Oberti Giphanij philosophi ... Commentarij in politicorum opus Aristotelis post sat bene longam suppressionem, iam, boni publici gratia, primum in lucem editi. Opus enarrationis subtili perspicuitate, perspicuaque subtilitate, ... Cum indice rerum, v

발행: 1608년

분량: 1022페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

in aerario seu pecunia publica reprehenditur, idq; bifaria

primo quod Spartae nullum esset aerarium publicum: quod cum omnibus est necessarium, tu iis maxime, quibus multa serenda sunt bella, ut Spartanis cum propter innatam dominandi cupiditatem,tum propter vicinorum odia. Deinde cum bellum esset suscipiendum, ipsae tributoru collationes item erant vitiosae, hoc est, non satis diligenter conferebant. Cuius negligentiae causam consert Aristoteles in amplitudinem agri Laconici, quem tantum tamque late patuisse ait, difficile ut fuerit in singulorum collationes inquirere: praesertim eum latissime patentis agri pauci essent Dominis ut supra est explicatum j qui maxima tenerent latifundia. Quam rem adiuvabat& Lacedaemoniorum institutum, lipii agros tenere consuerint, non ut aliae nationes per clientes, sed per Helotas suos. Quapropter Lycurgo plane comtra accidit, quam Rei publicae conducat: cui utile est, ciuitatem esse locupletem, &ciuium copias esse mediocres, eosq; suis rebus conrentos. At Lacedaemone & Respub. laborabat inopia, & ciues erant locupletes, saltem pauci ; omnes ad rem augendam attenti, ut supra. Iod idem & Romae tandem accidit, priuatorum ut reditus & vectigalia essent uberrima, Reipublicae nulla vel exigua. Quadere cepe conque ritur Cic. bb a . Ossic. in Agrariis, ct in Philippicu. Sic hodie Augustani, Genuenses, Colonienses, Aniuei pienses priuatim sunt diuites, publice pauperes. De communi igit is aera rio hic locus obseruatione est disnillimus.

T, X A N T v R hoc capite fere vitia Reipublicae Cretensis, priori geminae isc cognatae peraeque celebris: de qua Icmto in libris de tigib.

Cretensis vero Respublica sinitima quidem

huic est, habet autem pauca quidem non peius, plaeraque vero minus polite. Etenim videtur &vero dicitur magna parte Laconica Cretensem imitata, at prisca plaeraque minus simi exquisita, quam recentiora. Narnierunt, Lycurgum post-

282쪽

COMMENTARII. quam tutela Charilai Regis omissa peregrinariccepit, maximum temporis partem tum in Creta versatum esse propter cognationem. Erant enim Lyctii Lacedaemoniorum coloni. In coloniam

autu asscripti legum descriptionem apud incolas florentem susceperunt. Quare hodieque perloeci . item iis utuntur, quasi Minos primus huius legum descriptionis fuerit auctor. Videtur autem Insulata ad Graeciae imperium natura facta & bene sita. I mminet namque omni mari,omnibus fere Grae cis ad mare accolentibus. Nam hac quidem parte cxiguo interuallo distat a Peloponne , illa vero ab Asia Versus Triopium &Rhodum. Quare &maris imperiit tenuit Minos & ex Insulis has quidem subegit, illas vero incolis frequentauit, tan

dem & Siciliam aggressi is prope Camicum vi

excessit. COMMENTARII.

H A v mκα. J Prius has duas ciuitates Cretesem & Spartanam inter se comparat. quam Cretensis vitia & peccata comemorec Et quidem primo causam similitudinis & cognationis inter has duas ciuitates exponit, hoc uniuersep- monito: Cretensis quidem Reipub. instituta non pauca me- Cretesis o lora quidem esse Laconicis, sed minus expolita. Cretica ma- Spartanagis esse obsoleta, & barbariem redolentia. Cuius differentia: Reip. discri-xationem dc causam hanc affert, quod recentiora pleraque men. vetustis sint expolitiora, tempore nimirum 3c rerum usu do- Ratio. Cente dc res expoliente,ut supradicti . Cur igitur hae duae Cretens. ciuitates instituta multa habuerint similia, causam exponit Spart. Reip. Aristoteles ex historia petitam,hanc, quod Lycurgus Reip. similitudi- Spartanae auctor in Creta diu sit versatus, iam tum bonis le- nis causa. gibus florente, a Minoe latis antiquissi mo legum scriptore. Cur autem in Cretam potius profectus sit Lycurgus, hanc Cur Lycum affert causam, quod Lychii, quae est Cretae ciuitas,Laceda:- guου in Cremonioru sint coloni, fiatres Sc amici. De hac Lycurgi pere- tu poti m. Rrinatiove Plut.in Lycurgo O, Cleomene. Nam Lycurgi fra- quam auo.

