Cornelii van Bynkershoek ... Opera omnia, in quibus multa ex Romano veteri nec non ex gentium & publico universali, etiamque Hollandiae cum publico tum privato jure capita elegantissime doctissimeque tractantur &c. in quatuor tomos distributa, ac var

발행: 1767년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

61쪽

so CORNELII VAN

se, si fugae periculum si , apprehendi& ad Principem suum transmitti , ut ibi puniantus : noli enim putare , nos Dios recte jus dicere, alibi monstra hominum esse, qui reos impunitos dimit. tunt, sed haec iam occupavi cap. I7. I 8.er Ist. de foro Legator. neque adeo hic

repeto

In des icti, distingui solet inter ea ,

quae in ossicio , & quae extra ossicium committuntur , & haee quidem appellantur delicta communia . ut homici. dium , adulterium , stuprum violentum,& plura ejusmodi . Atque inde quaeri potest , an , quod ad forum Delegatorum , quicquam intersit , quomodo deis liquerint λ Ego quidem non distinxerim, non equidem quod delictis , in ossicio commissis . tribuam aliquod praecipuum, sed quod Iudex competens eorum De legatorum , in communibus delictis, etiam sit Iudex competens eorum, quae in ossicio delinquunt, nisi foederati Belis

8ae mutua conventione certum Iudicem

elegerint , ut de ejusmodi electione mox dicam. Ceteroquin quamvis quis in officio ordinum Generalium delinquat , subditus est Iudici suo ordinario. quemadmodum ordines Hollandiae recte decreverunt Io. Sept. I 534. su inquam

sententiam exstat quoque egregium Curiae Hollandiae Respontum 8. Oct. I 6sq. αὶ idque ipsum est , quod ordines Holia landiae & decreverunt & edixerunt 3. Oct. 1636. 3ὶ sub iis tamen cautioni.

bus , quae in Decreto prolixius enume.

rantur.

Senatus Supremus in Responsa suo ad Ordines Hollandiae in delictis commuis nibus , in Delegatione vel ante Deleia gationem in Hollandia commissis, Deis

legatos subjicit sero Hollandico , quia

nullam rationem habent . qm se exumant , at in delictis , in officio eominmissis , proclivior est , ut domum reum care possint. Videamus qua ratione, &quo lure nitatur distinctio . Delegati ad Collegium ordinum Generalium Uarie possunt delinquere in ossicio , plerique habent Formam , a Provincia sua sibi praescriptam , seeundum quam omincio suo funguntur , sunt & qui non habent , sed mandata accipiunt pro re nata . Si quid illi Delegati delinquant

Contra mandata, sive generalia, sive specialia, summam rationem habet, ne nisi mandantibus , iisque solis, eo nomine teneantur. Si mandata sua exequanis tur , nihil est, quod iis imputes . et iamin si quod ad alias Provincias mandato cri men insit . Et ea ipsa ratione etiam Curia in Responso suo Io. Mart. I738. iis Delegatis tribuit jus revocandi domum . Sed cui utraque Curia haec trans.serat ad omnia delicta , in officio commissa , nondum potui animadvertere . Fac Delegatos ad Ordines Generales dein liquisse sine mandato , fac pecuniam ae. cepisse, quo magis vel quo minus omiscium suum facerent. De cum Legatis exterarum Gentium fuisse praevaricatos, fac per gratiam vel sordes corruptos Reipublicae nocuisse, cedo , cur in his omnibus unam Provinciam in judicando aliis praeseras λ me latet ea ratio .

Habent quidem omnes illi Delegati Cois dicillos a Provinciis suis , ut iis interesse liceat Collegio Ordinum Generalium , sed Codicilli serum non praebent, sed sola mandata . si eorum fines egres. si sint mandatarii . Absque eo si sit, nescio , cur non ex loco delicti, etiam sero Hollandico suhiiciant, qui in Hollandia in officio deliquerunt.

Quia

62쪽

QUAEST. IUR. PRIV. LIB. I. CAP. X.

Quin ultra progreditur Senatus, &omnibus etiam aliis , qui ab exteris Provinciis delegantur ad Consiliarios oris dinum Generalium , ad eorundem Rationes & Collegia marina, largitur jus revocandi domum , si modo in ossicio deliquerint. Scire velim, quam ob cauissam , si non eam . quam ipse praemisi:

Utique enim nemo eorum mandatum

accipit vel accipere potest a Provincia, quae eum misit . ordines Generales iis Codicillos praebent , ut in partibus, sibi demandatis, res agant foederati Belgii secundum Formas, ab ipsis quoque ordinibus Generalibus iis praescriptas, S si quid committant , sommittunt in Leges vel Formas sibi datas , nec eo. rum quicquam specialiter ad singulas Provincias pertinet. Unde & Curia jus revocandi domum . quod largita est Deis legatis ad ordines Generales, non ausaeli porrigere, ad alios, quos modo diis xi , Delegatos . Curia suadet, ut quaedam in hane rem excutiantur , sed si ea excusseris , nihil invenies , nisi hoe unum , quod nunc proseram . Nempe in 6 32. veteris Formae, quam ordines Generales dedoeunt Consiliariis suis I a.

