Oberti Giphanij philosophi ... Commentarij in politicorum opus Aristotelis post sat bene longam suppressionem, iam, boni publici gratia, primum in lucem editi. Opus enarrationis subtili perspicuitate, perspicuaque subtilitate, ... Cum indice rerum, v

발행: 1608년

분량: 1022페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

1N CAP. V. LIB. II. POLIT.

nιωπλια. J λω λιν & λωδελιον duo stant oboli; verbum pro leui re&nugatoria poni solet. hinc & diobola res meretrices apud Festum. Eleganter quoque Graeci remiam usitatam & solemnem vocant - ιον. T-ουν mύτων Κρύ λλον.J Docet, motuum minuendorum ratio & modus qui sit optimus, nimirum non bonoriam aequatio, sed disciplina&institutio, quana facit bipartitam pro duobus hominum generibus ue bonorum Vnam,al eram improborum; illam mitiorem, hanc seueriorem. Nam hoc agendum, ut bona indole dc ingenio natura praediri ita informentur &instituantur, ne immoderate cocupiscant bona; quae vis & potestas est bonae institutionis. Apud improbos autem, quia bonis praeceptis flecti nequeunt, ut in o cio tamen contineantur, haec ratio tenenda est insignis: primum, ut ne ad honores vel imperia tollantur, sed in infima semper conditione relinquantur. Sic enim etiam volentes, tamen nocere non poterunt. quemadmodum 8cta chines praeelare: Malam indolem maximas calamitates afferre Reipubl. imperio magno instructam: & contra Plut. initio visa Dionis, maximas utilitates afferri ex coniunctione virtutis& potentiae. Hac igitur ratione improbis via nocendi praecluditur, & ipsa quidem facultas: voluntas vero nocendi iulis minuitur altera ratione, nimiruna si iniuria non assiciantur: quia irritati ad vindiciam se proripiant. quae duplex ratio improbis occulsedi, ut insignis, di luenter est retinenda.

Non recte autem &ipsam bonorum aequati nem exposuit. Nam agrorum tantum possessi nes exaequat: at diuitiae etiam in seruis,&pecori bus, &numis,& quae dicitur suppellcctilis ab instrumento magno. Aut igitur omnium horum aequalitas est quaerenda, vel ordo quidam medi

cris, aut omittenda omnia. . . o.

242쪽

COMMENTARII. xi,

Partein tantum eorum aequarit, agros videlicet, reliqua bona non item.

T E X T V S. Videtur Autem ex legibus ciuitatem facere paris

uam : siquidem pontifices omnes erunt publici, neq; praestabunt complementum ciuitatis. Verum si cos qui communia exercent, publicos esse oportet, debet res eo se modo habere, quemadmodu &Epidamniis Dyrrachii & olim Diophantus Athenis constituit. De Repub. igitur Phaleae quidem ex his vere quis videat ; ecquid bene,ecquid perperam exposuerit.

COMMENTARII. γαίνετα si sis 'AM. J Aliud l 'haleae peccatum pera v I

stringere videtur, qui & nimis parua na ciuitatem et fecerit, & Peccatum alio, quam oportuerit, modo. Paruitatis argumentum ex eo Phalem Aristoteles capit, quod phaleas opifices omnes xaquam publicos seruos esse velit, quique non fiat in numero ciuiuin. Qua re certissime fit, cum sena per magna opificum sit mulatitudo,ut ciuium sit exigua. Verum Aristoteles non tametiocreprehendit, quam quod alium modum sit secutus. Nam posse quidem opifices esse tanquam publicos, sed eo modo, quo & suo tempore utebatur ciuitas Dyrrachium & Diophantus, de quo amplius quaerendum, aliquando Athenis constituerat: qui modus qui aut qualis fuerit, ignoro. Se- pulueda existimat esse, ut opifices tales non sint in numero ciuium. At hoc ipse Phaleas videtur voluisse et alius igitua modus quaerendus est.

TT Vr v s rapitis tres sent partes: quarum in prima Hip-d apodami & vita moresque & Reipublicae ab eo descripta, instixuta quaedam exponuntur. In secunda aliquot ex iis re richenduntur. Postrema de legum mutatione disseritur.

