Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quinque

발행: 1751년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

Quis sanus huic homini navem dirisendam committet y Sa ne multo facilius indoctissimus nauclerus, quam noller sapiens , cursum ongissimum instituet . Eodem modo qui regulis abundat, non is quidem est Logicus et sed qui eas in promtu habet, & ex longo meditandi usu iis in qu libet argumento uti novit, & potest, hoc nomine insigni e-tur . Oucd nemo , qui modo sit doctus, negabit .

Ad hcc igitur revccatur controversa e quonam modo usum Lcricae comparabimus. Hic veteres omnes cum Graeci , tum Romani tacent , quia methodum non agnoUcrunt.

Peripatetici ne ipsi quidem de hoc disputant: tantum clamosa disputatione exercent puellos, & hoc modo usum aliquem se consecuturos esse arbitrantur . Recentiores in di-Versas abiere sententias. Mihi sane cum doctissimis , &bene exercitatis hujusmodi methodus potior videtur . Initium ducat a librorum di dat calicorum lectione. Seligat eos , qui meliori methodo videntur conscripti: &I. examinet , an regulas Logicae , quantum argumentum patitur, servent. 2. Deinde veniat ad argumenta , eaque

ad leges, quas paullo ante posuimus, expendat. 3. Tum de stilo serat judicium . Sic facile animadvertet , quam bene, aut quam male scribat. Principio se exerceat in Arte Cogitandi , Turobotio, Rohatillio , Malebranchio : nam ceteri , qui strictam Geo

metrarum methcdum sequuntur , ut Gratessandius , ReiIlius , momus , reliqui , tironibus ingeniis non suat accom modati . Deinde in aliis auctoribus Theologis, Iurii peritis eXerceat se . Sed breviores auctores legat : nam ceterit ircnibus apti non sunt. Unum moneo, ne in Scholasticorum non nul orum scrutandis scriptis tempus consumat. Etenim hi auctoresrlerumque bo iae methodi rationem non habent: ad plurimum eorum aliqui argumentum exacte dividunt in partes et Lutura

392쪽

cetera nihil morantur . Utiliter tamen per otium unus &alter volutari potest , ut errores, qui magis sunt conspicui,

Praeterea in Historicis ad disciplinae praecepta perpendendis non nihil temporis insumere necesse est . Legat e. g. judicium , quod Clercius in Arte Critica deo Curtio sa- . cite vel, si legendi facultas non erit , memoria repetat ea , quae superiori libro de Historicis disputavimus. Tum sumat in manus Historicum aliquem domesticum inlustriorem , nimirum Hieronymum Osorium , vel Masium , vel

Hraeintum Freirem Andradam , vel Emmanuelem Fariam,

vel Antonium I Ureueetium Costam , aut aliquem eorum qui hac aetate scripserunt cum laude, & consideret diligenter , an habeat virtutes , aut vitia , quae Clercius in Curtio , post iteratam lectionem , invenit.

Item in orationibus Ciceronis, Mureti , Perpiniani, Aonii Palearii, Amas ei, Buchneri , Cunari , Cellarii, Rehilis Statii, oliverit fiJ aliorumque e pendendis acuat

ingenium : nec modo Rnetoricam, sed Philosophiam quae- rat in iis . Haec qui faciet , quin reliquos longo post se intervallo relinquat , dubium non est. Nam dc de rebus accuratum judicium faciet; di eos interdum in auctoribus re-Periet naevos , quos plurimi, qui eruditissimi habentur , in iisdem delitescere numquam suspicati fuissent. Hucusque de meditatione, & lectione . De contentio vevero pauca dicenda sunt . Etenim pauci sunt, qui dispu tando cum altero pro fine ponant , verum inquirere , ct pa tefacere : atque ad id e ciendum ea , quae necessaria sunt, habeant. Adeoque vix umquam disputando proficitur. Veruntamen si disputatio recte , uti demonstravi inus, insti

tuatur, utilitate sua non caret . II.

H Udorus Oliverius Lusitanus de Clericis Regul. sebo Ior. Piarum , vir do Itas , is, diserius , qui Orationes alia quos crudita1, is per quam elegantes Aoma babuit.

