Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quinque

발행: 1751년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

34o D E RE LOCI e Aprehendunt, Ii quidem nec Ciceroniani sunt, nec LatInie sed scioli quidam , S inepti, qui ludibrium debent viris

doctis . Periculum faciant in scribendo, tum demum intelligent, quam dissicile sit omnia Ciceronis verbis ae dictione explicare . Quid enim simile habet Cicero , & Nepos; Livius, & Celsus tamen hi omnes Zc tersissimi sunt, ct plane aurei. Itaque non omne , quod Ciceronianum non est , e Latio explodendum est .

VII. Quid illi , qui vetustissimam orthographiam

adsectant, & ut antiquissimorum librorum callenti simi habeantur , ita scribunt , ut fragmenta juris Papiriani , aut Decemviralis , aut ipsam Duilianae columnae inscriptionem te videre putes t Quod si aliquid limatius cupiunt scribere, archaismos omnes , & hellenismos Pacuvii , Caecilii, Ennii , & Plauti colligunt ; & quando eum iis scripta sua , tamquam si erant lumina sententiarum , distinguunt, plaudunt sibi , quasi vero tetigerint ipsum fa- tigium Latinitatis . Legimus quemdam Hispanum; vi Tum doctum,qui quaedam poemata, dc orationes eo dicendi genere contexuit, ut Saliari earmine fi J compositas sui me diceres: adeo voces erant obsoletae , & phrases perturbatae, ac parum intelligibiles . Qui quidem pedanti mus merito explodendus videtur . VΙΙΙ. Hine & illi reprehenduntur, qui decorum aut Ioquendo , aut scribendo non servant . Qui magnificentiam stili ineptissime persequuntur et nec modo cupiunt bene & eleganter loqui ; sed mirabiliter, atque adeo incredibili modo sermocinari, sibi laudi ducunt . Hi tam mul ta & differentia in isto genere peccant, vix ut acervatim notari ; sed in singulas classes tributi a nobis percensendi videantur. I. Quis IJ , , Saliorum carmina vis Sacerdotibus suis satis in- is tellectased illa mutari vetat religio, consecrsitis utem ,, dum s. Quinetilian. Inst L. I. c. 6.

372쪽

LIBER QUINTUS. 34l r. Quidam magnifica verba & orationem rebus tris vialibus adaptant, Polyphemi cothurnos puerulo, & omnia stilo gravi depingunt. Si de rebus suis domesticis dicturi sunt , ea magniloquentia disputant , ut Μarius ipse ad populum Romanum prae ipsis humili stilo loqui videatur . Si comoedias , si tragoedias, aut quid simile lucubrant , eamdem orationem Davo, & Oedipo tribuunt e Tyti rus eodem modo loquitur, ac Aeneas ; ancilla, ac Philosophus ; senex, ac puer . Quod si ad amicum familiariter scribunt, tanto apparatu verborum, & sententiarum gravitate disserunt, ut existimes , Ciceronem ad Senatum de Parthico bello , aut ad Catonem de consequendo triumpho scribere . Quid φ offendes obscurissimos scripto res, qui cum libros nullius pretii & usus edant in vulgus, tam graviter tantaque auctoritate praefantur, ut Cicero ipse de laudibus Caesaris, aut Pompeii non aeque magnifice

concionaretur.

In hune censum refertur e veteribus Tertulliamus, de Pallio disputans , quo mutationem pallii sui probaret Teprehensoribus ; Sidonius Apollinaris in Epistolis , Appulejus, Capella , & Afri tantum non omnes, qui non sublimi modo, sed adeo turgida & inflata oratione utuntur , vix ut aliud inflatius cogitari possit. Recentiorum autem, qui eamdem tibiam inflant, vix numerus iniri potest. a. Sunt etiam , qui magnificentiam orationis obscura explicandi modo definiunt . Qui non quid auctores dicant,

sed quid ipsi existiment illos dicere debuisse , id sublime &splendidum putant. Quaeras ab iis , quinam e Latinis magni seentius dicant, & sentiante Paneg=ricos Caesarum , aut Tertullianum,aut Ennodium dicant. Quid Cicero quem tu mihi Ciceronem , aut quem rabulam narra S , cujus ora

tio vel a pueris intelligitur Laudes illis munditiam , perspicuitatem , dc suavitatem Caesaris , Nepotis , Terentii, Tibulli, Propertit: irrident: lucubratiuncula anicularum ,