Hippodamus vero Euryphontis illius, Mile- . , , sius,

243쪽

ix IN CAP. VI. LIB. II. POLIT.

sus, qui & ciuitatum partitionem reperit,& n rarum descripsit; reliqua quoq; vita curiosior pro

pter ambitionem, ita ut nonnullis videretur vlulius vivere tam capillorum prolixitate quam sumptuoso vestis ornatu, honeste quidem sed callide, non hyeme tantum,verum dc aestiuis temporibus. Cum autem & in omni naturae parte eruditus es.se vellet, primus ex iis qui in Republ. non essent versaxi, de optimo Reipublicae statu disputare cepit. Instituit autem ciuitatem multitudine quidem decem millium, in tres vero partes distributam. Nam Vnam quidem partem faciebat opifiacum, unam vero agricolarum, tertiam vero propugnantium de arma habentium. Regionem autem in tres partes diuisit, hanc quidem sacram,illam vero publicam, illam denique priuatam: S cram quidem, unde, quae ad Deos, caste fierent: communem Vero, unde propugnatores sint alendi uriuatam vero agricolarum. Putabat autem &legum tria duntaxat esse gener , quod de quibus iudicia fiant, tria sint numero haec, iniuria, damnum, mors. Constituit autem & tributis unum maximae auctoritatis, ad quod oporteat causas noxecte diiudicatas omnes referri. hoc autem ex sonibus quibusdam suffragio delestis constituit.Iu' dicia autem in tribunalibus siue seris putabat fi ri debere, non calculis; sed tabellam quemque afferre, in eaq; inscribere, si simpliciter condemnaret; si absoluerit simpliciter,puram relinqv rea si

denique hoc, hoc vero non, id exprimere. Nam nunc quidem non recte constitutum putabat. I dices enim necessario vel in his vel in illis peierare

Scripsit

244쪽

COMMENTARI 1. α iscripsit autem legem de iis, qui rem aliquam vitilem ciuitati inuenirent, quemadmodum honore sint assiciendi: liberis quoque eorum qui bello perierint cx publico victu praeberi, ut quod apud. alios nondum esset constitutum. Nuc autem lisclex est& Athenis & aliis in ciuitatibus. Magistratus aRtem omnes ex populo suffragiis diligendos, populum autem faciebat tres partes ciuitatis: delectos autem curare & res communes, & peregrin orum,& pupillares. Hsc igitur pleraque quidem& commemoratu dignissina sint in Hippodamidescriptione. lCOMMENTARII. . Imrm sc ρυφω,r . J Exponit initio Hippodami Hippoda,

mores &studia. Hippodamus igitur Euryphontis ultus, pa- mora sutria Milesius,ut alii, TLurius,Medi ei belli tempore Athenis diorumsin Piraeo habitauit, Atheniensibus non tantum carus, sed in descriptio summo quoque honore habitus, eum ob alia in eam Rempub. beneficia, tum quod rogatu Themistoclis,qui Piraeum primus ornasse dicitur, ut est apud Pliu in vita ibitu, antea confusum eleganter descripserit, & in certa membra, tanquam nouam & alteram urbem, sit partitus e fuit enim Architectus optimus. Quare & forum quoddam in Piraeo sitit Hipp*damitini, eius nomini & honori tributum. Neq; vero aedincandi arte contentus fuit, sed omnes naturae partes curiose rimari voluit; etiam de Repub. quam tamen nunquam . attigisset, scribere ausus. In victu autem x cultu paulo quoque exquisitior & sumptuosor fuit. Nam & πιλυφα οις nomine male audiit, & prolixa usus est caesiarie, quod solent homines molliores luxu diffluentes: veste quoque splendida & sumptuosa utebatur, eaq, calida non hyeme tantam sed aestate, duplice forte vel triplice, vel pellibus suffulta. Hanc igitur Hippodami curiositatem &in vita & in doctrina perstringit hoc loco Aristoteles. Et haec quidem nos de Hippodamo collegimus ex hoc loco & infra lib. I. cap. II. Explanatore Graeo Arisophanis in Equitibm, ad haec verba, . δ' ι π α M. Simia in 'erbo i παλαμεια γ, O I P πιηρ

245쪽

αM IN CAP. VI. LIB. II. POLIT.

Xenophonte liki. χαιικων. Quod autem Antonius Mure ramariarum Dei. libr. r. cap. r . Aristotelem falsi accusat, aut Hippodamum calumnia potius quam vere taxet, Victorius lib.3S. variar. lect cai . recte refellit. Nam duo suerunt Hippodami : Milesius unus, cuius instituta Reipublicae hic taxantur, alter Pythagoreus,cuius Respublica a Stobao cap. s.