Apr. Is 88. ) cautum est, si quis ex iis Consiliariis in ossicio deliquerit , &/ s quis ex primis, ut vocantur, Ministris, den Thesaurier Generaal , Ontfano ger Genisaaι , Fiseaai en Secretaris, eoarum delicta , per delegationem , examinarentur & judicarentur ab his , qui Hagae Comitis jus dicunt , in unum Collegium coactis . Quod ita mutarum est in 6 4 . novae eorundem Formae I 8.

Iul. Ios I. sin ut omnes illi , si aeeu. sandi sint alicuius criminis , in ossicio

commissi, accusarentur apud Supremam

Curiam ejus Provinciae , in qua illi Consiliarii . de Republica acturi , eon.

Pisc. IV. I. 3. P. I 1 veniunt , utque eadem Curia etiam iudicaret de primis illis , quos dixi, Ministris , sin autem accusatio esset instituta contra aliquem ex Consiliariis, ut accusatio . dc instrumenta , eo pertineniatia , transmitterentur ad ordines Prc. vinciae, unde, qui accusatur, missus e ,& Ordines curarent , intra sex hebdo.

madas ibi sententiam dictum iri . An autem , quod ibi dicitur , pertineat ad

omnia crimina, in ossicio commissa, an ad quaedam duntaxat, disputabo cap. Iz.

Est id, quod Formis illis interrum est, omnino speciale, & sequendum . quia foederatis Bergis ita placuit, in aliis Delegatis nihil ejusmodi constitutum est. Et sane, excepta causa man

dati , quae unice pertinet ad ordines Ge. nerales, quicquid in ossicio delinquunt Delegati , delinquunt contra Rempu

blicam foederati Belgii , & quum ipsi

Ordines Generales ex scedere Utrechta no jus non dicant, eorum non est, se his accusationibus immiscere, vel eos

aliis mandare. Quid igitur Z an eas iudicabit Provincia, unde mitas est , qui deliquit. Si me audias, judicabit, sed quia in omnibus delictis. qui deliquit,

ibi retinuit forum, quod ante habebat. Sin hoo neges , quo jure una Provi eia iudicabit de delictis, contra totam Rempublicam commissis Ego certe ejus rei rationem non satis adsequor. Quare

dicendum videbatur, si in delictis tua

revocandi domum neges , etiam negandum esse in delictis , in ossicio comis missis , s. ut plerumque fit, ad laesonem totius Reipublicae pertineant. At quis tunc ea vindicabit λ Iudex loci deis licti, nam is, ex sententia Senatus Suis

premi . etiam eorum Delegatorum iudex competens est in communibus deo

63쪽

probatum sit, delicta in ossicio nihil habere praecipui. Igitur quod d. 8 4o. Formae Consiliar. Ordd Gener. placuit de transmitis tendis illis Consiliariis ad Provinciam suam, ego non ausim extendere ad alios Delegatos , de quibus nihil ejusmodi eonstitutum est, nisi ex caula sori ordinarii , quod ibi retinuerunt . Ordines quoque Hollandiae , quum in d. Decre

suos, etiamsi deliquerint contra ordines

Generales , sero Hollandico subjiciunt . de iis Hollar dis loquuntur, qui in Hol. Iandia sunt, Zc ibi Iudicem ordinarium

habent . Atque iidem ordines , anno I 537. ut supra eap. 8. dicebam . ex lo. co commissi delicti tres Delegatos ab exteris Provinciis , etiamsi in ossitio Admiralitatis deliquisse dicerentur . soro Judicum Amsterdam mensium adscribe-hant . Sed rursus iidem ordines, quum Utrechtanus anno I 686. in ossicio Admiralitatis apud Rotterdam menses deliis quisset, 26. Ian. ejusdem anni decreverunt, causa ad Ordines Utrechtanos transmitteretur, ut retuli eodem eap. R.

Tu sorte putabis, quia in ossicio deli. querar, ego puto, quia jus hahehat revocandi omum in omnibus delictis, nam crimen , quod commiserat , non plus ad Urrechtanos pertinebat , quam ad reliquis Provincias. pecunia quippe corruptus ossicium aliquod vendiderat. Ex Epistola ordinum Hollandiae ad Oris dines Transsulaniae et . Mart. I 729. &ex Decreto ordinum Hollandiae I s. Sept.