373쪽

aut nugas puerorum es e censent. Quanto his sublimior Persius , & Barciatus , qui nec a doctissimis viris intelliguntur . Quot alia inelicra dc exquisitiora in hodiernis Poetis, praefationibus librorum , inscriptionibus , pr grammatibus i quot phrates ibi occurrunt cedro dignae ,

auro contra carae l

3. Hi testissimam orationem putant, quae peregrinis, obscuris, insolentibus vocibus abundet . Cave putes Ciceronem vocari Ciceronem , sed Arpinas noster , ex libro phrasium . Plautus , familiaris noster Sarsinas. Horatius numquam Horatius est, sed Venusinus oenus . Hunc si sorte cum Virgilio comparant, dicent, se lacrimas, is fuspiria comparare. Martialis ingeniose nominatur, Bilbilitanus argutator . Pindarus inepte Pindarus , sed Thebanae Israe fidicere . Erras si hos umquam vinum bibere, aut panem edere putas: sed Paccbi munera hauriunt , Cererem conssu munt. Qui di ne cum Deo quidem , nisi ex phraseologia sua loqui sciunt . Absit ut in eorum scriptis Alexander appelletur Alexander , sed Pellaeus iuvenis : aut Aristoteles alio nomine, quam Stagirites. Quasi quis melius Alsonsum Ι. dc m I. strenuos Lusitanorum reges ab aliis secerneret, eorumquae virtutes extolleret; si illum Vimarauensem juvenem e hunc vero Colimbriensem appellaret. Hos nullis condicionibus 'permoveres ut dicerent, Omnibus boe notum es e malunt ex formularum libro, lippis , is tonsoribus est notum . At Iippi hi eum suis tonsoribus, ut scite monet Cl. mere δε- selsius, siJ non multum orationi praesentia sua adserunt

magnificentiae .

q. Sunt alii,qui orationis granditatem, & sublimitatem in vocibus grandem sonum edentibus, ct sesquipedalis mensura

id De Μeteoris orationis , qui baec, qnae in presentio disputamus, copiose inlustrat, on lepide reprehendιt .

374쪽

L I B E R DII INTUS. 3 3surae collocant. Amant hi l olum verba resonantia, undantia, rorantia, rutilantia , radiantia, flammantia , coruscantia rumultuantia, Bacebantia , quadrupedantia . Nihil in oratione cohaereat, dum in ea compareant Cimmeriae tenebrae ,

Booborus, campi inperboreis aestuantis Adriae mus, Carpa-ibιum pelagus , eum inbospitali Caueas , is, Acrocerauniis. Quis non obstupestat , talium vocabulorum sono i Hanc autem scribendi sormam vocat lepide Horatius siJ Versus inopeoe rerum, nugasque canoras . Qui enim has delicias inhiant, nelciunt prosecto, in quo granditas orationis con si ita te & cum multa fundant laboriose , nihil aut bonum , aut tolerabile dicunt. I. Non nulli, cum aliquid vel narrant, vel amplificant , Vulgatas loquendi , dc amplificandi sormas inissas iaciunt etuaque tantum anteponunt, quae non dicam inlotita & inaudita , sed vix credibilia aut verisimilia sunt . Extollenda sint Regis facinora elara: Hie magis est Alexander, aut Caesor , quom ipse Caesar, exander fuerunt. Describenda sir regio temperata e Rulla umquam nubes caelum Moerat, nulla bruma feretes extinguit, nulli aestus adurunt . saJProponat sibi aliquis dicere, rem aliquam evenisse prima Romanae rei publicae aetate : en illico : Non dum orbis ado verat Dinam , non dum Oceanus concesserat obri . In Poesi vero quot monstra fabulantur ltam variare evit rem prodigialiter unam ,

Delabinum silvis appingit, factibus aprum . s J

Si narrandum est , evercitum strenue rem gelsisse , ajunt , misites tanto pugnandi ardore, tanta ira incitatos praelium ς mcisse, ut etiam post mortem in pugnando persevera Pe Y 4 rint,

Idem Lares us initio . Horatius in nrt. Poet. v. as.

