Oberti Giphanij philosophi ... Commentarij in politicorum opus Aristotelis post sat bene longam suppressionem, iam, boni publici gratia, primum in lucem editi. Opus enarrationis subtili perspicuitate, perspicuaque subtilitate, ... Cum indice rerum, v

발행: 1608년

분량: 1022페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Cur plebi 1 1 IN CAP. IX. LIB. II. POLIT.

illis respondentes. Verum hac quoq; in re, de Regibus, uquam, Carthaginensem Spartana: Reipubl. praesert: quc Lacedaemone Reges ex uno eodemque Heraclidarum genere steges essent rure haereditario: Carthagine non ex Vno, sed ex pluribus, iisq; praestantioribus,& quidem non tam iure haereditario, quam delectu & suffragiis. Nam ex optimis quidem quibusque generibus Carthagine Reges sumebantur, sed non tam qui aetate, quam qui virtute reliquis eius dem generis praestarent. Et hoc disserimen Regni Spartani de Carthaginensis commemorat & Plato apud Laertium. s. J praeclara est haec sententia: humilibus seu non φέρ' plebe & medio sumptis hominibus magna imperia non mitte i m esse committenda. : quia magnorum compotes facti im-1' m periorum, magna faciant peccata. Exemplum affert exE- si H phoris Lacedaemoniis , qui homines fere de infima plebe propter summam imperii potestatem ciuitatem perdiderint, i Vt supra cap. 7. i T E X T V s.

Itaque praeclara quidem, quq propter deflexi nes reprehendantur , communia sunt omnibus prioribus Rebuspublicis: ex ijs vero quae ad scopuAristocratiar & Reipublicae spectant, haec quidem magis vergunt ad populum, illa vero ad Oligar chiam.Nam eorum,quq ad populum vel referuntur vel non referuntur, Domini sunt Reges, si omnes consentiant; sin minus, horum & populus. Quae autem hi retulerint, non tantum audiendi potestatem populo faciunt ea, quae magistratibus visa fuerint, sed iudicandi quoque potestatem habent, &cuique volenti licet ijs, quae sint relata, contradicere: quod alijs in Rebuspublicis non est

receptum. Quinqueviratus autem multarum magnarumque rerum Dominos ex ipsis deligi, atq; hos a centumviratu, summum magistratum: longiore praeterea tempore , quam caeteros durare

nam & praeteriti & futuri imperant: id vero est

292쪽

COMMENTARII. Wi Ol garchicum : sine mercede vero & non sortes reatos, id & si quid eius generis aliud , Aristocr ticum est ponendum: atque causas a magistratibus diiudicari omnes, non alias ab alijs, ut Lace-Jaemone, ,

COMMENTARII.

Tα 9 ἶν πλεις κ. J Altera huius capitis parte peccata Reipubl. Carthaginensis duo aperit & refellit, quae quidem huius Reipub. sint propria. Nam quae in prioribus duabus ciuitatibu reprehendit, ea tanquam communia&iam satis reprehensa omittit. Prius igitur huius Reipublicae proprium peccatum est in hipothesi, scopo, & consilio Reipublicae seu eius forma. Nam cum huius Reipublicae Arma ex Aristo- I. Vitia ρὸ eratia & Politia suerit temperata, staque propter Omnia Rei- cubaretale publicae cinstituta parti m ad Aristocratiam, partim ad Poli. tiam spec tare debeant; docet Aristoteles ex institutis quaedam non ad Aristocratiam, sed ad huius deflexionem, oli-garchiam;quaedam non ad politiam, sed ad huius deflexionem Democratiam fiuile accommodatam atque ita a scopo aberratum, idq; culpa ipsius legum scriptoris. Nam oligarchica quidem u oligarchiam redolere magistratuum summorum & designationem & diuturnitatem. Erant namque Carthagine duo summi magistratus, Quinqueviratus & r. Instituta Centumuiratus, quorum haec erat ratio designandolum,ut Ollarchi quinqueviri non ex optimo quoque,neq; ab omni ciuitate, cum. sed ex ipsis Centumuiris, & ab iisdem,id est, eorum arbitratu deligerentur: quod oligarchicumine intelligetur ex libro . Deinde oligarchicum & hoc est, quod iidem in per- a. Institutupetuo fere sint magistratu. administrato scilicet centumui- OMarchiratu, quia fiant post quinqueviri: qua continuatione fit, vicum. diutius in magistratu hi sint, quam reliqui omnes in eadem Repub. quod ipsum est oligarchicum, prorogare sibi imperia , & continuare magistratus. His igitur duabus in rebus e. Respub. Carthaginensis adoligarchiam potius quam ad Aristocratiam spectare vidctur. 1a vero ad Democratiam bac Institutum in Republica speetat, quod nimiam populo faciat potesta- Democr. rem probandi vel improbandi a Senatu & Regibus ante de- ritum. creta. Nam ita Ius fuit Carthagine, ut si qua Senatus cum

s Regibus

293쪽

et IN CAP. IX. LIB. II. POLIT.

