Oberti Giphanij philosophi ... Commentarij in politicorum opus Aristotelis post sat bene longam suppressionem, iam, boni publici gratia, primum in lucem editi. Opus enarrationis subtili perspicuitate, perspicuaque subtilitate, ... Cum indice rerum, v

발행: 1608년

분량: 1022페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

IN CAP. VI. LIB. II. POLIT. quatuor. Et hoc igitur modo utique diuident: si vero de omnibus codemnabunt, illi vero de nutilare. Quis igitur erit modus dinumerationis sententiarum. Praeterea vero nemo peierare cogit simpliciter absoluentem aut condemnantem: si

quidem actio simpliciter intenta esst iniuste. Nam qui absoluerit,non iudicat nihil deberi, sed vigii ii minas : ille potius peierat, qui cum viginti in

nas non deberi existimet, condemnet.

COMMENTARII. VI, os ' fAs κώι πως. J Sextum Hippodamilii-δυι tora stitutum de iudiciis, de tertia videlicet tabella moderatrice, refut iis, refellit duobus argumentis. Prius est, quia hac ratione fiat, τ ratis, ut nullum si inter iudicem & arbitrum discrimen, quos inter tamen cum alia multa sunt discrimina, tum hoc non exiguum, quod arbitri inter se communicent & conserant,& quasi de communi consilio tandem aliquid statuant. Iudi cum alia est ratio, qui separatini quisque, quod sibi vide tur, non collatis capitibus, definire solent. Quod quidem praeceptum iudiciarium optimos quosque legum scriptores seruare & urgere ait, ut ne iudices conferant capita. De diuidendis sententiis, id est, ne, dum lis simpliciter abGlute& praecise est composita,alius Iudex alteri dicat, moderandam esse petitionem, neque tantum actori ad iudicandum, quantum petiuerit': quod arbitrorum est officium, ut est apud Ciceronem in Rhsciana. Alterum argumentum, quia haec Hippodamea ratio valde sit confusa M perturbata. Nam si hoc Iudicibus licebit, a petitione, inquam, di sced re,alius aliud iudicabit; veibi gratia, si viginti minae petantur, & liberum erit Iudici, qualixum ipsi videbitur, decernere,alius fortasse quinquet minas, alius decem, alius quindecim, alius quinquaginta adiudicabit; quae certe est magna sententiarum varietas & perturbatio. Rectius igitur & iuristonsasti

grauiter monent, ut actionem sequatur Iudex, praeterquam

in actionibus bonae fidei & arbitrariis, ut quae arbitriis valde suit similes, I ut fundM,U. communi diuidundo. επιορα.J Docet, metu periurii, quae fuit causa Hippo- . Tatio.

252쪽

COMMENTARII. 23;

Hippodamo noui huius instituti, esse inanem. Nam Hippodamus, petitis x x. nainis verbi gratia neque tamen nisi xv. debitis,audicem, si totius summae petitae condemnaret,aut prorsus absolueret, re periuruin quare melius eum esse facturum, si setitentiam diuideret& moderaretur. Ari stoteles indicem inli ac causa prorsus absoluere posse, sine ullo periurii metu alta aid ita Z Neque enim,qui ita absoluit,continuo censeri debet ita existimare,quasi nihil prorsus debeatnt,sed ita potius,quia xx. illae minae, id est, quod petitum est,non debeatur. Iudex ad petitionem se resert sententia ferenda non ad veritatem. Verunt si condemnaret xx. minis,siciens non deberi nisi xv. peieraret.

De eo autem quod iis, qui ciuitati utile quid

reperiunt, praemium aliquod esse oporteat, non est tutuni constituere, sed audire tantum speciosum. Continet enim, si ita res ferat, calumnias &mutationes Respublicae. Incidit autem in aliam disputationem & quaestionem aliam. Quaerunt enim quidam , utrum perniciosum an sit utile ciuitatibus, leges patrias mutare, si qua alia sit melior. Quare non eri facile ei, quod modo allatum est, statim concedere, siquidem non conducit mutare. Fit autem ut quidam legum aut Reipublicae

mutationem afferant,ut bonum commune. Refutatiorista causa, quam Hippodammattulit.