375쪽

ῖ E RE LOGICA sint ; non anima vertentes se mortuos eqse . Si procella dein scribitur , quot turba: l . Ttιnc quoque tanta maris moles crevi et in astra ,

Ni superum rector pressi et nubibus unias . si JQuidam cum vellet notum facere , quanto nisu hostis hosti cervicem abscidisset, ait, mortuum , cum ante ictum verbum postremum edere incepisset, non nisi quatuor ab illo Ioeo millia passuum , quo caput venit cum impetu , perfecte pronuntiasse. Tanta erat feralis gladii vis l6. Ad haec quot metaphorae e longinquo petitae , & ve luti obtorto collo ad argumentum tractae t Xerxes non amplius nominatur, Persarum rex, sed Persarum Iuppiter Iud- tures non sunt aves rapaces,sed sepulcra animata. Heliotropium est forum Matbusalemus . Nullae jam amplius in aere sagittae volant, sed pennatae mortes aethera sibi vindicant . . Iam illi quam patidi, qui omnia iisdem oculis, eodem animi statu consideranti Qui & selecta,& mediocria,& quotidiana ex aequo laudant, aut vituperant i Qui cum suorum

aut popularium , aut amicorum res gellas narrant, nota Historici, sed Declamatoris munere sanguntur: characte

res inscite miscent: & modo ingenium, & dicendi copiam ostentent, de reliquis nihil pensi habent. Nullus nisi doctissimus , & prudentissimus , & strenuissi nus , in horum seriaptis occurrit . Trioboli scriptores non sine maxima laad ememorantur : Omnium ora atque admirationem rapiant ad se: numqtuam sutura aetas de iis contices et: dc hujus farinae alia , quae saepissime Iectoribus se offerunt, nec sine maximo legentium damno . Revocatur ad hanc classem Curtius,qui perpetuo decla mat . Revocatur Paterculus , qui passim panegyricoS in sarcit . Uerum hi duo ceteris moderatiores . No ira vero,& parentum memoria tot occurrunt in eadem classe collo candi,

si a Lucan. L. V.

376쪽

candi, ut eos enumerare velle reS esset multorum voluminum . Sed utrum perniciosior peda'. tismus excogitari possit,nelcio . Id scio, hos ; qui talem rationem amplexantur , vix umquam de rebus recte judicare posse : adeo judicandi aciem hic pedanti mus retundit. 8. Postremo & ii inter pedantas numerantur , qui id pulcerrimum in oratione putant , quod praeter modum est ornatum et quorum periodus ubique est mensurata : qui cola & incita apte sibi rei pondentia, antithetes , compara tioneS , voces ad numerum repetitas, similiter incipientia& cadentia , jocularia dicta , verborum ambiguitates , sabulas , totamque rerum naturam per allegoriam ad argumentum , de quo disputant, ingeniosissime inflectunt . Qui lucubrationes tuas dictis, factitque Veterum, hemistichiis .& Poetarum versibus tamquam luminibus insigniunt et ut Puteanus , Lipsius, Baudius, ceteri. Qui Graeca , & Λ-rabica , & Hebraea , & Chaldaica, ubi necesse non est, conglomerant ; quo facilius Polyhistores habeantur et nec id cu-Tant , quam bene & congruenter , sed quam copiose & mirabiliter dicant . Inveteraverant haec Neronis aetate , ut ostendunt utriusque Senecae scripta . At paulici post eloquentia in hisce argutiis , & ornamentis ponebatur : quod jam de suo tem

pore dolent Petronius f IJ & uinctilianus . saJ Verum

postea quam vetus ilia & malcula eloquentia, quae Demosthenis , & Ciceronis aetate obtinebat, revixit . abiecerunt doctissimi homines ornatum istum nimium & exquisitum , quo naturalis eloquentiae pulcritudo contegitur e & qui cincinnis & fuco oculos avertit, ne verum contempletur a atque occasio est semidoctis hominibus, ut judicii desectum& deformitatem , ut ita dicam, hisce pigmentis occultent.