Regibus ante deliberarit, siquidem de his omnes conse

tiant Reges & Senatores, iam ea erant rata & firma, neq; concionem ea necesse erat res erre ; sed si dissentirent, turn a populum &concionem referri oportebat, non tantum ut e

populus audiret, sed etiam ut diiudicavet, dc de iis statueret , quemadmodu & Romae in conuitiis populus probabat velabrogabat. Verum haec nimia populi est potestas, in aliis,inquit Ar stoteles, ciuitatibus vix nota. Atque ita hunc obscurissimum locum, τοῦ accipiendum puto. ubi in his verbis, no ομογνωμενούα πιαντες, quandam inesse putant Budam, Duarenm lib. t. dissut. cap.IO. O Sepulaeda, ct Lambm. ut intelligantur haec Verba, κυ ον ἰς, id est, ratum est, nimirum quod Senatores & Reges comuni sentctia & cocorde constituerint. Veru ea mihi non videtur necessaria, i his verbis, βααλῶς κυνοι,id satis co- tineatur. Quam autem Arist. populi Carthaginesis nimiam rotestatem hic reprehendit, eam sino tempore multo iam auctiorem grauissimc taxat Pol bib. o. ubi Rempub. Carthaginensem cum Romana comparat. Nam Cretensem,

etsi a multis laudatam, vix idoneam tamen & satis dignam

iudicat, quae cum iis tribus comparetur.

T. A sc μῖ κληρω&: J Etsi iam docuit instituta

huius Reipubl. paltim esse Democratica, partim Oligarchi-it. Instituisi ca, quaedam tamen & Aristocratica supercise monet: primu , Aristocra - quod magistratus capiantur & gerantur sine stipendio, vel ricum. honorario,vi&Romae. Cur autem hoc sit Aristocraticum, Ratio. haec,ui fallor, est causa: quia in Aristocratia virtutis tantum, Vnde se & eius praemii, honoris & gloriae, habeatur ratio,non quae-.TIutarch. stus. Deinde,quod magistratus no sorte, sed suffragiis man- pracept. Po- darentur: in sorte eadem est boni &improbi ratio, in suffra δε .pa.r oo giis non item, in quibus vel virtutis, 'el diuitiarum & gene- υσον ris ratio haberi potest. Praeterea quod iudicia nori inunt diuisa, ut Lacedaemone, ubi de capite iudicabat senatus: Ci-Σ. Insiluisi uiles causas Ephori, & quidem alius aliam, id est, hic de nu-Aris . ptiis,ille de testamentis,ille de cotractibus, infra θὼρ .cap.r. Ratio. At Carthagine omnes causae tam ciuiles quam capitales abs. Insiluisi iisdem iudicabantur. Erant & alia quaedam Aristo-Arsocra- cratiam redolentia , quae praeceIricum. mittit. Cetera.

294쪽

Τ E X T V S.Carthaginensium autem descriptio ab Aristocratia ad Oligarchiam deflectit, maxime opinione quadam, quae est in multis. Opinantur namque, magistratus designandos esse non virtutis latum, sed diuitiarum quoque habita ratione: quia fieri nequea ,ut egens bene pretest & otitim agat. Si igitur designari ex diuitijs quidem est Oligarchicu,

CX virtute vero est Aristocraticum: tertia haec sit descriptio , qua Carthaginensium Resp. est temperata: nam nabita ratione horum duorum, designant di maxime summos magistratus, Reges,inquam, & Imperatores. Existimandum cst igitur, hanc ab Aristocratia deflcxionem culpa esse legum scriptoris. Nam principio hoc , ut maxime necessarium, videndum fue at, ut optimi in otio esse si ne foeditate possent, non solum in magistra

tu, sed priuatim quoque. Quod si oth causa&dia

uitiarum est habenda ratio; vitiosum certe, summos magistratus es e venales , Regnum & belli praeturam. Nam haec lex facit, ut diuitiae maiore sint in precio, quam virtus, totaque ciuitas ut auaritijs sit dedita. Quod autem apud Principes in

precio fuerit, necessario & aliorum ciuium existimatio his consequetur. Iam vero ubi virtus non sum mo fuerit in honore, fieri non potest, ut haec Resp.constanter sit Aristocratica. Rationi autem est consentaneum, eos lucro assuefieri, qui magistratum emerint, & cum sumptu administrarint. Absurdum namque, pauperem quidem, sed vi rum bonum, quaestui operam daturum: impro

295쪽

Ratio.

