inter Conjuges i. 32. g ia. θ. de donat. inter υir. Ο uxor. eo usque, ut saepe leorsim habita. verint , 8c id inter Consulares pellonas etiam usitatum suisse refert Ulpianus ind. l. 32. I3. eonstante tamen matri. monio ejusque invicem honore ' sed noli existimare , quamvis sic separati, ne

que concumbant, neque cohabitent , eo

tamen jure habendos, quo nostri separati quod ad thorum Sc mensam . Ro. mani bona gratia sic secedebant, & se,

murata voluntate , invicem redibant , pol quam alter alterius offensam conjugali sermone placasset, Sc ejusmodi te. paratio etiam apud nos obtiner , sne ulla Iudicis auctoritate, nam Sc egis scio Virum & Uxorem Senatoriae digniv

m talis

129쪽

tatis thoro Sc mensa abstinuisse, mutuo consensu, & tamen easdem aedes habitasse . in quibus alter ad orientem reis gnabat . ad occidentem alter, servato ceteroquin in omnibus aliis matrimonii honore , & si in eo conveniant Conjuges , nemo unus est , qui impedire ponsit . Exemplum ejusmodi separationis Ulpiani aetas vidit in Antonino Magno& Plautiani filia, de quo Herodianus Lib. g. bisori cap. 33. quod significasse quoque potuit Ulpianus in L I. 32. hrg. ff. de donat. inter vir. σ uxori magis gnenerali , minusque invidiosa

Conjularium appellatione. De ejusmodi spontanea separatione hic non agimus , sed de ea , quae fit ex causa, adhibito Judicis Decreto, & tunc quaero, si hic intervenerit, an nihilominus Doarium debeatur. Lex Romana silet , nam res ipsa stet . Lex Patria silet , nam novae separationi nulla est , quae novam sormam dederit. Et quum nec auctoritares , nec res judicatae ad manum snt, e quibus tuto hanc quaestionem definire

licet, rationem advocemus ἰ eaque consulta ego interesse puto, os quam causam sal a sit separatio, & cujus Conjugis culpa versetur. Si facta sit ob gra. vem , quae vitam vel ex illimationem petit, & Conjux superstes in culpa si, me judice cadit Do arto , quod stipulatus est . Vita & existimatione quid carius Τ Has prodere neque adulterium ne

que malitiosa desertio est , nullus igitur divortio locus, sed separationi quod ad

thorum & mensam duntaxat, eo si res perveniat, tu auctorem ejus separationis

mactabis beneficio , quod amor & spes

mutuae benignitatis extorsere. Ego vero ei, ut indigno, auseram. Sin autem

causa levior separationi causam dederit, jurgium dc querela , quae spernenda potius, quam ad animum revocanda erat,

Doatio, non obstante separatione, lo- eum esse velim . Si non constet, vel constare non possit utra pars noxior sit, debebitur Doarium, si ob leviorem cauisl .im etiam debebitur, si ob graviorem, quam superstes praebuit, Doarium pro non scrip in habuerim. Quae autem grauior, quae levior in hoc argumento causa st, Iudicis arbitrio relinquo. Exemplis. ex jure Romano petitis, hane rem illuli remus . Si pater liberis tutorem dederit, amici officium implorat. quo liberis suis bene se, sed si deinde inimicitiae capitales inter patrem

pupillumve intercedant, nec reconcilia. tio interveniat, tutor se excusare , quin&, ut suspectus removeri potest ii.

Inst. de excusat. res enim incidit in eum statum, a quo in cistere non poterat. Ab inimico quis officium amicitiae exis

pectabit λ

Plus dico, idque ad rem magis. Donationes inter Virum & Uxorem lure Romano nullae sunt, factae tamen morte donatoris confirmantur, nis tamen mutatae voluntatis luculenta exstent documenta.