VII. Hippodami

in tutum.

COMMENTARII. Πτήταις G, -κα. J Septimum Hippodami institutum de praemio salutare aliquod institutum, &Reipublicae utile inuenientibus constituendo. Quod institutum Aristoteles speciosum quidem esse ait: propterea quod, ut praemia Bene merentibus esse solent, ita & hic praemia decernantur Boni aliquid inuenientibus. In eo quoque speciosum est, quod contineri eo videatur simina Reipublicae cura. Simile est institutum, sed in re turpi, Xerxis de noua voluptate, & Reprehensio Noribergensum de opificiis. Praeclara igitur huius instituti in species, sed idem periculi plenum, quod ad Reipublicae P s muta

253쪽

134. IN C A P. VI. LIB. II. POLIT ,

mutationem spectare, &occasionem pr*bere videature Jam calumniarum. Calumniarum quidem in accusendis veteribus institutis, & reprehendendis nouis, violitia innumerabiles aduersus legum nόuatores solent esse sycophantiae, ut est apud Demosthenem & AEschinem. Occasionem autem mutanda: Reipubl. hoc instituto contineri , est per- spicuum: quia praemium constituatur noua instituta inuenientibus. Nam his nouis si sit locus , vetera ut abrogentur, necesse est. At quam periculosa sit veterum institutorum MIegum mori sique maiorum mutatio, notum est:etsi h c quo que quaestio seu locus de mutatione legum &institutorum est controuersia, an Reipub utilis sit, necne Z Quare Aristoteles quaestionem de hoc instituto incurrere ait in alteram

de legum mutatione quaestionem: adeo, ut, si legum nam tio sit & ponatur Reipubl. inutilis, essiciatur, & hoc institutum esse perniciosum, ut quod ad mutationem vi in mu

niat.

TEXTU s. Quia autem mentionem fecimus; melius etiam pauca de hoc consulere. Nam, ut diximus controuersum est seu quaeri solet. Atque melius videatur esh, mutare. Si quidem aliis artibus hoc profuit, ut ars mededi de usitatis mota, &gymn stica,&omnino artes omnes & facultates: ut, quia& Politica harum una est constituenda, certe & in ea item se habere sit necesse. Dicat autem quis, ipsis in rebus argumentum exstitisse. Nam pris cainstituta valde esse stulta & barbarica . Etenim

Graeci cum ferro procedebant, & uxores alter ab . altero emebant, & quae reliqua sunt ex priscis institutis, prorsus sunt stulta: ut Cumis de caedibus lex est, si accusator testium multitudinem aliquam adducat de suis cognatis, accusatum caedis esse

reum.Omnes autem omnino quIrunt,non quod

vix tum,sed quod bonum Probabile quoque est,

primos

254쪽

. , C O MMENTARII. 131 friuros homines, siue de terra exortos, siue ex internecione aliqua seruatos, similes esse & vulgares&stultos, ut & de terra natis fertur; quare in horum decretis manere absurdum. Ad haec autem

ne scriptas quidem leges melius sinere immotas. Nam ut aliis quoque in artibus, & in politica descriptione fieri non potest, ut omnia exquisite scribantur. Vniuerse namque scribi necesse est: actiones autem sunt in rebus singulis. His igitur perspicuum leges esse mutandas, quas & quando.