Καὶ τὸν et αρπια - τάτε M. J Verbum miseri κνθ nunc valet in paries secare, nunc distinguere: quorum hoc ex illo manat : quare & hic verti, descripsit, id est, in certa membra Separtes totum Piraeum antea confusum distribuit& disposuit. Sic & infra lib. 7 cap.ri. Hippodamiam aedificandi rationem vocat τερόν, quasi eleganter sectam & dispositatu Alii interpretes vertunt, incidit, ab idit,seiunxit, quod hanc continet sententiam, Piraeum, antea cum urbe & astu coniunctu & confusum, Hippodami opera diuisum fuisse. Nam di piut. in Themisocis aut, Themis clem, quem Hippodami opera usum dixitnus,Piraeum ab Astu disclusisse. Tia κριτμ ω πολυτελει. J Haec verba vulgo ad capillos ae- commodantur tanquam Hippodami capilli&proliri fuerint & splendide ornati, cicadis sorte aureis, ut olim solent Athenienses, verum quia articuli, επι absunt a melioribus libris, dc ornatus ille iam desierat, illud denique, etc. propter particulam, H, Vnum tantum de capillis, nimirum prolixitatem, significat nam alioqui dicerct et D cim Ἀσμω .l postremo, quia alioqui saris dure vel bu, is, , trahendu sit rursum ad verbum, ἰοδεο-: hac igitur de causai haec verba potius ad ἰοῆς , quam ad accommo odanda videntur, in dictis articulis, επEυτελοῦς μ. J Sic quidem omnes libri, inquit Sepulue lari sed legendum, Nam est vile, nugatorium seu leue e verisimile autem non est, Hippodamum caetero corporis ornatu sumptuosum, veste tamen viliore esse usum nisi & hae in re noui aliquid quaesiuit. Dippoda- Κατεσκουαθ ο τίω mMν. Exponit Hippodam eam Rei- mea Re'. publicae descriptionem,eiusq; instituta nouem, ut memora- descriptio. tu digniora: primum est hoc.

246쪽

COMMENTARII.

fustualis triplex, incit,Tabul , quod Rr sanxere quaternae: Sacrum &priuatum, & populi commune quod usiquam est.

Sic & Cic.in opere de legib. primo, te Iure sacrorum, secundo de Iure publics magistratuum, tertio de Iure priuato coim tractuum de iudiciorum. Sic & Cornel. Nepos invita Themiso sitis: Neque ulli loco parcerent, siue sacer, siue priu atus es.set,sive publicus. Sic ibi legendum ex veteribus libris. Γ ρι ων As Aκου Et haec partitio est obserua. Iudiciorum tu digna, qua iudicia de tribus tantum rebus fieri ait, de da- diuisio. na no, de iniuria seu contumelia, & morte. Cuius partitionis haec est ratio, quod vel in bonis, Vel in corpore, et deniq; in existimatione & fama quis laeditur. Hinc tria fere poenarum genera; mulcta. ignominia, & mors: ad quam pertinent de

. a liae corporis poenae, verbera, fustes, & praecisio manus.

'E,b iri Ar J Et hoc institutum iudiciorum de fiammo Tribu Iniaxi tuaeque auctoritatis uno constituendo tribunali, iudi- summium, cio seu foro, ad quod a reliquis minoribus suit prouocatio, vel appellatio, ut sapiens & bonum non replehendit Aristoteles, hod: eq; eo pleraeque genteS utuntur. I Sextum Hippodami institutum item iudi Calculi clarium, hoc est, tio esse calculis ferendam sententiam duo-hus, uno cauo,alter0 solido, ut in Graeciarum erat solemne; sed potius tabellis, non duabus, sed tribus, quarum in una scribatur condemnatio, in alicra nihil, in tertia moderatio seu temperatio. Aemadmodum & Romae in una inscribebatur C. in altera A. in tertia N. L. in grauioribus causis, tese AIconio in Divinationem Cic. Hanc autem rationem ta- Ratio. bellariam altera esse meliore Hippodamus docebat hac ratione, quod altera esset periurii causa, ubi duo duntaxat sint calculi. Quid enim si centum petantur Minae, siquidem pateat totidem deberi, aut nihil deberi; iam utiles poterunt esse calculi. Sed ii neque nil neque tantum debeatur, quis hic

Crit calculus Θ utrumuis proserat iudex, peierabit. Nam iudex olim hodieq; iuratus iudicat.