377쪽

Ineredibile dictu est, quam late serpat hujusmodi pedant

semus i quot homines occupet, ceteroqv n eruditos . sed qui limato judicio non valent i quam dissiculter ab eorum animis evellatur l quantam optimis studiis adserat pernielemi Viri eruditi duo cum Virgilium explanare vellent, tot inutilia conglobarunt, ut qui interpretationem legat, incertior sit de vera mente Poetae, quam si nudum contextum legeret . Alii existimant, se numquam lectoribus sensa sua probaturos lare , nisi eruditionem omnem suam eorum oculis exponant: atque iurenti & vaticinanti similes , nec quid ipsi sundant, nec quo illud pertineat, animadvertunt. At enim, inquient, & Cicero de Natura Deorum feeit:& Reeentiores doctissimi magno eum litteratorum adsensa praestiterunt: ut Maliger , Salmasius , G. Budaeus , Casau- bonus , Huetius, Bochartus , Dallaeus, Peravius. Grotius, Sel denus, Ioannes G. Uossius , Thomassinus , ceteri . Fateor : sed id justis de ea ulsis fecerunt. Nolo ego, Adole scentes, exilii metis , me eruditionem lectissimam contemnere , quam, si quis alius , sero in oculis . Non equidem usum , sed pravum abusum condemno, & modum commendo . Qui secus facit, quamquam doctissimus ab ineruditis

habeatur, pedantisimi notam apud viros doctos non effugiet. Neque tamen, Adolescentes, putetis, me omnia, quae

magna illa nomina factitarunt, probare . Sunt in quibus rideam : iunt in quibus indigner: aliquando in gravissimis rebus judicium requiro . Sed condonamus haec partim humanae tarditati, partim inveteratae consuetudini; quae viros etiam oculatos in errores inpellunt: tum ob eorum praeclara in rem litterariam merita a graviori censura tempera mus : id aequitas exigit a nobis. Verum lex nulla nos co git , ut hominumquam tumuis dcctissimorum errata probc-'mus quod pejus est , anxie imitari velimus. Liberocmnia judicio perpendimus. Tales sumur in scriptis alio rum : tales esse Tolumus notiora m lutores.

378쪽

VIIII. Hi ne & illi pedantibus adjunguntur, qui ineolloquiis familiaribus , eorum praesertim, qui litteris non vacarunt, Latinis vocabulis , aut peregrinis linguianiuntur ,& recondita eruditione, velint alii nolint, eorum aures pullant. Ut etiam ii, qui, cum se ad respondendum de quibusdam argumentis eompararunt, captata allute occasione , de iisdem colloquentes interrogant, dc in ostenotanda eruditione multi s unt .

Laborant hoc vitio praeter ceteros Aulici , dc Politici, vel qui ad eorum disciplinam vitam componunt. Qui cuiri varia doctrina culti ae litterati videri adsectent ; indices leutitulos librorum , dc , si sorte, praefationes , in quibus argu mentum operis , dc scribendi eo silium sere continetur a inspicere satis habent: atque sermonibus suis ea , quae lege runt , admiscent , ut helluones librorum esse videantur. Neque vero id solum, sed do los homines,qui ad Auli eorum exemplum , corporis gestum , & incessum , dc habitum consormare non curant; atque aulae.verbis , plerumque nihil significantibus, uti nolunt , veluti pedantas rident di exsi-.bilant . Quid autem est, si non hic pedantismus est ' X. Quid illi, qui nulla habita aut temporis , aut loel ra.

tione , longo sermona , quaecumque occurrunt, e VPOnunt ,

& nimis multa eruditione obruunt auditorem y Hae ineptia plerumque insuscatur erudita illa Rhetorum , dc Iurispruindentum natio et qui cum aliquid sunt narraturi , exordio alte petito res etiam triviales enarrante di copia dicendi auditores enecant, obtundunt . Ad quam classem etiam Politiei non nulli merito suo possunt revocari. Quid autem nisi ineptum est , longa oratione , quae paucis verbis dici deberent, explieare: dc incommode Rh torem agere, & Declamatorem y Merito ait Cicero, Et

quentiam semper esse ineptam , nisi qκando es necessaria. Ego vero existimo , nihil ineptius excogitari posse, vel id scri pio , vel in sermone familiari usuveniat . De