Verum aliter in tuentibus videatur opus esse in

gna religione. Nam ubi quod melius quidem fue

rit exiguum, consuefacere vero ad leges tolledas,

graue: perspicuum est, concedcnda esse peccata quaedam & Iegum scriptorum & magistrativum. Neque enim is, qui mutarit, tantum proderit, quantum nocebit assuefactus imperantibus non parere. Exemplum autem de artibus falsum quoque est. Neque enim simile est mutare artem &legem. Nam lex ne ullam quidem firmitalcinii, bet, ut ei pareatur, praeterquam ab usu. Hic auteni non est nisi ex longo tempore. Quare facile mutare leges receptas in alias nouas leges, cst lcgis vim de potestatem reddere infirmam. Praeterea visit mutandum, utrum& omnes & in omni Rep. necne;&Vtrum cuilibet, aut quibus : nam inter ba ς plurimum interest. et I

COMMENTARII. Ξαὐδ, J Locus de legum & institutor a mu- Digressio datationibus insignis hic attingitur: de quo & Plato tib o deo Deum mutagib. Isocria Nicoc. fere initio an ara mw--ν,&c- Syracus latione. cap. . Demosth. aduersus 'nocratem, ubi de praeclara Locrentium lege.Iurisconsultisubiit. de legib. non omnium,

255쪽

rationis.

di. Argum.

r. Exe La. Exempl.

136 IN CAP. VI. LIB. II. POLIT.

Lct ideo, minime , in I. consuetu. C. eod. Liuius lib. 3 . iis, In orationib. tonuco fori Valeris Io.pL Eode pertinet & ei. .etum Cleonis apud Thucyd. lib. 3. de quo paulo insta. Hoc autem loco in utramq; partem disputatur de legum & morum mutatione. Cuius tamen disputationis conclusio &summa haec est, nullas leges siue scriptas, siue non scriptas, quae instituta & mores dicuntur, etiam quae leui incommodo & malo laborent , esse mutanaas vel abrogandas, praeter leges perspicue barbaras & stolidas. Κάι δοξειεν - βέλπιονε να . J Quatuor affert argumenta , quibus mutatio legum non scriptarum seu moris maiorum,& scriptarum; & unum, quo praecipue legum scriptarum mutatio commendari & probanda esse videatur. Primum argumentum est ab artium similitudine ductum, qui locus de artium & scientiarum progressu& in meliorem statum, adque adeo ad summum perductione item est memorabilis, de quo & Plato in Hippia maiore,&. supra Arsot.bb.1. Ethic. cap in An. &ident apud Cis. et 'ulius Itaque Aristoteles veteres Philosophos accusans,&c. O, Lucret .lib. s. extremo, ubi haec est clausulae Namque aliud ex alio clares ere corde videbant, Artibus ad summum donec venere cacumen. Sic igitur concludit Aristoteles: Artibus omnibus mutatio processit in melius,ergo & politici utpote quae & ipsa in artium sit numero. Ergo & instituta politica paulatim mutata erunt

meliora.

Σημειον . o ν. J Alterum argumentum seu prioris potius

exemplum,quo non tam ratione seu argumentatione,quam

rebus ipsis & factis docet,mutationem esse utilem. Nam v tera quaedam instituta, ut stultiora&absurdiora & barba riem redolentia, iamvsiu ipso abrogata desiisse: atque adeo omnia sere instituta prista stolidiora fuisse. Est autem hic lo cus de. antiquis Graecorum institutis simplicioribus & barabariem redolentibus sumptus,ni fallor,ex Thucyd bb.r.quomodo & Romanorum quaedam instituta seu leges XII. Tabularum Philosophus Phauotinus reprehendit apud GHLibb.ao cap. i. Aristoteles tria eius generis instituta hic commemorat. Primum est , quo Graecos veteres serro seu gladio accinctos procedere solitos ait , quem morem Thuyd. primos Athenienses abiecisse ait, lib.1. de morib. vet. Alterum

institutum est uxorum inter se emptio, quod & Romae inusta

256쪽

COMMENTARII.