173o. nihil essici posse, sati, ostendi d.

cap. 8. Sed nihil lae movent auctoritates Rexempla , nam in utramque partem adseruntur & nihil minus ex iis esseceris, quam usum perpetuum , qui remittendis

reis, si in ossicio deliquerint , auctori. atem praebere possit. Unde nec Curia Hollandiae inter delicta, quomodocurtoque eommissa, distinguit, nisi quod De. legatis ad Comitia ordinum Generalium, si in ossieto deliquerint , omni modo largiatur jus revocandi domum , sive deis

liquerint contra mandata . sive alio qu cunque modo . Quod rationem non li here supra animadversum est. Ceterum inter utramque Curiam convenit, quod

ad communia delicta, omnes Delegatos esse habendos pro peregrinis. sine ullo plane privilegio, retinuisse quidem sorum pristinum in Provincia sua, atque

ita & ibi accusari & puniri posse , si

Iudex ejus sori praevenerit, sed hoc iis non prodesse , si praevenerit Iudex loci, in quo delictum est adini si uiri, peregrinos, qui in Hollandia delinquunt, ibi

peccare contra Maiestatem ordinum Holislandiae, atque adeo ibi apprehendi & pu .niri posse . Si quid tamen Delegati de.

liquerint extra Hollandiam , utraque Curia consentit, ad sorum Hollandi cum id non pertinere , sic enim laesam non esse Majestatem Hollandicam , & posse tunc Delegatos revocare domum. Aliter sorore responderent in vagabundis, qui nul-

tibi domicilium vel forum habent. ins ipsi illi Delegati in Hollandia sese

invicem, vel alios peregrinos, occidam, pulsent, aliove mo)o laedant, dubitae Curia . an soro Hollandico subjici posia

sint Z Nihil quidem ipsa definit, sed ad

Ordines Hollandiae eas eausas putat esse remittendas ut in singulis pro re nata decernant , & interea vim esse prohibendam.

Possim de his omnibus in consitum ire, & quid mihi videatur, exponere , sed cui bono, cum ipse alia sententia

utar, & jus revocandi domum Delegatis nostris nec minus , nec magis tribuam . quam ipsis Legatis. Scio, De legatos non mitti ad delinquendum, &si dclinquant , citra mandata dclinquere,

64쪽

QUAEST. IUR. PRIU. LIB. T. CAP. X.

sed hae e Si alia ejusdem sarinae centies dicta & refutata lunt, ubi de Foro Legatorum sermo incidit. Unice quaerendum est, an non eadem ratio. quae Legatos exemit a jurisdictione ejus Principis, apud quem legatione funguntur,

etiam oporteat eximere nostros Delegatos, qui , ubi morantur, ibi , ut ipla

Curia ait, necessario morantur, di quidem, ut mihi videtur, ad rem Principis sui agendam . Neque adeo moror auctoritates & exempla , quibus praelusi eap. 8. Sunt & auctoritates a jentium , sunt & negantium , &, quod ad delicta communia duo duntaxat exempla commemoravi, nec scio plura exstare, quibus Curia Hollandiae duos Deleg uos, alterum Gelrum, alterum Zelandum apud se accusavit, sed cur exemplum Zelan-ἀi in exemplum trahi non possit , jam

monui d. cap. 8. Certe nemo au it dicere , tot numero ex flare exempla, ut

pro diuturna consuetudine & tacita lege haberi possint. Sed quid diremus de illis Delegaris, qui derelicto priori domicilio, in sola

Hollandia perpetuo habitant , ut sere omnes Zelandi, qui ex Zelandia ad Ordines Generales . & alia , quae ab his pendent, Collegia , ad vitam delegantur , non vero ad certos annos , ut solent frequentare reliquae sex ProvinciaeΤEt putem, hos esse accusandos & conis veniendus, ubi accusantur & conveniuntur veri Legati, qui, antequam a Principe suo pioiecti sunt , nullum habuerunt domicilium , vel plane deseruerunt, Nam qai retinuerunt, accusantur & conveniuntur in soro pristini domicilii. Utile est in hanc rem excutere, quae disputavi de foro Legatorum cap. IO. princ.

superere, & cap. io. .. plus scire attinet . Sed quid si exterae Provinciae utantur Delegatis , qui Hollandi sunt.