283쪽

IN CAP VIII. LIB. IL POI 3 f& Lycurgus pueri tutor Regnu administraret, tandem p ro adulescente, ut omnem a se auerteret suspicionem occupandi Regni, postquam tutela abdicasset, & Regnum puero tradidisset : in Cretam abiit ad Lyctios colonos, qui &ipsi iam Minoica instituta susceperant: quae ille diligenter conquisita& probata domum postea reuersus in patriam attulit. Haec igitur est causa cur hae duae ciuitates institutis multis utantur iisdem &similibus. Διο νωuoi Ait, hoc est,Rusticos de agrum Cretensium colentes s hodie Graeci vocant paroecos sua etiam aetate iisdem uti institutis: et si urbani aliis, fortasse

nouis iam uterentur. Nam se penumero morum veterum

vestigia in Rusticis diutissime conseruantur. Haec autem eo pertinent ut doceat Aristoteles Cretensium instituta esse antiqui ab iis orta Laconica. Exorsus'de Minoe & eius institutis, attexit quaedam de Minois & Cretensium imperio & interitu. Ait igitur, Cretam opportune esse sitam ad totius maris mediterranei imperium obtinendum, atque adeo totius Gra: ciae: propterea quod Graecorum ciuitates pleraeque essent maritimae in utroq; littore tam Asiatico quam Europaeo, a

quibus utririque non ita longo interuallo distet: etsi ab Asia tico multo longiore. Si tui igit'r imperii causam tr ouit,'& tranquillitatis & incolumitatis diuturnae, infra. Atque hac de causia Minoem quoq; mari imperasse: qui cum fines imperii logius proferre vellet, dc Siciliam bello esset aggressus; tandem ad Camicum, Siciliae urbem, opera &inlidiis Cocali, Daedali, de quo male Minos fuerat meritus, filii, interfectus est, ut est apud Strabonem bb. o.

Cretensis autem institutio Laconicae respondet. Nam bis quidem agros colunt Helotes, Cr tibus vero Periinci: atque apud virosque sunt sodalitates. Et certe antiquitus Spartam vocabant

non Phiditia, sed Andria, ut Cretes: ex quo & i relligitur. illinc ortas .Praeterea Reipublicae descri

ter Rex Lacedaemoniorum moriens cum urti redem Charilaum sic enim hic legendum,

284쪽

er da

COMMENTARII. 2

ptio,id est,respondet. Nam Ephori quidem eandem habent potestatem, quam qui in Creta di cuntur Cosmi: praeter quod Ephori quidem sint

numero quinque, Cosmi vero decem. Regnum vero prius quidem erat, postea sustuleruntCretes, atque in bello tenent imperium Cosmi. Concionis autem participes sunt omnes: nullius vero rei est domina, quam ut suffragijs confirmet, quae si nibus &Cosmis fuerint probata.

COMMENTARII.

' Hoc loco exponit iam similitudine siue similisti binstituta similia Reipub. Creteiis & Spartanae,eaq; quinque, misi ou primo Helotibus Lacedaemoniorum similes esse Cretesium Rhi, et Pericecos: secundo quia utrique ciuitati suae sint sodalitates, is & quidem olim eodem nomine, Andriorum: quod ait eis: apertissimu argumetum, sodalitates Lacedaemonias a Cretensibus ortas : quia Laconicae antiquitus idem habuerint nomen : tertio, quia eademnerit potestas & imperium E- nphororum Lacedaemone, quae Cosmorum in Creta, numero tantum differebant:quarto, quia &senatus trobique par fuerit . postremo, quia ut Lacedaemone erat Regnum, ita & sin Creta olim fuerit; postea sublatum, tradito imperio Cosmis,ut Romae consulibus.