Aefutatio.

ι G IN CAP. IX. LIB. II. POLI'.

Quare oportet eos qui ex virtute praeesse possint praeesse. Melius autem fuerat, quando legum scriptor bonorum paupertatem neglexerat, salten

magistratuum oth curam habuisse

COMMENTARII. gestustio J Quod supra docuit, Rempublicam Car b udam xl, ginensium quadam parte ab Aristocratia desectere adlis, Mis ἡ ' Oligarchiam, & reprehendit: id hoc loco moneta quibus 3 afuistibis 4 mς cuari , hac quidem ratione N caua; quod in magi-ia,fum b. sty xibus mandandis habenda sit ratio non virtutis tantum, sed diuitiarum quoque. Quid itat Quia tenuioribus tantum, bl isti. h. non lix Oxij, Vt xelictis suis rebus priuatis, publicis tantuminis, dent operam et hac opinione fieri ait Aristoteles,ut Cartha gine si non omnes, Litem summos magistratus, Reges αιmperatores,crearent, tam virtutis quam diuitiarum habita ratione. Verum Aristoteles hanc opinionem Reipublicae pernitio sim esse ostendit: propterea quod ea ratione magii ratus, & quidem summi fiant venales, hoc est, non mandentur tenuioribus, licet optimis viris. Iam vero magistr tuum venditio cum alia habet incommoda dc mala, tum hoc non minimum, quod ciuibus ingeneret auaritiam seu

pecuniae studium. Nam ubi magistratus sunt venales, ibi proculdubio diuitiae maiore sunt in precio quam virtus:

quibus diuitijs paraudis cum reliqui ciues principes deditos esse viderint, &ipsi eorum exemplo idem studi una sequentur. Nam, ut praeclare Cic.lib.3.de legib. si memoriam, inquit , temporum replicare velimus; reperieinus , tales suisse ciues,quales in Rep.fuerint principe . A Fatetur Aristoteles , ijs qui in magistratusnt futuri omnia ad usus vitae necessarios utilia suppeditare Oportere, ne distineantur vel inquinentur serdidis artibus exercendo victum, quibus partim negligitur Respubl. pa . tim dignitas eius imminuitur. Haet igitur his de causis suppedi tare ij s debere fatetur: qua tam en ex re non essici, ut diuitiarum habenda sit ratio in mandadis magistratibus, cum legumscriptor prouidere hoc ipse potuerit, viris bonis ut taxum suppeditet,quo magistratui geredo vacare possint: quinfriam legisscriptor curare debet, ut viri boni si non sint co- piosi,

296쪽

COMMENTARII. 1'

piosi .cum erunt priuati, saltem ut ne egeant, cum magistratum erunt administraturi etsi boni legum scriptoris ossicium est curare,cum ut nemo egeat, tum minime viri boni. Quod quia Carthaginensium legis scriptor neglexit, merito eum accusat Aristoteles , ut auctorem auaritiae & studij quae

stu a

'On αν υπολκῆ. J De hac sententia, qua Principum mores & vitam reliqui ciues sere sequuntur, iam dictum. Allusum autem hic mihi videtur ad verba Platonis lib. g. δευRel ub.πιμ δου δε τοῦ moήτου Qua in ciuitate diuitiae sint in Precio, in ea iacere virtutem.

T E X T V S. Vitiosum autem & hoc esse videatur, multost eundem gerere magistratum, quod apud Carthaginenses est in usu. Opus namque ab uno optime perficitur; quod ut fieri possit, videndum est legum scriptori: neque iubendum, ut unus idemque sit tibicen & sutor. Itaque ubi ciuitas non erit parua; ciuilius est & popularius, plures csse magistratuum participes Nam &communius,ut diximus,& melius, pulcrius ac citius eoru in quidque persicitur; quod perspicuum in rebus bellicis & nauticis.In his namque utrisq; per omnes, utita dicam, commeat imperare & parere.