& ante Delegationem in Hollandia peris

petuo habitarunt, ut utuntur laepius 'Sane, quia eorum Delegatorum non est

major dignitas vel praerogativa , quam iptorum Legatorum , etiam in illis obtinebit Decretum ordinum Generalium I9. Iun. I 68 I. sin) quod exposui d. opu- Iculo cap. II. Habebantur igitur illi De. legati pro subditis Hollandiae , nisi tamen ante Delegationem domicilium mu-tμverint , & habitatum iverint in ea Provincia, ex qua mittuntur. & quia, quantum intelligo, id sere solet ulu laequentari, non est, ut de ea quae ilione multum limus solliciti. Famulos Delegatorum uti eodem ro , quo utuntur ipsi Delegati , dubitan dum est . Sed inde nova querela Famuli., laicivum & petulans sere genus hominum , an homines nostros impune poterunt lacesseret An vitae, bonis, existi mationi civium nostrorum tuto insuItabunt λ An delicto eo minita , impune abibunt. vel apud nos manebunt, ut magis iis commodum est Si legeris , luae dixi do foro Legatorum cap. 2 . a

amulis Legatorum non tantum & me tu es, Sc minus metues, si intellexeris, usa

sere invaluisse, ut etiam veri Legati famulos dedant Magistratui, ubi deliquerunt , quo Magistratus eos accuset Scpuniar , & ubi Legati conveniunt ad pangendam pacem , laepe invicem ita quoque t olent pacit A. Aliquando Legati famulos delinquentes mox ex Difi cio dimittunt , quo potestas detur Magistratui eos apprehendendi Zc puniendi,& scio , mea memoria , nonnullos ad Ordines Generales Delegatos id exemplum fuisse sequutos . Noli exspectare , ut Delegati timulos suos quietem publicam turbantes, defendere & impuni

65쪽

S CORNELII UANCAPUT XI.

Tandem de eodem argumento.

SUperest, ut dicamus de Foro Deleia gatorum in causa civili , & quum

in ea quoque Delegatis tribuam jus reis vocandi domum , ut amoliar invidiam , quam video ex eo jure arcessi, praemitto, etiam in veris Legatis esse quasdam exceptiones ab illa regula, & rationis esse, ut illae exceptiones tam in Dei gatis, quam in Legatis obtineant. Curia in Responso suo quinque ejusmodi

exceptiones suggessit, sed eas omnes no 1im meas facere. Si agatur actione in

rem , hie stram , si de hereditate hie jacente, quae & in rem actio est . reis Ele hie conveniuntur Legati . ut iam ostendi de foro Legator. cap. I s. Sufficit, ut in rem agamus, ut ipla res Iudici sit subdita, etiamsi persona, ad quam pertineat, subdita non sit. Tantumdem est , si de hereditate agamus. Executiose fieri potest in rem , in hereditatem, nee persona Legati vel Delegati subducitur ministerio Principis sui , & se

habes duas primas Curiae exceptiones. Tertia est , hie recte conveniri ex iis causis , ex quibus absentes conveniri

possent. Sed nescio, quid id sibi velle, nisi intelligas de actione in rem, de qua jam dictum est , vel de causa aris resti , de qua deinde agit Curia. & nos

quoque mox agemus. Quarta apud Curiam exceptio est, si Legati vel Delegati pacto se submiserint Iudicio Holislandico, sed hanc exceptionem probare non possum , quia non possunt renunciare , nisi juri suo, minime vero juri Principis sui, & in solius Principis gratiam obtinet jus revocandi domum: sed nolim repetere, quae in hane rem jam dixi cap. 24. de foro Legator. Quinta

Curiae exceptio est in his, quae in Hol.

landia contrahuntur ad communem usum vita . Sed neque eam exceptionem pro.

bo , nisi arrestum aecedat, & quidem ejusmodi arrestum , de quo mox audies. nam locum contractus per se hodie se. rum non tribuere , satis est certum . Si alias exceptiones desideres, suppeditavi cap. 25. de foro Legator. nam cui bono

hic repetam , quae ibi scripta sunt Sed operae pretium est, diligentius

agamus de foro civili . Senatus Supreismus in suo Responso sere nihil extrio eat. Delegatos ait conveniri posse, ubi morantur , salva exceptione sori , sed satis animadvertia , sic nihil eos respondere ad ea, de quibus rogati erant senistentiam , & se Ordines dimitti incertioῶres . quam dudum . Addunt tamen, ex atraneorum personas & bona , ad conseaquendum aes alienum, hie arresto detineri posse, & quosdam Senatores, quod ad arresta personalia , illos Delegatos habuisse pro plane extraneis, neque ad ea ab arresto exemtis , quosdam tamen eorum personis gratiam arresti secisse .& colliὸentibus pari numero suffragiis, nihil definiri potuisse , sed, rationes duinbitandi in utramque partem adductas,

non addunt, monet tamen , etiam eos

Senatores, qui de iure consulti respondebant, Delegatorum personas ab arre. sto non esse immunes , satis suisse proclives, ut ex benignitate & gratia eximerentur. Sed quod ad hona eorum Deis legatorum, quae in Hollandia sunt , sive immobilia , sue usui quotidiano serviant, sive non . Senatus Supremus smpliciter arresta permittebat, salvis tamen Conventionibus , quae ea de re inter Hollandos Zelandosque intercedebant. Atque ex his efficiebant. Titium bona Semproniae, de quibus dixi supra cap. 8. in territorio Amsterdam mensi recte ar-

restasse, & recte Maevium , Semproniae

66쪽

maritum , ex causa arresti convenita apud Iudices Amsterdam menses.