Ergo de Adsitatibus quidem melius est apud

, Cretes quam Spartanos. N am Lacedaemone quidem in capita quisque confert, quod est praefinitum : quod si non, vetat lex Reipublicae esse parti, cipem, ut & prius dictum:in Creta vero commu- . nis. Nam ex omnibus & fructibus & pecoribus &vectigalibus, quae Pertoeci pensitant, publicis, pars est praescripta; haec quidem ad Deos & publi-: . ca munera, illa vero ad sodalitates, ut de publico i. alantur omnes & mulieres, & pueri, & vires Ad viij, . i. R ue

285쪽

,cs IN CAP. VIII. OB. II. POLIT.ctus autem tenuitate, ut rem utilem, multa cinentus est legum scriptor , atque ad mulier disiunctionem, ne multos procreent liberos , inducto puerorum concubitu; de quo rectenean secus, alius crit dispu tandi locus. Hoc certum, de sodalitatibus melius descriptum esse apud Cretes, quam apud Spartanos.

. COMMENTARII.

Devectiga

iensium. r pH .c L Z posita iam cognatione & similitudine harum duaruntium Ginet ciuix tum,nunc tria sere earundem instituta perpendit, melius ne ea se in Creta habeant, an Lacedaemone: qua collatione aperiuntur &Cretensis Reipub. vitia. Primum igitur de sedalitatibus: & has in Creta melius esse descriptas, qua Lacedaemone, docet hac ratione, quod Lacedaemone sumptus fieret ex Privatis cuiusque reditibus, in Creta ex pubi cis vectigalibus. Cur autem hoc illi praestet, explicatum est supra capite priore.

ctigalia pensitare solitos partim ex fructibus, partim ex pecor. bus, ut rustici alii sunt agricolae,alii pastores: quae praeter duo vectigalium genera est & tertium ex mercibus de rebus importandis & exportandis. Horum autem vectigaliu usum facit triplicem; partim ad rem diuinam, partim ad usus publicos, partim ad sodalitatem. Hic igitur locus de vectigalium generibus & usu licet breuis, tamen obseruatione est

dignus. .

a. Instituta Π, ΑτLἰολινα, ois. J Interiicit Aristoteles duo Minois Minotis qua instituta, vel in quibus magnam posuerit operam: prius dedam. victus tenuitate,alterum de liberorum paucitate. Nam Minos hoc egit, ut ne liberorum multitudine agri tandem ciuibus alendis essent impares. Cui liberorum paucitati essiciendae viam hanc & rationem adhibuit, puerorum cocubitum, quo contenti mulieres non ita sequerentur. De quo & con filio Sc modo seu ratione Minois etsi disputationem reiicit Aristoteles in aliud tempus seu alium locum: tamen&cΟRGlium non satis Reipublicae est utile, cui ciuiurn multitudo, altera modica, est necessaria, ytincta b. 7. &modus seu ra-

286쪽

co MMENTARII.

issi

tib prorsus est flagitiosa&nefaria, ipsit naturae δέ rationi tui. mica. De hac re S supra nonnihil, ubi de Celtis.

De Cosmis autem etiam deterius quam de Iluphoris. Nam incommodum quidem, quod in Ephororum imperio, & in his inest. Fiunt enim uilibet: quod vero ibi ad Rempublicam conducit,hic non est. Nam ibi quidem, quia designatiost ex omnibus, populus flamini imperij particeps Rempublicam saluam esse cupit: hic vero non designantur ex omnibus Cosmi, sed ex quibusdam gentibus &senes ex ijs qui Cosmi fuerint, de quibus eadem quis dicat, quae de scnibus Spartanis.

Nam immunitas rationum referendarum,& perpetuitas, iusto maiora ipsis sunt praemia:atque imperare non exscripto, sed pro suo arbitratu ple num est periculi. Quod autem populus non par ticeps quiescat,nullum cst argumentum bon de scriptionis bonae constitutionis. Neq; enim Cosmis aut Ephoris quaestus aliquis suppetit, Vt cor-xu ptoribus longe ab In su la remotis. Medica na autem, quam huic vitio adhibent,absurda est, eaque non ciuilis, sed factiose. Saepe namque coitione facta si nos e ciunt vel ipsi collegae vel priuati. Est autem potestas&Cosmis interea imperio abi dicare. Haec autem omnia lege praestabat fieri , quam hominum arbitrio. Nam norma non est tuta. Omnium vero vitiosissima est potentum petulantia, qua saepe ututur, cum poenas dare nolint. Qua ex re &perspicitur, esse quidem aliquam Reipublicae institutionem, verum non esse Rempublicam,sed factionem seu Dynastian potius. Con-- fuerunt