Vso fuit, hinc coemptio & coemptionales senes Cum in

stitutum non immerito Aristoteles,ut stulturn, reprehendit,3t quo caedis reus damnetur aliquis testimonio domestico, cuius inii, debumi es se auctoritas, β. testes autem, se tota. ordinau . Zης - λωιJ Tertium argumetum ab hominum stu. 3. Argum. dio & natura sumptum, Neque enim homines tam recepta --Gα-&vsitata , quam ea quae sunt bona, expetere: nam hanc esse boni naturam , silpra explicauimus initio tib. a. Ethis. Si igitur bona potius, quam usitata, sint expetenda: Ergo & instituta etiam usitatis meliora sunt anteponenda. Ein Herodotus suae cuique patriae mores & instituta charissima esse ait. Quartum argumentum seu potius Argum-ter j confirmatio. Docet enim, prima instituta non satis ac cutata di bona,sed stultiora fuisse, ut ab homnibus simplici bus & indoctis prosccita. Priscos namque homine* pepe, ut sultos &insipientes, reprehendimus & minus simplices. Si igitur instituta sunt haec vetera a mimis illis inuenta, &proinde stultiora: absurdum siti, ea, tanquam sacrosancta, perpetuo seruari, & eorum hominum decretis semper acquie-icere. Meminit amem hic Primorum hominum, quod tame Aristotelicae rationi repugnare videatur, qui ςum aliis in locis,tum maetime lib. s. phisica Acroascias, nullum mundi Manimantium o tum esse voluit. Primos homines igitur vo' cat cos, qui post communem aliquam internecionem, vel ex terrae motu, vel ex incendio, vel ex eluuione facta talui remanserint,&ex iis sint nati,vel ex terra ipsa sint editi. Quem hominum & animalium ortum quosdam probasse memorat de ortu animantium extremo, in quibus posteρ suetulit MEpicuraei .Lucro. b. .n σωτομ. J Quintum argumetum scriptarum legum s. Auum proprium, quo has quoque interdum mutandas esse docet propterea quod scriptis legibus omnia comprehendi non possint. Cur autem non possint, haec est ratio quia leges ferantur uniuerse, M quidem de actionibus humanis; quas constat esse ex num exo rerum singularium, & proinde infi- Onitas, supra lib.a. Ethis.ς -ἀ.inprmc. Legibus igitur omnia

257쪽

13s IN CAp. VI. LIB. II. POLIT.

comprehendi non possint exemplo caeterarum artiunt: qua rum praecepta, cum & ipsa sint generalia, multae quoque res singulae effugiunt. Quare cum legibus omnes causae contineri & definiri nequeant, ratio postulat ut in causis non definitis, Nel ob has ipsas, leges interdum vel nouae ferantur,vel veteres mutentur. Quod idem fere si, ubi ius summum Astrictum aequitati concedere cogitur, supra libro f. Ethicor.

extremo.

Argument, ' χειν A. -.J Nunc contra legum mutationem:quam γαρ ς η' docet difficili me permittendam hac una ratione, quod mus tatio legum crebra ciues reddat legibus & magistratibus inobedientiores:atque adeo,quod legum mutatio robur,vimque & potestatem legum infringat, & leges, tanquam irri-λ- η pi contemptior s reddat. Quamobrem & plaeraeque ciuitates legum mutationem grauiter abhorruerunt, ut Sparta inprimis suis legibus & institutis quam diutissime usa iisdem;ybi & Pausanias quaerenti, cur antiquis moribus vive-ient Spartani, respondit, quod Spartae leges viris, non legibus dominentur viri: ut est apud Plui. in Laconicis apophth a, Eaec ι gmatibus. De Locris quoque supra ex Demoshen. Hinc AEnnius: Moribus antiquis res stat Romana visses. Etsi Romani propter imperii sorte magnitudinem & crebram status mutationem hac in re videntur fuisse leuiores. Iurisconsulti tamen dii genter monent, nihil temere mutandum ex solemnibus, hoc est, ex receptis & Prioribus, ut vulgo dicimus,non mutanda,quae certam int*rpretationem, sciri per habuerint. Quare ne rationes quidem legum & institutorum veterum sena per exquirendas, Inon omnia, O Lminime, de legib. Quod idem & Plato verat lib. s. fori Γη si i gum, inquam, mutationem.