Κιώτοις ια. Octauum hoc Hippodami institutum de VIII alendis publice bello intersectorum liberis, ut praeciarum, Insi ignon repWhendit Aristot. hoc tantum ait, etiam Athenis liisque ciuitatibus,si non tempore Hippodalia certe suo iam nisse receptum, quod laudat & Pericles in orationestinebri xxtrema apud Thuc=a. lib. a. Cic. Eo,a . Philip. Vtinus au-

247쪽

so IN CAP. VI. LIB. II. POLIT.'

rem hie publicus praebebatur in Putaneo.Cis .i. δε orati

' Et primum quidem multitudinis ciuium diuisesonem in controuersiam quis vocet Θ Nam &o. pisces, & agricolae & arma habentes Reipub.sunt omnes participes. Nam agricolae quidem arma non habent, opifices vero neq; agrum neq; arma, quare arma haberium serui fere fiunt. Honorum igitur omnium quidem eos esse participes, est ne fias. Nana ex habentibus arma necesse est constitui& Impcratores & politophylaces, & summos magistratus ut ita dicam: non participes vero Rei p. qui fieri potest, bene in Rempublicam esse affectos. Verum arma habentes necesse est utraque parte esse potentiores. Hoc autem dissicile est, nisi sint multi. At hoc si erit, cur alios oportet Rcip blicae esse participes & creationis magistratuum Dominos. Praeterea agricolae qua in re ciuitati sunt utiles. Nam opifices quidem ut sint, necesse est. Omnis enim ciuitas opificibus opus habet, &ex arte sustentari possunt,ut in aliis ciuitatibus. Agricolae vero, victum quidem arma tenetibus parantes, merito pars aliqua sint civitatis: nunc u ro propriu habent,& hunc priuatim colent. Pret

terea communem, unde propugnantes sunt viactum habituri, vel habebunt, si ipsi quidem c lent, non erit alia pars militaris & rustica. At vult legum scriptor. Si vero alii quidam erunt priuata colentes & militares. Haec igitur quarta erit ciuitatis pars, nullius particeps,sed & a Reip.seiuncta.

Quod si eosdem quis ponet & proprium & com

munem

248쪽

COMMENTARII. G munem colentes; & frumium minor erit copia, unde duas domos quisque sustentet, cum inquam& cur non statim de agro & ipsis sortibus &victum sument sibi ipsi, & parabunt militaribus.

Haec igitur omnia valde sunt perturbata.

COMMENTARII. πηρή ε ιιι πις.J Ex nouem Hippodami institutis Aristoteles quatuor refellit, secundum, tertium , sextum,& vltimum: ex quibus tria, secundum, tertium &vltimum, uno

eodemque contextu: Nam reprehenso sere est triplex: pri- Secundi suma est de partibus ciuitatis, earumq; sortibus, seu agrorum situli re- partibus. Quod igitur Hippodamus tres secit ciuitatis par- futatio. . res,agricolas,opifices,& milites:vitiosum esse docet , docet, inquam, perperam fecisse Hippodamum, qui agricolas quoque & opifices ciuitatis fecerit partes & honorum Reipublicae participes. Nam vel omnium sint participes, vel nullius, vel quorundam necesse est: Vt omnium,est ἀοιδι-: Maio r. Mem, res nam 'ti magistratus, ut belli Praetura, consulatas, censu- brum.

ra, non solent mandari infimis hominibus, iis praesertim, qui nullam rei militaris habeant peritiam. In his maioribus fuerant quidam πιο φυλακες ab ipso Hippodamo fortans e di sti. Vt nullius, res est periculosa & ad seditiones oppor- a. Mem-tuna. Nam quinunt ciues, ab omnibus honoribus se exclu- brum. di, grauiter serunt. Et hoc est quod ait, μὴ δε ἡ πο- λι- . Reliquum est,ut quorundam sint participes,mino- 3. Memium fortasse magistratuum. Sed ne hoc quidem Hippoda- brum. mo dari potest: qui quia agricolas armis, opifices & armis & agro orbarit, reliquorum militum tanquam seruos effecerit : atque ita ad nullum unquam magistratum, nisi pro libidine & arbitratu militum, alpirare possunt. Perperam igitur Hippodamus eos ciuitatis partes secit qui ad honores peruenire non possunt, cum honorum participatio sit vel maxima veri ciuis nota, infra lib.3.eap.r.

Ἀκα δεῖ κρ&ίους Modo refellit secundum eius in- 1 X.

Ritutum, nunc vltimum, quo creationem magistratuu Hip- Instituti Podamus uniuerso populo voluit esse comunem. Nam hoc rofutatio. ut vanum & superuacaneu esse docet hac ratione, quod totam Rempublicam necesse sit esse in potestate militum. FO

249쪽

et ituri

refutatio

mula: Si tertius militum ordo reliquis duobus opificianil

agricolarum necessario viribus praestat: Elgo frustra creatio magistratuum reliquis duobus communicatur. Connexi ratio : quia cum viribus sint superiores inii: tes, reliqui nihil poterunt vel audebunt citra illorum consensium. Milites autem viribus superiores,&multitudine praeitare debere, ex eo

intelligitur, quod tota Reipublicae custodia ae saluo in his sic posita tam ad compescendos motus intestinos, quan hostiubus externis occurrendum.