393쪽

Restat ut vos praemuniam , Adolescentes, eontra mo rosos quosdam , qui nos hoc nomine reprehendunt, quod Seholasticorum disputandi viam non amplexamur: quam ipsi ad puerorum ingenia polienda omnino necessariam esse existimant. Scilicet acutissimi conjectores praevident, nisi scripta nostra illis vocabulis adspergamus, argues, insta

bis, urgebis, Dbinstabis, distinguo , & subdistinguo , for

maliter , dc materialiter, dc essentialiter , ceteris , iisque sine ullo sne repetitis ; fieri non posse , ut ii , qui nostra recte perceperim, appc si te & intelligenter re aliqua pro posita judicent. Quibus nos si respondere conaremur squin risum deberemus viris doctis, vix fugere possemus. Pa

timur aequo animo, ut reprehensores nostri mentem talibus doctrinis palcant et nos a via , quam institimus , non declinabimus . Tantum .non nulla , explicationis gratia , ad

demus .

Logica, uti diximus , ea est , quae mentem eXacuit, ut in omni loco & tempore tecte judicet & ratiocinentur . Quare non ea est , quae in disputationem venit; sed ex cujus legibus in reliquis disciplinis probe dijudicamus, dc

disputamus . Hoc cum intelligerent Recentiores , viri culati, abjecerunt illorum consuetudinem, qui prius pue rulos disputare cogunt, quam sciant disputare et & legerunt ca , quae dc perspicue sunt vera , dc hominibus doctissimis, multumque , & diu in Logica arte exercitatis , utili Oravita sunt: eaque tironibus proposuerunt, ut in promtu re gulas haberent, ad quas ratiocinationes suas exigererat. Cumque animad erterent, nihil magis argumentum inlumitrare, dc faciliorem intellectum reddere , quam ordine quo Praeceptiones traduntur ; sic praecepta nexuerunt, ut alia ex aliis ducerentur dc inlustrarentur . Cum autem ias & ex-

394쪽

& experientia compertum haberent, altercationes de

bonitate praeceptorum mentem obtundere , ne , quae necessaria sunt , percipiat ; ea diligenter s)pararunt e tum demum iacili & prope quotidiano sermone conscripsere praecepta : atque periculo facto intellexerunt, non , nisi hac methodo , puerulos non poenitendos in disciplinis habere progressus . Id multiplici exemplo efficere poteramus: sed uno& satis obvio contenti erimus . Quaerat quis litteratorem , qui puerulum doceat pingere characteres, & eleganter scribere e eumque roget, ut puerum , quam maxime poterit breviter , erudiat . Fingamus praeceptorem hujusmodi evenire puello , qui sit eruditus , & pius, sed qui tali methodo auditorem suum insti

tuat . Principio, antea quam docet pennam in manus sume

re, discipulum doceat originem litterarum et & rem ab ovo petens , exponat quidquid Flavius Iosephus de columnis illis lateritia , & lapidea Sethi , narrat: in quibus ante diluvium universiale initia scientiarum depi Et a seruntur . Tran stat inde ad litteras Hebraeas , & aperiat antiquitatem He braeae linguae , & quo modo ex ea paucis mutatis litteris ceterae linguae deduci queant: quod ipsum Thomassini Bux-torfit, malioni , Hayne , Morini argumentis confirmet z& quid in aliam partem disputar,nt Clercius , Grotius , Scaliger , Huetius, sedulo enarret . Deinde explanet dis serentiam inrer characterem quadratum seu Chaldaicum ,& veterem Hebraeum , seu Phoenicium , & Samaritanum tquibus addat Rabbinicum . Deinde ad voca es veniat, & explicet diffuse controversiam inter Ioannem Buxtorfium juniorem , dc Ludovicum Cappellum de Hebraeorum punms vocalibus: ac disputet de codicibus Hebraeorum , de lege orati, de editio ne Esdrae , aliorumque , de Doctoribus legis, de parapbra

sibus Chaldaicis Onhelosii , Ionathanis , Iosephi , ceteris

de translationibus Sacrorum codicum veteribus, & recen

395쪽

364 D E RE LOCr CAtioribus ; de duplici Talmude , ceterisque codleibus, quIsne punctis vocalibus scribi silent. Postremo de scholis Hebraeorum, in quibus ista tradebantur a & praesertim de schola Tiberiadis , in qua videntur non nullis puncta v calia inventa fuisse & excogitata . Quibus addat non nihil de reliquis linguis Orientalibus, quae sine vocalibus scribuntur , ut Arabica , ceteris .