Uti Ada D- si τὸ 4 Insigni hic est locus de legum via

tiis,seu de peccatis legumlatorum & magistratuum: ea si sint parua, esse dissimulanda. Nam praestare ciues iisdem contineri legibus, etiam nonnihil vitiosis, quam statim propter exigua vitia mutandis legibus eos mutationi assuefieri, proinde inobedientiae; quemadmodum Cleo Demagogus Atheniensis in concione ad pop. apud Thucyd. I b.3 παν- νOmnium, inquit, grauissim uin, nihil apud nos orum, quae semel decreta sint, firmum manere: pi*sertim

258쪽

COMMENTARII. 23'

quos ignorare non oportuerit, melius agi cum ea ciuitate, quae legibus, aeterioribus illis qui em, sed firmis & immutarabilibus, utatur, quem quae melioribus & irritis. Et hunc quidem locum,ut diuinum,valde admiratur Philippiu in noris ad hoc locum. Vitiorum aurem paruitatem& magnitudinem hic Philippus aestimat pro discrimine iuris ciuilis&naturalis, vi si qua sint vitia rationi & iuri naturali repugnatia,ea non sint alsii mulanda. iis J Refellit similitudinem ab artibus Cim Rfutariaptam,qua confirmari videatur mutatio legum. Ait namque, similitudi- eam esse captiosam, quod inter leges seu politicam & reli NVlus'. i- quas artes magna sit dissimilitudo ; haec videlicet, quia reli raro Hrgum: quarum artium firmitas & fides suis ipsarum praeceptis con to βοβ a tineatur ; Legum firmitas non tam ipsis literis vel scripto, sed usu postea consistat. Et hic quoque insignis cst locus de legum firmamento,usia. De quo&Iusem. I . . o. o Ἀ- ita Iurisc. l. de quib. uim L imo, .de legib. Liuim Bb. 3 . de Lege Onia,quam usu tot annorum &experiendo com probastis, hae vi abrogetis, hoc est, ut, unam tolledo legem, reliquas infirmetis, &c. quo pertinet & Solonis dictum, qui roganti quae leges ipsi viderentur optimae, bar, inquit, quibus populus utitur. Disputationis de legum mutatione, tuta mul-ra sunt capita, primum an sint mutandae, de quo iam expli. μέ deut catum: deinde quat,d de hoc dictum: deinde an omnes: prae. Donii capiaterea an petaeque in omni Repub. Nam facilius in Regno, quam in politia, legum mutatio est permittenda: praeterea an cuilibet potestas sit permittenda nouae legis ferendae: quam re magna Gai licentia Athenis, & apud hunc Hippodamum. Romet certis tantum magistratibus.Postremo quibus, si certis tantum magistratibus, ut Romae. Quia igitur multa de hac re sitit c pita ,&late patetdisputatio , eam reiicit in aliud tempus.

DE Repub. Lace moniorum, habita eo tempore laudatissima, explanat hoc capite, eiusque vitia Is. Osteri dit: quae disputatio ut intelligatur, operaepFrium erit Videre X En hontem in libelro de Repub. Lacedaemoniorum, Plutar, ιbam in Lo cura , mroivi um quorue , Thuc di tem , Atιο-

259쪽

L O IN CAP VII. LIB. II. POLIT.naum multis iis Iocis,ct Platonem in libris de lui P.

somm in Laconicis.

que de aliis fere Rebus publicis duae sunt quaestiones: una quidem, si quid bene vel perperam ad

optimam rationem sit constitutum: altera vero, si

. quid ad consilium & modum colyra propositam ipsis Rempublicam.