Sic breviter Senatus, ted Curia pr lixius de soro Hollandico in causis pecuniariis disputavit , & plures species enarravit, de quibus quaeri potest. Videamus de singulis. Certum est, ut nar ravi d. cap. 8. ipfhs Ordines Generales,

soli, Hollandis dissentientibus, 27. Iul. I 3 s. nihil aliud decrevisse , quam ne

de debito, ante Delegationem contracto, in Hollandia convenirentur vel arresto

detinerentur, & ait Curia, quia Deleis legati, de quibus agitur, hic necessario morari debent, & quia eorum delegarici non est impedienda, se id Decretum probare posse, salvis tamen quinque exisceptionibus , de quibus modo dicebam . sed si rationes , cur probant Decretum, subsistant, cur non & eas probabimus in debito , durante Delegatione hic conistracto ὶ Nam si ob debitum , hie conistractum , conveniri & arrestari possunt, 8c , si patiantur , quod extremum est in iurisdictione, utique non minus imἄpedietur Delegatio , quam si id fiat ob debitum antiquius. Unde in veris Legatis inter debita, in Legatione, an ante Legationem contracta jus Gentium non distinxit . Ius Romanum distinxit,& hane distinctionem adoptasse videntur Urdines Generales,& forte ex sequitate adoptare posset Princeps, cuius in

DeIegatos est imperium & jurisdictio , ut erat Principis Romani in Legatos Pro. ineiales 3c Municipales , ad quos solos reserenda est juris Romani distin.ctio, ut plus semel monui, sed quo ju

re eam transferas ad Delegatos extera.

rum Provinciarum , qui non sunt subditi Hollandiae , sed manent , ut ante fuerunt, subditi earum Provinciarum ,

quae eos, rerum suarum causa, huc miserunt λ Sed toties id inculcavi, ut pudeat repetere.

Quamvis autem Curia alat, se nunc probare posse distinctionem juris Romani ab Ordinibus Generalibus anno I73s.

adoptatam, non probavit tamen q. Mart. III a. admissa tunc exceptione fori,

quam Delegatus Ultrajectinus , apud Curiam conventus . ibi proposuerar , etiamsi conveniretur de debito , durante Delegatione in Hollandia contracto, ut haec retuli eap. 8. Et si Curia nunc probet eam distinctionem, probanda uti. que erat , ut jure Romano constituta est , ut nempe ex omni contractu, qui Romae contraxit, Romae conveniri possit, sed Curia mox juris prudentiam suam restringit ad contractus , de iis rebus initos, quae pertinent ad communem usum vitae, & multas difficultates enumerat, quibus premerentur eives nostri, si necesse haberent eum Delegatis illis pereo

gre litigare , sed hae ipsae difficultates 'obtinent, si contractus ineantur etiam de iis rebus , quae ad communem vitae usum non pertinent. Sed sive in omnibus , quae contra.

hunt Delegati , sive in his , quae ad

communem vitae usum pertinent , eos

subjicias soro Hollandico , Operae pretium est scire , per quam regulam ea subjectio fiat. Utraque Curia illos Deis legatos habet pro non subditis , & quidem sine privilegio . atque ita habet eodem loco & jure , quo reliquos ominnes peregrinos. Quod si sit , in eis lucer , quod in peregrinis licet : ubi auistem arrestis utimur . ut utimur apud nos , peregrinos soro nostro subjicimus. sive eorum personas , sue eorum quascunque res auctoritate Iudicis apprehendamus ti detineamus . Alia ratio,

qua non subditum jurisdictioni nostrae

adscribamus , non suppetit , certe ego aliam non novi. Secundum haee, si De-

legati sint absque ullo fori privilegio a quemadmodum utraque Curia plus se. Digiti co by Corale