COMMENTARII. Φαοῦλον KLχξ ενω-JAlierum Carthaginensis Reipu--Visium blicae vitium,quod uni eidemque plures magi stratus eodem huic Reip. tempore mandarentur. Nam in magna certe ciuitate, ubi ρὸ liare. Propter ciuium multitudinem facile reperiri possint multi idonei, quibus snguli mandentur magistratus : In magna, inquam, ciuitate & frequete melius esse ait, ut non uni multa, sed singulis singula mandentur imperia:idque duabus rationibus Prior est,quia ea rerum est natura, ut singulae a sin- r. ratio. gulis melius & exquisitius perficiantur:argumento sint artes Vulgares,quas qui multas unus discit, nullu sere apotelesima

M persectum opus relinquere selet. Quare & Plato in lib. das s

297쪽

Rep. hoc crebro monet & cauet, ne quis multas aries uniucolat. Nam Sc in Erasis sere ait esse αδ-αον, non ve multas ct praeclaras, sed vel ut duas quis artes plene possit cognoscere. Quare & in re militari & in re nautica hoc dii: gentecobseruari ait: adeo quidem, ut potius viciis in imperenz ε RHt ρ pareant, quam ut multa unus habeat munera. Altera ratio: quia ad ciuilem societatem accommodatior haec fit ratio, qua singuli singulis mandentur magistratus. Qui s.lta i quia hac ratione sit,ut omnes tandem magistratuum & honotum saut participes. Caeterum in parua ciuitate& infrequente necessario saepe viai multa mandantur imperia, intra libro

quarto.

Republica autem Oligarchica, facile effugiunt diuitijs, semper partem aliquam populi emitten

tes ad oppida. Hoc enim sanant &stabilem redditi Rempublicam. at hoc fortunae est opus. Oportet autem a seditione liberos esse legumlatoris opera. Nunc vero si qua calamitas euenerit, & multi ludo parentium defecerit; nulla est a legibus in dicina tranquillitatis. Ad hunc igitur modum aD sectae sunt Respublicae, merito quidem celςbre , partana, Cretensis & Carthaginensis.

COMMENTARII. obiectior 'o λιγωρωκA J Docet, motus & seditiones in Republ.

O ligarch: ca facile vitari & caueri posse, nimirum ditando tenuiores de plebe, quos ditari hac ratione docet, si inte

dum in colonias emittantur,in Urbes, inquam, occupatas, de in his bona ijs attribuantur. Quam rationem cum aliae quς-dam nationes tenuerunt, tum Romani maxime celebra-Refutatio. runt. Verum Aristoteles hanc rationem non satis probam esse ostendit, qua motus vitentur: propterea quod ex fortuna potius pendeat, quam ex Reipublicae bona constitutione de legum scriptoris sapientia. Quid enim si nullae occupenturi Vibes, vel potius si amittantur, & clades accipiaturi Iam certe haec nulla erit aduersus motus medicina, quare melius esse

298쪽

COMMENTARII. et ae tu ludit, oth & concordiae vias & rationes non a sortunae, sed a legum 'cliptorum prudentia &studio peti.

IN hoc caput varii Rerum pub. auctores legumq; script res coniiciuntur. Et primum quidem eorum exponit dita crimina: leinde de Solone& Republica Atheniensium: po- - .seremo de aliis legum scriptoribus, Zaleuco, Charonda, Otio macrito, Philolao, Dracone, Pittaco, & Androdamante Rhegino, etiam de Platone, maxime si quid noui & proprii quisque habeat, exponit.

T E X T V s. Eorum autem, qui de Rep. quid attulerunt, alii quidem rerum ciuilium ne ullarum quidem fuerunt parti cipes, scd vitam priuati transegerunt. de

quibus ii quid memoratu dignum, explicatum est fere de omnibus. Alij vero legum scriptores fuerunt, quorum hi quidem suis ciuitatibus, illi vero externis. semper ipsi in Republica versantes: & ex his hi quidem legum tantum fuerunt auctores, illi vero & Politiae & Reipublicae, ut& Lycurgus& Solo: hi namque S leges & Respublicas descripserunt. C O MMENTARII T A Eorum qui de Republica de civita- rimen

tibus temperandis egeriat, duo stamina facit genera, ut & siu- Politicascripra cap.s alios namq; ex iis in Repub versatos esse,alios non piorum. item, sed priuatos vixisse:& de bis, priuatis,inquam, ut Phalea, Hippodamo & Platone, supra si iis dictum&explica-xum. Qui autem ipsi quoque in Repub. sint versati bos rursus partitur in duo genera:alios namque ex iis leges tantum scripsisse partim suis ciuitatibus di patriis, partam alienis, quo in numero plerique sunt, quos infra commemorat, Zal, upus,Charondas,8 c. qui nullam quidem ipsi nouam Reipub licae formam induxerunt, sed institutae iam Reipublicae leges praescripserunt: alii vexo & leges & Respublicas instis A. tuerunt:

299쪽

cth. IN CAP. X. LI B. II. POLIT.

tuerunt: ut Lycurgus, & Solo, & Minos. De priuatis igitii iam est explicatum, reliquum de versatis in Republica poli licis iam explicare.