Unde Ulpianus in l. 32. Io. II. 12. I3. Is de donat. inter Uri uxorieonstituta disputatione quaerit, quae hie argumenta valeant λ & ait, si Conjuges bona gratia discedant, stare donationem, sed si eunt ira sui animi offensa, cadere, d. 3 ιo. Quare si divonium inis

tercedat, pro mutatae voluntatis argu

mento id esse habendum Ulpianus ait d. f it. nisi reconciliatio & matrim nil restauratio intercesserit, & hoc ipsum Hermogenianus scribit in L 62. 3 I .ffeod. Pergit mox Ulpianus ad leviores causas in d. Ia. I3. & his non

obstanti hus donationem putat valere

plane ut in hac specie respondi . Rursus, si Cognati primum morientis deficiant , lex superstiti hereditatem deseri, ni a divortium intercesserit, tunc enim, amicitia in odium versa, cessat

130쪽

id , quod successioni causam dedit, ut plenius dicam lib. 3. cap. m. quod sic intelligendum , ut cum hic, tum alibi semper sartum tectumque sit jus partis

laeta. Quid mores servent, non ausim diiscere. Me Senatore semel ea quaestio Senatum occupavit. Cajus & Caja nuptias contrahunt anno I 683. hac lege, ne inter eos esset bonorum communio , sed lucri & damni duntaxat , ita ramen,

damni particeps esse vellet, nec ne; por. to Ca j a superstes Doarium haberet soO D. florenorum, & dimidiam partem supellectilis mariti, Cajus vero superstes haberet Doarium χocio O. forenorum . Id matrimonium non diu fuit concors ,

nam post decem menses Caja adivit Judices Amsterdam menses , questa de malis moribus , quin & de saevitia mariti,& implorans separationem quod ad tho. rum & mensam , & quod ad utriusque hona. Cajus ait, se idoneis rationi hus& justa indignatione motum id ipsum implorare. uare Iudices Amsterdamis menses I 3. & I4. Dec. I 586. sonder ,

a junt , reguaia te nemen op de redenenuan d' ee ne of s andere par e , utrosque

separant quod ad thorum , mensam &bona. De bonis, & utriusque inventa4'rio apud arbitros deinde est litigatum , sed nihil definitum , nec usquequaque eam litem persequutae 1 unt partes. Ca-jus prior decedit io. Febr. III 4. instiis tutis, quod ad legitimam , filia unica, quam habebat ex priori matrimonio,& quod ad reliqua bona, ejus filiae liberis, ni fallor, quatuor . ea j a superstes, quae 28. annos separatim vixerat, non tentata interim reconciliatione. mox

defuncti filiam sili atque liberos in jus vocat apud Curiam Hollandiae, petens Doarium socco. forenoruin , dc dian b. LIB. II. CAP. VIII. II stdium supellectilis mariti , & simul inventarium honorum, quae Cajus ad nuptias attulerat, de quae mori ens reli querat , ut deliberare postet de optione lucri & damni . Heredes his omnibus contradicunt, & , ex conventione partium, a Curia , ubi pendebat , transferis tur ad Senatum Supremum. Prima quaestio in eo vertebatur, an . si vel recte ageret Caja ad Doarium , eo nomine

recte agere possit contra filiam Caji ,

utpote institutam duntaxat ex legitima. Filia negabat , hereditatem patris mi isnuendam esse Doario, & sic demum computandam legitimam. Caja adfirma. bat, esse enim legitimam loco aeris ali ni. Ex professo Senatus eandem quaestionem tractavit, & definivit 2. Nov. I7i2. ut supra retuli lib. 2. cap. 7. tun ratus, Doarium esse deducendum ante computationem legitimae , sed discrepantibus sententiis, quemadmodum 8c nunc discrepantibus sententiis idem definivit, ut memini me notare ad finem d.

Secunda & majoris momenti quaestio erat, an post separationem, quam dixi, adhuc praestandum esset Do arium , tabulis ante nuptialibus promissum . an vero tacite & ipso iacto ei renunciarum viis deri debeat λ Tres hic numeravi senteniatias , invicem discrepantes. Quidnam Senatores simpliciter respondebant , vinisculum matrimonii, per separationem , non fuisse ruptum, sed ejus cum potestatem, tum honorem substitisse . Omnia ibi agi fiduetarie. & sub spe reconis ciliationis . Doarium hic' ex contractu

proficisci, & quod ibi simpliciter & s.

ne uda conditione promissum est , simpliciter quoque praestandum, praesertim cum nec Cajus vivus ad ejus rescissonem egerit. Alii Senatores existimabant, separationem quod ad thorum & menis 'sam, etiam in gravioribus causis suc

SEARCH

MENU NAVIGATION