67쪽

a ia

mes testata est, recte videntur sensisse illi Senatores ex Supremo Senatu , qui Delegatorum personas , Sc quaecunque eorum bona arresto subjiciebant , hoe

enim jure utimur adversus exteros, nec

quisquam , de jure contuitus , de jure

aliter rei ponderit. Attamen alii Senatores ex eodem Seis natu Delegatorum personas ab arresto

pronunciabant liberas , R se quoque pronunciat Curia in suo Responso, quia, inquit Curia , Delegati , fasto ardesto ,

redderentur inutiles obeundo muneri ,

ad quod obeundum missi sunt . in praeo

judicium Provinciae, quae eos misit. Ataque ob eandem rationem Curia etiam bona mobilia Delegatorum, sine quibus Delegatio obiri nequit , arrecto eximit. Eccur , scire velim , illae exemtiones , si Delegatos habeas pro extraneis , ab linque ullo privilegio Z Sanae illae ipsae rationes , quae Curiam movent , et Iam me moverint , ut Delegatis, ad exemplum Legatorum , tribuerim jus reum candi domum , & si tribuas in causa

civili , quidni & in criminali, ubi eaeisdem rationes militant λ Curiae lentenistia, in causa civili, a mea nihil quicquam dii crepat. Agnoscit, exceptis iis, quae ex re ipsa statim forum tribuunt. etiam in veris Legatis, arresto opus es.se , ut Delegati, ob actiones mere perinsonales , apud nos conveniri possint, sed simul prohibet ea arresta, quae G eundae Delegationi impedimento essent , hoc est , arresta personalia , & ejusmodi realia, quae efficerent, ne Delegatis instructis & eum instrumento esse liceret. Quae autem illa bona mobilia sint, quae ad legationem pertineant, vel non pertineant , in veris Legatis excussi de foro Legatorum eap. II. & in Delegatis habeo pro repetitis. Si Delegatorum personas ab arresto eximas, ut e imit Curia, & exemerunt ordines Hollandiar hin Is Deeretis. quae commemoravi eap. 8. scire deside.

ro, quemadmodum id fieri possit , nisii per modum privilegii 8 Exteri, ut apud

nos sorum sortiantur , arresto detineri polliant , Delegati sunt exteri, & tamen detineri nequeunt, ecce privilegium . &ecce eandem rationem , a Curia expositam , quae in veris Legatis privilegium

extorsit . Sed cum ea ratio cesset , si ari esto includamus ea , per quae Legatio vel Delegatio nullo modo impediatur , ut sunt res immobiles , actiones , credita , hereditates , ejusmodi arrestacum in Legatis tum in Delegatis omisni iure permittimus . Ex bonis immo bilibus , quae apud nos sunt, etia in ipsos Principes exteros , ad quos ea pertinent , foro nostro subjicimus , si recte disputavi de foro Legatorum eap. q. Mul to magis igitur subjicimus Legatos, arin resto captis bonis eorum immobilibus , sive ejui modi mobilibus, quibus ad obeundam Legationem non indigent , si nempe haec apud nos deprehendantur. si indigeant vel ipsi Legati, vel eorum Uxores, ut sunt, verbi gratia, suppellex, aurum, argentum , lapides pretio is

si , rhedae pensiles , & si quid est ejus

modi , aliud dicerem , ut haee latius

explicavi d. libro ea . I 5. Tantundem dico de Delegatis nostris, & tantundem de his etiam dixit Curia in sua ad Ordines Hollandiae epistola I . Mart. I738. Ex his apparet, ex sententia Curiae , quam & nostra ni facimus, in causa civili nihil quicquam interesse inter Legatum & Delegatum . Uterque subdi. tus non est , uterque apud nos forum non sortitur nisi ex arresto , sed ab aris resto immunis utriusque utensilia , &quaecunqυe ad utriusque exhibitionemia instructionem pertinent, benigna, si

de his quaestio incidat , erga utrumque interpretatione. Utriusque. na immo

bilia ν

68쪽

QUAEST. IUR. PRIV. LIB. I. CAP. XI.

hilla arresto subjicimus , quin & mo. hilia , si ad Legationem vel Delegati

nem non pertineant, nam sic non prohibentur suo munere fungi , & si eius. modi arresto sorum sortiantur, possunt& debent in sero nostro nobiscum litiis gare , & , si vincantur, ea ipsa bona executioni dari poterunt , modo abstineamus ab eorum personis & ejusmodi rebus, sine quibus Legatio vel Delegatio nequit subsistere. Fac igitur utrumque in Hollandia bona immobilia non possidere , ut plerumque non possident,

fac utrumque nihil ad nos attulisse , quam ea, quae ad se exhibendum & in. fruendum pertinent , ut plerumque nihil aliud adserunt, jam deficit caula aris resti , atque adeo seri, neque ulla perissonalis aetio adversus utrumque exercein ri poterit.. Igitur causam non video , cur tam anxie disputemus de debito ante Legationem vel Delegationem , vel durante ea , contracto , & an quid Legati vel Delegati apud nos contraxerint de his, quae pertinent vel non pertinent ad communem vitae usum , inani enim est, si