Eri Oi. J Alio argumento eandem ciuium partitionem refellit, quod videlicet agricolarum horum in ciuitate nullus sit usus. Nam milites quidem ciuitati esse utiles, ut eius custodes&defensores, perspicuum est. Opifices quoq; R. ei publicae esse utiles & necessarios ex eorum operibus, queis sine vita humana consistere nequeat, intelligitur: ex quibue ipsis operibus victum sibi comparare solent. Agricolae autem possent quidem & illi esse utiles, si militibus victu suppeditarent inam opifices ex arte sua vivunt. J Verum Hippodamus eos voluit suos priuatim agros sibi habere eosq;. colere ; non, inquam, militibus, sed sibi. Quare agricolae cum neque arte, neq; consilio, vel custodia, neque fructibus quicquam Reipublicae conferant ; relinquitur eos plane esse iii utiles. Emi na κω diu. J Tertium Hippodami institutum de agri partitione priori ciuium partitioni trimembri accommoda ta, ut confusum & inexplicabile, reprehendit. Nam omissis reliquis duabus partibus, sacra& priuata, sola publica agri pars multum habet dissicultaris, ex qua milites ali voluit. Dissicultas in hoc est posita, quod, agrum illum publicunt quis colere dcbcat, non reperitur Nam, vel ipsi milites vel , alii vicum colant, necclle est. Si milites, ergo iidem & milites erunt & agricolae, contra ipsius Hippodami consilium αinstitutum. Si aliutum vel agricolae,vel alii aliqui : nam opifices huic rei vacare non pollunt. Si igitur alii aliqui . neq; milites, neque opifices, neq; agricolae ; efficitur quarta quaedam pars ciuitatis, eaque& sine agri parte, & omnium Reipublicae honorum & partium plane expers, item cotra Hippodami consilium, qui tres duntaxat partes constituit. Reliqui igitur sunt agricolae, qui hos publicos qu'que agroucolant. Atqueliinc quoque duo exsistere incomoda seu po

250쪽

t us vivim incommodum dealterum absurdum ostendit; si, inquam , agricolae & siuos priuatos & publicos militum agros colere debeant. Nam cum numero sint pauciores, Incomm qui tantum agri bene & utiliter colere possint: Et hinc agri non bene culti fructus non sunt reddituri co pio sos, pares, inquam, alendis duabus familiis, una cuius que sua, altera militis : incommodum profecto hoc erit maximum, quod tantum non sit fructuum, unde& suam quisque familiam &militis unius sustentet. Sic enim haec verba, το τεντορον,Vt vulgo, intelligenda puto. Sepulueda aliter: Si agria Interpret colae, inquit, & suum dc militarem colant agrum , fruilius tist Sepul- suorum, id est, priuatorum, agrorum non erunt satis alendae v rusticorum bipartitae multitudini ad binos fundos colendos necessariae. Nam δυο ιλίας, duas rusticorum familias seu multitudinem duplicem intelligit: nos duas domos, unam

rustici,alteram militis: quod & postulat verbum Refutatio quae sequuntur αδ ς 5 e Hoc igitur est in commodum. Absurdum est istud, quod si agricolae & suos Absur , . re militum agros colere debeant, exq; iis& se & milites almre:perinde essicitur, atq; si nulla ab initio di stinctio agrorum& rusticorum & militarium esset fa Cha : Cur, inquit, igitur distinxit agros, & non potius utrumq; rusticis solis ab initio attribuit,ex quo & se & milites alant λ

Lex autem de iudicio non recte se habet, eo

quod vult iudice diuidere iudicio simpliciter dietato&ex iudice fieri arbitrum. hoc autem in arbitro quidem & pluribus accidit. nam de iudiciis

inter se conferunt: in iudiciis vero non item. Sed contrarium huic plerique logum scriptores c xant, ut ne iudices inter se conferant. Praeterea, quomodo iudicium non erit perturbatum, cum iudex quidem deberi celascat, non tantum Vero

quantum actor. Nam hic quidem viginti minas, iudex vero decem minis iudicat, vel hic quidem Plus,ille vero minus, alius vero quinque, hic Vers

SEARCH

MENU NAVIGATION