287쪽

- IN CAP. VIII. LIB. II. p OLIT.suerunt autem disiunctis populo & amicis R, gnum inducere & tumultuari,& inter se pugnare. Atqui quid differt hoc ab illo, quod tempore aliquo nulla amplius sit ciuitas, sed dissoluta sit ciuitatis societas. Magno est autem cum periculo ciuitas,in qua qui Velint,possint quoque eam inuadere. Caeterum loco,ut dictum est, manet incolumis. Nam peregrinorum eiectionem longe rem Ouit. Quare & de Peri oecis constitutio manet Cretensibus: Helotes vero sepe deficiunt. Nam neque externa habent imperia Cretes, & rccens bellum externum in Insulam est illatum, quo legum earuinfirmitas fuit patefacta. Itaq; de hac quidem Ropub.haec a nobis sint explicata. C OMMENT ARII. 'Cosmorum Comparat hoc loco Cositios cum tollatio ια ξ μ Dri Nam Vtrisq; quidem commune inesse vitium hoc, ho=is. qu*d designetntur& d eligantur, non ex optimo quoque, sed ex quolibet: verum hoc praecipuli est in Cosmis peccatum, quod non ex omni populo, sed ex certis tantum gentibus &familiis deligerentur: qua re fiebat, ut Lacedaemone plebs, utpote summi imperii particeps, Rempub. saluam esse vellet , in Creta non item, utpote sum in i magistratus expers; quemadmodum Romae olim de consulatu multas saepe seditiones mouit. AE τους ρονὼς ς κεκρο μηυ- Φ.J Alterum Reipublicae Cretensis vitium in senatu, idem fere, quod in Lacedaemonio supra reprehendit. Primo, quod senatores essent perpetui, eaque re immunes a referendis rationibus. Fiebat deinde, ut causias ciuium diiudicarent non ex iure & legibus. scriptis,sed ex suo arbitrio. τὸ δί' ἡ Φαζειν. J Occurrit Aristotcles tacitae quaestioni, de Cosmis, quos reprehendit Aristoteles, quia deligerentur ex certis familiis ; qua ex re fieret, ut multi patriam non V lint esse saluam. Cui Aristotelis reprehensioni occurres quis dicat, nullos tamen unquam motus plebem in Creta exci-

. tasse.

II. Vitium

288쪽

Vitium

COMMENTARII. et

lasse. Respondet Aristoteles, hanc tranquillitatem & seditionum vacuitatem non satis magnum esse argumentu bonae Cosmorum constitutionis. Nam huius tranquillitatis lita possunt esse causae. Affert autem hanc, quod Cosmis noeadem sit corruptelae occasio, quae Ephoris: propterea quod

Cosmi sint in insula, & proinde ab aliis, qui eos corrumpere possint, diuisi. Hν Α ποας, s. J Tertium hoc Reipublicae vitium in iis . III Vitium

dem Cosmis, in quibus cum peccatum esse iam docuit, eius peccati di morbi medicina alio peccato Cretes sanare ostendit, nimirum quod Cosmos magistratu non recta ratione &modo detu:bent, 'et abdicare cogant; Alias namque coitione & turba eos pellunt & eiiciunt,quod non tam ciuilein societatem quam factionem redolet: alias vero ipsos filo arbitratu abdicare permittunt; quod lege & praescriptione seu ordine certo praestabat fieri. Nam, ut eleganter ait, voluntas & arbitrium hominis norma est non fatis tuta. II - ν δ φαυλοτατον. J Quartum huius Reipublic peccatum in principum seu potentiorum impotentia & petulantia notat. Solixos namque ait, distracta in duas velut factiones multitudine ciuium, ascitis utrinque suis amicis &clientibus, inter se depugnare, ut & Romae & Athenis, Cic.

lib. i. c. Quod vitium Aristoteles ait omnium esse grauis . simum, eoq; heri ut dicere quis possit Cretensem Rempub. vix mereri nomen Reipublicae, sed esse factionem potius se quadam seu drnastiam, quae Oligarchiae est pars deterrima, infra lib. . Nam his dissidiis&distractionibus gliscentibus& vigenti bus, nemo certe ciuitatem essse dixerit, id est, ciuilem societatem. Eodem vitio accidere ait, ut summo sem per

in periculo & metu si R espub ne his di issidiis Rem publicam

aliquis inuadat de tyrannus exsistat ut Romae Caesar. Ἀλα ωαπερ είρηται. J Occurrit tacitae velut quaestioni . Nam, cur ergo, inquiet aliquis, Cretensis Respub. tamdiu manetincolumis ξ Respondet, hoc seri non per se, id est,n5 propter ipsana Reipublicae bonam institutionem, sed ex euentu,ratione nimirum loci & situs. Nam diuisi a continente non ita metuunt ab externo hoste, longius ab illis, mari interiecto, remoto. Quem loci situm causam quoque esse ait, cur eorum rustici seu periinci aduersus illos non conspi- .