me audias , omnis ea disputatio. Ubi quis ex sola subjectione personae forum sortitur , ut in causis personalibus apud Romanos , usu arrestorum ibi incognito, poterat Princeps in quibusdam Subditos suos. quales erant Legati Pr vinciales & Municipales, subjicere soroeontractus, & in quibusdam, si ibi eon. traxissent , rursus eximere & tribuere jus revocandi domum . Sed ubi constat ex solo arresto forum esse derivandum, si valeat arrestum , de omni debito, ubicunque & quandocunque contracto, reincte agitur in sero arresti , si non valeat arrestum, frustra de debito , veteri , an novo , sumus solliciti. Debitum , quod Delegati durante Delesatione apud nos contra erunt , non parit nisi obligati,

nem actionem personalem , & lateis

tur Curia, quod nemo diffitebitur, adis versus non Subditum non recte agi nisi interveniente arresto . Rejecto igitur

arresto , quod spectat ad personam vel suppellectilem Legati Delegative, si apud nos supersint immobilia , vel mobilia ,

quorum in Legatione vel Delegatione nullus usus est , haec arresto capiantur,& ex eo uterque sortiatur forum in omnibus causis , ubicumque & quom documque, ut dixi, contractis. sic enim non impeditur utriusque munus, neque ulla ratio est, cur de debito. ante Le. gationem vel Delegationem contracto, non etiam recte experiantur illi , quorum interest, poterant quippe, accedente arresto , etiam contra eos absentes

experiri . Interim recte etiam monuit Curia, quae de arrestis di ita sunt, non oportere subvertere ConVentiones , quae inter Hollandos & Zelandos de utro rumque Subditis exstant. Quum, ut supra dixi eap. 8. Ordiis nes villandiae etiam rogassent utriusque Curiae sententiam de arresto , quo Ti. tius in territorio Amste ammensi incluserat omnia mobilia, vestes, jocalia,

aurum , argentum , numeratam pecu

niam , & reliqua Semproniae bona , an non scilicet ex causa ejus arresti desen.

di posset jurisdictio Iudicum Αmsteris

dammensum contra Maevium , qua mamritum Semproniae, Senatus Supremus re

spondit, utique defendi posse, nec aliter respondere potuit , quia , ut supra dicebam , omnium Delegatorum quascumque res , absque ulla distinctione , arresto , atque ita sero nostro subjec rat. Et Curia respondit , sibi quoque videri, ex arresto , postea facto , subsistere jurisdictionem Amsterilam mensum, si tamen Maevius e re sua putaret, s ri praescriptionem ibi proponere , Sca-

binos, & , si appellatum esset, se quo-

. H . . . . que

69쪽

que de ea iudicaturos ex animi sui senistentia. Sed quia Curia inter bona Deis legatorum distinxerat , alia arresto subjiciens, alia non item, serte ea disti ctio hie erat repetenda, & suadendum, ut Scabini Amsterdam menses secundum eam iudicarent , eo magis , quod ex in- frumentis, ad utramque Curiam transis missis , non satis constaret , ἰquae Semproniae bona arresto inclusa essent , quod ramen intererat scire, si, ut Curia opinatur , R ego quoque opinor , secum dum illam distinctionem sententia esset dicenda . Quum ordines Hollandiae etiam Iudices Amsterdam menses rogassent, quid

sibi uideretur de sua jurisdictione in hoc facto , illi responderunt 17. Sept. I 737. ij Si Maevius de sero incompetenti

excipere paratus sit , suarum tunc paristium esse aestimare , an sua sit juris di.ctio , movent tamen, eorum Delegatoinrum utique non majorem esse eminenis

etiam , quam est ipsorum Legatorum , di quod ad ipsos Legatos ordines G nerales decrevisse , in iis quae ante Le-ationem hic acta gesta sunt , Legatosatum non mutare , atque ita subditos manere veteri sero , hanc autem Titii actionem natam fuisse, antequam Seminpronia nuberet Titio. Credo. illos Iudices respexisse ad Decretum Ordinum

Generalium Ist. Iun. IOSI. set) Sed quis

ex eo effecerit , viduam, quae Amsteris da mi habitabat . ut habitavit Sempro-Nia , postea nuptam Maevio Gelro, se rum pristinum retinuisse , nec transisse in potestatem & sorum mariti sui Ut id dicamus, leges moresque repugnant. Sempronia, poli secundas nuptias, amiserat personam standi in judicio, & om. nino statum mutaverat, quare ipla amplius conveniri non poterat, sed conveniendus erat maritus , qui eam repraea

sentabat, & ubi conveniendus , nisi iasoro suo, quod & forum uxoris erat. Conveniendus igitur in Getria. nisi arorestum aliud quoque serum tribuisset . Transmissis ad Ordines Hollandiae utriusque Curiae Responsis hi decreverunt , Delegati sui cum Delegatis utriuiaque Curiae ea de re amplius deliber rent . Quod eum factum esset , urgentibus in primis Gelris, II. Febr. 173 quibusdam Hollandiae Delegatis visum est, eam testationem , quam ab Hollandis flagitabant reliquae Provinciae. simpliciter negandam esse, hoc superdicto, ordines Hollandiae in singulis smctis , quae inciderent , esse decreturos pro re nata . Sed alii Hollandiae Dei, gati, & quidem plures numero , existiis mabant , rogandos esse utriusque Curia Delegatos, ut quid excogitare & comis ponere vellent , quod Majestatem Holislandiae quam minime laederet , & r men reliquis Provinciis , per modum. transactionis . satisfacere posset . Quod