Hinc ad Aegyptiorum characteres transitum faciat , & declaret , quid sint hieroglyphici illarum gentium e ubi Pierii Ualeriani Hieroglyphica, & , si superis placet, etiam Buenetii Archiseologias Pbilosopbieas , ubi orientalium .Aen gmata late persequitur, exponat. Ad haec diligenter exploret & enarret, quis artem scribendi calluerit: ubi de Academiis Eliopolitana , Memphitica , Thebana , ceteris. Deinde aperiat, Aegyptios quaedam in columnis, quaedam in codicibus habuisse deseripta e & hie de columnis Hermetis, de mensa Isiaca , de obeliscis , qui Romae eX- stant, abundanter loquatur : & Marshami , Κircheri, Mon is anconii , Pignorii, Budbeckii , Her arthi, commen

taria exponat, inlustret, excutiat.

Praeterea de litteris Aethiopum , & similitudine inter alphabetum Copticum , Graecum , Samaritanum , Ae thiopicum explicet: ubi Bernardi Tabulas .a babetorum anxie enarret. Item de Graecis characteribus, quos Cadmus ex Phoenicia in Graeciam inportavit: deque eorum mutatione, spiritibus, accentibus, ceteris . Tum quom do Romani characteres exigua litterarum deflexione inde nati fuerint. Ad haec de orthoe peja , seu recta litterarum Latinarum pronunciatione : ac de vetere scriptura Roma norum e ubi Silburgii tractatum accurate exponat , & COmpendiariam Romanorum scribendi viam minutissime per sequatur . Nec id solum , sed etiam inlustret, quam va rient vetusti lapides, ct codices : quaenam scribendi sermast praserenda : ubi Lir sum, Manutium , Vossium, Si

396쪽

LIBER QUI IN TU s. 3σνgismundum , Dausquium, Cellarium , ceteros, qui de hoc scripserunt, perpendat: atque de arte multiplicandi exemplaria , seu de arte typographica disputet . Praeterea edoceat auditorem , Sinas seu Seres nescire artem scribendi; sed singuias res quibusdam signis, quos perpendiculari linea describunt, fgnificare. Ad haec de modo aptandi calamum , & tabulis parandis dicat: ubi de

papyro Veterum , de tabulis ceratis , de membrana Pergamena , de charta vulgari, curiose plurima promat. Tum demum eruditionem aliam accumulet, tamque exquisitam, qualem nee ipse Scaliger notam habuisset: & id genus alia, quorum vel dimidiam partem nec totis quatuor annis commode posset explicare : Uerum de modo scribendi , quod erat propositum , altum silentium . Hic aliquis ineptus, Adolescentes, praedicaret, huiusmodi hominem esse doctissimum , secundissimum , maximi ingenii, & judicii . Ego vero ita sentio , dementem esse e & auctor essem parenti pueruli , ut litteratorem hujusnodi ad hospitium amentium deducendum curaret, priusquam animi rabie incitatus & praeceps in furorem

ageretur .

Creti te, Adolescentes , huic litteratori scire persimilem eum , qui cum puerum docere debeat bene ratiocinandi artem ; eum inmiscet operosis & inutilibus disputationibus , rebusque , quae non dicam juvare non potiunt, sed enecant puellos, & judicandi aciem retundunt. Duo enim

obstant, ne recte judicemus e alterum , quod nos detinent rebus inutilibus e alterum , quod ea, quae quodammodo utilia forent , tam perturbate declarant, ut summa sit omnium rerum in docendo confusio . , Nam nisi via, ac ratione discamus, nec res , uti par est, percipiemus , nec ad aliquam excellentiam perveniemus . Etenim, ut monet vir clarissimus , hoc solo nomine Geometria , & aliae Mathematicae Misciplinae ingenium