xciis, contra atque de Epboiis x penestis supra dictum est,

nimiis

289쪽

IN CAP. IX. Li B. II. POLIT.

nimirum quod hi vicinos habeant, quibus cum aduertassios conspirent, illi non item. Obseruaudus est igitur hic t cus de situ causa incolumitatis ex eventu. Quae eadem cadia conseruat & venetos, & Helvetios, & Anglos. Nεωω τε. J De hoc externo aduersus Cretes bello amplius quaerendum: postea certe a Romanis uno&breui bello sunt domiti,duce Metello.

EXPLac AT hoc cap. de Repub Carthaginensium, v

quae & ipsa ex numero celebriu ea tempestaxe Rerum-publ.esset. Nam & Isocr.&b.a. a Nicoc. duas tantum commemorat ciuitates , Spartam & Carthaginem , quarum instituta reliquis sucrint praestantiora. Eius& I lato comeminit apud Plut Laert. invita Plat. in A. De eiusdem Reipu blicae institutis quaedam reperiuntur apud Pol . α apud Liauium dec. 3. . multis in locisi maxime in quodam loco, a pars. ubi de aerario agit. Hoc igitur caput de ea explicat.& priore 2. quidem parte eam cum Laconica comparat, posteriore praeter commmnia reliquarum etiam ciuitatum hic omissa, duo praecipua huius Reipub. peccata seu vitia exponit.

Videntur autem'& Carthaginenses praeclaram constitutam habere Rempublicam,& multa praeter alios egregie, quaedam vcro maxime Laconicissimilia. Nam tres hae Respublic cum inter se sunt vicinae quodammodo , tum alijs longe antecellunt , Cretensis, Spartana, tertiaque harum Carthaginensis. Atque multa apud cos praeclare sunt instituta,cui rei argumento est, quod, licet popli laris, tamen permaneat in Reipubl. descriptione,

& neq; seditio, quae quidem sit memoratu digna,

eastiterit, nec tyrannus Romae. COMMENTARII. De prasi ' Πολιουάι διλμωανJ Laudat Rem publicam Carthagitia Reipμ - hensium a praeclaris institutis,cunaeanien magn m partem Cara g. esset

290쪽

Esset popularis : quae praeter caetera Rerum piab. genera ob populi mobilitatem & reium nouarum auiditatem facile ab antiquis moribus &institutis discedere solet,& in qua saepe maximi motus & distidia, Echinc tyrannides, ut Romae, exsistere solent : quibus omnibus, mutatione, seditionibus x xannide quia caruit haec Resipub licet popularis r essicitur necessario, eam praeclare fuisse temperatam Monet deinde Similitudo has tres ciuitates, Cretensem, Spartanam, & Carthaginen- Reip. Carsem facile fuisse inter se similes, uti mox docebit, & reliquis thes, Cror.

Multa autem habet Reipublicae Spartanae si milia instituta: conuictus quidem, Collegiorum Phidiths, centum vero quatuor- virum Magistratum Ephoris: praeter quod melius. Nain hi quidem sunt ex quibuslibet , illum vero magistratum

deligunt viritim. Reges autem & Gerusian respondentem illorum Regibus & Senibus. Atque melius Reges non esse ex eodem genere, eoque non quolibet: etsi ex praestante magis suffragio delectos, quam ex state. Nam humiles mare rum facti domini magnopere nocent,

Lacedaemoniorum iam nocuerunt. gnarum

COMMENTARII. A J Exponit quibus in rebus hae duae Similitudo

eluitates Carthaginensium & Lacedaemonioru similes fue- Reip. Carrint. Nam phiditiis Laconicis non absimiles fuisse sod lita- thasin. 9tes Carthaginesium, quae videntur fuisse certa quaedam cor- Spart. pora seu collegia vel magistratuum, vel ciuium, ut opifi- r. cum,mercatorum,&c. secundo magistratum centum qua- a. tuor- virorum Ephoris fuisse simileni, potestate nimirum &imperio, non ratione seu modo creandi:nam hac parte Carthaginensium magistratum Spartano praestitisse, quod Ephori ex omni plebe, & quibuslibet, centum quatuor 'iri ς Optimo quoq; constituerentur. Tertio, Vt Lacedaemone

Rese & Gerusim, ita & Carthagine fuisse & Reges & senes

SEARCH

MENU NAVIGATION