Et de Republica quidem Lacedaemonioruni iam inexplicatum : Solonem autem alij quid enibonum fuisse legum scriptorem putant, ut qui&Oligarchiam dissoluerit nimis intemperantem,&populum seruitute liberarit, & Democratiam c5stituerit patriam, pulcre temperata Republ. Nam Areopagiticum quidem Senatum esse Oligarchicum, magistratus vero suffragijs designari esse Α-ristocraticum, iudicia denique esse popularia. Videtur autem Solo illa quidem etiam ante recepta non sustulisse, Senatum &Magistratuum designationem; populum vero ex omnibus constituendo iudicia instituisse. Quare & illum quidany accusant, quod alterum sustulerit, postquam iudicijs sorte deligendis ferum omnium potestatem fecit. Nam ex quo hoc inualuit, populo tanquam tyra no blandientes, Rempublicam in pam, quae nunc est, Democratiam conuerterunt. Atque Senatum quidem Areopagiticum deminuit Ephialtes &Pericles : iudicia vero mercenaria secit Pericles. Eoque modo quiq; fere Domagogi usi auxerunt& produxerunt in eam, qua nunc Utuntur, Democratiam. Videtur autem non ex consilio & m

te Solonis, sed casu quodam id accidisse. Nam Medicis temporibus populus impersi naualis u-ctor magnos sumpsit spiritus, & Demagogos nactus est improbos,bonis aduersantibus. Siquidem Solo certe populo videtur tribuisse potestatem maxime necessariam,magistratus & designandi, ra

ta rationes

300쪽

eo MMENTARII.

Fationes ab ijs reposcendi. Nam si ne huius qui- dem rei Dominus sit populus, seruus sit & hostis

necesse est. Magistratus autem ex honestis & locu

' pletibus constituit omnes ex Petacoso medimnis & Zeugitis & tertio censu, qu cm vocat Equitum: nam quarto opificum seu mercenariorum nullus

patebat magistratus. l

COMMENTARII.hε ι μ ου, Expositis tribus Politicorum generibus, quorum de primo iam sit explicatum, reliquum est de aliis duobus iam explicare. iis, inquam, qui vel Respublic. quO-que vel leges tantum descripserint: horum autem principes fuisse Minoem, Lycurgum & Solonem constat: quorum de duobus prioribus quia supra explicatum, nunc de Solone &Repub. Atheniensium ab eo descri pia. De Solone igitur a ruditiualiter alios eaistimare ait : nam ab his quidem laudari illum lis tim ut bonum legum scri plorem, ab aliis vituperari &ieprehen- Solone. di. Laudationis causas has affert, quod vetere dissoluta oli- Laudis.

garcbia, qua sub paucorum tyrannide premerentur, tanquam serui, caeteri ciues, ciuitatem in moderatiorem Reipublicae formam adduxerit, hanc nimirum, quae popularis quidem videatur Atheniensibus iam antiquitus usitata αprobata, temperata tamen fuerit & mixta ex omnibus Rei- Institutum

publicae generibus, o garchica in senatu Areopagitico. in Solonu Olia quem cooptari solent non omnes, neq; optimi quique, sed garchicum. qui certis prius functi essent magistratibus, teste Polluce libr.

S. ct Plut .in Pericle : Aristocratica vero in modo & ratione Insit. Ari- designandorum magistratuum, suffragiis, non sorte: qua, socrat. rum rationum haec quidem est Democratica, illa vero Aristo cratica, insta lib. . Democratica deniq; in iudiciis,quo- Insit. De rum participes secerit omnes ciues etiam de infima plebe. mocrat. Hae igitur sunt causae, cur multi Solonem laudarent, quia

inquam in sublata paucorum tyrannide & populo in libertatem vindicato Rempublicam descripserit aequabiliorem& modice temperatam. In his laudatoribus cum multi sunt alii, tum maxime Isocr.in Areopagit. ubi eadem & iisdem pene verbis, quae hic, sed uberius explicantur. Reprehensiorum Vituperam- autem haec fuit causii dc ratio , quod populo nimiam pote- tiurationes

SEARCH

MENU NAVIGATION