COMMENTARII

P, Zotum Π O n Priusquam vitia Reipublicae Spartanae refel- generale ad pr eceptum affert commune & insigne de rebus ijs, qua omniis Ra in quaque ciuirate sint spectandae & exquirendae Hul c loco O .issia Minnis est alter,infra lib., cap.rr. ubi in omnibus rebus & a iura eaea- tibus duo quoque videnda esse ait; finem, & ea quae ad fine. minanda. Ad eundem modum & hic duo esse ait, quorum in omnii. Republ.sit habςnda ratio,& de quibus quaeri debeat. Quorum hoc est prius, ut videamus,ecqua huius vel illius ciuitatis instituta optimo Reipublicet generi seu statui consentiant, '. Vel repugnent : alterum, ecqua non iam optimae formae , sed suae consentiant vel repugnent. Nam duo haec sunt semperspectanda; forma optima seu prima,&a npbis inst tuta. Neque enim etsi omnes optimam formam expetunt, tamen eam assequuntur, vel quia non possint, vel quia non norint. Rristoteles igitur docet, Spartanam Rempublicam non tantum non esse optimam, seu discessisse ab optima, sed suae quoque rationi contraria quaedam habere instituta, quem- admodum & Cicero saepe Epicureos docet non tantum ab

optimo scopo aberrasse ,sed etiam a suo , quod idem & Arristoteles in Platone supra reprehendit.

TEXTUS.

Reipublicae igitur bene se habiturae immunia

talem quidem operum necessariorum csse opo tere,constitit'uemadmodum vero, reperire non

est facile. Nam &Thessalorum Penestia sepe in Thessa-

260쪽

sua:

COMMENTARII.

Thes alas molita est, & in Lacedaemonios Helq'tes similiter. Nam velut insidiantur semper eorum calamitatibus. Apud Crctas autem nihil tale bynquam accidit. Causa fortasse, quod ex finitimis urbibus etsi inter se bellum gerentibus ne Vna quidem sit socia deficientibus, quod non condu'cat & ipsis haben tibus castellanos. Laconibus au tem finitimi erant inimici Argivi & Messenii &Arcades, cui &a Thessalis principio defecerant, quod bellum gereret etiam cum sinitimis Acbsess& Perrhaebis & Maanctibus. Ut autem nihil aliud, certe cura videtur esse magni negotii : quemadmodum cum iis agi oporteat. Nam indulgenter habiti petulantes sitiat,& eadem, quq dominis, sibi

arrogant duriter viventes insidiantur &ode run t. Perspicuum igitur, non optimum modum reperire,quibus ex Helotia hoc accidat.

COMMENTARII.

Primum vitium & peccatum Reipublica: I. Vitium Spartanae in seruis & eo hominum genere, quorum sit usus Peip. Da in agris colendis inopis c si& omnibus ministerijs necessa- tana. Iiis, Nam hoc sere inter omnes conuenit, ciuitatem ab his Opisices operibus'muneribus vilioribus liberam & immunem esse operarit noo Porrere, &ciues ipsos nulla sordida vel illiberali arte sc debent indari debere. Quare ia insta lib. 3. in princ. S lib. 7 cap. to S ter ciues rear. Opifices & agricolas ei uium numero es imit. de Jacc igitur ferri. coni at inter omnes. Verum de modo & ratione, qua estici possit, magna est&controuersia & dissicultas. Lacedaemo- Ratro, quai ij igitur hunc modum tenuerunt. Primum de opifc s, ut ea in re te- ea administrarent peregrini, agros ut colerent Helotae, qui nuere Da item ad alios quotidianae vitae usius deseruiebant. Nam mer- tani. SCatores Lacedaemone, ubi aurum & argentum nullo fuit in Mercatores Precio, nulli fuerunt. De Helotis ita Nepos in Pa mia, Est Darianus genus quoddam hominum,quod Helotae vocatur, quorum b. manna multitudo aetos Lacedemoniorum colit, servorun Helata.

SEARCH

MENU NAVIGATION