379쪽

348 DE RE L GIGADe Henrico Magno Gallorum rege , refert Huber , siJ cum a Legatis Massiliensium conveniri deberet, admitti eos jussisse , cum ipse ad prandium festinaret e sperans

breviter eos de more , quae vellent , esse exposituros . Sed orator exorsus est hoc modo: Hannibal ex Kartbagine pro

ciscens . Tum Rex, Hannibal, inquit, ex Karthagine prosici ens pransus erat: ego vero pransurus sum . Et cum dicto abiens , oratorem cum suis rubore suffusum reliquit. Id ipsum Ludovico Magno evenit. Nam eum Iperis, & Ganda vo captis , Lutetiam contenderet, Insularum magistratus in via constiterat Regi victoriam gratulaturus . Stabazorator parans exordium . Quod Rex ab ultimo peti animadvertens , Satin vobis placent, inquit, Gandavum , O Iperae captae 8 utique , illi . Etiam mihi, inquit Rex : &quin reliquam orationem exspectaret , viam institit. Itaque quicumque eruditione excultus videri, ubi necesse non est, adsectat, pedanta est. Quorum quam magnus sit numerussvel me tacente intelligitur.

C A P U T III I. De Pedantismo Philosopbico . SEd nec hi tantum pedantismi vitio insuscantur , quos

modo memoravimus , Adolescentes et verum illi omnes ,

qui in gravioribus disciplinis nee finem, quem sibi propo-

nuut , perpendunt; nec quibus adiumentis ad eum pervenire sessint, considerant ; eadem labe maculantur . Quamquam vero hic pedantismus in omni varietate disciplinarum I cum habeat, uno tamen pedantismi Philosopbici nomine designatur et propterea quod ab eodem sonte dimanat, inprum dentia

s id In oratione de Pedantismo, quae exsat me Logic

Thomasianae.

380쪽

LIBER QN INTUS. 3 silentia judicandi: quae prudentiae recte cogitandi , id est L picae , cujus in omnibus disciplinis praecipuus usus est , pr

xime repugnat.

I. Hinc merito illi condemnantur , qui jurant in verba magistri , & religioni ducunt, ab ipsus sententiis vel minimum recedere . Hic pedantismus veteres Pythagoreos infuscavit et qui tantum praeceptori suo tribuebant , ut semper in ore haberent , ipse dixit: quod illis erat pro demonstratione Geometrica . Id ipsum Arabes cum Aristotele suo , & Galeno lactitarunt . Id Seholastici, qui ab Arabibus doctrinam aeceperant , ab XII. iaculo tanto studio praestiterunt , ut non quid esset verum , sed quid Aristoteles dixerit, anxie ex σplorarent: immo non quid Aristoteles , vir non ineptus , dixerit s sed quid Λrabes, qui Philosophi sententias per peram interpretati fuerant, eidem adfinxerint, invelliga. rent. IJ Ex quo illae enarrationes , quae , pro dolor l

s 1J Saeculo XV. Aristotelis sententias non ex Arabum laetanis inmundi simis , sed ex fonte Graeco quidam 'Pbilosopbibauserunt . θ' saniorem philosopbiam Peripateticam docuerunt . Primus Nicolaus Leonicus talia conatus esse videtur . Leevio autem XVI. Pomponatius, Majoragius , Sem Imda , Victorius , Zabarella , Picolamineus uterque , Nunsus , ceteri, eamdem rationem secuti sunt, quam Rigido-Peripa tetieam vocarunt. Melius adhue Sehei bius , Taurelius . Ia

cobus Thomasius , Conrivius , ceteri, viri in historia Philosophica, os veteribus litteris erudiri,eodem ἐγsequenti saecvIσfristotelis scripta inlustrarunt et eumque emendarunt in mul iis , idque libero , quoad sectae studium ferebat , judicio. Et bi anteponendi sunt vulgarium interpretum turbae , qui Ari sotelem ne legisse quidem, nedum intellexisse , videntur . Dc Philosophia loquor : nam non nulios eorum nimis multos r rares Theologicos fovisse, nemini dubium es.

SEARCH

MENU NAVIGATION