quum placuisset , est aliquid ejusmodi

excogitatum , compositum , ab utraque

Curia probatum , & Ordinibus Hollai diae porrectum . Quem res habitura sit exitum , dicat, qui vates est. Ipsa capita transactionis, ut nunc concepta tipraeparata sunt, nolim recensere , nam

si displicuerint , scire nihil attinet , si placuerint, & quicquid ex his placuerit , mox publici juris erit . Interim habes hie . quid utrique Curiae & quid mihi sedeat de illustri hoc argumento. CA

70쪽

QUAEST. IUR. PRIV. LIB. I. CAP. XII. CAPUT XII.

De fors suaestoris Generalis foederati Belogii , si tu ossicio deliquerit.

od supra dixi eap. Io. si quid in

ossicio deliquerint Consiliarii' dinum Generalium , vel eorum primi, ut Vocantur, Ministri, id, quod ad illos Ministros attinet , judicari a Suprema Curia eius Provinciae, in qua id Collegium ossicio suo sungitur , videamus , an generaliter verum sit , an vero restringi oporteat ad quaedam duntaxat erimina λ Insigne factum , quod anno I 722. incidit , huic Quaestioni causam praebuit. Praefectus aerario oris dinum Generalium s den onssaver Ge.

ne at van de Uuis ) qui inter primos Ministros ejus Collegii est, ad Consiliarios

illos in jus vocatur is Mandament van detis ardiet, in persoon over D en ut aje-bat Mandatum , syn ampi en admia sera. tie eoncernerende . Praesectus , se in jus vocatus , adit Supremum in Eollandia

Senatum , & ait, si quid ipse deliquis.set in ossicio, ejus rei jurisdictionem a foederatis Belgis esse delegatam Senatui Supremo, ita enim de Praesecto aerario& aliis majoribus Ministris cautum esse ρ 4o. novae Formae Consiliariorum

ea ratione implorat a Senatu Manda.

tum , quo Consiliariis illis interdicere. tur accusationem , apud se institutam, prosequi . Quum res fiaee esset magni m menti , nec minoris exempli , utpote quae & ad alios majores Ministros ibi ossicio suo langentes spectaret, & ad ipsos Consiliarios, quod ad sormam aciscusationis . Senatus, priusquam quicquid

ri jubet, mel surebeanee, Consiliarii Oris

dinum Generalium nihilominus pergunti& 28. Maj. ad Senatum Supremum.cri. bunt, se recte pergere, nam ex g 3s.& aliis sequentibus usque ad h o. ejuidem Formae I 63 r. satis liquere, non aliam iurisdictionem Senatui esse delegatam , quam specialem , respectu eorum criminum , quae in L ε 33. enumerata sunt& sancte se adfirmare, accusationem , apud se institutam , ad illa crimina non pertinere, sed ordinem judiciorum non

pati, ut alia, quorum nomine accusa. batur , adhuc liceat revelare . Praesectus interea non tantum a Se natu Supremo implorat Mandament van

intentaten Paenaat , sed & simul adit Ordines Hollandiae, porrecto libello, ut se adversus illos Consiliarios tueri velis lent , nam quamvis in ossicio deliqui Lset, & quicquid deliquisset , ejus rei

cognitionem ad Consiliarios illos non pertinere, non tantum argumento d. h o. sed & quod esset Ηollandus, nam de Hollandis , in Hollandia morantibus, certum esse, etiamsi deliquerint in ossi. eio ordinum Generalium , accusari vel

puniri non posse nisi a Iudice Hollanis do, cujus foro sunt subditi, atque ita cautum esse notissimo ordinum Hollanis diae Decreto & Edicto 3. Oct. I 635. um ordines decrevissent. Delegati sui & Delegati utriusque Curiae de eo libello smul deliberarent. & ei deliberationi dictus esset dies II. Iun. IT 22. pridie ejus diei in Senatu Supremo actum& prolixe disputatum est , quid Ordi.

nibus. Senatus nomine , esset suggerendum . uidam Senatores existimabant,& in eo adsentientes habebant reliquos, supremum tribunal , cujus meminit d. β 4o. utique nunc esse Supremum in ollandia Senatum , deinde existimabant omnia omnino delicta, quae in OL

i) Plac. IV. I. 3. P. III.

SEARCH

MENU NAVIGATION