397쪽

s 6ε DE RE LOCI CAexacuunt, non ob res , quae ibi disputantur e quid enim juvat ad recte judicandum & ratiocinandum scire, tres angulos unius trianguli esse aequales duobus rectis : vel in triangulo rectangulo quadratum hypothenusae esse aequalem quadratis reliquorum laterum e & hujusinodi alia i Sed

tantum ob methodum , qua ita Omnia nectuntur , ut alia ex aliis fluant perspicue . Quod cum mens diu multumque contemplatur, talem comparat consuetudinem , ut qua cumque materia proposita, mon , nisi ex rebus perspicuis,& principiis nulli dubiis , ratione & via philosophetur zquod est bene ratiocinari . Fateor , non nulla, quae in Logica traduntur , in controversiam cadere posse . Sed haec doctioribus reservamus, qui artem disputandi callent: non vero tironibus, qui vacillant plerumque . Quod si exercere juvenes in di sputatione cupimuS, exerceamus : ita tamen ut non de verita

te & bonitate regularum , quae omnibus sunt perspicuae 3 sed de earum usu in singulis argumentis disputemus . E. g. Definiat aliquis aurum , borologium , hominem. Examinet alter, an condita definitio recte se habeat . Dum sic contendunt, veritas fiet nota , & litigatores hac disputatione evadent auctiorcs .

Cum vero publice de aliquo erit disputandum, sumant sibi materiam , quae in utramque partem disputari possit , in eaque se exerceant. vel proserant auctores aliquot inlustres, Historicos , Philosophos , ceteros, &comparent se , ut satisfaciant interrogantibus , de qua litate librorum , de argumento , de stilo et uti paullo ante monuimus. Haec profecto exercitatio utilissima esiet , dc multo , mea quidem sententia , utilior, quam disputationes illae vulgatae : quae & laborem non modicum , ct parum utilitatis adferre solent. Haec sunt , Adolescentes , quae vobis , tamquam maxime utilia , proponimus : quae si pro ingenio vestro,

398쪽

LIBER U IN TU s. 3 pro discendi cupiditate , uti par est , arripueritis , non poenitendum operae pretium vos facturos esse confidimus . Pauca haec iunt, sed pro aetatis oenio satis multa . Plura si vultis ea legendis auctoribus , quos prietereuntes nomi navimus , comparabitis et nos finem facimus disputandi.

FINIS.

399쪽

APPEN DIX

ARTE SYLLOGISTICA

CAPUT I. De S IIui ornan Figuris. Yllogismus, uti diximus , est ratiocinatio

verbis expressa Quemadmodum autem ex diversa conjunctione ideae mediae cum eXtremis oritur diversa species ratiocinationis , ita diversa conjunctio extremorum cum mediosacit diversas formas seu figuras syllogismorum e nam Figura est , ratio jungendi medἰum eum extremis . Hoc autem medium quadruplici modo cum extremis conserri potest zex quo quatuor e istunt Figurae hoc modo .

S. M.

400쪽

LIBER MI INTUS.

Exempla . l.

Omne quos fertur deorsum es corpus grave. Omnis lapis fertur deorsum . Ergo , omnis lapis est corpus grave . In prima enuntiatione major terminus esse grave, praedicatur de medio ferri deorsum . In secunda idem medius adfixo matur de minori termino lapide . II. Omnis homo prudens proviset futurum . Infantes pueri non proPident futurum . Igitur , Infantes noniunt prudentes . Medius providere futurum , praedicatur in majori de maiori termino homo prudens et & in propositione minori determino minori infanteI . III. Nullas Lusitanus es Italus . Quidam Lusitanisunt divites . Ergo , Quidam divites non sunt Itali . In prima major terminus esse Italum , negatur de medio, Lusitanis r in altera minor terminus esse divitem , adfirmatur de eodem medio. IIII. Omne animal vivit, D sentit.

Omne quod vivit, Oue sentit est substantia. Ergo , Quaedam substantia es animal . Aa Me

SEARCH

MENU NAVIGATION